Distinctio XLII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

 

Periocha

Sola dei nullo constrista potentia fine est,

Quicquid enim esse potest, hoc facere ipse potest.

 

 Omnipotens dicitur deus, non ideo, quia potest omnia ea quae vult, sed quia potest omnia, quae fieri possunt, et quae sub agendi cadunt potestatem. Nam ad omnipotentia non sufficit, posse omnia quae quis velit : alioquin enim et quilibet beatus, omnipotens dici posset. Nec valet si dicatur, ipse non potest ambulare, aut loqui, et sic de aliis, ergo non potest omnia. Potens enim si non per se, (quia ipsi id non competit) tamen per nos, quippe cum in nobis ea faciat. Sic nec valet, non potest mentiri, fallere, decipi, aut peccare, ergo non potest omnia. Talia enim facere, non est potentiae cuiusquam, sed potius infirmitatis argumentum. Quod autem quaedam autoritates dicunt, eum ideo omnipotentem dici, quia potest omnia quae vult, eae sic intelligendae sunt, ut dicamus, dei voluntas impediri non potest. Filius quoque sicut et spiritus sanctus, dicitur omnipotens, licet non a se, quia uterque est ab altero : tamen per se, quia eandem naturalem potentiam habet, quam et pater.