Distinctio XXXIII — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXXIII
Periocha
Uni personae quod convenit, omnibus apta
Conveniet, modo ni dempta relata fient.
Divinarum personarum proprietates sunt ipsae personae, sicut et divina essentia : ut paternitas est pater, et est divina essentia : sic et filiatio filius, et processio spiritus sanctus. Nulla enim in divinis potest esse diversitas, nec compositio, sed ob divinae naturae simplicitatem, deus est quicquid habet, ubi non repugnat relativa oppositio. Fuerunt autem aliqui qui hoc negantes, dixerunt ipsas proprietates non esse personas, sed quasi extrinsecus affixas, quasi si proprietates sint personae, ideo eae non distinguantur. Sed hoc non sequitur. Nam et seipsa res distingui potest seu determinari. Addunt autem dicentes, si proprietates sunt divina essentia, ergo in eis personae conveniunt, sicut et in essentia, ubi non attendunt repugnare relativam oppositionem. Plenum tamen horum intellectum nemo mortalium habere potest, sed standum est in his veritati fidei. Neque etiam sequitur, paternitas est in essentia, ergo essentia generat, ut ipsi volebant. Non enim est ibi determinando, vel distinguendo eam, sicut est in persona, cuius est generare.
