Distinctio VII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

Hic solet quaeri, utrum Pater potuerit vel voluerit etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

In praesenti distinctione ponit Magister dubitationem ex comparatione potentiae generandi ad personam

utrum scilicet, sicut est in persona Patris, ita sit in persona Filii.

 

Et habet haec pars duas :

In prima Magister quaerit et determinat,

utrum Filius possit generare.

In secunda,

utrum potentia generandi sit in Filio,

ibi :

 Item quaeritur a quibusdam, si Pater potens sit etc.

 

Item,

prima pars habet quatuor particulas.

In prima movet quaestionem,

utrum posse et velle generare similiter comparentur ad personam Patris et Filii.

 

Secundo,

opponit contra solutionem per auctoritatem Augustini,

ibi :

Sed vehementer nos movet, quod Augustinus etc.

 

Tertio,

opponit contra praedictam auctoritatem per rationem,

ibi :

Hoc autem non videtur quibusdam.

 

Quarto,

redit supra auctoritatem, exponens ipsam,

ibi :

Quomodo ergo accipitur quod supra dictum est.

 

 

 Item quaeritur a quibusdam, si Pater etc.

Haec est secunda pars huius distinctionis,

in qua quaerit Magister,

utrum potentia generandi sit in Filio.

 

Et haec pars habet duas particulas.

Primo,

quaerit et determinat hanc quaestionem,

utrum aliqua potentia sit in Patre, quae non sit in Filio.

Si enim Pater natura potens est generare Filium, et Filius non, patet etc.

Et ad hanc quaestionem respondet Magister,

quod omnino eadem est potentia in Patre et Filio.

Sed quia hoc erat dubium,

ideo opponit contra praedictam solutionem et determinat per distinctionem.

 

Secundo,

respondet ad primam quaestionem distinguendo,

utrum scilicet Filius habeat potentiam generandi,

ibi :

Ita etiam cum dicitur, Filius non habet etc.

Si enim intelligatur active,

falsus est intellectus,

scilicet quod Filius possit generare.

Si vero intelligatur passive,

scilicet quod habeat potentiam, qua possit generari,

vera est.

 

Et fundatur ista distinctio secundum aliquos super hoc,

quod ly « generandi » potest intelligi in significatione passiva, vel activa.

Si in passiva, tunc vera est ;

et est sensus :

Filius habet potentiam generandi, id est, potentiam qua generatur.

Si in activa, hoc potest esse dupliciter,

quia potest esse gerundium verbi personalis,

et tunc habet suppositum determinatum et est falsa ;

est enim sensus :

Filius habet etc. id est, Filius habet potentiam, qua ipse Filius generat ;

vel impersonalis ;

et tunc non habet certum suppositum et est locutio vera ;

est enim sensus :

Filius habet potentiam generandi, id est, habet potentiam, qua aliquis generat,

tamen hunc sensum non ponit Magister.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad evidentiam eorum quae dicit Magister de potentia generandi,

quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur,

utrum posse generare in divinis dicat quid, vel ad aliquid.

Secundo,

utrum Pater communicet Filio potentiam generandi,

id est, utrum in Filio sit potentia generandi.

Tertio,

utrum posse generare et creare sit unicum posse, vel non.

Quarto,

utrum posse generari et creari sit posse univocum.

 

 

QUAESTIO I

Utrum potentia generandi dicat aliquid absolutum, vel relativum.

 

Circa primum, quod posse generare dicat quid, ostenditur.

  1. Primo per auctoritatem Magistri in littera :

    Pater non est potens nisi natura, eiusque potentia natura est vel essentia ;

sed natura et potentia dicunt quid, non ad aliquid :

ergo et potentia generandi.

 

2. Item,

ratione ostenditur sic :

generare est sibi simile in natura producere ;

sed secundum Philosophum

natura est vis insita rebus similia ex similibus procreans ;

ergo vis generandi respicit ipsam naturam sive essentiam de se, non personam ;

sed omne tale dicit quid :

ergo etc.

 

3. Item,

in perpetuis non differt esse et posse :

ergo multo fortius in aeternis ;

ergo idem est esse et posse, et potentia et essentia ;

sed esse et essentia in divinis dicunt quid, non ad aliquid,

sive per se dicatur sive cum adiuncto ;

unde essentia Patris dicit quid :

ergo pari ratione potentia generandi.

 

4. Item,

in divinis idem est secundum rem posse scire et velle ;

sed non est in divinis scientia propria sive ad aliquid,

immo scientia dicit quid et est trium,

similiter et voluntas :

ergo potentia genérandi dicit quid sive essentiam.

 

Sed contra

 

  1. Magister dicit in littera, et habetur primo capitulo :

    Posse generare non est posse aliquid,

ergo non dicit quid ; et dicit quid vel ad aliquid :

ergo etc.

 

2. Item,

ratione ostenditur sic : potentiae distinguuntur per actus : ergo si actus potentiae dicit quid, et potentia ; et si dicit ad aliquid, tunc et potentia similiter. Sed constat quod generare in divinis non dicit quid, sed ad aliquid : ergo nec posse generare.

 

3. Item,

quamvis in creaturis differant virtus et operatio, tamen in Deo idem sunt, sicut vult Dionysius : ergo in Deo idem est posse generare et generare ; sed generare in divinis dicit ad aliquid et non quid : ergo similiter posse.

 

4. Item,

Pater generat et potest generare : aut ergo ideo potest, quia generat ; aut ideo generat, quia potest. Constat quod non ideo potest generare, quia generat : ergo ideo generat, quia potest generare. Si ergo ratio proprii debet esse propria, ergo potentia generandi debet esse propria ; et nihil est proprium in divinis, nisi quod dicit ad aliquid : ergo etc.

 

5. Item,

omnis potentia activa, quae inest creaturae, inest secundum aliquas conditiones sive proprietates, ut patet. Posse enim illuminare inest luminoso per lucem, posse calefacere calido per caliditatem. Quamvis autem potentia generandi non sit activa, tamen activae similis est : ergo cum insit Patri, inest per aliquam proprietatem ; illa autem proprietas aut dicit quid aut ad aliquid. Si quid : ergo inest omnibus personis, et ita posse generare, quod manifeste negat Magister : ergo dicit ad aliquid : ergo et potentia, quae inest secundum illam : ergo etc.

 

Respondeo

 

Dicendum quod circa hoc problema tres fuerunt positiones.

Fuerunt quidam, qui distinxerunt potentiam generandi dicentes, quod potentia generandi potest dici potentia nuda, vel potentia disposita. Si dicatur potentia nuda, sic voluerunt dicere, quod dicit quid et in omnibus tribus personis est, quoniam haec potentia sic dicta consequitur naturam ; unde cum natura sit in qualibet persona, similiter et potentia huiusmodi. Secundum autem quod dicit potentiam dispositam, quia non habet dispositionem nec convenientiam, ut exeat in actum generationis nisi in sola persona Patris, voluerunt dicere quod dicit ad aliquid.

Sed verba istius positionis non videntur vera nec sana.

Non, inquam, vera, quoniam cuius potentia est nuda, nata est pariter esse disposita ; si ergo trium est potentia generandi, ut est potentia nuda, similiter et disposita ; et ita quaelibet posset generare.

Praeterea non videtur sana : ponere enim potentiam nudam, quae similiter se habet ad esse et non esse respectu generationis, quam omnino necessarium est esse, non videtur sane dictum esse sive proprie.

 

Fuerunt etiam alii, qui dixerunt quod, cum in divinis sit idem posse et esse, et potentia et essentia, quod, quemadmodum potentia et essentia dicunt quid, similiter esse et posse. Et quemadmodum, cum dico essentiam Patris et essentiam Filii et Spiritus sancti, sive esse Patrem, esse Filium, esse Spiritum sanctum, non dico aliam essentiam nec aliud esse, sed alterius et alterius ; ita quando dico potentiam Patris, sive Patrem posse generare et Filium, posse gigni, non dico aliud et aliud posse, sed alterius.

Et huius positionis fuit Magister, sicut evidenter apparet in littera. Unde isti dicebant, quod posse generare dicit quid, sed secundum respectum ad aliquid, quia est essentiale tractum ad personam. Cum enim non sit omnimodae abstractionis, potest ad personam trahi.

Et ista positio Magistri satis est probabilis et satis bene videtur sustineri posse.

 

Fuerunt etiam tertii moderniores, qui dixerunt, quod potentia generandi dicit ad aliquid in divinis de se.

Et ratio eorum est, quoniam potentia dicit habitudinem originalis principii ad principiatum. Et quoniam habitudo potest esse personae ad personam, et tunc vere est habitudo ; et essentiae ad creaturam, et tunc secundum modum dicendi sive intelligendi : hinc est, quod principium de sui ratione non tantum est essentiale appropriatum per additionem, immo etiam dicit proprium personae. Pari ratione, cum potentia dicat originalem habitudinem, non tantum essentialem, non solum dicitur vel trahitur ad personam, ut dicat essentiam personaliter, immo dicit proprium, et ita ad aliquid de se.

Et positio ista sine praeiudicio videtur probabilior.

Nam potentia generandi non videtur dicere nisi fecunditatem ad actum generationis ; et illa est proprium personae, unde similiter et potentia. Nec est simile de posse et esse nisi uno modo. Hoc enim verbum « est » aliquando per se praedicatur, aliquando est tertium adiacens. Quando per se dicitur, tunc dicit actum absolutum, quia dicit actum entis ratione essentiae ; et tunc oportet, quod dicatur absolute et quod dicat quid. Quando vero est tertium adiacens, ut cum dicitur Pater est Deus, Pater est Pater, tunc hoc verbum « est » dicit habitudinem praedicati ad subiectum. Et quoniam potest dicere habitudinem ad praedicatum essentiale vel personale, ideo potest dicere esse essentiale et modum essendi personalem. Posse autem de sui ratione propria dicit habitudinem secundum originem ; et hinc est, quod specificatur per adiunctum, ut dicat conditionem principii essentialis vel personalis.

Hanc ergo positionem sustinendo respondeo argumentis probantibus, quod dicit quid.

 

[Ad obiecta]

 

1. Quod enim primum obicitur, patet :

concedo enim,

Magistrum fuisse huius positionis.

Unde dixerunt

quod eadem potentia potest Filius gigni, qua Pater potest gignere ;

quod non esset, nisi potentia diceret quid.

Unde dixit

quod potentia generandi est in Filio, sed non ad generare, sed ad generari.

Haec autem positio dicit,

quod est in solo Patre, quia non tantum respicit naturam, sed proprietatem personae.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod generare consequitur naturam,

dicendum,

quod in divinis non consequitur naturam simpliciter,

sed naturam ut in persona ;

quia non in qualibet persona est natura fecunda,

sed solum in persona Patris,

et hoc est per aliquam proprietatem,

quae est solius illius personae ;

non sic est in inferioribus, sicut iam patebit :

ideo patet quod illud non valet.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod in aeternis est idem esse et posse,

dicendum quod verum est ;

sed tamen argumentum nihil valet.

Quamvis enim omnino sit idem in divinis esse et esse Patrem,

non tamen sequitur,

quod si esse Patrem est proprium, quod esse sit proprium.

Similiter nec si esse sit commune, quod propter hoc esse Patrem.

Similiter dicendum in proposito.

 

4. Ad illud quod obicitur de scientia,

quod dicit quid, sive per se dicatur sive cum alio,

dicendum quod non est simile de scientia et potentia.

Scientia enim, quantum est de se, dicit qualitatem absolutam,

et ideo, quantum est de se, semper dicit quid, nisi trahatur ;

sed potentia dicit habitudinem ad originem,

et ideo potest dicere habitudinem propriam et personae ad personam.

Unde illud simile Magistri non valet secundum hanc positionem,

quod, sicut una est voluntas,

qua Pater vult esse Pater et non vult esse Filius,

et e converso, similiter una est potentia, ut videtur.

Si quis autem vult sustinere positionem Magistri,

de facili potest ad omnes rationes in oppositum respondere.

 

1(sc). Nam nulla ratio probat,

quod potentia de se dicat proprium,

sed quod potentia generandi active dicta sive posse generare dicat ex adiuncto respectum ad personam,

et ita dicit ad aliquid ;

sed hoc est solum ratione additi.

 

Unde notandum quod quatuor sunt genera nominum in divinis.

Quaedam enim essentialia sunt dicta essentialiter,

ut deitas et maiestas ;

quaedam essentialia personaliter dicta,

ut potentia generandi ;

quaedam personalia dicta personaliter,

ut generans et genitus ;

quaedam personalia dicta essentialiter,

ut missus, incarnatus et huiusmodi,

quae dicunt respectum ad personam, et ideo personalia,

et effectum in creatura, et ideo essentialiter sunt dicta.

 

2 (sc). Duabus rationibus sequentibus facile est respondere,

quia illud non habet veritatem,

nisi quando actus complectitur totam potentiam ;

non sic est in potentia Dei,

quia eadem est potentia gignere et gigni in Deo.

 

3 (sc). Ad illud quod obicitur,

quod idem est posse generare et generare,

dicendum quod non valet.

Quamvis enim idem sit Pater et substantia, non tamen sequitur,

quod si Pater dicitur ad aliquid, quod et substantia,

sicut melius patebit infra.

 

4-5 (sc). Duabus ultimis rationibus difficile est bene respondere ;

tamen potest quis dicere quod rationes illae non concludunt,

quod potentia dicat ad aliquid de se,

sed solum ratione adiuncti, quod est generare ;

et sic patent cetera.

 

 

QUAESTIO II

Utrum potentia generandi sit in Filio.

 

Secundo quaeritur,

utrum potentia generandi sit in Filio.

 

Et quod sic, videtur auctoritatibus et rationibus.

  1. Primo sic :

Hilarius, IX De Trinitate, dicit :

Filius habet in se naturaliter naturam gignentem :

ergo natura in Filio est nata generare.

 

2. Item,

Augustinus, in libro Contra Maximinum :

Neque enim non potuit Filius generare,

sed duae negationes aequivalent uni affirmationi :

ergo potuit generare.

 

3. Item,

rationibus ostenditur sic :

plus ordinatur generare ad generandi potentiam, quam ad potentiam spirandi :

sed Pater generans Filium communicat ei potentiam spirandi :

ergo multo fortius potentiam generandi.

 

4. Item,

Filius est expressissima imago Patris :

ergo tantum imitatur Patrem, quod non potest cogitari similior ;

sed si Filius cogitatur ut generans, magis cogitatur imitari :

ergo si imitatur amplius, quam possit quis cogitare,

ergo et in actu generandi.

 

5. Item,

per simile videtur sic :

maior communicatio et diffusio est in luce aeterna quam in luce creata ;

sed lux creata dat splendori potentiam producendi alium,

et sic procedendo ;

et si esset infinitae virtutis, produceret infinitos splendores :

ergo etc.

 

6. Item,

in generatione carnali pater non dicitur perfectum filium generare,

nisi det ei potentiam generandi :

ergo pari ratione, immo multo fortius, non erit Filius perfectus,

nisi habeat potentiam ad id, ad quod Pater potest :

ergo ad generandum.

Aut si non est ita in divinis ;

tunc ego quaero rationem,

quare de perfectione generationis aeternae non sic est communicatio potentiae generandi,

sicut in generatione creata.

 

Sed contra

 

  1. Augustinus, Contra Maximinum dicit,

    quod non oportuit Filium generare ;

sed si non fuit opportunum, nec conveniens ;

sed omne inconveniens in Deo est impossibile :

ergo impossibile fuit, Filium generare :

ergo Filius non potest generare :

ergo non habet potentiam generandi, quia omni potentia est potens ille qui habet eam :

ergo etc.

 

2. Item,

Anselmus, in Proslogio :

Qui potest quod sibi non convenit, quanto magis illud potest,

tanto magis adversitas et perversitas possunt in eum :

ergo cum Filio non conveniat generare,

si posset,

potentia illa esset in eo miseria ;

sed nullam habet miseriam :

ergo nec potentiam generandi.

 

3. Item,

ratione probatur hoc idem sic :

omne illud, in quo aliqua duo necessario distinguuntur,

si necessario convenit uni, impossibile est unquam convenire alii,

sicut patet :

si Petrus et Ioannes necessario differunt in albedine, et albedo convenit Petro,

impossibile est, quod Ioanni conveniat ;

sed Pater et Filius sunt personaliter distincti,

ita quod necesse est esse distinctos,

et non est dare in quo distinguantur nisi in hoc, quod ille est generans, iste genitus :

ergo cum generare conveniat Patri,

impossibile est quod conveniat Filio :

ergo Filius non potest generare :

ergo non habet potentiam generandi.

 

4. Item,

generatio Filii a Patre similis est expresse ipsi generationi verbi a mente ;

sed verbum genitum non habet potentiam generandi aliud verbum,

immo oportet, quod omne verbum immediate sit a mente :

ergo si recte simile est Verbum increatum, non habet potentiam generandi,

sed generandi potentia est in solo Patre.

 

5. Item,

fiat argumentatio Augustini ducens ad impossibile.

Si Filius habet potentiam sive posse generandi,

ponatur quod generet ;

quaero de secundo similiter ;

et si non est stare in primo,

oportet ponere infinitos filios,

quia qua ratione non statur in primo, ergo nec in aliquo :

ergo si est stare

- quia hoc repugnat divinae completioni -

sed qua ratione statur in aliquo, statur in primo :

ergo primus non habet potentiani generandi.

 

6. Item,

fiat argumentatio Richardi :

si generaret Filius alium filium :

ergo cum filius genitus magis attineat patri quam avo,

secundum hoc non esset ibi summa et aequalis connexio :

ergo nec summa et aequalis dilectio :

ergo nec perfecta beatitudo :

quae omnia tamquam summe impossibilia respuit pia fides.

 

Respondeo

 

Opinio aliquorum est,

quod in Filio est potentia generandi, sed non generat.

Hoc autem non est,

quia non potest, sed quia non convenit ei.

Et ponunt simile in creaturarum productione sive creatione.

Deus potest infinitas creaturas producere ;

sed quod non producit, hoc non est ex impotentia, sed quia non convenit ei ;

sic et in proposito.

Sed contra :

Ponatur tunc,

quod illa potentia, quae est in Filio ad generandum, ducatur in actum ;

constat quod Filius generabit Deum aeternum :

ergo aliquid poterit incipere habere esse et esse aeternum ;

hoc autem est impossibile et non intelligibile.

 

Propterea dicendum,

quod Pater non communicat Filio posse generare propter duo.

Unum est, quia non potest,

aliud, quia non debet.

Ratio autem, quare non potest, haec est :

quia fecunditas ad generandum est in Patre,

quia principium,

et ideo principium,

quia primum.

Impossibile autem est,

quod primum communicet alii primitatem.

Nam hic est oppositio in adiecto, quod persona producta sit prima.

Quia ergo fecunditas ad generandum ex primitate Patri inerat,

ideo non potest eam communicare Filio.

Et hanc credo propriam esse rationem huius, sicut infra patebit distinctione vigesima septima,

ubi agetur, quare Pater generat.

 

Similiter non debet communicare,

quoniam in emanatione divinarum personarum debet attendi originalis distinctio et plenissima communicatio :

originalis distinctio,

quia necesse est, ea quae communicant in natura distingui vel per materiam vel per originem.

Per materiam distingui personas est impossibile ;

quia ubi est talis modus distinguendi,

est compositio et variatio et formae multiplicatio,

quae omnia Deo repugnant,

qui est simplex et invariabilis et vere unum.

Et ideo necesse est distingui per originem sive habitudinem :

ergo per generare et generari :

ergo si Filius potest generare,

potest etiam non distingui.

 

Si tu dicas,

quod adhuc est distinctio,

quia unus tantum Pater, alius tantum Filius, alius Pater et Filius.

Tunc ego oppono tibi,

quod secundus filius posset generare eadem ratione, qua primus ;

et tunc duo essent, quorum uterque esset pater et filius.

 

Similiter propter plenissimam communicationem non debet communicare,

quia multiplicatio suppositorum secundum similem modum egrediendi non est

nisi aut propter defectum durationis,

sicut dictum est, in generabilibus et corruptibilibus,

ut per successivam generationem perpetuetur esse,

aut propter defectum perfectae actionis,

ut fiat per plures, quod non potest per unum.

Sicut sunt factae plures stellae,

quia non sufficeret una ad hoc quod faciunt omnes,

sic etiam plures Angeli et plures animae ad implendam illam civitatem et manifestandam Dei bonitatem,

quam nec una anima nec unus Angelus poterat sufficienter manifestare.

Cum ergo in Filio Dei sit plenissima communicatio,

quia totam infinitatem suam dat sibi Pater,

non fuit conveniens,

quod communicaret Filio illam potentiam :

et ideo fuit impossibile,

quia inconveniens quodlibet in divinis est impossibile.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium per auctoritatem Hilarii,

quod Filius habet in se naturam gignentem,

dicendum quod verbum illud est improprium,

et ex verbis impropriis non est arguendum, sed magis eorum improprietas exponenda,

ut Magister superius exposuit.

Est enim sensus :

habet in se naturam gignentem, id est naturam Patris gignentis.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod neque non potuit,

dicendum quod Magister bene exponit,

id est, non fuit ex hoc impotens.

Unde secundum artem distinguendum est,

quando dicitur « Filius non potuit generare » :

quia non potest teneri privative ;

et tunc est sensus,

non potuit, id est, impotens fuit ;

et tunc negatur potentia, et relinquitur aptitudo,

sicut de truncato dicitur quod non potest gradi,

quia aptus natus est ad gradiendum et non potest gradi ;

hoc modo non potest dici de Filio,

quia non habet ad hoc aptitudinem ;

et in hoc sensu loquitur Augustinus.

Alio modo « non posse » tenetur negative ;

et in hoc sensu concedendum est

quod Filius non potuit generare.

 

3. Ad illud quod obicitur

quod Pater communicat Filio potentiam spirativam,

patet responsio :

quia cum Filius generetur,

non potest habere primitatem respectu generationis ;

sed cum non spiretur, est inspirabilis ;

et ideo potuit habere primitatem et fecunditatem respectu illius ;

et sic patet quod non valet ratio.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod Filius est expressissima imago etc.,

dicendum quod ideo Filius dicitur expressissima imago,

quia repraesentat in omnibus, in quibus imago nata est repraesentare ;

sed imago sic nata est repraesentare, ut tamen ipsa non sit imaginatum ;

alio quin non esset imago.

Si autem Filius repraesentaret in actu generandi, iam esset Pater :

et ideo nec intelligibile nec possibile est,

Filium generare sive in generatione Patrem imitari.

 

5. Ad illud quod obicitur de luce et splendore,

dicendum quod non est simile,

quia lux non perfecte se multiplicat in primo splendore :

ideo in pluribus facit quod non potest in uno.

 

6. Similiter et in filio carnali intelligendum ;

unde unus pater generat plures filios.

Haec tamen ratio non est principalis,

sed illa quae dicta est supra,

quia in his inferioribus non est fecunditas per rationem primitatis ;

sed per rationem perfectionis.

In Deo autem,

quia est perfectissimum et primum,

non tantum est per naturam perfectionis ;

quia tunc in omnibus personis esset, et status esse non posset ;

sed per rationem primitatis.

Item,

rationes istae non procedunt per simile, immo magis per dissimile.

 

 

QUAESTIO III

Utrum potentia generandi et potentia creandi sint unica potentia.

 

Tertio quaeritur,

utrum posse generare et creare sit unicum posse.

 

Et quod non sit unicum, videtur.

  1. Augustinus :

    Alio est Pater, alio est Deus :

ergo alio est generans, alio creans ;

sed potentia generandi est generans, potentia creandi est creans :

ergo etc.

 

2. Item,

potentiae distinguuntur per actus et actus per obiecta :

ergo si generatio terminatur ad Deum et creatio ad creaturam,

et haec sunt omnino diversa :

ergo etc.

 

3. Item,

potentiae plurificantur per subiecta,

quoniam in pluribus potentibus plures sunt potentiae ;

sed potentia creandi est in Filio sive posse creare,

in eo autem non est posse generare :

ergo non sunt unum posse.

 

4. Item,

quaecumque sic se habent

quod unum potest intelligi, altero non intellecto, et e converso,

illa non sunt unum ;

sed posse generare potest intelligi, circumscripta potentia creandi ;

et e converso posse creare, circumscripta potentia generandi :

ergo etc.

 

Contra

  1. Unius potentis omnino simplicis unicum tantum est posse ;

sed Pater est potens omnino simplex :

ergo unicum tantum habet posse ;

sed habet posse generare et posse creare :

ergo illa duo sunt unicum posse.

 

2. Item,

si posse est aliud et aliud,

cum posse generare respiciat personam, posse creare naturam :

ergo natura et persona sunt duo :

ergo nec natura de persona, nec e converso dicitur,

quod est omnino falsum.

 

3. Item,

si est distinctio inter posse generare et posse creare :

ergo est ibi ordo.

Quaero igitur,

quid sit prius secundum rationem intelligendi.

Et quod potentia generandi, videtur,

quia est respectu aeterni, et aeternum ante temporale.

Sed contra.

Intellectus communis est ante intellectum proprii ;

sed potentia creandi dicit commune tribus, potentia generandi proprium Patris :

ergo etc.

 

Respondeo

Dicendum quod posse generare et posse creare est posse unicum,

tamen dupliciter dictum.

Unum enim esse est in re esse Patrem et esse Deum,

differens autem secundum rationem intelligendi.

Quia hoc est

absolutum, cum dico esse Deum,

illud relatum, cum dico esse Patrem.

Similiter et in posse est intelligendum.

Unde sicut essentia et persona unum sunt in re,

tamen est differentia rationis in intelligendo et in dicendo.

Similiter dicendum est de potentia generandi et creandi.

 

Et sicut est ibi differentia non re, sed secundum rationem,

ita est ibi ordo secundum rationem intelligendi.

Unde secundum diversas comparationes habent alium et alium ordinem.

Comparando enim posse creare et posse generare ad illud cuius sunt ;

cum posse creare sit naturae, posse generare sit personae,

et intellectus communis ante intellectum proprii ;

sic absque calumnia prior est secundum rationem intelligendi potentia creandi.

Comparando autem ad illud ad quod terminatur ;

cum potentia creandi respiciat temporale, potentia vero generandi aeternum ;

prior est secundum rationem intelligendi potentia generandi quam potentia creandi ;

et sic patent obiecta de ordine.

 

Concedendae sunt ergo rationes ostendentes,

quod non differunt posse generare et posse creare differentia secundum rem sive secundum essentiam.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod alio est Deus, alio Pater,

dicendum quod Augustinus loquitur de alio et alio alietate rationis, et non rei.

Et intelligitur alietas rationis per illum modum,

quo supra dictum est distinctione quinta,

ubi quaeritur, utrum essentia generet.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod potentiae distinguuntur per actus etc.,

dicendum quod verum est hoc de illis actibus,

qui habent completionem ab obiectis ;

sed non sunt sic actus divini.

Unde quamvis creatura et Filius omnino differant,

attamen generatio et creatio idem sunt,

sicut essentia et persona.

Deus enim in agendo non completur ab obiecto,

quia se ipso agit.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod potentiae plurificantur per subiecta,

dicendum quod istud verum est de subiecto proprio ;

sed Filius non in quantum Filius est subiectum potentiae creandi,

sed in quantum Deus.

Et constat quod natura divina non facit numerum cum Patre ;

ita nec potentia respiciens naturam cum potentia Patris.

 

4. Ad illud quod ultimo obicitur,

quod unum potest intelligi sine altero et e converso,

dicendum quod aut loqueris quantum ad significatum aut quantum ad connotatum.

Si quantum ad connotatum,

verum dicis,

quod creatura potest intelligi, non intellecta persona Filii, et e converso.

Si quantum ad principale significatum,

dicis falsum ;

impossibile est enim, intelligi potentiam generandi sine potentia creandi,

sicut impossibile est intelligere personam sine essentia.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum posse generari et posse creari sint univocum posse.

 

Ultimo quaeritur,

utrum posse generari et posse creari sint posse univocum.

 

Et quod non, videtur.

  1. Quia quamvis idem sit generare et creare quantum ad principale significatum,

aliud tamen est generari et creari,

sicut Creator et creatura :

ergo cum non habeant esse univocum creatura et Creator :

ergo etc.

 

2. Item,

creatio dicit egressum et mutationem,

generatio vero omnem excludit mutationem :

ergo cum posse creari importet potentiam transmutandi,

posse generari non,

cum potentiae differant in sua generalitate in potentia transmutandi,

et in hac non conveniunt :

ergo in nulla.

 

3. Item,

« omne » distribuit terminum pro omnibus,

quae univocantur vel analogantur in illo ;

sed cum dico « omnipotens »,

non fit distributio pro illo, quod potest generare,

quia tunc Filius non esset omnipotens :

ergo manifestum est,

quod utrum que posse nec est univocum nec analogum ;

alioquin omnipotentia non convenit Filio.

 

Sed contra

 

  1. Res est commune ad fruibile et utibile :

ergo cum aequalis ambitus vel maioris sit possibile quam res,

et non sit maior differentia inter generatum et creatum quam inter fruibile et utibile,

pari ratione possibile sive posse est commune ad utrumque.

 

2. Item,

in aeternis non potest esse multiplicitas nec diversitas :

ergo cum posse creari et posse generari ab aeterno ante conditionem creaturae fuerint,

ergo non habent multiplicationem in ipsa potentia.

 

3. Item,

cum dico :

creatura potest creari, nihil dico creatum ;

quia illud vere dicitur de eo quod omnino nihil est,

sicut de anima antichristi :

ergo solum dico potentiam agentis ;

sed potentia Dei est unica, non habens aliquam multiplicitatem :

ergo eius posse univocum est ad posse creari et posse generari.

 

Respondeo

 

Dicendum quod,

cum dico posse creari et posse generari,

dico principale significatum et dico connotatum.

Quantum ad principale significatum,

dico quod posse creari idem dicit re quod posse creare,

differens solum modo loquendi vel dicendi :

quia quod dicitur per modum actionis per posse creare,

dicit posse creari per modum passionis.

Quantum vero ad connotatum dicit effectum in creatura.

 

Quando ergo comparantur posse creari, et posse generari,

si comparentur ratione principalis significati,

dico quod non tantum est univocum, immo etiam unicum, ut visum est,

aliter tamen et aliter intellectum et enuntiatum,

sicut posse generare et posse creare.

Si autem ratione connotati comparentur,

sic concedo quod est analogum,

sicut hoc nomen « res » ad fruibilia et utibilia.

Quamvis enim Creator et creatura non habeant commune univocum, habent tamen analogum.

 

Notandum tamen,

quod duplex est analogia :

Quaedam per reductionem ad unitatem naturae secundum prius et posterius ;

et haec potest esse comparando creaturam ad creaturam,

et in hac signum distribuit pro omnibus contentis,

nisi sit distributio restricta ex additione, vel ex usu sive modo loquendi,

sicut dicitur distributio accommoda,

ut si dicatur : caelum tegit omnia.

 

Alia est analogia per reductionem ad unitatem similitudinis proportionalis, non naturae ;

et quod sic analogatur non est inter alia, sed super alia.

Unde distributio proprie pro illo non distribuit, nisi sit extensa.

Unde Deus non est ens inter omnia, sed super omnia.

Et hinc est,

quod omnipotens non distribuit pro potentia generandi proprie accepta distributione,

nisi fiat quaedam extensio,

et ex illa per consequens fiat quaedam appropriatio circa suppositum.

Unde proprie omnipotens convenit tribus,

quia non distribuit pro potentia generandi ;

appropriate autem,

secundum quod fit ampliatio ex parte signi,

solius est Patris.

 

Ex his patent omnia obiecta ;

procedunt enim per diversas vias, ut patet intuenti.

 

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

In parte ista incidunt dubitationes circa litteram.

 

Dubium I

Et prima est de solutione ista Magistri,

qua dicit,

quod non sequitur :

Pater potest generare, quod non Filius :

ergo potest aliquid, quod non Filius ;

et respondet,

quod

 posse generare non est posse aliquid subiectum divinae potentiae.

Sed hoc non videtur solvere, sed aggravare argumentum.

Tunc enim, cum posse generare sit posse maximum,

videtur quod maius inconveniens sequatur,

et magis derogetur potentiae Filii,

si in hoc deficit, quam si in subiectis divinae potentiae.

Respondeo

Dicendum quod Magister bene solvit.

Potentia enim Patris habet comparari ad inferius et ad aequale,

sed ad superius non, cum careat superiori.

Cum comparatur ad inferius,

tunc est potentia essentialis et essentialiter retenta,

quia connotat respectum in creatura ;

et respectu talis potentiae in conveniens esset,

quod aliquid posset Pater, quod non posset Filius,

quia tunc differrent per essentiam.

Cum autem comparatur ad aequale, ut ad personam,

tunc trahitur ad personam ;

et tunc nullum inconveniens est,

si aliqua proprietas personalis est in Patre, quae non est in Filio.

Ideo non sequitur,

quod aliqua potentia sit in Patre, quae non sit in Filio.

 

Dubium II

 

Item,

dubitatur de hoc quod dicitur,

quod

generatio Filii non est de omnibus.

Videtur,

enim Richardus de sancto Victore dicere contrarium, qui dicit,

quod quia omnipotens est,

excusari non potest, quin Filium genuerit :

ergo generatio Filii continetur sub omnipotentia :

ergo Filius inter omnia continetur et est.

Respondeo

Dicendum quod, sicut dicit Magister,

generatio Filii non continetur sub omnipotentia,

nisi acciperetur omnipotentia per appropriationem.

Et quod dicit Richardus non intelligitur,

tamquam Filius sit inter omnia, sed tamquam ante omnia ;

unde arguit a posteriori.

Si enim emanatio naturae secundum rationem intelligendi praecedit emanationem secundum rationem voluntatis,

nunquam Deus esset potens producere creaturam per voluntatem,

nisi etiam produxisset Filium per naturam.

 

Dubium III

Item,

videtur male dicere,

cum dicit quod

esse Patrem non est esse aliquid  ;

quia cum inter aliquid et nihil non cadat medium,

si non est esse aliquid :

ergo est esse nihil.

Respondeo

Esse aliquid dicitur dupliciter :

vel communiter ad essentiam et personam ;

et sic non cadit medium,

et in hoc sensu esse Patrem est esse aliquid ;

alio modo,

prout trahitur ad essentiam ;

et sic cadit inter esse aliquid et esse nihil medium,

scilicet esse aliquem ;

persona enim praedicatur ut quis, non ut quid.

 

Dubium IV

 

Item,

quaeritur de ista illatione Magistri :

Spiritus sanctus potuit esse Filius,

ergo potuit mutari,

et ponitur ibi :

 Si enim nasci potuit, potuit esse Filius etc.

Videtur ista illatio non valere,

quia in creaturis,

ubi magis differt relatio a supposito,

potest dici quod similis potest esse alteri dissimilis sine sui mutatione :

ergo cum filiatio et spiratio sint relationes,

pari ratione Filius poterit esse Spiritus sanctus, et e converso sine mutatione.

 

Item,

omne mutabile est aliquid praeter illud,

secundum quod mutatur, ut si non album fiat album, est aliud quam albedo :

ergo si intelligatur Spiritus sanctus mutari, si generetur,

tunc aliud esset in eo generatio, aliud ille qui generatur ;

sed hoc falsum :

ergo etc.

Respondeo

Secus est in relationibus creaturae et Dei :

quoniam relationes in creaturis non dant relativis existere ;

unde sine illis potest res esse et cum illis ;

in divinis autem dant personis existere ;

et ideo si in personis intelligatur,

quod proprietas insit hypostasi, intelligitur esse hypostasis,

et similiter, si intelligitur non inesse, intelligitur hypostasis non esse.

Cum ergo Spiritus sanctus non possit simul spirari et generari

- quia quamvis una persona possit duobus modis producere,

tamen una persona non potest nisi uno modo produci -

sequitur de necessitate :

si potest Spiritus sanctus esse Filius vel potuit,

potest non esse Spiritus sive non spirari ;

et si potuit non spirari, potuit non esse ;

et iterum si potuit generari, potuit esse :

et ita potuit fieri de ente non ens et de non ente ens, ac per hoc mutari.

 

Et sic patet ultimum,

quia non dicitur mutari propter diversificationem proprietatum circa idem suppositum ;

sicut est in mutatione naturali,

sed propter corruptionem et inceptionem eiusdem.

Nec est illud simile :

Pater potest generare et spirare sine sui mutatione :

ergo Spiritus sanctus generari et spirari ;

quia non est inconveniens,

unum principium pluribus modis producere,

sed unum principiatum pluribus modis produci est impossibile et incompossibile ;

et ideo patet illud.

 

Dubium V

 

Item,

videtur falsum dicere,

cum dicit :

Pater non est potens nisi natura ;

eius enim potentia est essentia,

quia secundum hoc generare, quod nullo modo est essentiae, nullo modo esset potentiae.

Respondeo

Quamvis potentia, absolute considerata, sit idem quod essentia,

tamen potentia,

quia non est nomen adeo abstractum sicut essentia,

trahitur ad personam.

Unde potentia generandi non dicit naturam divinam simpliciter,

sed naturam ut in tali persona, scilicet innascibili ;

ideo non est simile de hoc nomine essentia et de hoc nomine potentia.

 

Dubium VI

 

Item,

videtur male dicere ibi :

Aliam significes potentiam qua Pater potest gignere etc. ;

quia potentiae divisio sufficiens est per activam et passivam ;

sed posse gignere dicit potentiam activam, posse gigni potentiam passivam :

ergo non potest alia potentia significari.

Si tu dicas,

quod generare non est agere proprie, similiter nec generari pati.

Obicitur

quod potentiae distinguuntur per actus ;

sed aliud est gignere et aliud gigni :

ergo alia est potentia huius et illius.

Respondeo

Ista distinctio,

quam ponit Magister de potentia gignendi active et passive,

fundatur super hoc,

quod potentia potest considerari secundum id quod est ;

et sic dicit naturam,

et sicut una natura est in generante et genito, sed alio et alio modo,

sic eadem potentia.

Potest iterum considerari secundum id ad quod est ;

et sic dicit modum existendi naturam in persona in comparatione ad alium, qui est principium vel principiatum.

Et sic,

cum diversi modi sint,

diversae dicuntur proprietates posse generare et posse generari et distinguuntur secundum actus personales ;

sed primo modo non.

 

Dubium VII

 

Item,

quaeritur de hoc quod dicit,

quod

Filius habet potentiam, qua potest esse Filius sive qua potest gigni.

Videtur enim dubium vel falsum,

quia gigni omnino est a gignere, et gignere est a potentia Patris :

ergo et gigni.

Respondeo

Sicut potentia gignendi in Patre non dicit nisi naturam in persona ut natam ex se producere aliam,

sic potentia gignendi in Filio non dicit nisi naturam in persona ut natam produci ab alia ;

sicut enim hypostasi Patris convenit generare,

sic hypostasi Filii convenit generari.

Nec valet quod obicitur in contrarium.

Nam omne quod habet Filius, sive essentiale sive personale, habet a Patre.

Ideo quamvis ipsum gigni sit a potentia Patris,

non excluditur tamen,

quin potentia gignendi passiva sit in Filio.

Sed illa potentia non est principium generationis,

sed idoneitas personae sive hypostasis cum sua proprietate ad generari.

Unde quod dicitur posse gigni,

potentia potest intelligi originaliter, et sic est in solo Patre ;

vel formaliter, et sic ponitur esse in Filio ;

alio autem modo non.