Distinctio XXXVIII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII.

« Nunc ergo ad propositum revertentes, coepto insistamus » etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Haec est secunda pars huius partis totalis, in qua agitur de divina scientia. Terminata enim prima parte, in qua agitur de ipsa quantum ad substantiam et in generali, hic agitur de ipsa quantum ad modum. Et quoniam duplex est modus nobilis cognitionis, scilicet certitudo et perfectio, sive infallibilitas et immutabilitas, ideo haec pars habet duas partes.

In prima agit de praescientiae infallibilitate sive certitudine,

in secunda vero de eius immutabilitate sive perfectione, ibi : « Praeterea solet quaeri, utrum scientia Dei » etc.

 

Prima pars spectat ad praesentem distinctionem, in qua Magister intendit quaerere et determinare, utrum divina praescientia infallibiliter ponat praescitum.

Et habet haec distinctio duas partes.

In prima parte, rediens ad propositum propter digressionem prius factam, breviter epilogat praedeterminata.

In secunda prosequitur suum principale propositum, ibi : « Hic oritur quaestio non dissimulanda » etc.

 

Et haec pars habet duas.

In prima Magister inquirit, utrum praescientia ponat praescitum per modum causae, vel effectus ;

in secunda, utrum per modum necessitatis, vel contingentiae sive infallibilitatis, ultimo capitulo ibi : « Ad hoc autem, quod supradictum est » etc.

 

Prima pars duas habet.

In prima opponit ad utramque partem, scilicet quod praescientia est causa praesciti et etiam effectus, pro et contra.

In secunda solvit, ibi : « Hanc igitur quae videtur repugnantiam » etc.

Similiter et secunda duas habet ; in prima opponit, in secunda solvit, ibi : « Ad quod dicimus, illam locutionem ».

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis duo principaliter quaeruntur.

Primo de praescientia divina quantum ad causalitatem.

Secundo quantum ad necessitatem.

 

Et de primo quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum praescientia divina sit causa rerum.

Secundo, utrum sit causata a rebus.

 

 

ARTICULUS I.

De causalitate praescientiae divinae.

 

QUAESTIO I.

Utrum praescientia divina sit causa rerum.

Et quod sit causa rerum, ostenditur sic.

  1. Augustinus, XV De Trinitate : « Ideo res futurae sunt, quia Deus eas novit ».
  2. Item, ratione sic : omne illud quod antecedit aliud, et ipso posito, ponitur aliud, ipsum est causa illius - hoc patet per definitionem causae - sed divina praescientia praecedit omne futurum, et iterum ponit futurum respectu cuius est : ergo praescientia est causa.
  3. Item, omnis res aut est a Deo aut a natura aut a libero arbitrio, et accipio causas istas large, prout comprehendunt casum et fortunam ; sed nulla res a natura esse potest nec a libero arbitrio, nisi operante Deo : ergo omnis res est a Deo sive omne futurum. Sed non est a Deo agente nisi secundum artem et cognitionem : ergo etc.
  4. Item, omne quod scitur, aliquo modo est in se vel in sua causa, ergo quod praescitur a Deo est in Deo ut in causa ; sed omne quod est in Deo est a Deo : ergo omne futurum praescitum est a divina praecognitione ut causa : ergo etc.
  5. Item, omne quod scitur, aut scitur per causam aut per speciem aut per effectum : si ergo Deus praescit, ergo aliquo istorum modorum. Non per effectum, quia effectus sequitur ; non per speciem sive similitudinem, quia illa est simul vel etiam post rem, cuius est similitudo : ergo per causam, ergo divina praescientia est causa praesciti.

 

Contra :

  1. Deus nullius est causa nisi per voluntatem ; sed multa praescit, ad quae non est eius voluntas ; ergo etc. Probatio mediae ; praescit te mentiri, et tamen non est dicere, quod velit te mentiri : ergo non est causa illius.
  2. Item, si praescientia est causa, aut ratione scientiae aut ratione antecessionis. Ratione eius quod est « prae », non, quia non dicit nisi ordinem. Ratione similiter scientiae, non, quia multa cognoscit Deus, quae nunquam faciet : ergo nullo modo est causa.
  3. Item, si praescientia causa est praesciti, cum praesciat mala, Deus erit causa mali ; hoc autem falsum.
  4. Item, si est causa, cum communicet alicui praescientiam rei creandae, per consequens communicat causalitatem respectu illius ; sed hoc est impossibile : ergo etc.
  5. Item, Anselmus, De Concordia praescientiae et liberi arbitrii, dicit quod « tantum est dicere : si Deus praescit, erit, quantum hoc : si erit, de necessitate erit » ; sed hic nulla notatur causalitas : ergo nec ibi.

 

Respondeo : Dicendum quod praescientia dicit praecognitionem futuri. Est igitur loqui de praescientia aut quantum ad rem significatam aut prout significatur per illud nomen. Si quantum ad rationem nominis, sic non significat in ratione causae ; si quantum ad rem importatam, sic dicit causam ; sed tamen non semper respectu praesciti sive futuri. Futurum enim in triplici differentia est. Quoddam enim est, cuius Deus est tota causa, ut sunt illa quae creantur ; quoddam, cuius creatura, ut voluntas, est tota causa, ut sunt defectus et peccata ; quoddam, cuius Deus et creatura simul sunt causa, ut sunt opera naturalia et opera moralia, quia Deus cooperatur creaturae. Secundum hoc intelligendum, quod respectu primi futuri divina praescientia est causa et tota causa ; respectu vero secundi futuri nec est causa nec tota, quia non habet causam efficientem, sed deficientem, est tamen causa sui oppositi ; respectu vero tertii est causa, sed non tota. Concedendum ergo est, quod divina scientia vel praescientia aliquo modo respectu futurorum est causa. Tamen si accipiatur in sua generalitate, dicendum quod divina praescientia semper importat causalitatem aliquam, sed non semper respectu praesciti, ut puta cum praescitum est malum. Et in hac ratione procedunt argumenta ostendentia, quod non sit causa.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod est causa praesciti per verbum Augustini, dicendum quod Augustinus loquitur de scientia rerum sive bonorum quae a Deo procedunt.

  1. Ad illud quod obicitur, quod causa est quae praecedit et ponit aliud, dicendum quod ponere aliud est dupliciter, scilicet secundum productionem, vel secundum consecutionem ; et quod ponit secundum productionem est causa vere in essendo, quod vero ponit secundum consecutionem non est causa in essendo, sed solum in consequendo.
  2. Ad illud quod obicitur, quod illud quod est a libero arbitrio est a Deo, dicendum quod verum est de eo quod est a libero arbitrio efficiente, sed vitia et peccata sunt ab ipso deficiente.

4-5. Ad illud quod obicitur, quod de necessitate omne futurum scitur a Deo per causam, dicendum quod sicut supra tactum fuit de cognitione mali, in omni cognitione est assimilatio ; nihil autem assimilatur Deo nisi quod est ab illo : et ideo in omni cognitione Dei est causalitas. Et cum quidem est respectu eius quod dicit entitatem simpliciter, respectu illius est causa et idea ; sed cum respectu privationis est praecognitio, tunc ratio causalitatis et ideae est respectu oppositi. Dicendum ergo quod ad hoc quod aliquid cognoscatur, necesse est quod ipsum vel eius oppositum habeat esse in re vel in causa. Non solum autem oppositum mali, sed etiam ipsa voluntas, quae est mali principium, est in Deo ut in causa ; tamen malum non est in Deo ut in causa, nec per se nec per accidens, quia mutatur ratio causandi, sicut postea dicetur.

Exemplum huius manifestum est. Si artifex operetur super materiam nodosam, quae non esset idonea ad receptionem speciei, praesciret quod defectus futurus est in imagine, sed non ab ipso. Similiter intelligendum in Deo et libero arbitrio, quod facit vitium in opere, dum non conformat se et obedit Deo operanti ; et ideo sufficit quod oppositum mali, sive illud a quo est malum, sit in Deo tamquam in causa, ad hoc quod praesciatur.

 

 

QUAESTIO II

Utrum praescientia divina sit causata a rebus.

 Secundo quaeritur, utrum praescientia divina sit causata a rebus.

Et quod sic, ostenditur hoc modo.

  1. Origenes, super Epistolam ad Romanos, dicit : « Quia aliquid est futurum, ideo scitur a Deo, antequam fiat ». « Quia » ergo aut dicit causam essendi aut consequendi. Si consequendi, sicut sequitur : hoc est futurum, ergo praescitum, ita e converso : ergo, sicut dicit : quia futurum est, ideo praescitur, ita deberet dicere e converso : quia scitur, ideo futurum est ; et hoc negat [Origenes] in littera : « Non propterea aliquid erit, quia scit Deus » : ergo dicit causam essendi.
  2. Item, ratione videtur, quia intellecto quod Deus nihil praesciat, potest intelligi aliquid futurum, sed non e converso : ergo haec est ratio et causa illius.
  3. Item, hoc argumentum est bonum : iste mentitur, ergo Deus praescivit istum mentiri : ergo est ibi aliqua habitudo localis, et nulla potest inveniri nisi causae ad effectum. Sed Deus non est causa mendacii : restat ergo quod futurum est causa praescientiae.
  4. Item, quaecumque duo sic se habent, quod invicem se consequuntur, aut ambo causantur a tertio aut unum est causa alterius ; sed sic se habent ista duo, scilicet istum mentiri, et Deum praescire, et non est dicere, quod ambo causentur a tertio : ergo unum est causa alterius.

 

Contra :

  1. Augustinus : « Non enim quae creata sunt ideo Deus novit, quia facta sunt.
  2. Item, ratione videtur, quod non sit causata a rebus, quia omnis causa nobilior est suo effectu : si ergo divina praescientia causatur a re aliqua, cum divina praescientia sit increata, et res creata, ergo creatum nobilius increato.
  3. Item, divina praescientia est aeterna : ergo cum res sit temporalis, si causatur a rebus, temporale est causa aeterni ; et cum causa sit prior effectu, ergo temporale prius aeterno.
  4. Item, si res sunt causa praescientiae, aut ratione principalis significati aut ratione connotati ; si ratione principalis significati, cum illud sit divina essentia, ergo res sunt causa Dei ; Si ratione connotati, cum connotata sint res ipsae, tunc sunt causa sui.

 

Respondeo : Aliqui voluerunt dicere, quod causa dicitur dupliciter : proprie, et communiter ; proprie, quod dat alteri esse ; et sic nullo modo res sunt causa praescientiae divinae. Alio modo dicitur communiter causa illud, sine quo res non est, et sic dicitur causa sine qua non ; et hoc modo, quia praescientia Dei non est, quin res sint futurae, ideo hoc modo dicuntur causa. - Sed quoniam hoc nomen « causa » semper importat honorabilitatem, respectu cuius dicitur causa, et quamdam superpositionem ; ideo non videtur illud adhuc omnino sanum dicere, quod sit causa sine qua non. Et praeterea, illud non solvit ad auctoritatem Origenis, quia ipse negat conversam. Et propterea aliter dicendum quod est « causam » accipere secundum triplicem modum, scilicet secundum rationem essendi, et secundum rationem inferendi, et secundum rationem dicendi. Dico ergo quod secundum rationem essendi praescientia potest esse causa aliquorum praescitorum, licet non omnino, sed nullo modo e converso. Secundum rationem inferendi, sunt mutuo causae, quia mutuo antecedunt et consequuntur ; et antecedens est causa consequentis. Secundum rationem dicendi, futurum est causa praescientiae, et non e converso. Nam praescientia dicitur scientia ante rem. Constat ergo quod importat ordinem ad posterius ; et quoniam, si scitum esset semper praesens, esset scientia, sed non praescientia ; ad hoc, quod praescientia dicatur, venit ex futuritione rei. Et sic intelligit Origenes, et patet primum.

[Ad obiecta] : 3. Ad illud quod obicitur tertio de habitudine locali, dicendum quod est locus a convertibili.

  1. Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod habet instantiam in proposito, et quia in solo Deo est instantia, ideo ferenda est. Ratio autem huius est, quia Dei praescientia est respectu veri, et respectu omnis veri ; ideo ponit et ponitur. Et quia potest esse respectu veri, quod non est ab ipso secundum id quod subest, nec e converso ; ideo nec causa est nec causatur. Ergo praescientia est respectu veri, quia divina ; respectu omnis veri, quia nihil latet Deum : ideo ponit et ponitur. Rursus, quia scientia est, quae dicit simplicem notitiam, ideo non causat ; quia divina, ideo non causatur. Ideo ponit et ponitur, et non causat nec causatur.

 

 

ARTICULUS II.

De praescientia quantum ad rationem necessitatis.

Consequenter est quaestio de secundo articulo, scilicet de divina praescientia quantum ad rationem necessitatis. Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum divina praescientia ponat necessitatem circa praescitum.

Secundo, utrum divina praescientia habeat in se necessitatem.

 

QUAESTIO I

Utrum praescientia Dei rebus praescitis necessitatem imponat.

Et quod divina praescientia ponat necessitatem ostenditur sic.

  1. Anselmus, in libro De concordantia praescientiae et liberi arbitrii : « Quae praescivit Deus necesse est futura esse ».
  2. Item, ratione sic : « Ex maiori de necessario et minori de inesse semper concluditur de necessario », sicut dicit Philosophus, in I Priorum. Fiat ergo talis syllogismus : omne praescitum necesse est esse futurum - hoc patet per Anselmum - sed hoc est praescitum, quolibet dernonstrato : ergo necesse est esse futurum.
  3. Item, omne quod Deus praescit, est verum ; sed ut dicit Philosophus, in I Perihermenias, « omne quod est, quando est, necesse est esse » : ergo si praescitum est modo verum, necesse est, nunc esse verum. Et futurum est praescitum : ergo modo necessarium est esse futurum : ergo de necessitate eveniet.
  4. Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile : Deus praescit aliquid in partem affirmativam ; quaero ergo, utrum illud possit non esse ; si non : ergo est necessarium ; si sic : ergo potest aliter evenire, quam Deus praescit : ergo divina praescientia est fallibilis et incerta. Et hoc est argumentum Augustini et etiam Boethii, in V De consolatione : « Si aliorsum, quam praevisae sunt, detorqueri valent res praevisae, iam non erit firma futuri praescientia ».
  5. Item, Deus praescit aliquid esse futurum : aut ergo possibile est non esse futurum aut impossibile : si impossibile non esse, ergo necesse est esse ; si autem possibile ; sed omne possibile ponibile, et falso possibili posito in esse, quod sequitur non est impossibile. Ponatur ergo hoc non esse, et Deus praescivit hoc esse : ergo Deus praescivit falsum. Sed hoc est impossibile : ergo impossibile est aliquod praecedentium.

 

Contra :

  1. Quod non inferat necessitatem, ostenditur auctoritate Augustini, sumta a simili, in libro De libero arbitrio : « Sicut mea memoria non cogit, facta esse quae praeterierunt, sic Dei praescientia non cogit, facienda esse quae futura sunt ».
  2. Item, ratione ostenditur illud idem : intelligamus Deum nihil praescire, ergo ex hoc nihil accrescit libero arbitrio ; ergo positio praescentiae nihil ei aufert : ergo cum liberum arbitrium de se sit causa rerum ad utrumlibet et contingentium, divina praescientia hoc non tollit.
  3. Item, sicut supra probatum est, divina praescientia in pluribus aut non est causa aut non est tota causa ; sed quod dat alicui necessitatem, habet rationem causae, quia a quo est esse, et esse necessarium : cum igitur divina praescientia multorum futurorum non sit causa, ut malorum, nullam rebus imponit necessitatem.
  4. Item, divina praescientia praescit res, sicut sunt eventurae, cum nihil praesciat nisi verum : ergo cum praescit aliquem peccaturum, cum peccatum non sit nisi per voluntatem, praescit istum per voluntatem hoc facere, et praescit aliud posse facere. Ergo si omne quod praescit est verum, verum est quod iste per voluntatem hoc faciet et poterit aliud facere ; et si hoc est contingens : ergo, si cum divina praescientia est contingentia circa res, non ergo necessitas.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur rationibus ducentibus ad impossibile. Si imponit praescientia rebus necessitatem, perit ergo casus et fortuna. Secundum impossibile est, quod perit liberum arbitrium et consilium. Tertium, quod perit meritum et derneritum. Quartum, quod perit laus et vituperium.

 

Respondeo : Dicendum quod tres circa hoc fuerunt positiones. Quidam enim dixerunt quod praescientia necessario, cum sit infallibilis, imponit necessitatem, et ideo abstulerunt liberum arbitrium et peccatum.

Et ista positio fuit haeretica et iniqua, quia destruit bonos mores. Alia positio fuit, quod divina praescientia, si esset, necessitatem imponeret, et sic omnis virtus et laus periret. Et quia dilexerunt rem publicam, ideo abstulerunt a Deo praescientiam, et a propositionibus de futuro abstulerunt veritatem.

Et haec haeretica fuit et impia, quia derogat nobilitati divinae. Tertia positio est catholica, quae Deum honorat et bonos mores conservat, et ideo iusta, pia et vera : quod divina praescientia est, et tamen non imponit rebus necessitatem. Omnia enim sic praecognoscit esse eventura sicut eventura sunt ; et ideo, cum multa sint eventura contingenter, ut illa quae sunt a libero arbitrio et casu et fortuna, sicut praescit haec esse futura ab istis, sic praescit modum contingentiae, secundum quem sunt ab istis. Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod duplex est necessitas, scilicet absoluta, et respectiva. Necessitas absoluta, quae opponitur contingentiae, dicitur necessitas consequentis. Necessitas respectiva dicitur necessitas consequentiae ; et haec non opponitur contingenti. Nam aliquod contingens necessario sequitur, ut si ambulet, necessario sequitur, quod movetur.

 

[Ad obiecta] : 1. Dicendum ergo quod in praescito non est necessitas absoluta, sed solum consequentiae, quia necessario sequitur : Deus praescit hoc, ergo hoc erit. Et hoc modo intelligitur auctoritas Anselmi, et consimiles auctoritates, quae proponuntur cum modo necessitatis ; et sic patet primum.

2 Ad illud quod secundo obicitur de syllogismo ex maiori de necessario et minori de inesse, dicendum quod, sicut patet et Philosophus exponit, hoc intelligitur de ea propositione, quae est de inesse simpliciter, quod aequivalet necessario ; sed minor huius syllogismi, scilicet : hoc est praescitum, non est de inesse simpliciter ; sicut enim infra patebit, non est necessaria.

  1. Ad illud quod obicitur de praescito, quod verum est, et si verum est, necessario est modo, dicendum quod istam rationem facit Philosophus ad ostendendum, quod in futuris non est veritas ; et est sophistica. Nam quando dicitur : omne quod est, quando est, necessario est, intelligitur de eo quod ponit aliquid in actu circa suppositum, quod, ex quo positum est, impossibile est non esse positum ; sed verum de futuro nihil ponit circa subiectum, quia non est verum pro praesenti, sed solum pro futuro : et ideo nulla est necessitas, neque simpliciter, neque ut nunc, quia nihil ponit ut nunc.
  2. Ad illud quod obicitur per impossibile, quod si posset aliter esse, posset falli etc., dicendum quod falsitas venit ex discordia intellectus ad cognitum, similiter potentia fallendi ex potentia discordandi. Dico igitur, quoniam necessario praescitum sequitur ad praescientiam, ideo non possunt discordare : et ideo nunquam fallitur nec potest falli.
  3. Quod ergo obicitur, utrum aliter possit esse, dicendum quod aliter potest esse, quia Deus potest aliter praescisse ; et cum ponitur, quod aliter sit, ponitur, quod aliter praescit. Quando ergo infertur : potest aliter esse, quam sit, et Deus praescivit sic, ergo aliter quam Deus praescit, distinguenda est conclusio ; quia potest intelligi divisim, et sic vera est, et est sensus : Deus praescit hoc evenire, et possibile est illud non evenire ; si autem coniunctim, falsa ; et est sensus : illud est possibile, quod Deus praescit uno modo, et eveniat alio. Et est fallacia compositionis in illo processu, sicut hic : currens potest non moveri : ergo possibile est, quod aliquis currat et non moveatur ; non sequitur. Similiter, cum quaeritur quod ponatur, ponendum est ; sed cum assumit : Deus praescivit, hoc est oppositum ponenti : et ideo est negandum.

 

QUAESTIO II

Utrum necessario Deus praesciat quae praescit.

Secundo quaeritur, utrum divina praescientia habeat in se necessitatem, hoc est, utrum necesse sit Deum praescire quod praescit.

Et quod sic, ostenditur.

  1. Primo per auctoritatem Anselmi, in libro De concordia praedestinationis et liberi arbitrii : Quod praescit Deus, impossibile est non praescire : ergo ab aequipollenti, necesse est praescire.
  2. Item, ratione videtur, quia omne dictum de praeterito verum est necessarium - unde si cucurrit, necesse est cucurrisse - sed si praescit, praescivit : ergo cum hoc sit dictum de praeterito, ergo necessarium.
  3. Item, licet potentia Dei sit indifferens ad exeundum vel non exeundum, tamen ex quo exivi t in actum, necesse est exisse. Unde quamvis potuerit creare et non creare, antequam crearet, tamen ex quo creavit, necesse est creasse : ergo ex quo praescivit necesse est praescisse.
  4. Item, si homo voluit et praescivit aliquid, necesse est hominem scivisse et voluisse : ergo si circa scientiam Dei non est minor certitudo, immo maior, quam circa scientiam hominis, multo fortius est necesse. Si tu dicas, sicut aliqui dicunt, quod in hac : Deus praescivit, totum ex futuro est secundum rem, quamvis intelligatur sub ratione praeteriti, unde nihil plus est dicere : Deus praescit, nisi : Deus est, et hoc erit ; contra : Tunc, esto quod Deus nullam haberet cognitionem, dum tamen res esset futura, haec esset vera : Deus praescit ; quod manifeste falsum est. Praeterea, esto quod praescientiae addatur actus transiens in praeteritum, ut promissio vel praedictio vel prophetatio, ibi transit in praeteritum aliquid, et vere fit idem sophisma et idem dubium : ergo hoc non solvit.
  5. Item, plus distat esse et non esse, quam necessarium et contingens ; sed aliquid quod simpliciter non est, habet esse in Dei praescientia : ergo multo fortius aliquid quod in se contingens est, potest esse necessarium in praescientia Dei : ergo etc.
  6. Item, omne immutabile est necessarium ; sed cum dicitur : Deus praescit, est immutabile : ergo est necessarium. Prima est manifesta, secunda patet, quia cum dicitur : Deus praescit, si mutatur, ut fiat non praesciens aut secundum mutationem rei aut Dei. Rei non, quia res adhuc nihil est, ergo non mutatur nec mutari potest. Si secundum mutationem sui, ergo Deus mutatur.
  7. Item, omne aeternum est necessarium, quia unum solum est aeternum, et illud est in quo non cadit contingentia, sed summa necessitas ; sed praescire Dei est aeternum : ergo necessarium est, Deum, praescire quod praescit.

 

Contra :

  1. Regula est, si antecedens bonae conditionalis est necessarium, et consequens ; et si consequens non est necessarium, nec antecedens. Sed sequitur : si Deus praescit hoc esse futurum, hoc erit, quocumque contingenti demonstrato, quia oppositum non potest stare : ergo cum consequens non sit necessarium, ergo nec antecedens.
  2. Item, regula est, quod necessarium compatitur se cum omni possibili. Omne enim repugnans necessario est impossibile ; sed demonstrato aliquo, qui praescitus est damnari, possibile est istum salvari : ergo ista duo possunt simul stare, quod sit praescitus damnari, et salvetur ; et hoc est impossibile : ergo etc.
  3. Item, regula est quod oppositum contingentis est contingens, et oppositum necessarii est impossibile. Et regula iterum est quod si antecedens sequitur consequens, ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis. Ex his arguo sic : sit A contingens praescitum a Deo, si Deus praescit, A erit : ergo per regulam, si A non erit, Deus non praescit. Sed A non esse fuit contingens, Deum non praescisse fuit impossibile ; ergo ad contingens sequitur impossibile. Sed hoc est contra artem : necesse est igitur, hoc esse contingens, Deum scilicet praescire hoc.
  4. Item, omnis divina actio, quae respicit obiectum, quod potest non esse, potest desinere. Unde cum Deus conservet rem creatam, potest desinere conservare : ergo cum praescire sit respectu contingentis, erit contingens.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut necessario probatum est, illud constat et non est dubium, quod Deum praescire contingens aliquod - cum antecedit ad contingens et connotat aliquid, quod habet veritatem contingentem, - quod ipsum iudicandum est contingens. Sed aliqui voluerunt ipsum iudicare contingens, quia totum quod dicit, dicit de futuro.

Et illud improbatum est, quia falsum est, et non intelligibile. Omnis enim intellectus, qui intelligit hoc, quamvis non intelligat tempus circa Deum, intelligit quod actus divinae praecognitionis ab aeterno fuit in Deo, et ille differt a re futura. Et praeterea, sicut dictum est, hoc non solvit. Alii voluerunt iudicare contingens, quia, cum sit dictum de praeterito, pendet tamen ex futuro. Et hoc dicunt in credito et prophetico et dicto a Christo, et consimilibus, quae inferunt de necessitate propositionem de futuro.

Et illud est improbabile, ut videtur, quoniam, si actus divinae praecognitionis pendet ex futuro, tunc, cum in futuro, quantum est ex parte rei contingentis, nulla sit certitudo, nec in divina praecognitione esset. Praeterea, quomodo dependet, cum ab eo non causetur aliquo modo ? Et iterum, quomodo dependet illud quod necessarium est fuisse, ut actus cognoscendi et credendi et praedicendi, ab eo quod futurum est ? Non videtur nec probabile nec intelligibile. Et ideo alio modo dicendum quod quoddam est dictum de praeterito, et pro praeterito, sicut si dicatur, Petrum legisse ; quoddam de praeterito, sed pro futuro, ut antichristus fuit nasciturus ; quoddam de praeterito et pro praeterito, tamen dependet ex futuro, ut hoc dictum : Petrum verum dixisse, navale bellum fore ; ad hoc enim, quod dictum habeat veritatem, exigitur belli eventus ; et ab illo dependet veritas nostrae assertionis et cognitionis, quae causatur a re ; quoddam est dictum de praeterito, quod non dependet, sed connotat, sicut si dicatur : Deus praescivit hoc futurum. Quia enim Dei scientia est solum respetu veri, ideo connotat veritatem circa illud dictum futurum ; sed quoniam divina cognitio non habet certitudinem a re, quia ab ipsa nec causatur nec oritur, ideo ab illa non dependet ; et propterea falli non potest, quamvis connotet futurum. Unde in praescientia haec duo dicuntur, scilicet actus divinae cognitionis, et hunc necessarium est esse sive fuisse ; et ordinatio futuri ad illum actum, et haec ordinatio futuri ad illum actum non est necessaria. Et iudicanda est contingentia in totali dicto, non ratione totalitatis sive principalis significati, sed connotati. Et si ponatur, Deum non praescire aliquid quod praescit, potest et debet intelligi non per remotionem principalis significati, sed ipsius connotati sive illius ordinis ipsius temporalis ad aeternum, qui quidem est contingens ratione alterius, scilicet temporalis. Contingentia ergo est in totali dicto, quia connotat aliquid esse verum de futuro, quod quidem est contingens. Et hoc patet sic. Cum enim dicitur : Deus praescit te salvandum ; hic duplex includitur actus et compositio, videlicet hic : tu salvaberis, et hic : Deus habet cognitionem de salute tua et habuit cognitionem ab aeterno. Habere quidem cognitionem est actus aeternus et necessarius, quia non dependet a re ; sed salvari est actus futurus et contingens. Quoniam igitur actus divinae cognitionis non dependet a cognito, ideo potest esse certitudo in ipso, re contingente existente. Sed quoniam, ut significatur per modum praescientiae, connotat futurum contingens, et omne dictum, quod claudit in se contingens, iudicandum est contingens ; ideo totale contingens iudicatur.

Et haec solutio est vera et generalis. Nam actus credulitatis, actus prophetationis et divinae assertionis propter hoc, quod currunt secundum illustrationem divinae praescientiae, ideo connotant et non dependet ; ideo certi et infallibiles sunt de rebus in se non certis.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur de Anselmo, quod necesse est praescire quod praescit, dicendum quod hoc intelligit quantum ad actum praecognitionis, quem necesse est fuisse, sed non quantum ad connotationem futuritionis.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod dictum est de praeterito, dicendum quod quantum est de ratione praeteritionis, necessarium est ; sed quoniam connotatur futurum, ideo est contingens. Et ex hoc patet sequens, quia quantum ad illud futurum non est adhuc potentia in actu, immo adhuc potest exire, ideo etc.

4-5. Ad illud quod obicitur, quod est cognitio sine existentia rei, ergo necessitatis sine rei necessitate, dicendum quod verum est, quod in actu cognitionis est necessitas, sed non in toto. Nec est simile, quia praecognitio non connotat actualem rei existentiam, sed connotat rei futuritionem ; et ad hoc quod dictum sit necessarium, necesse est quod sit necessitas in connotato.

  1. Ad illud quod obicitur, quod omne immulabile necessarium, dicendum quod ad esse mutabilis duo concurrunt : quod se habeat uno modo prius, et alio modo posterius ; et per oppositum immutabile potest dici dupliciter aut quia nihil actu est aut quia actu est et non potest aliter se habere. Illud ergo immutabile, quod est et non potest aliter se habere, convertitur cum necessario : sed illud quod dicitur immutabile, quod non est aliquid actu, non convertitur. Et sic est verum contingens de futuro, antequam res sit. Hoc dictum, antichristum fore, est modo verum immutabile, quia si ponatur esse verum, ponitur quod semper fuerit ; et similiter si falsum, et hoc, quia nihil actu ponit. Quoniam igitur Deum praescisse connotat futurum contingens, ideo est dictum immutabile ; nec ex hoc sequitur quod sit necessarium, ut visum est. Tamen aliqui volunt aliter dicere quod Deum praescire hoc futurum contingens est immutabile a parte praescientis, sed a parte rei praescitae est mutabile, et ideo ex parte illa contingens. Sed tamen illud difficile est dicere ; quod enim praescitur semel semper praescitum fuit, et Deus potest non praescire futurum contingens, ita quod nihil fiat circa futurum, et ita nulla mutatio. Et propter hoc modus alius dicendi est rationabilior.
  2. Ad illud quod ultimo obicitur, quod nihil ens aeternum est contingens, dicendum quod ens aeternum est dupliciter : aut pure aeternum aut quod connotat temporale de futuro ; et pure aeternum est necessarium, sed connotans temporale de futuro ratione connotati potest iudicari contingens, sicut etiam ratione illius potest desinere. Summa dictorum est ista, quod Deum praescire futurum contingens est quoddam dictum, quod claudit in se actum divinae cognitionis aeternum, et ordinationent dicit ad futurum contingens. Et quamvis actus divinae cognitionis ponat aliquid existens necessarium et aeternum ; illa tamen ordinatio ponit futurum, quod contingens est. Et iterum, quamvis dicat ordinationem, non tamen dicit dependentiam, sed solum connotationem ; et ideo non ponit incertitudinem. Et hinc est, quod Deum praescire futurum est contingens ratione connotationis ad contingens ; est immutabile ratione ordinationis ad futurum, quod potest non esse, nulla facta mutatione ; est certum ratione independentiae ab eodem. Et hoc patebit infra planius in distinctione de praedestinatione.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERA MAGISTRI

DUB. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Augustinus : « Nec aliter scivit creata quam creanda ». Videtur enim male dicere, quia res, si vere cognoscatur, cognoscitur sicut est ; sed aliter fuerunt, cum fuerunt creanda, quam cum erant creata - primo enim res fuerunt in causa et secundum quid, postea in proprio genere et simpliciter - ergo aut Deus non vere cognoscit aut aliter cognovit. Item, Angelus cognoscit res in Verbo, cognoscit etiam eas in proprio genere, et alius et alius modus cognoscendi est hic ab illo : ergo cum non possit latere Deum quod novit Angelus, videtur quod Deus utroque modo cognoscat, et ita aliter et aliter.

Respondeo : Dicendum quod cum dico, rem aliter cognosci, dupliciter potest intelligi : aut ita quod adverbium dicat alietatem quantum ad cognitionem aut quantum ad esse rei cognitae. Si quantum ad esse rei cognitae, sic est verum, et est sensus : Deus cognoscit, rem istam aliter esse vel se habere, quam se prius habuit ; et sic non intelligit Augustinus. Si autem dicat alietatem quantum ad cognitionem, sic est fallsa, et est sensus : Deus cognoscit aliter rem factam, quam prius faciendam cognoverit ; et ita est falsum, quia sic significatur divina cognitio alterata, et quod aliquid receperit a re extra. Et per hoc patet obiectum primum. Quod obicitur, quod Deus cognoscit res in proprio genere, sicut Angelus, dicendum quod cognoscere res in proprio genere dupliciter intelligitur : aut ita quod esse illud, quod habet in proprio genere, cognoscatur, et hoc perfectionis est, et non latet Deum, et sic non dicit novum modum cognoscendi in Verbo ; aut ita quod aspectus intelligentiae sive vis cognitivae deflectatur supra rem ut est in proprio genere, et hoc est imperfectionis, quia scilicet tunc cognoscens egreditur extra se ; et hoc nullo modo potest poni in Deo, et ita facit in Angelo alium modum cognoscendi. Et sic patet illud.

 

DUB. II

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Tunc eius quod aeternum est, aliqua existeret causa » etc. Vult enim dicere quod praescientia dicat quid aeternum ; sed hoc videtur falsum, quia praescientia dicit respectum ad creaturam futuram ; sed nihil est futurum secundum esse quod habet in Deo, sed in proprio genere : ergo connotat aliquod temporale, ergo videtur quod cognoscatur ex tempore. - Praeterea, respectus ille nihil dicit a parte Dei nisi solum modum intelligendi nostrum : ergo tunc coepit ille respectus, quando coepit noster intellectus, non ergo fuit ab aeterno.

Respondeo : Sicut dicit Magister, praescientia dicit quid aeternum et ab aeterno. Cum enim non importet nisi duo, scilicet antecessionem et scientiam, et antecessio omnis creaturae sit ante omnem creaturam, et scientia naturaliter, patet quod praescientia quid aeternum dicit.

Quod ergo obicitur, quod importat rei futuritionem, dicendum quod futuritio uno modo importat successionem temporis, et ita non est de ratione praescientiae ; hoc enim modo futurum coepit cum tempore. Alio modo futurum importat ordinem temporalis ad aeternum secundum consecutionem, sicut praescientia antecessionem ; et quoniam iste ordo solum exigit primum extremum in actu, et illud fuit ab aeterno, ideo et futuritio et praescientia. Quod obicitur, quod respectus ille a parte Dei nihil dicit secundum rem, dicendum quod falsum est, quia respectus ille est divina essentia ; sed verum est quod nihil dicit respectivum sive dependens, nisi solum secundum modum intelligendi ; et ideo non coepit secundum rem, sed solum modus significandi coepit. Et quando Magister dicit quod praescientia dicit aeternum, non loquitur de ratione nominandi, sed de eo quod significatur per nomen.

 

DUB. III

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Scientiam vel praescientiam non esse causam » etc., si scientiam ad notitiam tantum referamus. Si vero nomine scientiae includitur beneplacitum atque dispositio, recte potest dici. Videtur enim male dicere, quia aut scientia, hoc modo et illo dicta, dicit eumdem modum sciendi aut alium ; si eumdem, ergo si uno modo est causa, et alio ; si alium modum, ergo in Deo est multiplex modus sciendi, non ergo uniformis per omnia.

Item, scientia simplicis notitiae est Deus ; et Deus est causa omnium : ergo scientia illa est causa omnium.

Respondeo : Dicendum quod in nobis notitia simplex, et notitia beneplaciti dicunt diversas cognitiones et diversos modos cognoscendi, et per consequens connotant diversa ; in Deo autem una tantum cognitio est, sed illa una facit Deus, quod nos multis ; et ideo illa una dupliciter potest significari. Et cum significatur per modum approbationis, connotat effectum et bonitatem ; quando vero per modum simplicis notitiae, solum eventum. Et quoniam esse causam alicuius connotat effectum sive respectum - quamvis eadem sit scientia sive sapientia a parte principalis significati - ideo dicitur, quod haec est causa illorum quae praescit, et illa non. Et hoc dicitur, non quia res significata non sit causa, sed quia, ut sic significata est, non significatur per modum causae, quoniam comparatur ad ea quae nullo modo sunt a Deo. Et sic patet illud.

 

DUB. IV

Item quaeritur de hoc verbo Augustini : « Deus per Prophetam praedixit infidelitatem Iudaeorum » ; quia, cum dictum Prophetae fuerit verum certitudinaliter, videtur quod Deus revelaverit Iudaeis suum casum sive damnationem ; quod est contra ipsum, super Genesim ad litteram, qui dici quod nulli debet revelari, ne cogatur desperare.

Respondeo : Dicendum quod casus potest praedici ; sed non propter hoc revelatur, sive quia dicenti non creditur, sive quia dictum de conditione intelligitur, sive intelligens intelligit de alio, non de se ipso. Et quia verbum Isaiae prophetae comminatorie et generaliter erat dictum, et hominibus iam in parte incredulis non advertentibus, omnibus his modis potuit intelligi, ut esset praedictio, non revelatio.