Distinctio XXXII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

Periocha

Quamvis se genitor spiramine diligat almo,

Attamen is genito, non sapiente, sapit.

 

Pater et filius in divinis diligunt se spiritu sancto, et hoc, capiendo diligere notionaliter, ut ponitur pro communi spiratione, disserente scilicet ab essentia secundum rationem. Non autem est concedenda illa propositio, Pater sapit sapientia genita, seu per eam sapientiam quam genuit : ne filius qui est sapientia genita, videatur esse causa sapientiae in patre. At dum quaeritur, an filius sapiens sit sapientia ingenita, concedi debet, eo quod ipse eadem sapientia sapiens est qua pater. Est enim sensus quod filius est de sapientia ingenita. Conceditur etiam a quibusdam illa, filius sapiens est sapientia genita, vel seipso, quod idem est, non tamen a seipso. Est autem una eademque sapientia patris ingenita et genita secundum rem, secundum rationem tamen differens. Hoc enim additum, patris, facit sapientam stare pro personis. Si vero absolute ponitur, stat pro essentia, sicut et de dilectione est considerare. Unde et sicut in deitate est dilectio, quae est pater et filius et spiritus sanctus, scilicet ipsa divina essentia, et tamen spiritus sanctus est dilectio, quae non est pater nec filius, nec tamen per hoc sunt duae dilectiones, sed una tantum ; sic est et suo modo de sapientia. Denique et diligere si capiatur essentialiter, et idem est quod esse, tunc pater non diligit spiritu sancto, sed bene, si capiatur notionaliter pro passiva spiratione. Tunc enim, et si idem sit quod divina essentia secundum rem, non tamen secundum modum significandi. Secus tamen est hic de sapere, quod semper essentialiter capitur.