Distinctio X — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio X

DISTINCTIO X

 

Periocha

Spiritui sancto quamvis tribuamus amorem,

Personis tribus est attamen unus amor.

 

Spiritus sanctus est amor sive charitas, seu dilectio paytris et filii, qua scilicet se invicem diligunt. Unde et per modum voluntatis procedit. Quamvis autem accipiendo nomen charitatis essentialiter, quaelibet divinarum personarum sit charitas, et omnes sint una charitas, sicut et una sapientia : tamen spiritus sanctus solus est charitas procedens, sicut filius sola sapientia genita. Est autem haec charitas substantia, et deus. Unde aequalis patri et filio, est spiritus sanctus. Quamvis etiam hoc nomen, spiritus sanctus, omnibus conveniat personis : nam ut pater spiritus est, et sanctus, sic etiam filius : convenienter tamen tertia persona eo nominatur, quod ab aliis duabus habet originem.