Distinctio XIV — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XIV
Periocha
Spiritum ab aeterno pater ut cum pignore spirat,
Tempore sic placito mittere uterque solet.
Gemina est spiritus sancti processio, aeterna scilicet, et temporalis : quarum prima ineffabiliter a patre et filio sine tempore processit : secunda vero est, qua spiritus sanctus mittitur ad sanctificandum creaturam rationalem. Et hac quoque processione ab utroque procedit. Est aut illa processio seu missio gratiae spiritus sancti collatio. Et hunc dominus discipulis bis dedit, scilicet post : resurrectionem, quando in eos insusflavit, et post ascensionem in die Pentecostes, ad significandum duplicem dilectione, scilicet dei et proximi, quam spiritus sanctus in nobis operatur. Datur autem spiritus sanctus personaliter cum suorum donorum distributione. Unde nec ab aliqua creatura quantumcunque sancta, sed a solo deo, datur spiritus sanctus, nisi instrumentaliter, quia a nulla creatura procedit.
