Distinctio XII — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
Distinctio XII
DISTINCTIO XII
Periocha
Spiritus ex nato non manat plenius ipso,
Quam patre, nec spirat filius ante patrem.
A Patre spiritus sanctus nec prius nec posterius processit, quam a filio, nec contra, propter ea quod ibi nulla est temporis successio, vel duratio. Unde nec habet locum quaestio illa, an processerit spirirus sanctus iam nato filio, vel adhuc nascituro. Nam omnes personae sunt coaeternae. Hinc etiam nec maiore perfectione dignitatis, nec plenius a patre procedit, quam a filio, sed aeque perfecte ab utroque. Principaliter tamen et proprie a patre mittitur per filium, eo quod pater a nullo est, filius autem hoc habet a patre.
