Distinctio II — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO II
Periocha
Splendida personis tribus est essentia simplex.
Hoc instrumentum monstrat utrunque tibi.
Vera ac pia fide tenendum est, quod Trinitas unus est, et solus verus. Unde et omnes catholici doctores hoc secundum scripturas sanctas docere intenderunt, scilicet quod pater et filius et spiritus sanctis sunt unius substantiae, et sunt unus deus inseparabili aequalitate, et tamen pater non est filius, nec spiritus sanctus, nec econtra, sed omnes tres personae sunt homousion, hoc est, unius substantiae. Unde non est aliud pater, et aliud filius, et aliud spiritus sanstus, scilicet in essentia, sed alius, scilicet in persona. Hanc autem fidem primo astruere ex scripturis, et postea rationibus catholicis, et exemplis contra adversarios veritatis defendere oportet.
Quantum ad scripturas vero attinet, haec ita se habere, ex authoritate et veteris et novi testamenti prolixe in textu id comprobatur.
