Distinctio XXVIII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

Periocha

Et pater ingenitus cognomine dicitur apto,

Dicitur et natus solus, imago patris.

 

Praeter eas proprietates quae supra dictae sunt personales, ut est paternitas et huiusmodi, sunt adhuc quaedam aliae, de quibus est nomen ingenitus, quod ad patrem spectat, et tamen aliam, quam hoc nomen paternitas, proprietatem importat. Non enim de ratione patris est esse ingenitum, cum absque hoc aliquis esse possit pater. Est autem sensus alius illarum propositionum, patrem esse, et filium esse, quia hoc idem est. Una enim enim est essentia divina, qua uterque est. Et illarum, esse patrem, et esse filium, transpositis scilicet terminis. Non enim est eadem proprietas qua ille est pater et alter filius, ut patet. Notandum quoque quod nomen imago relative quandoque sumitur, et tunc soli filio convenit. Sumitur autem et quandoque essentialiter pro tota Trinitate, ad cuius scilicet imaginem homo dicitur creatus.