Distinctio XXX — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

Periocha

Sit dominus rerum quamvis in tempore factus,

Non demutatum dicimus esse deum.

 

Aliqua sunt relatiua quae de deo ex tempore dicuntur, sine tamen sui mutatione. Unde nec per hoc ei aliquid accidit, sed rei temporali : qualia sunt, creator, dominus, refugium, donatum, et huiusmodi. Tunc enim coepit hoc modo deus esse creator, quando coepit esse ipsa creatura : et sic similiter de aliis. De tempore tamen dicitur, quod deus non coepit esse dominus temporis in tempore, sed cum tempore, eo quod tempus in tempore esse non coeperit. Ert ergo talis relatio realiter solum in creaturis, in deo autem solum eius appellatio seu secundum rationem. Fit enim hoc, ut dictum est, fine ipsius mutatione sicut in simili numus sine mutatione sui fit precium. Hic et patet quomodo spiritus sanctus puris mentibus sine sui mutatione confertur.