Distinctio XXXIX — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

Periocha

Una manet semper divina scientia, quando

Illam augere nihil nec minuisse potest.

 

Etsi aliquid cadere possit sub scientiam dei, quod ante subiectum non fuit, aut etiam definere possit subiectum esse, id quod ante subiectum fuit, tamen ipsa dei scientia per hoc non mutatur, sed omni non manet immutabilis, propterea quod haec est eius sapientia, et illa sua essentia. Quapropter nec augeri potest, nec minui, immo et absque sui mutatione, deus scire aliquid potest, quod nescit, et velle aliquid, quod non vult, maxime si propositiones illae divisim intelligantur. Sic enim designant, deum habere libertatem, et potestatem omnia sciendi vel non sciendi, sicut ab aeterno habuit. Et id quidem de scientia approbationis recte dicitur. Hinc fit, ut et plura scire, quam scit, et contra pauciora quam scit, sine sui mutatione scire deus possit. Providentia quoque dei omnes creaturae simul gubernantur, quamvis non omnibus aequaliter, sed suo quodam modo cuilibet provideat.