Distinctio XLIV — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XLIV
Periocha
Longe aliter potuit, poteritque potestque creare,
Optima quantumvis, cuncta creata deus.
Rerum universitatem deus meliorem facere potest, quam fecit. Nam nisi hoc posset, creatura aut esset summe bona, et sic creatori aequalis, quod est impossibile : aut deus ei maioris bonitatis capacitatem conferre non posset, quod similiter falsum est. Nec obstat, quod sibi filium aequalem genuit, quia ille est de patris substantia, creatura autem de nihilo. Haec tamen intelligenda sunt ex parte rerum. Dei enim sapientia qua facit, melior se ipsa esse non potest, sed id tantum de creatura dicitur. Non est ergo limitata divina potentia nunc magis, quam unquam ante, ad id faciendum quod vult, licet non eodem modo res ad eadem se habeant, ut patet in eo, quod in praeteritum transit. Atque sic et de voluntate, et de scientia suo modo dicendum est.
