Distinctio XI — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
Distinctio XI
DISTINCTIO XI
Periocha
Ex patre et nato procedit spiritus almus,
Quamvis dissideat nomine graeca fides
Secundum sacrae scripturae veritatem et novi testamenti authoritates, dicere oportet spiritum sanctum a patre et filio procedere : Nec hoc est contra id quod in conciliis determinatum est, ut Graeci aliqui contendebant, dicentes spiritum sanctum a patre tantum procedere. Longe enim disserar aliud docere, et idem quod dererminatum est, ulterius explicare, quod est in proposito. At quia et ipsi Graeci spiritum sanctum dicunt esse etiam spiritum filii, verbis contendentes in sententia cum Latinis conveniunt, si capere vellent. Quam etiam sententiam quidam maiores eorum satis expresse in scriptis suis posuerunt.
