Distinctio XI — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

Hic dicendum est, Spiritum sanctum esse a Patre et Filio.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

Supra egit Magister de processione Spiritus sancti in comparatione ad ipsum procedentem ;

haec est secunda pars,

in qua agit de eadem in comparatione ad principium a quo.

 

Et dividitur haec pars in duas.

In prima ostendit,

quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.

In secunda determinat,

qualiter procedat ab eis,

infra distinctione duodecima :

 Item quaeritur, cum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio.

 

Prima iterum pars habet quatuor.

In prima ostendit Magister per multas auctoritates,

quod procedit a Patre et Filio.

 

In secunda vero e contra per rationes Graecorum ostendit,

quod a solo Patre,

ibi :

Graeci tamen dicunt, Spiritum sanctum tantum procedere a Patre.

 

In tertia auctoritates et rationes Graecorum solvit et determinat,

ibi :

Nos autem illa verba ita determinamus.

 

In quarta ostendit,

confessionem fidei Graecorum implicite continere nostram,

ibi :

Sciendum tamen, quod Graeci confitentur.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad intelligentiam huius partis duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de processione Spiritus sancti quantum ad principium,

et quaeritur, utrum Spiritus sancus procedat a Patre et Filio.

Secundo,

utrum procedat a Patre et Filio, in quantum sunt unum, aut in quantum sunt differentes.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De principio processionis Spiritus sancti.

 

QUAESTIO I

Utrum Spiritus sanctus a Patre et a Filio procedat.

 

Quod autem solum a Patre procedat, probant Graeci ratione et auctoritate.

  1. Ratione sic : emanatio Spiritus sancti est processio ; sed processio est motus ab uno in alium : ergo si recte est processio in divinis, Spiritus sanctus aeterna processione procedit ab uno in alium. Si ergo procedit a Filio, aut procedit in Patrem, aut in aliam personam ; non in Patrem, quia Pater nihil accipit a Filio, nec in aliam personam, cum non sit dare quartam : ergo non procedit a Filio.
  2. Item, alia ratione sic : quia Spiritus sanctus procedit per modum spirationis, sicut Verbum per modum locutionis ; sed ita videmus in creaturis, quod exitus locutionis non praecedit spirationem, nec egressus spiritus est a verbo : ergo nec in divinis Spiritus sanctus a Filio.
  3. Item, Spiritus sanctus, ut omnes dicunt, procedit per modum nexus, sed nexus tenet rationem medii ; sed si procederet a Patre et Filio, teneret rationem tertii et extremi, non medii : ergo non procedit a Patre et Filio, sed potius a Patre in Filium.
  4. Item, Spiritus sanctus procedit a Patre aut sufficienter, aut non. Si non sufficienter et plene, ergo Pater imperfectus est in spirando ; si sufficienter, ergo superfluum est fieri per duo quod potest fieri per unum suffidenter : ergo si a Filio procedit, cum procedat plene a Patre, in illa summa Trinitate est superfluitas, quod absurdum est.
  5. Item, hoc ipsum nituntur Graeci ostendere per auctoritatem ; sed non possunt per sacrae Scripturae introductionem, ideo arguunt per privationem in Evangeliis, et maxime in Evangelio Ioannis et Epistolis ; ubi integre traditur nostra fides, sed in nullo dicitur, quod Spiritus sanctus procedat nisi a Patre tantum ; Ioannis 15, 26 : Spiritum veritatis, qui a Patre procedit : ergo aut Evangelia insufficienter fidem docent, aut Spiritus sanctus tantum procedit a Patre.
  6. Item, in quatuor Conciliis apud Graecos celebratis, ubi a Patribus fides sufficienter est explicata, dicitur, quod Spiritus sanctus procedat a Patre, et nihil dicitur de Filio : ergo si Deus sufficienter illis fidem revelavit : ergo etc.
  7. Item, hunc errorem munire nituntur per Doctores, qui non solum apud eos, sed etiam apud nos celebres sunt.

Et primo per Gregorium Nazianzenum, qui dicitur Theologus : « Filius et Spiritus sanctus, geminus Patris radius, usque ad nos miserunt claritatem suam » : ergo exeunt a Patre, ut duo radii.

  1. Et Dionysius etiam dicit, in libro De divinis nominibus : « Ex immateriali et impartibili bono cordialia exorta sunt lumina », - loquitur de Patre - ergo exeunt ut lumina ; sed talia sic se habent, quod unum non est ab altero : ergo etc.
  2. Item, Damascenus expressius : « Spiritum sanctum ex Patre dicimus et Spiritum Patris nominamus ; Spiritum vero sanctum ex Filio non dicimus, et tamen Spiritum Filii nominamus ».
  3. Item, si Latini hoc cognoverunt, cum Graeci non cognoverunt, aut fuit hoc Scripturae auctoritate, aut praedicatione, aut ratione, aut revelatione. Scripturae auctoritate non ; quia eamdem per omnia Scripturam habent Graeci ; similiter nec praedicatione, quia idem doctor Graecorum, qui est et Latinorum, qui eis fidem perfecte tradidit, scilicet Paulus Apostolus ; si ratione, sed ratione non sufficit aliquid affirmare in his quae sunt fidei. Unde Dionysius et Damascenus dicunt, quod nihil est dicendum nec cogitandum de illa summa Trinitate praeter id quod nos sacra eloquia docuerunt, et Hieronymus : « Nil credatur mihi, nisi confirmavero per novum et vetus Testamentum ». Si revelatione, quaeritur, cui fuerit revelatum et cum Deus velit omnes homines salvos fieri, quare hoc non revelavit Graecis ? Et iterum, quomodo constat quod hoc fuerit a Deo ?

 

Contrarium

 

  1. Arguitur ratione ostensiva sic : Spiritus sanctus secundum omnes fideles procedit ut donum, sicut ex multis locis Scripturae probatur ; et iterum, omnes tam Graeci quam Latini dicunt, Spiritum sanctum a Filio nobis donari : ergo omnes concedunt, procedere ab utroque, cum non detur nisi a quo procedit.
  2. Item, Spiritus sanctus secundum omnes, et sicut supra ostensum est, procedit ut amor : sed amare non tantum est Patris, sed etiam Filii, unde et per omnia amat Filius, sicut et Pater : ergo si a Patre amante amor procedit, eadem ratione a Filio.
  3. Item, Spiritus sanctus secundum omnes procedit ut nexus ; sed utroque procedit, quam qui ab altero : ergo si Spiritus sanctus est nexus perfectissimus, non solum a Patre procedit, sed etiam a Filio.
  4. Item, hoc idem ostenditur ra tione ducente ad impossibile sic : omnis distinctio personarum in divinis attenditur secundum relationem et originem : ergo si Spiritus sanctus non procedit a Filio, nec e converso, nulla est ibi mutua relatio, ergo nec distinctio.
  5. Item, maior germanitas est inter duos, quando unus procedit ab altero, et ambo a tertio, quam si unus nihil habeat ab altero ; haec est per se nota : ergo si Spiritus sanctus non est a Filio, nec e converso, non est perfecta unio : ergo nec summa nec perfecta beatitudo.
  6. Item, perfectior est expressio, quando generans communicat genito non tantum substantiam, sed etiam actum, qui naturae geniti non repugnat ; sed actus spirandi non repugnat Filio, quia nullum ex hoc in conveniens sequitur, si spiret : ergo si Pater hunc actum ei non communicat, Filius non est perfecta imago.
  7. Item, hoc ipsum ostenditur auctoritalibus, et primo auctoritate Apostoli ad Galatas 4, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui etc. ; ergo cum Pater non mittat Spiritum nisi Filii, idem est Spiritus Patris et Filii ; sed eius est Spiritus, a quo procedit : ergo Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio. Si dicas, quod non sequitur, quia non dicitur Filii, quia procedit a Filio, sed quia est in Filio: ergo eadem ratione, cum Filius sit in Spiritu sancto, potest dici Filius Filius Spiritus sancti.
  8. Item, Ioannis decimo 15, 26 : Quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis. Ex hoc arguitur sic : nullus mittit alium, nisi habeat auctoritatem super illum ; nullus autem habet auctoritatem super alium, nisi aliquid tribuat ei ; sed nulla persona tribuit alii, nisi ab ipsa procedat : ergo a primo, Spiritus sanctus procedit a Filio. Si dicas, quod a Filio mittitur ex tempore et ex tempore procedit.

Contra : Filius non ideo habet auctoritatem, quia mittit, sed ideo mittit, quia habet auctoritatem : ergo ante habet auctoritatem, quam mittat temporaliter : ergo antequam mittat temporaliter, necesse est Spiritum sanctum procedere a Filio : ergo etc.

  1. Item, Ioannis decimo sexto : Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Ex hoc arguitur sic : quisquis est omne quod habet, est omne quod accipit ; sed Spiritus sanclus, cum sit Deus summe simplex, est omne quod habet, ergo omne quod accipit : ergo si accipit aliquid ab aliquo, accipit esse ; sed a quo accipit esse, ab illo procedit : ergo si aliquid accipit a Filio, procedit a Filio. Si dicas, quod accipere illud est temporaliter ; tunc obicitur ex hoc, quia omne quod temporaliter accipit aliquid ab aliquo, mutatur, etc.

 

 

Respondeo

 

Dicendum, quod, sicut ostensum est auctoritatibus et rationibus, fidei veritas est, quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.

Ad intelligentiam autem controversiae Latinorum et Graecorum et originem eius notandum est, quod circa processionem Spiritus sancti de Filio est duo considerare, scilicet articuli cognitionem et eiusdem cogniti professionem. In primo orta est differentia, in secundo controversia.

Cognitio autem huius articuli fundamentum habet a Scriptura, profectum vel incrementum a ratione, sed consummationem a revelatione. In Scripturae auctoritate Graeci et Latini conveniunt, quae dicit, Spiritum sanctum esse Filii et mitti a Filio ; sed in ratione et revelatione differunt.

In ratione quidem intelligendi. Nam cum Scriptura dicat, Spiritum sanctum procedere, Graeci ad intelligendum usi sunt alio modo et alia similitudine processionis, alio modo Latini. Nam cum procession dicatur in creaturis motus localis ab uno in alium et dicatur motus causalis unius ex alio, Graeci intellexerunt processionera primo modo, ab uno in alium ; Latini vero secundo modo. Et in hoc melius intellexerunt Latini quam Graeci, quia comparaverunt processionem aeternam processioni magis spirituali ; et ideo magis simili comparaverunt, et sic melius.

Similiter, Scriptura dicit, Spiritum sanctum per spirationem procedere. Et cum duplex sit spiratio, scilicet flatus exterioris et amoris interioris, Graeci comparaverunt Spiritum spirationi flatus exterioris ; sed Latini spirationi amoris interioris : et ideo Latini melius, quia spiritualiori et similiori similitudini aptaverunt.

Similiter, cum Scriptura dicat, Spiritum sanctum procedere ut nexum et communionem, et duplex possit esse nexus, vel sicut medium iungens unum alteri, vel sicut extremum in quo coniunguntur; Graeci comparaverunt primo modo, Latini secundo, et ideo spiritualiori modo et similiari, quia ille nexus magis habet similitudinem personae.

Quia ergo differentiam habuerunt in ratione, et Latini spiritualius et convenientius comparaverunt ; ideo ex ratione sua sunt elevati, et per hoc ad intelligentiam Scripturae dispositi, et ideo manifesta revelation edocti sunt de Spiritus sancti processione. Graeci vero, quia similitudines differentes et minus proprias aptabant, ideo sunt sua ratione depressi ; et non valentes intelligere, Spiritum a Verbo procedere, nec in alium ab aeterno procedere, arctaverunt Scripturam ad intelligendum de processione temporali, et ideo sibi viam revelationis clauserunt. Haec est ergo ratio diversitatis in huius articuli cognitione.

Controversia vero venit ex huius articuli professione. Professio vero huius articuli venit ab Ecclesia Latinorum ex triplici causa, videlicet ex fidei veritate, ex periculi necessitate et ex Ecclesiae auctoritate. Fides dictabat hoc, et periculi necessitas imminebat, ne forte aliquis hoc negaret in quod periculum inciderunt Graeci ; et Ecclesiae auctoritas aderat : et ideo sine mora exprimi debebat.

Negatio vero huius articuli venit ex triplici causa, scilicet ex ignorantia, ex superbia et pertinacia. Ex ignorantia, quia nec Scripturam intellexerunt nec habuerunt congruam rationem nec apertam revelationem. Ex superbia, quia, cum reputarent se sciolos et vocati non fuerunt noluerunt profiteri quod non erat per eos inventum. Ex pertinacia, ne convincerentur et irrationabiliter moveri viderentur, invenerunt pro se rationes contra veritatem : et ideo suam sententiam defendere ausi sunt et auctoritati Ecclesiae Romanae obviare ; et ideo facti sunt haeretici, quia denegant fidei veritatem, et schismatici, quia recesserunt ab Ecclesiae unitate.

Sed quia mos est haereticorum et schismaticorum, cum se non possunt rationibus communire, adversam partem accusare ; ideo nos accusant, et redarguunt tanquam curiosos et tanquam excommunicatos et schismaticos. Curiosos, quia sine huius articuli professione salus erat. Quare ergo intromiserunt se Latini hoc perquirere, quod non fuit necessarium ?

Sed ad hoc patet responsio, quia opportunum fuit propter periculum in quod ipsi inciderunt.

Similiter, dicunt nos excommunicatos, quia Symbola corrumpimus, in quibus per sanctos Patres sub excommunicationis poena hoc erat prohibitum.

Et ad hoc patet responsio per praedicta, quia non corrumpimus, sed perficimus ; nec sententia lata est contra perficientes, sed contra corrumpentes. Vel potest dici, sicut dicit Anselmus, quod novum edidimus ; et hoc quidem facere potuimus, quia Romana Ecclesia plenitudinem potestatis a Petro, Apostolorum principe, acceperat, in qua nulla Patrum sententia nec interdictum potuit nec arctare nec ei praeiudicare nec ligare eam ad aliquid.

Similiter dicunt nos schismaticos, quia a nobis incepit divisio ; cum enim hoc vellemus asserere, noluimus eos vocare.

Et ad hoc responderi potest pro Latinis, quod eos vocare non fuit opportunum - quia Ecclesia sine eis hoc poterat - et hoc, quia erat laboriosum propter distantiam, erat fructuosum, quia iam non erat in Graecis sapientia tanta, sicut fuerat, immo ad Latinos transierat, erat nihilominus periculosum, quia quod pro certo habendum erat periculum erat ducere in dubium.

 

Et sic patet, quod frivolae sunt eorum accusationes.

Ad rationes autem, intellectis quae dicta sunt, facile est respondere.

1 . Ad illud ergo quod obicitur, quod processio est ab uno in alium, dicendum, quod verum est de processione locali, sed non est verum de processione causali, sicut infra meliuspatebit ; cum procedere in alium sit dupliciter, aut quia in alium tendit sicut obieclum ; et sic Spiritus sanctus est amor, quo Filius amat Patrem, sicut e converso ; si autem sic dicatur procedere in aliquem, ut ab eo recipiatur, omnino stultus est intellectus. Est enim dicere, quod amor, qui est Spiritus sanctus, oriatur a Patre et subsistat in Filio, sicut rivus oritur a fonte et requie scit in lacu profundo.

  1. Ad illud quod obicitur de spiratione, quod praecedit verbum, dicendum quod verum est de exteriori verbo, et non de interiori : et exterius non est simile.
  2. Ad illud quod obicitur de nexu, dicendum quod nexus non habet rationem medii, sed rationem tertii, quidquid aliqui voluerunt dicere quod locum tenet et medii et tertii ; et voluerunt sustinere opinionem Graecorum et Latinorum et distinguunt duplicem modum procedendi, scilicet in alium, et sic procedit a Patre ; vel ab alio, et sic procedit a Patre et Filio. Istud est exsufflandum hodie, quia non habet intellectum sanum ; immo omnino eodem modo procedit ab utroque, et tamen utriusque nexus est, sicut ponitur exemplum de duobus lignis, ex quibus procederet una flamma.
  3. Ad illud quod obicitur, quod ab altero sufficienter, ergo etc., dicendum quod istud verum esset, si essent diversa principia Spiritus infra patebit. Unde sicut non valet hoc argumentum : Pater creat, et Filius similiter ; et Pater est sufficiens in creando : ergo Filius supe fluit ; - quia sunt unum principium in creando - similiter solvendum est in proposito.
  4. Ad illud quod obicitur, quod non reperitur in Scriptura, dicendum quod si verba non reperiantur, reperitur tamen sensus, sicut in obiciendo monstratum est. Tamen argumentum non valet : non reperitur in Scriptura, ergo non est verum ; quia Scripturae mos est ; quaedam tacere propter insinuandam humilitatem : unde Dominus, volens nos erudire ad humilitatem, omne quod suum est Patri attribuit, sicut dicit Ioannis 7, 16 : Mea doctrina non est mea. Similiter dicit Ioannis 15, 26 : Qui a Patre procedit, loquens de Spiritu sancto, et tamen ipse subiungit : Omnia, quae Pater habet, mea sunt : et ideo argumentum non valet
  5. Ad illud quod obicitur de Conciliis, dicendum quod nec in Conciliis illis sunt omnia instituta, quae spectant ad mores, nec etiam omnia dicta, quae ad fidem pertinent ; sicut in Symbolo, quod cantatur in missa, nihil dicitur de descensu ad inferos. Sed nunquid latuit sanctos Patres processio Spiritus sancti a Filio ? et si non latuit, quare non dixerunt ? Credo quod non latuit, sicut patet per antiquos Graecos, quorum Magister adducit auctoritatem in littera ; sed tamen non fuit expressum, quia non erat opus. Nullus enim negabat nec negare volebat. Sed haeretici multa, quae erant implicita fidei nostrae, sua importunitate compulerunt explicare ; et sic patet illud.

7-8. Ad illud quod obicitur de auctoritate Dionysii et Gregorii, dicendum quod non est omnimoda similitudo, sed maior dissimilitudo. Attenditur autem similitudo in hoc ; scilicet quantum ad plenitudinem fontalitatis in Patre et in divisione personarum emanantium ab eo, et in receptione influentiae in creatura : non tamen est omnimoda similitudo quantum ad modum emanandi ; et sic patet illud.

  1. Ad illud quod obicitur de Damasceno, dicendum quod non est in ista parte ei assentiendum, sicut enim intellexi, ipse fuit in tempore, quando orta est contentio. Unde non est in hoc sustinendus, quia simpliciter fuit Graecus, tamen ipse caute loquitur. Unde non dicit quod Spiritus non sit a Filio, sed dicit « non dicimus a Filio », quia Graeci non confitebantur, nec tamen negabant ; sed modo eorum maledicta progenies addidit ad paternam dementiam et dicit, quod non procedit a Filio nisi temporaliter. Et ideo tamquam haereticos et schismaticos eos damnat Romana Ecclesia.

 

 

QUAESTIO II

Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio tamquam ab uno principio.

 

Secundo quaeritur, utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, in quantum sunt unum, aut in quantum differentes.

  1. Et quod in quantum unum, videtur per Anselmum in libro De processione Spiritus sancti : « Nullus intellectus capit, Spiritum sanctum esse Patris et Filii, secundum quod alter est Pater, alter Filius, sed secundum quod uterque est idem Deus ».
  2. Item, ratione ostenditur sic : unitas effectus est ab unitate actus, et unitas actus ab unitate potentiae vel subiecti ; ergo cum una sit persona producta a Patre et Filio, ergo per unum actum producitur et per unam potentiam : ergo spirant, in quantum sunt unum.
  3. Item, quod est a duobus, in quantum duo, aut est insufficienter a quolibet, aut ab altero superflue ; sed Spiritus sanctus a nulla persona est insufficienter nec superflue, quia neutrum convenit naturae perfectae : ergo etc.
  4. Item, quod est a duobus in quantum duo, est compositum, si consubstantialiter est ab illis ; ergo si a duobus in quantum duo procedit unus, oportet quod illud unum habeat differentiam ; sed Spiritus sanctus non est compositus ; ergo etc.
  5. Item, nihil unum procedit a duobus consimilibus in natura in quantum duo, nisi alter sit sicut principium activum, alter sicut principium passivum, sive alter ut pater, alter ut mater ; sed hoc non est in divinis : ergo etc.

 

Contra

 

  1. Qui procedit a duobus, ita quod ab uno principalius quam ab alio, procedit in quantum sunt duo ; sed Spiritus sanctus principaliter procedit a Patre, sicut dicit Augustinus et habetur in sequenti distinctione : ergo etc.
  2. Item, qui procedit a duobus in quantum sunt distincti, procedit a duobus in quantum sunt duo ; sed nexus non est nisi distinctorum : ergo qui procedit ut nexus, procedit ab eis ut a distinctis, et ita ut a differentibus.
  3. Item, ab unitate subiecti est unitas actus, et a pluralitate subiectorum pluralitas actuum ; sed Pater ac Filius sunt duo : ergo spirant duplici spiratione : ergo spiratur Spiritus sanctus ab eis, in quantum sunt duo : ergo etc.
  4. Item, si spirant Spiritum sanctum in quantum sunt unum, aut inquantum sunt unum in substantia, aut in notione, aut in persona. Si in quantum sunt unum in substantia : ergo cum Spiritus sanctus sit idem in substantia, Spiritus sanctus procedit a se. Si in quantum sunt idem in notione ; hoc nihil est, quia non ideo spirant, quia sunt spiratores, sed e converso. Nec in quantum sunt unum in persona, quia in persona non uniuntur.

 

Respondeo

 

Dicendum quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, in quantum sunt unum in fecunditate voluntatis. Una autem est in Patre et Filio voluntas, quia Pater et Filius sunt una substantia ; si ergo est in eis voluntatis fecunditas, una est fecunditas in eis. Voluntatis autem fecunditas est in Patre et Filio, quia uterque Deus improcessibilis. Sicut enim superius dictum fuit de numero personarum et infra medius patebit, cum agetur de innascibilitate, quae idem est in Patre quod primitas ; cum primum et principium sint idem ; ratio primitatis est ratio principiandi, sive fecunditatis. Quoniam igitur Pater prior est omni emanatione, scilicet processione et generatione, quia nec generatur nec procedit, hinc est, quod utroque modo est principium. Quia vero Filius prior est emanatione processionis, non generationis – quia generatur, tamen est inspirabilis - hinc est, quod est principium spirandi, non generandi. Quia vero Spiritus sanctus neutro modo se habet, neutro modo est principium. Inde est igitur, quod quamvis Spiritus sanctus a duobus procedat, quia tamen procedit non ut sunt differentes, sed ut est in eis una fecunditas voluntatis, quod Spiritus sanctus procedit ab eis, in quantum sunt unum.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud quod obicitur, quod principaliter procedit a Patre, dicendum quod principaliter potest dici dupliciter : aut respecta secundarii ; et sic importat ordinem prioris et posterioris, et sic ponit diversitatem, et hoc modo non accipitur hic ; alio modo prout principalitas dicit quamdam auctoritatem, sicut Pater dicitur operari per Filium. Unde unaquaeque creatura producitur a Patre per Filium, in quantum sunt unum ; et sic in telligendum est in proposito.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nexus procedit a pluribus etc., dicendum quod ratio nexus incipit a distinctione et tendit sive perducit in unitatem : unde ultima et completiva ratio est unitas. Licet ergo nexus sit duorum et a duobus, si est perfectus nexus, est ab eis in quantum sunt unum, non in quantum sunt plures.
  3. Ad illud quod obicitur, quod ab unitate subiecti est unitas actus et a pluralitate pluralitas, dicendum quod istud non habet instantiam secundum modum loquendi, quia si duo sunt termini copulati, actus numeratus debet eis reddi ; sed secundum rem distinguendum est, quia subiectum dicitur dupliciter : aut per se et primo, aut non primo ; et illud verum est de subiecto per se et primo, non de alto ; et sic accipiendo, Pater et Filius non sunt unum principium, seu primum subiectum spirationis, quia non spirant secundum quod Pater et Filius, sed secundum quod in eis est una fecunditas voluntatis, et ita in quantum unum.

Vel aliter dicendum quod est loqui de actu, ut est actus vel origo, et de actu, ut est accidens. Si loquamur de actu, ut est accidens, de necessitate numeratur ad numerum subiecti, quia non est unum accidens in duobus subiectis. Si autem loquamur de actu ut est actus, sic comparatur ad subiectum ut ad principium, et sic non numeratur ad numerum subiecti secundum quod subiectum, sed secundum quod principium. Quoniam igitur in divinis spiratio non est accidens, sed productio vel relatio ; ideo sequitur unitatem subiecti, ut est principium, quia Pater et Filius, quam vis duae sint personae, tamen sunt principium unum, quia per eamdem virtutem spirant : ideo actus non numeratur in illis, ideo spirant una spiratione, quam vis sint duo.

  1. Ad illud quod quaeritur ultimo, aut in quantum unum in substantia etc., dicendum quod in quantum unum in fecunditate voluntatis, prout illa voluntas tracta est ad notionem per fecunditatem, quae fecunditas est ratione primitatis, quae primitas significatur per hoc quod est improcessibilis. Et hoc est quod dicit Anselmus, quod Pater et Filius spirant, secundum quod uterque est idem Deus, non secundum quod Deus simpliciter, sed secundum quod Deus in utroque ; hoc est considerare voluntatem in personis.

Si ergo quaeras, utrum in quantum unum in substantia, aut notione, aut persona ; dicendum quod responderi potest dupliciter, secundum duas opiniones prius positas de potentia generandi, distinctione septima ; quod quidam dicunt, quod potentia generandi non differt a generatione sive paternitate nisi modo loquendi, et ita dicit notionem, scilicet personalem proprietatem, ut generatio, licet alio modo. Similiter isti dicunt quod fecunditas voluntatis sive vis spirativa dicit eamdem notionem quam spiratio, licet alio modo, quia vis spirativa dicit ut in ratione aptitudinis, sed spiratio in ratione actus ; et ita secundum hos in quantum sunt unum notione. Alii dicunt quod sicut potentia generandi dicit natura m in persona, ita essentiam personaliter, sic vis spirativa voluntatem dicit, ut voluntas est in personis, in quibus est fecunda ; et ita Pater et Filius spirant in quantum unum in essentia sive natura sive voluntate, ut dicatur proprius, voluntate considerata in personis. Quaelibet harum positionum mihi videtur satis probabilis.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

 

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit : « In principalibus Conciliis, quae apud eos celebrata sunt ». Quaeritur ergo, quae sunt illa quatuor principalia Concilia ?

Respondeo

Et dicendum quod fuerunt quatuor principalia Concilia Apostolorum in Ecclesia primitiva, ut dicit quaedam Glossa super Actus. Primum fuit ad electionem Matthiae, Actuum 1, 15 ; secundum ad electionem septem diaconorum, Actuum 6, 2-1 ; tertium fuit ad non imponenda legalia gentibus, Actuum 15, 6-29 ; quartum ad tolerandum legalia ad tempus, Actuum 21, 18-26.

Concilia vero Patrum principalia apud Graecos similiter fuerunt quatuor, scilicet Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense et Constantinopolitanum.

 

Dubium II

 

Item,

quaeritur de expositione illa, quam ponit Magister super illud : « Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit » etc. ; et exponit : « id est, contrarium docuerit vel contrario modo » etc. ; quia non videtur ista expositio probabilis, eo quod ille qui contradicit articulis, excommunicatus est ipso iure ; ergo non oportebat pro contrario dare sententiam. Praeterea, unde venit ista expositio ? Pro Deo ! quare non dixerunt : quisquis contradixerit ?

Respondeo

Dicendum quod sicut dicit Anselmus :

Omnis veritas sacrae Scripturae potest dici,

quae sacrae Scripturae non contradicit, propter suam generalitatem et dignitatem ;

et ideo praedicta expositio habet hic locum.

Nec fuit inconveniens exprimere excommunicationem haereticorum, quia sancti Patres in Conciliis ordinabant quae iuris erant, et propterea ad terrorem est dictum ; et maluerunt dicere aliud, quamvis intellexerint contrarium, ut magis compescerent ora praesumptuosorum, ne adinvenirent novitates in fide. Secundum veritatem autem excommunicationis sententia non se extendit nisi ad contradicentes ; quia non fuit eorum intentio, praecludendi viam ad explanationem fidei faciendam maiorem, si Deus alios magis illuminaret ; et si hoc dixissent, constat quod non bene moti fuissent, et sententia eorum merito abolenda esset.

 

Dubium III

Item,

quaeritur de hoc quod dicit,

quod non est aliud Spiritum sanctum esse Filii quam esse a Filio.

Sed contra :

Aliud est dicere cappa Socratis quam cappa facta a Socrate :

ergo similiter videtur in proposito ;

aut si non, quaeritur ratio.

Et dicendum quod genitivus,

quamvis denominetur ab habitudine principii,

tamen aliam habitudinem importat, immo alias, ut possessionis ;

sed cum in divinis non cadat diversitas nec habitudo nisi originis,

ratione materiae in divinis determinatur ad habitudinem principii ;

et ideo in Deo idem est dicere Spiritus Filii, quod Spiritus procedit a Filio.

Praeterea, alia est ratio,

quia Spiritus, secundum quod est nomen absolutum,

sicut hoc nomen « Deus » non habet proprie construi cum genetivo,

quia tunc idem esset dicere Spiritus Filii quod Deus Filii :

ergo oportet, quod accipiatur Spiritus, secundum quod dicitur a spiratione ;

et sic est nomen importans originem :

ergo sicut sequitur : Filius Patris,

ergo Filius qui est a Patre,

et ita est dicere Spiritus Filii, id est, Spiritus qui est a Filio.

 

Dubium IV

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Non sine me et sine meo et Patris arbitrio  etc.

Videtur male dicere,

quia qui habet arbitrium super aliquem habet dominium super illum :

ergo videtur secundum hoc,

quod Spiritus sanctus sit inferior Filio.

Si tu dicas,

quod arbitrium dicat voluntatem ;

hoc nihil est,

quia similiter cum una voluntas sit trium,

similiter Filius non loquitur sine arbitrio Spiritus sancti, et Pater similiter ;

quod non dicitur proprie.

Respondeo

Dicendum quod Spiritus sanctus est Patri et Filio consubstantialis,

ita quod a Patre et Filio procedit ;

operatio ergo Spiritus sancti communis est Patri et Filio,

et similiter aeque habet esse a Patre et Filio ;

ita quod non est dicere quod habeat locutionem propriam, nec quod habeat locutionem a se ;

et haec duo voluit excludere Dominus cum dixit :

Non loquetur a semetipso,

ut excludatur ratio proprii et ratio primi principii.

Et hoc exponens Didymus

contra proprium dicit : « Non sine me »,

contra rationem primi principii dicit : « Sine meo et Patris arbitrio » ;

et arbitrium non importat dominium vel causalitatem,

sed solum auctoritatem in Patre et Filio respectu Spiritus sancti vel eius operationis.