Distinctio XXXI — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXXI
Periocha
Natura aequalis, non proprietate, parenti
Filius, ac unum, non tamen unus erit.
Illa nomina aequale et simile in divinis relationem quidem dicunt, sed ea est solum relatio rationis. Nihil enim est sibi ipsi aequale, sicut nec simile, et tamen personarum aequalitas est secundum essentiam. Aequalitas ergo in divinis nihil aliud est, quam identitas virtutis divinarum personarum, estque relatio secundum nomen seu rationis tantum. Et idem dicendum de hac voce simile. Quapropter et aliqui dicere volebant, quod illa nomina in divinis nihil ponerent, quod et Magister approbare videtur. Sed hoc non tenetur.
Affirmatur autem in divinis secundum appropriationem de paternitas et aeternitas, quia illa pertinet ad principium, qui et innascibilis dicitur. De filio autem imago, species et pulchritudo, et aequaIitas, ob perfectam patris repraesentationem. De spiritus sancto, amborum nexus et caritas, munus quoque et usus : quia per ipsum et ab ipso omnia nobis donantur. Quia vero neutrum genus ad essentiam resertur, masculinum vero ad personam seu hypostasin, ideo pater et filius et spiritus sanctus dicutur quidem unum, non autem unus, nisi cum additione : ut unus deus, vel huiusmodi.
