Distinctio XXXVII — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXXVII
Periocha
Solus ubique deus nullo discrimine rerum
Mutatur, nullo tempore sive loco.
In omnibus generaliter rebus deus est praesentialiter, potentialiter et essen tialiter, sine tamen sui definitione, est et in omni loco sine circumscriptione.in omni etiam tempore sine mutabilitate. Insuper est in sanctis specialiter, et excellentius, scilicet per gratiam suam. Excellentissime autem est in homine Christo, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat. Est ergo ubique per essentiam, sed in solis bonis habitat per gratiam. Priussquam autem res aut sancti essent, deus qui nullius eget, aeque ut modo in se habitavit. Neque tamen per hoc, quod deus praesens est in rebus etiam immundis maculatur : sicut nec spiritus humanus a corpore leproso, nec a rebus foedis radius solaris. Et quamvis deus est ubique et in omni tempore, non tamen temporalis est, nec localis : quia nec subest motui, nec loco terminatur, nec circunscribitur. Spiritus autem creatus loco quidem terminatur, non autem circunscribitur : qui et per tempus movetur secundum affectiones tempori subiacentes, non autem deus. Qui et sine sui mutatione de novo incipit, vel desinit esse in creatura modo praedicto.
