Distinctio V — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio V

 

DICTINCTIO V

 

Periocha

Non genita, aut genuit divina essentia, quamvis

Natura genitus filius ipse patris.

 

Essentia in divinis, nec generat, nec generatur. Hinc negandae sunt illae, Pater genuit divinam essentiam, divina essentia genuit filium, divina essentia genuit divinam essentiam. Alioquin vel essentia non esset essentia : vel idem generaret seipsum, vel haberet esse, per id quod ab eo genitum esset, quae omnia sunt inconvenientia. Unde et a simili Augustinus probat quod pater non est sapiens sapientia genita, cum idem sit ei sapere et esse. Licet autem filius sit divina essentia, non tamen per hoc pater genuit essentiam, sed genuit hoc, quod ipse est, id est, genuit filium, qui est idem essentialiter cum ipso.

Quod autem authores dicunt essentiam filii, esse de essientia patris, intelligendum est, filius, qui est essentia, est de patre, qui est eadem essentia. Quod etiam authoritates quaedam dicunt patrem genuisse filium de sua substantia, et non de nihilo, intelligendum est, id est, genuit filium, qui est eiusdem naturae cum eo.