Distinctio XX — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

Periocha

Nequaquam est aliis persona potentior una,

Quod ratio perhibet, quod pia scripta docent.

 

Sunt etiam aequales divinae personae potentia, ita ut non maiorem potentiam habeat pater filio, nec duo vel tres maiorem, quam unus. Quod ex verbo Christi primum ostenditur, ubi dicit : Omnia quae habet pater, mea sunt : ergo et omnipotentia. Nam si pater non generasset filium in potentia sibi aequalem, hoc esset aut quia noluisset, aut non potuisset : quod utrumque falsum est : quia sic aut invidus aut impotens probaretur. Nam in humanis pater filium quantum potest, generat sibi aequalem : imo et meliorem et maiorem, si potest. Deo autem nihil esse potest maius aut melius. Unde erit pater filio aequalis. Nec impedit quod pater filium genuit, quia filius nascendo eandem naturam ab eo accepit.