Distinctio XXVI — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXVI
Periocha
Personam perhibent distingui proprietate.
Praedicat externum non tamen illa genus.
Loquentes de divinarum personarum proprietatibus, in primis cautos nos esse convenit de nomine hypostasis, propter haereticorum versuriam, qui eo utebantur pro persona simul et essentia, et per hoc simplices capiebant : quod tamen modo pro persona tantum sine periculo accipitur. Est autem proprietas personalis patris, generare ; filii, generari ; spiritus sancti, procedere vel spirari. Quae quidem proprietates, relationes quaedam sunt, quibus personae adinvicem relatae distinguuntur : et paternitas, filiatio, et processio, dicuntur. A quibus et personarum nomina, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, sumuntur. Neque tamen, quia relativa sunt, accidentaliter dicuntur, quia incommutabiliter praedicantur. Dicitur autem solus filius in divinis proprie filius Dei, homines autem per adoptionem tantum filii Dei dicuntur. Sicut et hoc intellectu esse donum, est spiritus sancti proprium, quo et ipse ad alias personas refertur. Quamvis etiam omnes communiter personae nomine spiritus sancti sumpto essentialiter nomirari possunt, tertiae tamen personae id appropriatur sumptum relative et per haec nomina, scilicet donum et spiritus sanctus, ipsius intelligitur relatio, cui nomen non est impositum.
