Distinctio XXI — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXI
Periocha
Esse deum, solum patrem non dicimus apte
Sed patrem, solum dicimus esse deum.
Verae sunt propositiones, in quibus dictio exclusiva, solus, ponitur cum termino personali, dicendo. Solus pater tantus est, quantum simul illi tres, etc. Per hoc enim non una persona ab alia , sed proprietas relativa unius personae ab altera excluditur. Quod si dictio exclusiva de termino personali praedicetur respectu termini essentialis, ut si dicatur, solus pater est deus, vel pater est solus deus, secundum Magistrum, sicubi tales propositiones inveniantur, exponendae veniunt, nec verbis nostris sic loquendum est. Quod si etiam una persona in scripturis exprimatur cum dictione exclusiva, alia persona non expressa, haec tamen semper cointelligitur propter earundem cohaerentiam.
