Distinctio XLVII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XLVII

DISTINCTIO XLVII

Voluntas quippe Dei semper efficax est

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

Supra removit Magister dubitationes,

ex quibus videbatur voluntas Dei aliquando impediri.

Hic determinat veritatem ostendens,

voluntatem Dei semper esse efficacem et nunquam impediri.

 

Et haec pars habet quatuor partes.

In prima auctoritate Augustini ostendit,

voluntatem Dei semper esse efficacem et nunquam impediri.

 

In secunda vero,

ne hoc intelligeretur de voluntate signi, distinguit voluntatem,

ut ostendat hoc esse dictum de voluntate beneplaciti,

ibi :

Verum, ut supra diximus.

 

In tertia Magister ostendit,

quod contra quamdam voluntatem signi non potest fieri,

ibi :

Multa enim fiunt contra Dei praeceptum etc.

 

In quarta vero epilogat breviter praedeterminata,

et hoc ibi :

Ex praedictis liquet, quod voluntas Dei, quae ipse est etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad intelligentiam eorum quae dicuntur in hac parte quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur,

utrum voluntas beneplaciti possit impediri.

Secundo,

utrum aliquis possit facere contra voluntatem signi.

Tertio,

utrum Deus debeat mala permittere.

Quarto et ultimo,

utrum Deus possit mala praecipere.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De efficacia voluntatis divinae.

 

QUAESTIO I

Utrum voluntas beneplaciti Dei possit impediri.

 

Et quod voluntas beneplaciti non possit impediri,

ostenditur primo auctoritate.

  1. Genesis ultimo, 19 :
    Num Dei possumus resistere voluntati ?

Quasi dicat : non.

 

2. Item,

ad Romanos 9, 19 :

Voluntati eius quis resistit ?

 

3. Item,

super illud I ad Timotheum 2, 4 :

Qui vult omnes homines salvos fieri,

Glossa :

Rogandus est, ut velit, quod si vult, necesse est fieri.

 

4. Item,

super illud Psalmi 144,17 :

Iustus Dominus in omnibus operibus suis,

Glossa :

Apud Deum, hoc est velle, quod facere ;

sed non potest impediri ne velit,

quia libere vult quod vult :

ergo non potest impediri, ne fiat.

 

5. Item,

omnis voluntas,

quae potest impediri, potest superari ;

sed divina voluntas superari non potest, cum sit suprema :

ergo divina voluntas non potest impediri.

 

6. Item,

omnis causa,

quae impeditur a prosecutione sui effectus,

aut deficit, aut mutatur ;

sed divina voluntas nec deficit nec mutatur nec potest deficere nec mutari :

ergo etc.

 

7. Item,

nobilius agens est et nobilior causa,

quae non potest impediri, quam quae potest ;

sed divina voluntas est summa et suprema causa omnium,

ut supra monstratum est :

ergo etc.

 

Contra

 

  1. Omnis causa,

cuius effectus contingenter evenit,

potest impediri

- nam si non potest,

tunc effectus evenit necessario

sed divina voluntas est huiusmodi,

quia est multorum contingentium -

alioquin aut nihil esset contingens,

quod est contra arbitrii libertatem et consilium et casum,

aut Deus non esset illius causa,

quorum utrumque absurdum est :

ergo etc.

 

2. Item,

omnis causa,

quae per aliam agentem expletur,

si expletur, potest per illam deficientem impediri,

si illa possit deficere

- haec propositio per se nota est -

sed divina voluntas est huiusmodi -

nam Deus vult multa fieri per causas creatas,

quae non facit sine ipsis,

sicut generare hominem, asinum, et similia ;

similiter de his quae sunt ab opere nostro ;

et haec possunt deficere

- ergo divina voluntas potest impediri.

 

3. Item,

omnis causa,

cuius virtus se extendit ad contrarium voluntatis,

potest aliud velle quam velit ;

sed divina essentia est huiusmodi

- aliquid enim vult Deus, ut istum damnari, cuius oppositum potest ;

hoc certum est, alioquin non esset omnipotens -

potest ergo facere oppositum eius quod vult.

Sed omne possibile ponibile :

ponatur ergo quod Deus faciat oppositum eius quod voluit ;

si hoc, voluntas Dei est frustra et impedita :

ergo etc.

 

4. Item,

voluntas vult aliquid quod Deus vult ipsam velle ;

aut ergo potest velle contrarium aut non potest.

Si potest :

ergo divina voluntas potest impediri ;

si non potest :

ergo necesse est libertatem eius arctari.

 

Respondeo

 

Ad intelligentiam praedictorum notandum

quod secundum Ioannem Damascenum voluntas beneplaciti duplex est,

scilicet antecedens et consequens :

antecedens sive conditionalis,

qua vult quantum in se est, omnium salutem,

et absoluta,

qua determinate vult aliquid quod novit certitudinaliter evenire.

Intelligendum est ergo

quod nullam Dei voluntatem possibile est superari ; nullam possibile est cassari ;

aliquam tamen, ut antecedentem,

possibile est non impleri ;

aliquam, ut consequentem,

necesse est impleri, et impossibile est impediri.

 

Nullam, inquam, est possibile superari.

Nam si homo non faciat quod Deus vult,

quantum in se est, sive voluntate antecedente,

Deus facit de ipso, quod vult voluntate consequente ;

et ita semper impletur vel de homine vel ab homine,

et sic nunquam vincitur vel superatur.

 

Non etiam possibile est, voluntatem Dei cassari.

Nam cassum dicitur aliquid, dum privatur effectu proprio, ad quem est ;

voluntas autem nulla privatur effectu, ad quem est proprie.

Nam quod dicitur,

quod Deus

vult omnes homines salvos fieri,

quantum in se est,

haec voluntas non connotat salutem, nec proprie est ad effectum salutis,

sed connotat ordinationem naturae sive naturam ordinabilem ad salutem.

Unde nihil plus est dicere :

Deus vult istum salvum fieri, quantum in se est,

quam Deo placuit dare isti naturam,

per quam posset pervenire ad salutem,

et quod Deus paratus esset iuvare,

ita quod salus non deficit propter defectum a parte Dei.

Unde non cassatur,

quia habet proprium effectum.

De voluntate autem absoluta planum est quod non potest cassari,

quia omnem effectum suum ponit nec unquam remanet inexpleta.

 

Cum itaque verum sit voluntatem Dei nullo modo posse superari nec cassari,

tamen voluntatem absolutam necesse est impleri,

conditionalem vero minime.

 

Sed attendendum

quod est necessitas consequentis et necessitas consequentiae,

sicut supra dictum est de praescientia,

quia ipsa non habet necessitatem consequentis, sed consequentiae,

quia necessario infert, et sequitur : Deus praescit hoc, ergo hoc erit ;

sed tamen non necessario praescit,

quia in actu praesciendi frequenter notatur effectus contingens.

 

Sic in voluntate intelligendum

quod voluntas Dei absoluta connotat eventum rei ;

et ideo est ibi necessitas consequentiae, sed non consequentis,

quia non mutat eventum rei,

immo vult Deus, quod eveniat consequens contingens.

Unde sicut praescientia,

quia necessario infert effectum, non potest falli,

sic nec voluntas absoluta,

quia necessario infert, non potest impediri,

immo eam necessarium est impleri.

Voluntatem vero conditionatam non necessarium est omnino impleri,

nec necessitate consequentis nec necessitate consequentiae,

quia non connotat eventum rei,

sed connotat illud quod est ordinabile ad eventum,

ut praedictum est.

Unde bene sequitur :

vult istum salvari voluntate absoluta ;

ergo iste salvabitur ;

nunquam enim vellet, nisi pariter praesciret eum esse salvandum.

De voluntate vero conditionata, ut visum est, non sequitur.

 

Si ergo obicitur,

quod voluntas Dei est necessaria in se,

et necessario infert effectum,

ergo omnimodam ponit circa ipsum necessitatem,

dicendum quod,

quamvis necesse sit Deum velle et voluntatem eius esse in actu,

tamen comparatio eius est ad futurum contingens,

et ideo effectus evenit contingenter.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod potest impediri cum sit causa contingens,

dicendum sicut tactum est,

quod,

quamvis comparatio divinae voluntatis sit ad futurum contingens,

tamen comparatio divinae voluntatis ad volitum et eventus voliti se necessario concomitantur,

sicut unum contingens aliud ;

et ideo non potest impediri.

Tunc enim impeditur causa,

quando, manente comparatione et ordinatione eius ad effectum, effectus non evenit.

Quod ergo proponitur :

omnis causa, cuius effectus est contingens, potest impediri,

falsa est propositio et habet instantiam,

si effectus necessario concomitetur et consequatur ad causam ;

et haec est instantia in proposito.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod potest impediri propter defectum causae cooperantis,

dicendum quod

sicut divina voluntas sive divinum velle connotat effectum,

ita connotat existentiam causae particularis.

Cum enim dicitur :

Deus vult istum salvari,

non est sensus quod velit in omnem eventum,

sed quod vult istum salvari et vult istum velle.

Unde sicut divina voluntas connotat istum effectum evenire,

et ideo necessario sequitur effectus ad ipsam,

ita connotat causam creatam concurrere.

Et ideo necessario sequitur,

si Deus vult istum salvari, quod iste etiam velit ;

et ita nunquam deficit,

sicut nec effectus, et ita nunquam impeditur.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod Deus potest oppositum eius quod vult,

dicendum quod divina voluntas non arctat potentiam in possendo,

unde plura potest, quam velit ;

arctat tamen potentiam in agendo

- nunquam enim potentia agit aliquid, nisi quod vult -

et impossibile est quod actio superexcedat voluntatem.

Unde nihil potest facere, nisi quod potest velle.

 

Quando ergo dicitur quod potest contrarium suae voluntatis,

potest intelligi dupliciter :

aut voluntate movente ad contrarium,

et sic notatur repugnantia voluntatis ad potentiam,

et hoc est impossibile ;

aut voluntate non movente,

et sic non notatur impedimentum nec repugnantia,

sed voluntas libere potest,

quae ita potest hoc, quod eius oppositum.

Ita enim vult hoc,

quod potest velle eius oppositum absque sui mutatione,

sicut supra dictum est de praescientia.

Et ratio huius est,

quia uno et eodem vult quaecumque vult.

 

4. Ad ultimum dicendum

quod voluntas Dei secundum convenientiam ad praescientiam vult illa quae vult.

Unde sicut praescientia ambit totum velle et posse et agere,

et non potest falli aliquid non subtrahendo contingentiae rei evenientis ;

sic etiam in proposito intelligendum.

 

 

QUAESTIO II

Utrum aliquis possit facere contra voluntatem signi.

 

Secundo quaeritur, utrum aliquis possit facere contra voluntatem signi.

 

Et quod non, videtur.

  1. Quia signum et signatum conformari debent :

ergo quod fit contra unum fit contra reliquum :

ergo si non potest contra signatum, nec contra signum.

Alioquin si non fit contra signatum, et contra signum,

tunc signum est falsum.

Si enim signum ducit in signatum,

significat quod fit contra ipsum fieri contra signatum.

 

2. Item,

minimum inter omnia signa est permissio,

cum sit respectu mali, ad quod minime ordinatur beneplacitum Dei :

ergo si minime accedit ad voluntatem beneplaciti,

si non potest fieri contra permissionem,

multo minus contra alia.

Sed non potest fieri contra permissionem,

sicut dicit Magister in littera

et Augustinus, De Civitate, XX :

Sicut nullus hominum agit recte,

nisi adiutus divino auxilio ;

sic nullus hominum atque daemonum agit inique,

nisi eodem divino atque iustissimo permittatur iudicio.

 

3. Item,

potentior est voluntas,

cui non potest resisti nec in re nec in signo,

quam cui potest in signo saltem, etsi non in re ;

sed Deus est potentissimus :

ergo videtur

quod nec voluntati eius nec signo voluntatis possit resisti,

et sic etc.

 

Contra

 

  1. Inter omnia signa voluntatis praeceptio sive imperium videtur esse potentissimum ;

sed fieri potest et fit tota die contra divinum mandatum :

ergo contra omnia alia.

 

2. Item,

videtur quod specialiter contra permissionem,

quia permissio non est nisi mali culpae ;

sed malum culpae non est malum, nisi voluntarie fiat,

et si voluntarie fit potest non fieri :

ergo permittente Deo aliquem male facere, potest non facere :

ergo potest facere contra permissionem.

 

3. Item,

super illud Psalmi :

Eduxit eos cum argento et auro,

Glossa dicit,

quod idem fuit praeceptum et permissum, scilicet asportatio vasorum :

ergo cum possit fieri contra praeceptum,

pari ratione et contra permissionem et contra alia per consequens :

ergo contra omnem voluntatem signi.

 

Respondeo

 

Dicendum quod contra aliquod signum divinae voluntatis potest fieri, contra aliquod non.

Et ratio huius duplex est ex duplici modo distinguendi signa.

Quaedam enim sunt signa respectu praesentis,

ut impletio et permissio ;

quaedam respectu futuri,

ut praeceptio et consilium et prohibitio.

Et quoniam de praesenti quod fit impossibile est in praesenti non fieri

- quoniam omne quod est, quando est, necesse est esse -

ideo respectu signorum de praesenti non potest esse resistentia ;

quia si sit resistentia, iam non sunt praesentia.

Quia vero futura vel facienda possunt non fieri,

ideo quantum ad signa tria sequentia resistentia potest esse.

 

Alia ratio sumitur secundum alium modum distinguendi :

quia quaedam sunt signa divinae voluntatis absolutae, quaedam conditionatae.

Dico igitur quod,

quia contra voluntatem absolutam non potest fieri,

non potest etiam fieri contra signa voluntatis absolutae,

ut puta sunt impletio et permissio.

Quia vero contra voluntatem antecedentem sive conditionatam potest fieri,

quia potest homo divertere ab ordine, ad quem ex sui institutione conditus est :

hinc est quod potest fieri contra voluntatem signi,

quae illam significat,

scilicet contra prohibitionem, praeceptionem et consilium.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur,

quod contra nullum potest fieri,

patet solutio, quod non sunt falsa.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod minimum est permissio,

dicendum quod maior significatio vel minor nihil facit ad hoc,

sed praesentialitas effectus,

vel etiam,

quia significat voluntatem absolutam, quae aliquid connotat absolute.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod potentius est illud, contra cuius signum non potest fieri,

dicendum quod verum est,

quando voluntas vult omnino, quod nihil fiat nisi quod ostendit se velle ;

sed divina voluntas non est talis,

immo vult quod unusquisque habeat propriam libertatem et faciat quod vult.

Unde et potentia faciendi contra divinam voluntatem est a divina voluntate ;

et ideo non esset potentior propter hoc.

Unde distinguendum,

quod posse facere contra signum voluntatis alicuius aut est contra voluntatem,

et sic attestatur impotentiae ;

aut illud posse est a voluntate, cuius est signum,

et sic non attestatur impotentiae, sed magis potentiae.

 

1c. Ad illud quod obicitur,

quod contra omnia, quia fit contra praeceptionem, quae est maximum signum,

solvendum est per interemptionem quod non est maximum signum.

Praeterea, hoc nihil facit ad propositum,

sed praesentialitas in effectu et absolutio in signato.

 

2b. Ad illud quod obicitur,

quod fit contra permissionem, quia peccator potest non peccare,

dicendum quod Deus non dicitur permittere peccare

nisi eum qui actualiter peccat, dum peccat ;

et tunc impossibile est eum non peccare.

 

3c. Ad illud quod ultimo obicitur,

quod idem fuit ibi praeceptum et permissum,

dicendum quod permissio multis modis accipitur in Scriptura.

Primo modo dicitur permissio non cohibere,

sicut Dominus permittit mala, quia non cohibet ;

et hoc modo est signum voluntatis divinae distinctum contra praeceptum.

 

Alio modo,

non punire temporaliter ;

et sic dicitur libellus repudii permitti, Matthaei 19, 8 :

Moyses ad duritiam vestram permisit.

 

Tertio modo,

non prohibere, Psalmus :

Irascimini et nolite peccare

Glossa :

permittit quod necessitatis est,

id est, non prohibet.

 

Quarto modo

permittere est minus bonum indulgere,

super illud I ad Corinthios 7, 6 :

Hoc autem dico secundum indulgentiam etc.,

Glossa : permittit.

 

 

QUAESTIO III

Utrum Deus debeat mala permittere.

 

Tertio quaeritur, utrum Deus debeat mala permittere.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Iob 12, 6 :
    Abundant tabernacula praedonum etc.,

Gregorius :

Omnipotens Deus quod fieri prohibet, iustum est, ut fieri sinat.

 

2. Item,

Deus debet conservare ordinem, quem instituit ;

sed cum Deus creavit hominem,

dedit ei liberam voluntatem ;

sed libera voluntas dicitur, eo quod libere potest quidquid vult :

ergo si vult malum, potest in malum :

ergo cum non debeat auferre homini potentiam quam dedit,

debet ipsum permittere peccare.

 

3. Item,

malum frequenter est occasio maioris boni, quod non fieret,

nisi malum praecessisset,

ut patet in passione Christi ;

sed decet Deum facere et permittere illud quod est via ad melius :

ergo cum non possit malum facere, saltem debet permittere.

 

4. Item,

Deus omnia facit propter laudem suam ;

sed in malis manifestatur laus divinae iustitiae et misericordiae :

ergo si non debet facere contra ampliationem suae laudis,

non debet impedire, ne mala fiant :

ergo etc.

 

Contra

 

  1. Ad Romanos 1, 32 :
    Non solum qui talia agunt digni sunt morte, sed qui consentiunt,

Glossa :

Consentire est tacere, cum possis arguere :

ergo cum Deus possit corrigere et impedire malum,

si permittit et tacet, consentit ;

sed qui consentiunt digni sunt morte :

ergo etc.

 

2. Item,

Augustinus, XIX De civitate Dei, c. 16 :

Ad innocentis officium pertinet non solum nemini malum inferre, sed etiam a peccato cohibere :

ergo si Deus non cohibet, cum possit,

Deus non est innocens.

 

3. Item,

ratione videtur :

quia omnes virtutes nostrae debent habere exemplar in Deo ;

sed in nobis est virtus zeli :

ergo et in Deo.

Sed zelus, quantum potest, obviat peccato :

ergo si Deus habet zelum, quantum potest, obviat :

ergo etc.

 

4. Item,

universae viae Domini misericordia et veritas :

si ergo permittit iustum peccare,

aut est misericordiae aut iustitiae.

Non misericordiae, constat ;

nec iustitiae,

quia iustus non meruit cadere :

ergo etc.

 

Respondeo

 

Dicendum quod Deus permittit mala fieri, et hoc ordinatissime.

Duplex enim est ordo rerum : unus in universo, alter in finem ;

et uterque exigit, quod Deus permittat mala fieri.

 

Ordo quippe in universo exigit,

quia ad perfectionem universitatis necesse fuit,

fieri creaturam arbitrio liberam et peccare potentem ;

sed administratio universitatis est,

ut

Deus sic res conditas administret, ut eas agere proprios motus sinat,

sicut dicit Augustinus, VII De civitate Dei.

Ideo cum debuerit dare potentiam peccandi et debuerit regere, salvo ordine suae conditionis ;

si voluit peccare debuit permittere,

et si noluit peccare debuit conservare :

et ita debet permittere mala.

 

Ordo ad finem hoc exigit,

quia duplicem finem contingit reperire in universo :

unus est salus electorum, alius divina laus.

Quoniam ergo permissio malorum reddit electos gloriosiores per occasionem,

et Deus non curat,

utrum per causam vel per occasionem electorum gloria augeatur ;

ideo Deus permittit recte.

Unde Augustinus, XI De civitate Dei dicit,

quod nullum faceret, quem malum praesciret,

nisi pariter nosset, quibus bonorum usibus accomodaret.

Prosunt autem eis exercitando.

Et ideo dicit, De lapsu mundi,

quod permisit plures esse malos,

quia si pauci essent, non auderent exercere bonos.

 

Divina etiam laus hoc exigit,

quia occasione mali summe manifestatur divina misericordia in electis,

in Filii unigeniti donatione pro inimicis secundum tempus.

Summe etiam manifestatur Dei iustitia in aeterna punitione reproborum.

Unde Augustinus, XXI De civitate Dei :

Si omnes remanerent in poena, in nullo appareret misericordis gratia, redimentis.

Rursus, si omnes transferrentur ad lucem, in nullo appareret severitas ultionis.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod permittere est consentire,

dicendum quod permittere malum est dupliciter :

aut non cohibendo manum vel animum nec in facto nec in retributione,

et sic consentire est ;

vel non cohibendo manum sed tamen puniendo transgressorem et arguendo continue,

et sic non consentit ;

et hoc modo Deus permittit,

et non consentit.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod ad innocentem pertinet cohibere,

dicendum quod illud intelligitur de cohibitione quantum ad arguitionem et punitionem,

non quantum ad voluntatis coactionem.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod zelus obviat peccato,

dicendum quod verum est, salvo iure iustitiae ;

et iustitia, prout est ordo universi, hoc exigit,

ut Deus permittat hominem ire secundum imperium suae voluntatis.

 

4. Ad illud quod ultimo obicitur,

patet responsio ;

quia permittere aliquem peccare est opus iustitiae,

non, inquam, iustitiae, quae sit exigentia meritorum,

sed condecentia divinae sapientiae et bonitatis.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum Deus possit mala praecipere.

 

Quarto et ultimo quaeritur,

utrum Deus possit mala praecipere.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Quia praecepit Oseae 1, 2,
    ut duceret uxorem fornicariam,

et Bernardus exponit ad litteram.

Quod si dicas,

ad litteram non esse intelligendum ;

obicitur tunc :

quia praecepit non tantum ducere uxorem, sed etiam facere filios fornicationis ;

quodsi esset uxor legitima, non essent filii fornicationis.

 

2. Item,

Exodi 12, 36 praecepit facere furtum filiis Israel ;

sed furtum est malum et contra legem naturae :

ergo etc.

Si dicas,

quod non est malum secundum se, et ideo potest fieri bene ;

obicitur :

quia praecepit Abrahae occidere filium innocentem et quem sciebat innocentem, Genesis 22, 2 ;

et hoc est malum secundum se :

ergo videtur quod Deus possit praecipere malum.

 

3. Item,

ratione videtur :

quia Deus est super omnem legem :

ergo in omni mandato potest dispensare :

ergo potest omnium praeceptorum et prohibitionum contraria praecipere.

 

4. Item,

plus distat non-ens ab ente quam malum a bono ;

sed Deus solo imperio voluntatis ex non-ente facit ens :

ergo solo imperio voluntatis ex malo facit bonum :

ergo potest praecipere mala, ut videtur.

 

Contra

 

  1. Praeceptum est signum divinae voluntatis :

ergo aut est falsum signum, cum significet, Deum velle quod praecipit,

aut Deus vult illud.

Sed si Deus vult malum, est malus ;

si non vult, et praecipit, est falsus ;

et utrumque est impossibile apud Deum :

ergo etc.

 

2. Item,

nullus obediens divino praecepto debet puniri :

ergo si Deus potest malum praecipere, potest malum impune fieri.

Sed malum remanere impunitum est contra divinam iustitiam :

ergo Deus potest facere contra se, ergo sibi adversari.

Sed hoc est impossibile :

ergo etc.

 

3. Item,

Deus praecipit mala non fieri :

si ergo praecipit fieri, praecipit duo opposita ;

sed duo opposita fieri est impossibile :

ergo Deus praecipit impossibile.

Sed ad nullum tale praeceptum obligamur :

ergo Deo possumus non obedire ;

quod absurdum est.

Et iterum,

omnis praecipiens impossibile est stultus vel impius :

ergo Deus esset stultus vel impius,

quorum utrumque est impossibile.

Et ideo dicit Hieronymus :

Qui dicit Deum praecepisse impossibile, anathema sit.

 

Respondeo

 

Dicendum quod cum quaeritur,

utrum Deus possit praecipere malum,

hoc potest dupliciter intelligi :

aut malum manens malum

aut ita, quod praecipiendo faciat bonum.

Primum simpliciter est impossibile ;

secundum vero aliquo modo est possibile, licet non omnino.

 

Est enim aliquid malum in se, aliquid malum secundum se.

Malum in se potest fieri bene ;

malum secundum se nullo modo potest fieri bene,

immo hoc intelligere quod fiat bene,

est intelligere quod idem sit malum et bonum.

Potest ergo dici

quod Deus potest praecipere malum in se, et non malum secundum se ;

quia nihil potest praecipere, quin bonum sit, postquam praeceptum est ;

et illud est malum in se, non autem secundum se ;

ideo potest illud praecipere et non aliud.

 

Et hinc habet ortum,

quod dicit Bernardus, in libro De dispensatione et praecepto,

quod Deus potest dispensare in praeceptis secundae tabulae et non primae.

Et ratio huius est,

quia in praeceptis secundae tabulae,

quantum est de ratione praecepti,

tangitur sive praecipitur ordinatio ad proximum,

et probibetur deordinatio ad eumdem.

Deordinatio autem respectu proximi,

nisi sit deordinatio respectu Dei, malum est in se ;

si autem respectu Dei, malum est secundum se :

sicut cognoscere non suam malum est in se,

sed cognoscere alienam ex libidine sive non suam malum est secundum se.

Sed Deus in praeceptis secundae tabulae dispensare potest,

et contra illa potest praecipere, ratione praedicta.

Nec ex hoc sequitur quod praecipiat contraria,

quia mandatum speciale absolvit a communi, sicut privilegium speciale.

 

In praeceptis autem primae tabulae non potest Deus dispensare,

quia eorum opposita sunt mala secundum se ;

ipsa enim praecepta dicunt ordinationem ad Deum sive in finem de sua ratione,

et eorum opposita deordinationem.

 

Et ideo,

si contrarium praeciperet, praeciperet contra se ;

contra se autem non potest facere.

Et si illa praeciperet

- cum illa sint mala secundum se, ita quod nullo modo possunt bene fieri -

aut Deus vellet malum, quod est inconveniens ;

aut impune fieret malum aut idem esset bonum et malum,

quorum utrumque est inconveniens, simpliciter.

 

Et ideo concedendae sunt rationes probantes

quod Deus non potest omne malum praecipere,

ut puta malum manens malum, et hoc est malum secundum se.

 

Tamen ultima ratio de hoc, quod praecipit malum, non valet,

et iam soluta est.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Osea,

dicendum quod illud fuit malum in se,

scilicet cognoscere non suam, et divino praecepto factum est ei bonum.

Sed secundum quod fornicatio dicit actum libidinosum et cognoscere aliquam ex libidine,

hoc Dominus nunquam praecepit.

 

2. Ad illud quod obicitur

de auctoritate Exodi,

quod praecepit filiis Israel furtum,

dicendum quod illud similiter praecepit, in quantum fuit malum in se,

scilicet accipere rem alienam ;

et hoc potuit facere,

quia, cum sit Dominus omnium, dominium potuit transferre.

Sed nunquam praecepit, quod ex libidine hoc facerent ;

illud enim est malum secundum se.

 

Ad illud quod obicitur

de eo quod praecepit Abrahae de Isaac,

dicendum quod illud non erat malum secundum se,

quia Isaac, quamvis non esset reus mortis sibi infligendae ab homine,

tamen ratione peccati originalis reus erat mortis temporalis sibi infligendae a Deo,

ad quam habebat necessitatem ;

et ideo Deus habebat auctoritatem,

et ita de iure potuit illam Abrahae ex causa committere.

Tamen aliqui volunt dicere,

quod non praecepit occidere, sed offerre.

Sed contra hoc est Glossa,

et textus, quia dicitur, quod portavit ignem et gladium.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod potest super omnem legem datam,

dicendum quod verum est, quod potest,

quia potest imponere, sed non potest destruere iam positam.

Quoniam enim ordinationem ad ipsum dicunt aliqua mandata,

sicut non potest contra suam iustitiam facere,

sic nec contra illa praecipere.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod de non-ente potest facere ens,

dicendum quod verum est, quod potest facere ;

sed hoc non potest facere,

quod aliquid sit simul ens et non-ens ;

et quia non-ens non habet necessitatem ad hoc quod sit non-ens,

ideo potest fieri ens.

Sed aliqua sunt mala,

quae si sunt, de necessitate sunt mala,

sicut mentiri et odire Deum.

Et ideo non est simile,

quia si faceret ista esse bona,

faceret quod idem simul esset bonum et malum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram

et primo de illo verbo Augustini :

Ad eorum damnationem, quos iuste praedestinavit ad poenam.

Videtur enim improprie loqui,

quia supra quadragesima distinctione dicitur

quod praedestinatio est de bonis salutaribus.

 

Item,

Damascenus :

Non ad puniendum plasmavit nos Deus :

ergo male dicit.

 

Iuxta hoc quaeritur,

cum Deus sit summe iustus, sicut summe misericors :

quare magis dicitur proprium Dei misereri, quam condemnare sive punire.

Respondeo

Dicendum quod Damascenus distinguit voluntatem Dei in antecedentem et consequentem.

Potest igitur praeparatio esse quantum ad utramque ;

et sic est praeparatio bonorum,

et hoc modo est praeparatio simpliciter et praedestinatio proprie dicta.

Alio modo praeparatio accipitur large, secundum quamcumque voluntatem ;

et sic est malorum et est praedestinatio large.

Magister autem et Damascenus supra acceperunt proprie,

sed Augustinus accipit communiter ; et sic patet contrarii solutio.

Ad illud quod quaeritur de opere misericordiae,

dicendum quod magis est proprium Dei misereri,

quia ad opus misericordiae non requiritur nisi Dei benignitas ;

sed ad hoc quod severitatem iustitiae faciat, praesupponitur nostra iniquitas :

et ideo illud magis appropriatur ipsi Deo quam hoc.

 

Dubium II

Item,

quaeritur de hoc quod dicit Magister,

quod

mala fiunt praeter Dei voluntatem, sed non praeter permissionem.

Videtur enim male loqui,

quia cum permissio sit signum voluntatis divinae,

si fiunt praeter voluntatem,

ergo etiam praeter permissionem.

 

Item,

quaeritur, quae differentia est inter fieri praeter voluntatem et contra ;

et videtur quod nulla, quia Matthaei 12, 30 :

Qui non est mecum, contra me est.

Respondeo

Dicendum quod fieri praeter voluntatem hoc est,

quia voluntas Dei nec est in hoc fieri, nec in eius oppositum ;

et ita praeter voluntatem fit quod non fit secundum voluntatem nec contra et inter haec medium est.

Dominus autem in Matthaeo intelligit de praeceptis,

quae qui negligit inimicus Dei efficitur.

Quod ergo obicitur,

quod permissio est signum voluntatis beneplaciti,

dicendum quod non est signum, quod Deus velit illud quod permittitur,

sed quod velit illud quod ex eo elicitur.

Et sic patet illud.

 

Dubium III

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Sed non praeter eius permissionem, quae ipse non est.

Secundum hoc videtur quod permissio non sit Deus.

Contra : Deus est sua actio :

ergo Deus est sua permissio, cum permissio sit actio Dei.

Si tu dicas,

hoc esse dictum ratione connotati ;

tunc obicitur,

quod voluntas Dei similiter aliquid connotat circa volitum.

Respondeo

Dici potest

quod Magister loquitur secundum opinionem illorum,

qui dicunt nomina sex generum non praedicare aliquid de Deo vel in Deo, sed a Deo.

Sed haec opinio supra improbata est.

Et ideo potest dici

quod Magister loquitur de permissione ratione sui connotati,

quod importat ratione sui nominis.

Et si tu obicias de voluntate, quod connotat,

dicendum quod verum est ex adiuncto,

sed non est ita de principali significatione nominis.

 

Dubium IV

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Neque ideo praecepit omnibus bona pro eo, quod vellet ab omnibus bona, quae praecepit fieri.

Videtur enim falsum dicere,

quia praeceptum Dei est signum voluntatis Dei,

sicut praeceptum nostrum est signum voluntatis nostrae ;

sed rectus homo nunquam praecipit aliquid alicui, nisi quod vult fieri :

ergo multo fortius nec ipse Deus.

Respondeo

Dicendum quod Augustinus et Magister sequens Augustinum,

quando de voluntate beneplaciti loquuntur,

semper accipiunt pro voluntate, qua Deus absolute vult aliquid evenire ;

et de hac non est dubium illud quod dicit.

Sed ulterius magistri secundum Damascenum distinguunt voluntatem antecedentem sive quantum in se est,

et huius signum est praeceptum ;

et de hac non loquitur Augustinus nec Magister.

 

Dubium V

Item,

quaeritur de hoc quod dicit,

quod

praecepit et in nova et in veteris Lege, quae ab eis quibus praecepit, fieri noluit.

Videtur enim male dicere,

quia praeceptum est signum divinae voluntatis :

ergo si praecipiebat quod nolebat,

videtur quod illos decipiebat, quibus praecipiebat.

 

Item,

videtur falsum dicere

quod noluit immolationem Isaac, quia Abraham volebat :

ergo voluntatem suam divinae non conformabat :

ergo non merebatur, ut videtur.

 

Item,

quare Abraham paravit se ad obediendum, non autem curatus in Evangelio ?

Respondeo

Dicendum quod

quaedam praecepit Dominus ad faciendum, ut praecepta moralia,

quaedam ad probandum, id est probatum ostendendum,

quaedam ad erudiendum ;

et horum duorum exempla tanguntur in littera.

In praecepto igitur Abrahae significatur,

non quod Deus velit immolationem,

sed quod vult Abraham velle ;

et ideo, cum voluit, se sibi conformavit.

In praecepto vero, quod fecit curato,

significavit se velle contemptum laudis ;

et ideo Abraham laudandus est in voluntate obedientiae,

et curatus in hoc, quod non tacuit.