Distinctio XLI — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XLI
Periocha
Non deus ex meritis quenquam praedestinat, etsi
Peccatis reprobus sordeat ipse suis.
Obdurationis quidem (quae est gratiae divinae seu subtractio, seu non collatio quaedam) meritum aliquod est, scilicet obdurati praecedens peccatum. Verum nec reprobationis, quae aeterna est, nec praedestinationis, quae vel ad aeternam dei electionem, vel ad temporalem ipsius gratiae collationem pertinet, aliqua causa esse potest, saltem ex parte eius qui reprobatur, aut praedestinatur, quia primam gratiam nullus meretur. Nam alias gratia non diceretur, quae scilicet gratis datur. Ita nec propter merita, nec propter demerita futura deus hunc eligit, et hunc reprobat, sed iuxta suae beneplacitum voluntatis hic libere agit. Neque vero dei reprobatio est causa peccati, (sicut tamen eius praedestinatio est causa boni) cum peccanti liberum dederit arbitrium. Quamvis autem praescientia dei quae est respectu futurorum, minui possit, futuris scilicet in praesens, vel praeteritum transeuntibus : non tamen minui potest eius scientia, quippe quae est omnium praeteritorum, sicut et futurorum et praesentium.
