Distinctio XXV — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

Praeterea considerandum est, cum hoc nomen persona.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

Supra ostendit Magister,

quid significetur per terminum numeralem, cum dicimus tres personas ;

hic secundo subdit,

quid significetur per hunc terminum persona.

 

Et dividitur haec pars in duas.

In prima quaerit et opponit ;

 

in secunda solvit, ibi :

Quibusdam videtur, quod nomine personae.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima movet dubitationem ;

 

in secunda opponit per auctoritatem Augustini ostendens,

quod dicitur secundum substantiam,

ibi :

Persona enim, ut supra ait Augustinus ;

 

tertio opponit per rationem,

tertio capitula ibi :

Aliter etiam potest ostendi, quod nomine personae :

ubi monstrat illud idem.

 

Quibusdam videtur, quod nomine personae.

Haec est secunda pars, in qua solvit ;

et dividitur haec pars in duas.

 

In prima solvit secundum opinionem aliorum,

qui dicunt quod persona accipitur secundum essentiam, tamen relatam ad suppositum.

 

In secunda solvit secundum opinionem suam per distinctionem,

ibi :

Sciendum est igitur, quod hoc nomen persona multiplicem intelligentiam facit.

 

Et haec pars dividitur in duas.

In prima parte ostendit,

quomodo accipitur hoc nomen « persona » in plurali ;

 

in secunda, quomodo accipitur in singulari,

cum dicitur : alius est Pater, alius Filius in persona,

ibi :

Nunc inspiciamus, utrum secundum eamdem rationem.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima ponit distinctionem, per quam solvit ;

 

in secunda confirmat per auctoritatem Augustini,

ibi :

Et hic sensus adiuvatur ex verbis etc. ;

 

in tertia ad obiectionem respondet,

ibi :

Ad hoc autem quod illi dicunt.

 

Similiter sequens pars habet tres partes.

In prima determinat,

quomodo accipitur persona, cum dicitur : alia est persona Patris ;

 

secundo,

quomodo accipitur, cum dicitur : alius est Pater in persona ;

 

tertio hoc confirmat auctoritatibus.

Primum facit ibi :

Nunc inspiciamus etc. ;

secundum ibi :

Deinde quaeritur, utrum secundum eamdem rationem ;

tertium, ibi :

Quod autem secundum substantiam dicatur.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad intelligentiam huius partis duo principaliter quaeruntur :

Primo quaeritur de quidditate huius nominis « persona ».

Secundo quaeritur de communitate eiusdem.

 

Quantum ad primum duo quaeruntur.

Primo quaeritur de persona,

quid sit secundum rem.

Secundo,

quid sit secundum definitionem.

 

 

ARTICULUS I

De quidditate nominis « persona ».

 

 

QUAESTIO I

Utrum nomen « persona » in divinis dicatur secundum substantiam, an secundum relationem.

 

Et quod persona dicatur secundum substantiam, videtur.

  1. Ex verbis Augustini, VII De Trinitate :
    Idem est Deo esse et personam esse.

Et iterum :

Cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris :

ergo persona nihil aliud dicit quam substantiam,

ergo persona dicitur secundum substantiam.

 

2. Item,

Anselmus, in fine Monologii :

Quot sunt personae, tot sunt substantiae :

ergo nomen personae dicitur secundum substantiam.

 

3. Item,

Hugo de sancto Victore, in libro De Sacramentis, in prima parte libri secundi :

Unum solum nomen est substantiale,

quod de singulis dicitur singulariter,

in summa tamen non dicitur singulariter,

sed pluraliter pronuntiatur, ut persona :

ergo hoc nomen « persona » est nomen substantiale.

 

4. Item,

Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi,

personam definiens dicit,

quod « est rationalis naturae individua substantia » ;

sed si substantia praedicatur in recto, et non per accidens, sed secundum se :

tunc ergo persona dicit substantiam secundum omnes doctores.

 

5. Item,

hoc ipsum videtur ratione,

et hoc per divisionem.

Boethius enim venando definitionem personae dicit,

quod aut est substantia aut accidens ;

et dicit quod non est accidens :

ergo substantia.

Si igitur persona in his inferioribus dicit substantiam et quid per se existens :

ergo et in Deo.

 

6. Item,

hoc videtur per eius ab solutionem,

quoniam omne nomen quod dicitur ad se,

dicit substantiam in divinis,

quia tale non secundum relationem dicitur ;

sed hoc nomen « persona » est huiusmodi.

Hoc patet ;

et Augustinus dicit, VII De Trinitate :

Ad se quippe dicitur persona, ut bonus et magnus :

ergo etc.

 

7. Item,

hoc videtur per Ecclesiae responsionem :

quia omne nomen,

quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per « quid », indicat substantiam,

quia « quid » quaerit substantiam ;

sed hoc nomen « persona » ab Ecclesia haereticis responsum est quaerentibus : « quid tres »,

sicut dicit Augustinus et Magister :

ergo indicat substantiam.

 

8. Item,

hoc videtur relationis abstractione.

Intelligamus,

quod nulla relatio sit in divinis,

et quod in una sola hypostasi sit divina natura,

sicut intelligunt gentiles ;

tunc constat,

quod adhuc est intelligere naturam intellectualem et habentem illam,

ergo et personam et naturam :

ergo si,

circumscripta omni relatione,

salvus est intellectus personae,

persona non dicitur secundum relationem.

Et dicitur secundum relationem vel secundum substantiam :

ergo dicitur secundum substantiam.

 

Contra

 

  1. Boethius,

in libro De Trinitate, in fine :

Si personae divisae sunt,

necesse est vocabulum, quod ex personis trahit originem,

ad substantiam non pertinere.

Si ergo quae trahunt originem a personis non pertinent ad substantiam,

multo fortius nec nomen personae.

 

2. Item,

Richardus de sancto Victore dicit

quod

persona idem est, quod per se existens,

iuxta quemdam singularis existentiae modum naturae rationalis ;

sed singularis modus existentiae est relatio in divinis :

ergo etc.

 

3. Item,

ratione videtur,

quia omne nomen,

quod recipit multitudinem vel plurificationem,

pertinet ad relationem,

quia secundum omnes substantia semper remanet indivisa.

Et Boethius dicit quod 

substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem :

si ergo nomen personae est multiplicabile,

patet quod dicitur secundum relationem.

 

4. Item,

omne nomen de se importans distinctionem dicitur secundum relationem ;

sed nomen personae de se importat distinctionem,

quia persona est hypostasis proprietate distincta ;

et Boethius dicit quod « est individua »,

et individuatio non est aliud quam distinctio :

ergo etc.

 

 

Respondeo

 

Dicendum quod aliqui volurunt solvere distinguendo significationem personae secundum diversitatem numeri,

ut in singulari diceretur secundum substantiam,

in plurali secundum relationem.

Sed haec solutio neque valet in se, neque ad propositum.

In se quidem non valet,

quia omne plurale geminat suum singulare,

ergo non mutat significationem.

Ad propositum non valet,

quia dicitur in singulari : alia persona Patris, alia Filii,

quod dici non posset si esset terminus substantialis,

cum non sit alia substantia Patris, alia Filii.

 

Alii voluerunt solvere per distinctionem significationis secundum diversa tempora,

videlicet,

quod ante responsionem Ecclesiae diceretur substantialiter et secundum substantiam,

post responsionem diceretur secundum relationem.

Sed haec solutio in se non valet nec ad propositum.

In se non valet,

quia Ecclesia aliqua ratione respondit magis illud nomen quam aliud substantiale ;

et tunc non imposuit significationem :

ergo responsio Ecclesiae nihil facit ad mutationem significationis.

Ad propositum non valet,

quia secundum significationem,

quam habet post responsionem Ecclesiae,

loquuntur doctores,

et currunt rationes ad utramque partem.

 

Et propterea est intelligendum,

quod persona dicitur « rationalis naturae suppositum proprietate distinctum »,

secundum omnes, qui intelligunt eius significationem specialem ;

sed suppositum rationalis naturae constat esse substantiam,

proprietatem distinguentem constat esse relationem.

Cum ergo persona utrumque importet,

scilicet suppositum et proprietatem,

necesse est dici secundum substantiam et secundum relationem.

Et cum dicatur secundum substantiam et secundum relationem,

principalius dicitur secundum substantiam,

quantum est de generali et primo nominis intellectu.

Persona enim dicit suppositum certum substantiae, sive in Deo sive in creaturis.

Et huic consonat ipse modus dicendi a parte nominis.

Sed quantum est de speciali et ultimo nominis intellectu,

quia dicit suppositum distinctum proprietate,

quae est relatio,

dicitur in Deo secundum relationem.

Et hinc est,

quod Sancti et doctores dicunt,

nomen personae secundum substantiam dici,

licet etiam secundum relationem dicatur.

 

Sed obiciet aliquis :

cum isti modi,

scilicet dici secundum substantiam, et dici secundum relationem,

dividant nomina divina ex opposito, ut videtur ;

aut non poterunt inveniri in eodem,

aut illud nomen implicat in se opposita.

 

Et propterea intelligendum, quod,

sicut dicit Richardus de sancto Victore,

dici secundum substantiam est dupliciter :

aut indicando substantiam secundum naturam communem,

et sic dicitur homo secundum substantiam ;

aut indicando substantiam ut suppositum certum,

ut quidam homo.

Primo modo dicere substantiam est dicere « quid »,

secundo modo est dicere « aliquem ».

 

Dico ergo,

quod nomen essentiae vel substantiae dicitur secundum substantiam,

quia indicat naturam communem ;

sed persona dicitur secundum substantiam,

quia indicat suppositum certum et distinctum.

Natura autem communis non multiplicatur nec refertur ;

et ideo

quod dicit substantiam secundum naturam communem ita dicitur ad se,

quod nullo modo potest dici secundum relationem ;

et hoc quidem modo dividitur ex opposito.

Suppositum autem sive hypostasis natum est plurificari et ad aliud comparari et ita referri.

Et quod sic dicitur secundum substantiam,

nihil impedit ratione relationis superadditae dici secundum relationem ;

et hoc vult dicere Richardus de sancto Victore.

Patet ergo responsio

 

 

Ad obiecta omnia

secundum utramque partem.

Concedendum est enim, nomen personae secundum substantiam dici,

ut explicatum est,

sicut dicunt Sancti et rationes probant ;

ita enim intelligunt dici secundum substantiam.

Concedendum est nihilominus, dici secundum relationem,

licet non ita principaliter,

sicut probant rationes sequentes

quoniam multitudo relationum plurificat ipsam personam.

 

7. Ad illud tamen quod obicitur,

quod respondetur ad quaestionem factam per « quid »,

quia ex hoc posset concludi,

quod non tantum dicit substantiam ut suppositum,

sed etiam ut naturam communem,

dicendum quod

« quid » aliquando quaerit essentiam,

supposito quid est quod per nomen dicitur,

ut : quid est homo ?

Et quod respondetur ad hanc quaestionem indicat substantiam pure et essentiam,

quando est quaestio de substantia.

 

Aliquando,

supposita voce indeterminate,

quaerit, quid per nomen dicitur,

sicut si dicatur : Brunellus currit,

et quaeratur : quid Brunellus ?

utrum scilicet homo vel asinus.

 

Aliquando,

supposita quidditate et significatione,

quaerit de eo, respectu cuius dicitur nomen dependens,

ut si dicatur : albi currunt,

et quaeratur : quid albi ?

potest responderi : homines vel asini.

Et hoc modo quaesierunt haeretici : « quid tres » ?

Quia beatus Ioannes dixerat, in I Canonica, c. 5, 7 :

Tres sunt qui testimonium dant etc.,

quaesierunt : quid tres ?

- cum sit adiectivum sine substantivo ;

et tunc magis quaerit suppositum quam essentiam -

et ideo suppositum est responsum,

et hoc per nomen « persona ».

Unde, Spiritu sancto suggerente,

peroptime et nobiliter et catholice,

sicut dicit Richardus,

respondit Ecclesia ;

et valde bene et instinctu Spiritus sancti,

sicut dicit Richardus,

magis respondit hoc nomen quam aliud.

 

Sed tunc posset quaeri :

quare haereticus non quaesivit per hoc interrogativum « qui » ?

et videtur, quod debuisset.

Si enim quaerebat de supposito ;

debuit quaerere : « qui tres » ?

Et ad hoc est responsio,

quod « qui » quaerit de supposito certo sive reali ;

et de illo non quaerebant,

quia in eadem auctoritate subditur :

Pater, Verbum et Spiritus sanctus ;

sed quaerebant de supposito,

respectu cuius hoc quod est « tres » significatur in adiacentia :

et ideo magis quaesierunt : « quid tres », quam « qui tres ».

Sic enim oportuit unico nomine respondere,

et ipsi hoc quaerebant.

 

  1. Ad ultimum argumentum,

quia non recte procedit,

patebit melius infra responsio.

Tamen potest dici,

quod, etsi intellectus personae possit abstrahi ab hac proprietate determinate,

tamen de suo generali intellectu claudit intellectum proprietatis ;

et quia in divinis proprietas est relatio,

ideo de generali intellectu claudit relationem.

Unde sicut haec persona in divinis, quae est Pater,

non potest abstrahi a paternitate,

quae est relatio personalis,

salva sua personalitate ;

sic nec persona a relationis intellectu in generali.

Et sic patet,

quod non sequitur, quod dicatur secundum substantiam tantum.

 

 

QUAESTIO II

Utrum recte a Boethio definita sit persona,

quod sit « rationalis naturae individua substantia »,

et utrum haec ratio conveniat divinis personis.

 

Secundo quaeritur de hoc nomine « persona »,

quid sit secundum definitionem ;

et definit eam Boethius sic :

Persona est rationalis naturae individua substantia.

 

Et quod ista definitio sit conveniens divinae personae,

ostenditur.

  1. Per intentionem auctoris,

quia Boethius intendit agere de persona Christi ;

constat autem, personam Christi esse increatam :

ergo intendit assignare rationem personae divinae sive increatae.

 

2. Item,

quod haec sit ratio personae in divinis,

videtur :

nam in Deo constat ponendum esse suppositum incommunicabile,

et hoc suppositum est substantia divina,

et hoc etiam est rationalis naturae ;

et non convenit ei, nisi de quo dicitur persona :

ergo est eius ratio,

ut videtur.

 

Contra

 

  1. Omnis definitio dicit aggregationem,

cum constet ex pluribus,

alioquin esset ibi nugatio ;

in simplici autem nulla est aggregatio :

ergo nullum simplex est de finibile.

Sed persona in divinis est omnino simplex :

ergo etc.

 

Si dicas,

secundum quod dicunt aliqui,

quod quamvis sit simplex secundum rem,

tamen non est simplex secundum rationem ;

contra :

Aut illi rationi respondet aliquid in re aut nihil ;

si aliquid :

ergo aliqua compositio est in re ;

si nihil :

ergo ratio omnino vana est.

Sed propter rationem vanam non est aliquid definiendum :

ergo etc.

 

2. Item,

ratione suarum partium non videtur convenire divinae personae.

Nam rationale est differentia animalis :

ergo cui non convenit esse animal,

non convenit natura rationalis.

Sed animal non convenit Deo, cum sit species corporis :

ergo nec hoc quod est rationale.

 

3. Item,

videtur quod substantia non dicatur in recto de persona,

quia,

multiplicato definito,

necesse est multiplicari definitionem et partes definitionis :

ergo si persona est substantia,

cum sint plures personae,

ergo plures substantiae.

 

Si tu dicas,

quod substantia stat ibi pro hypostasi ;

contra :

Hypostasis dicitur substantia individua,

sicut dicit Boethius :

ergo

sicut est nugatio, si diceretur : homo rationalis,

sic et in praedicta notificatione.

 

Quaeritur ergo,

utrum hoc nomen « substantia » stet pro communi, vel pro hypostasi.

 

4. Item,

videtur non esse convertibilis.

Nam anima hominis est naturae rationalis substantia individua :

ergo etc.

 

Ultimo quaeritur,

cum assignentur diversae definitiones de persona,

quomodo differunt.

 

Respondeo

 

Dicendum quod,

sicut patet ex intentione auctoris,

haec definitio personae convenit et assignatur divinae personae.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud vero quod obicitur,

quod simplex non est definibile,

dicunt aliqui quod dupliciter est aliquid definire.

 

Uno modo in recto et per differentiam dicentem positionem,

ut cum dicitur :

homo est animal rationale, mortale,

et hoc modo verum est,

quod definitio dicit aggregationem et compositionem,

et hoc modo solum aggregatum est definibile.

 

Alio modo contingit aliquid definire in obliquo

et per differentiam dicentem privationem,

ut cum dicitur :

simitas est curvitas nasi ;

et tunc non significatur, substantiam rei aggregari ex diversis,

quoniam quod ponitur in obliquo non intrat essentiam de necessitate.

Ulterius,

differentia privans non ponit aliquam compositionem sive appositionem ;

et talis est dicta ratio.

Nam hoc

quod « rationalis naturae » cadit in obliquo,

et haec differentia « individua » non ponit, sed privat.

 

Sed haec responsio non potest stare.

Primum quidem,

quia quod definitur per obliquum,

aut definitur sicut accidens per substantiam,

aut sicut per rem eiusdem generis ;

sed sive sic, sive sic, est ibi additio.

Nam definitiones accidentium, sicut dicit Philosophus, sunt ex additamento.

 

Similiter,

si per rem eiusdem generis ;

tunc ergo intrat essentiam

et non dicit totam, cum sit pars definitionis :

ergo necesse est,

illud quod apponitur, aliquid addere secundum rem,

et ita sive in recto sive in obliquo necesse est dicere aggregationem.

 

Et propter hoc dicendum aliter

quod haec ratio, intellecta de persona creata, est notificatio dicens aggregationem.

In Deo autem non dicit aggregationem secundum rem,

sed secundum intelligendi rationem ;

quae tamen non est vana ;

eo quod omnia quae dicuntur in ratione personae,

inveniuntur in Deo, licet non per diversitatem.

 

Et hoc quidem potest intelligi sic.

In creaturis

specificatio per additionem complentem est,

individuatio per additionem sive appositionem contrahentem.

Et ideo,

cum dicitur « substantia individua »,

individuum realiter addit supra substantiam,

unde

et « substantia individua » supra naturam ;

et ideo necesse est esse compositam personam in creatura.

 

Sed in Deo est individuatio vel distinctio per solam originem.

Et quia persona oritur se ipsa,

ideo nulla est ibi omnino additio sed plurificatio

et per plurificationem distinctio et individuatio ;

et ideo nec « individua « addit supra substantiam,

nec « substantia » supra naturam.

Ideo vere dicitur et vera est ratio intelligendi ;

et notificafio ista convenit personae divinae,

nec significatur in ea aliqua compositio ;

unde tenet rationem cuiusdam notificationis

et cadit a ratione definitionis,

quia nec Deus nec divina persona est definibilis,

est tamen cognoscibilis et notificabilis.

 

  1. Ad illud quod obicitur de differentiis positis, sive de membris,

dicendum quod « rationale » dicitur uno modo,

quod habet potentiam discernendi bonum a malo, verum a falso

- et sic Deo et creaturae convenit ;

alio modo,

quo habet potentiam discernendi per inquisitionem et collationem et discursum

- et hoc est animae coniunctae carni.

Et sic differentia talis primo modo ponitur in definitione,

sed secundo modo obicit.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod substantia individua dicitur in recto,

dicendum quod numeratur,

sicut persona.

Nam, sicut dicit Anselmus, plures substantiae sunt individuae,

sicut plures personae.

 

Ad illud quod quaeritur,

utrum hoc nomen « substantia » stet pro communi, aut pro hypostasi,

consuevit tripliciter responderi.

 

Primo modo sic,

quod substantia stet pro communi.

Et si tu obicias,

quod illa non individuatur,

dicunt quod differentia adveniens respicit substantiam ratione suppositi,

non ratione formae ;

ut patet,

cum dicitur : animal individuum.

Sed haec responsio non videtur conveniens,

quia hoc nomen « substantia » secundum quod stat pro communi,

non supponit personam.

Unde haec est falsa : essentia generat ;

et haec : substantia generat.

 

Secundo modo dicitur,

quod substantia ibi tantum valet quantum hypostasis ;

nec est nugatio.

Nam individuatio attenditur in persona quantum ad triplicem incommunicabilitatem,

scilicet per praedicationem,

et haec convenit hypostasi ;

et per compositionem, quia non est alteri componibilis ;

et, per unionem,

prout aliquid unitur digniori.

Et ita differentia individua dicit istas incommunicabilitates.

Unde patet quod non est ibi nugatio :

patet etiam quod definitio est convertibilis.

 

Per istam duplicem incommunicabilitatem excluditur

anima hominis, quae est alii componibilis,

et humana natura in Christo, quae est unita digniori.

Sed tamen,

licet illud rationabiliter sit dictum,

adhuc restat quaestio de hypostasi,

quia hypostasis est substantia individua.

 

Quaeritur similiter,

quomodo ibi accipiatur substantia,

et non potest accipi pro communi, nec pro hypostasi.

 

Et propter hoc dicitur tertio,

quod hoc nomen « substantia » stat ibi,

secundum quod substantia dividitur in substantiam primam et secundam,

et ita in quadam communitate ad substantiam universalem et particularem ;

et illud colligunt ex verbis Boethii,

quando venatur definitionem personae per praedictam divisionem substantiae,

ut ibi patet.

Unde hoc nomen « individua » coarctat illam indifferentiam illius nominis,

ut stet pro substantia prima ;

et sic non est ibi nugatio

nec substantiae communis individuatio.

 

  1. Ad illud quod ultimo quaeritur de assignatione definitionum,

dicendum quod persona definitur

a Boethio sic :

persona est rationalis naturae individua substantia ;

a Richardo sic :

persona est intellectualis naturae incommunicabilis existentia.

Definitur etiam alio modo sic :

persona est existens per se solum iuxta singularem quemdam rationalis existentiae modum.

A magistris definitur sic :

persona est hypostasis distincta proprietate ad nobilitatem pertinente.

 

Et notanda est differentia harum definitionum :

quia Boethius et magistri definiunt personam,

secundum quod communiter dicitur in Deo et in creaturis ;

sed Boethius magis considerat rationem rei,

magistri vero adhuc rationem translationis.

 

Definitiones vero Richardi sunt personae,

prout est in divinis praecipue ;

sed una est propria assignatio ;

alia vero definitionis Boethii expositio sive correctio.

Posset tamen dici,

quod omnes idem dicunt,

differunt tamen secundum modum dicendi ;

quia definitio Boethii fuit data et videbatur improprietatem sonare ;

ideo posuit Richardus aliam magis per propria verba ;

et sic usque ad quartam.

 

 

ARTICULUS II

De communitate nominis « persona ».

 

Secundo quaeritur de secundo articulo, scilicet de communitate huius nominis « persona ».

 

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur,

utrum hoc nomen « persona » sit vere commune personis increatis.

Secundo,

utrum sit commune univocum personis creatis et increatis.

 

 

QUAESTIO I

Utrum nomen « persona » sit commune personis increatis.

 

Quod autem sit vere commune personis increatis,

ostenditur.

 

  1. Per Augustinum, VII De Trinitate :

Ideo, inquit, dicuntur tres personae,

quia commune est eis quod est persona ;

sed constat,

quod ad plurificationem non sufficit communitas nominis solum :

ergo vere est commune secundum rem.

 

2. Item,

hoc ipsum videtur ratione,

quia omne nomen,

quod recipit supra se signum distributivum,

est vere commune ad illa, in quae distribuitur ;

sed tale est hoc nomen « persona » :

ergo est commune ad tres.

Dicitur enim convenienter :

quaelibet persona refertur.

 

3. Item,

omne quod secundum idem nomen et secundum eamdem rationem dicitur de pluribus,

est vere commune ad illa ;

sed persona est huiusmodi,

quia secundum idem nomen et eamdem rationem, scilicet praeassignatam, dicitur de tribus :

ergo etc.

 

4. Item,

cum dico :

Pater est persona, hoc nomen « persona » praedicatur,

aut ergo tamquam ens de ratione Patris aut tamquam accidentale.

Constat quod non tamquam accidentale :

ergo tamquam ens de in ratione Patris.

 

Aut ergo dicit totum quod est Pater aut non ;

si totum,

ergo sicut pater praedicatur de solo Patre,

ita et persona ;

quod falsum est.

Ergo non dicit totum,

ergo in plus est hoc quod est « persona » quam « pater »,

et in plus, quod est de ratione Patris,

et similiter de ratione Filii :

ergo est vere commune.

 

Contra

 

  1. Omne commune ad aliqua,

quod numeratur in illis,

est vere universale ad illa,

maxime si non dicitur accidentaliter de illis.

Hoc patet,

quia Augustinus dicebat supra,

distinctione decima nona,

quod non ob aliud essentia non est universale,

nisi quod non numeratur in singularibus.

Si ergo persona est commune ad tres,

et ulterius numeratur sive plurificatur in illis :

ergo est universale,

ergo in divinis est ponere universale ;

quod est contra praedeterminata et contra Augustinum,

qui vult quod in divinis non sit universale nec particulare.

 

2. Item,

nihil est commune,

quod de sui ratione et nomine privat communitatem ;

sed persona dicit individuum sive incommunicabile de ratione sui nominis :

ergo etc.

 

3. Item,

omne quod dicitur secundum substantiam communem ;

sed nihil quod dicitur secundum substantiam communem, plurificatur.

Sed constat quod plurificatur,

et tamen dicitur secundum substantiam :

ergo non dicit quid commune.

 

4. Item,

si dicit quid commune,

aut nominis tantum

aut nominis et rationis tantum

aut nominis et rationis et rei.

 

Si tantum nominis :

ergo est aequivocum,

ergo non est commune.

 

Si tantum nominis et rationis,

ita quod nihil est commune in re :

ergo est vanitas solum.

 

Si vero nominis et rationis et rei ;

sed communitas realis, ut vult Damascenus, non est nisi communitas substantiae et naturae,

et haec nullo modo plurificatur :

ergo hoc nomen « persona » nullo modo potest esse commune.

 

Respondeo

 

Ad praedictorum intelligentiam est notandum

quod persona absque dubio est communis tribus, et essentia communis ;

sed tamen alius modus communitatis est in essentia et persona.

Et huius signum est,

quia plurificatur persona, non essentia.

 

Differentia autem harum commu­nitatum differenter accipitur a diversis.

Quidam enim dicunt

quod dupliciter contingit aliquid  esse commune,

scilicet secundum positionem, et secundum privationem :

secundum  positionem,  

ut animal est commune ad hominem et asinum ;

secundum privationem vero,

ut  non-animal  est  commune  ad lapidem  et ad lignum.

Et dicunt

quod communitas secundum positionem est in natura et essentia et in nomine hoc significante ;

communitas vero secundum privationem est in persona,

quia dicitur persona quasi incommunicabilis,

id est secundum privationem communitatis.

 

Alii dicunt

quod duplex est communitas :

quaedam secundum unitatem naturae absolutae,

quaedam secundum similitudinem habitudinis comparatae.

Communitas secundum unitatem naturae absolutae est humanitas respectu Petri et Pauli,

quia una natura universalis reperitur in utrisque.

Communitas vero secundum similitudinem habitudinis relatae est illa quae attenditur in consimili comparatione,

sicut modus regendi communis est nautae ad regendam navem, et doctoris ad regendas scholas,

quia uterque debet esse non sorte, sed arte peritus.

 

Et primus quidem modus attenditur in essentia,

secundus vero attenditur in persona.

Nam persona dicitur quasi proprietate distincta ;

et ita dicit habitudinem ad proprietatem,

quae consimilis est in qualibet personarum.

Non dicit, quantum est de se,

unam formam naturalem nisi in obliquo ;

sed essentia vel substantia dicit formam et naturam absolutam, in qua communicant.

 

Alii dicunt tertio modo,

quod duplex est communitas, rei scilicet et rationis :

rei,

sicut universale ad singularia,

rationis vero,

sicut aliqua intentio accepta ab anima secundum consimilem modum accipiendi ;

et sic hoc nomen « individuum » est commune secundum rationem ad Petrum et Paulum.

Primo modo dicunt essentiam esse communem ;

secundo modo dicunt esse communem personam,

quia hoc dicit persona in divinis,

quod individuum in creaturis.

 

Omnes autem isti modi dicendi,

si diligentius attendamus, convenientes sunt,

et sumti sunt ex significatione huius nominis quod est «persona »,

sive ex distinctione.

Persona enim dicit incommunicabile secundum rationem ;

et hoc dicit privationem communitatis.

Persona ulterius,

quia incommunicabilitatem habet ratione eius quod subest proprietati distinguenti,

dicit habitudinem ad proprietatem,

sicut per nomen hypostasis.

 

Rursus, ex his habetur,

quod persona ponit circa suppositum,

de quo dicitur, intentionem subiciendi,

et non praedicandi de pluribus.

Et ita patet,

quod de ratione sui nominis importat privationem communitatis, similitudinem habitudinis et intentionem rationis.

Et quia communitas eius accipitur secundum rationem nominis,

ideo importat communitatem secundum privationem, et proportionem sive analogiam, et rationem.

 

Tamen inter omnes hos modos medius magis accedit ad naturam rei,

quia revera privatio illa in persona magis est positio quam privatio.

Et rursus,

nominis intentio fundamentum et radicem habet in re.

 

Concedendae ergo sunt rationes,

quod persona dicit commune in divinis.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod plurificatur, iam patet responsio :

quia universale dicit communitatem secundum positionem et secundum unitatem naturae

et secundum rem, non solum secundum rationem ;

et quoniam persona hoc modo non importat communitatem,

ideo non est universale.

Nihilominus tamen ratio non valet,

quia universale plurificatur,

ita quod vere numeratur propter veram additionem,

per quam contrahitur ad individuum ;

sed « haec persona » non addit supra personam,

quoniam, ut praedictum est, non est distinctio in divinis per additionem,

sed per originem :

ideo persona nec vere numeratur,

nec trahitur in partem illo modo, quo universale.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod privat communitatem,

dicendum quod illud quod privat communitatem,

non est commune secundum illam communitatem, quam privat ;

sed persona privat communitatem rei,

sed non communitatem rationis ;

et secundum illam non est communis,

sed secundum communitatem rationis.

 

3. Ad illud quod obicitur :

quod est commune

et dicitur secundum substantiam,

dicitur secundum substantiam communem,

dicendum quod hic est accidens,

sicut hic :

iste est albus et est monachus,

ergo est albus monachus ;

quia aliam rationem denominandi importat iste terminus « albus » in praemissa et in conclusione.

Sic recte dicendum de hoc termino « commune »,

quia prius secundum habitudinem,

secundo secundum naturae unitatem accipitur.

 

4. Quod quaeritur :

aut est communitas rei aut rationis aut nominis,

dicendum quod omnibus his modis ;

sed communitas realis duplex est, sicut visum est,

scilicet secundum naturae unitatem, et secundum similem habitudinem ;

et primo modo loquitur Damascenus,

et ideo patent cetera.

 

 

QUAESTIO II

Utrum nomen « personae », dictum de creatis et increatis personis, sit commune univocum.

 

Secundo quaeritur,

utrum hoc nomen « persona » sit commune univocum creatis et increatis personis.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Quia eadem est ratio et idem nomen « personae »,

secundum quod dicitur de his et de illis.

 

2. Item,

hoc videtur,

quia personae communitas est communitas consimilis habitudinis ;

sed consimilis habitudo, quae reperitur in Deo, reperitur et in creatura,

quia sicut Pater est suppositum divinae naturae ;

ita Petrus humanae :

ergo etc.

 

3. Item,

complementum rationis personae consistit in incommunicabilitate ;

sed incommunicabilitas communis est personis divinis et creatis :

ergo etc.

 

Contra

 

  1. Deus et creaturae summe distant :

ergo nihil habent commune,

ergo nihil univocum.

 

2. Item,

persona est substantia :

ergo quae univocantur in persona univocantur in substantia.

Sed Creator et creatura, non univocantur in substantia,

quia tunc Deus esset in genere :

ergo nec in persona.

 

3. Item,

quae univocantur in aliquo aequaliter sunt in illo ;

sed nihil participat aequaliter creatura cum Deo :

ergo hoc ipsum quod est persona,

non dicitur univoce de Deo et creatura.

 

4. Quaeritur ergo, de quo per prius dicatur persona ;

et videtur quod per prius dicatur de creaturis,

quia inde translatum est ad divina.

Contra :

Natura intellectualis et substantia et distinctio per prius est in Deo quam in creaturis ;

et non sunt plura de ratione personae :

ergo etc.

 

Respondeo

 

Dicendum quod hoc nomen « persona »,

sicut visum est prius,

non dicit nisi communitatem habitudinis,

super quam fundatur communitas rationis.

Quoniam ergo consimilis habitudo reperitur in personis creatis et in increatis,

hinc est,

quod hoc nomen « persona » non dicitur aequivoce, sed analogice.

 

Sed attendendum,

quod communitas habitudinis potest esse per respectum ad res eiusdem generis ;

et tunc est univocatio et analogia scundum aequalitatem

- ut Petrus est individuum et Paulus -

et aequaliter eis convenit ratio individui.

 

Potest etiam esse per comparationem ad res diversorum generum,

ut Petrus et albedo Petri,

in hoc quod est esse individuum, uniuntur ;

et per prius convenit ratio individui Petro quam eius albedini.

Sic dicendum,

quod hoc nomen « persona », dictum de personis divinis,

quia dicitur secundum comparationem rerum eiusdem naturae,

ideo analogice et aequaliter ;

et ideo quodam modo univoce ;

similiter, cum dicitur de personis creatis.

 

Cum autem dicitur de personis creatis et increatis,

dicitur per comparationem rerum diversarum naturarum,

et ideo per prius et posterius.

Et sic persona prius dicitur de personis creatis secundum nomen,

sed secundum rem nominis per prius dicitur de personis increatis.

 

Et quod quaeritur,

utrum persona sit commune personis creatis et increatis,

dicendum, quod si dicitur commune univocum, non.

Et rationes ad hoc concedendae sunt.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Quod ergo obicitur,

quod eadem est ratio etc.,

dicendum quod non est eadem ratio

nisi secundum analogiam ;

quia longe nobilius et aliter est natura intellectualis et hypostasis

et distinctio et proprietas in Deo quam in creaturis.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod est habitudo consimilis,

dicendum quod non est similitudo aequalitatis ;

et propterea talis similitudo non facit univocationem,

sed analogiam solum.

 

3. Ad illud quod obicitur de incommunicabilitate,

dicendum quod non est pura privatio,

immo importat distinctionem ;

et cum alia ratio distinguendi, distans multum ab ista, sit in Deo,

et hoc non tantum secundum rem,

immo etiam secundum rationem rectam,

intellectus non attribuit Deo modum distinguendi,

qui competit compositis,

ideo nec ratione univocum est,

sed solum analogum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram

et primo quaeritur de hoc quod dicit Magister :

Dicimus, quod tres personae sunt, id est tres subsistentiae ;

quia contrarium dicit Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi,

assignans differentiam inter « subsistere » et « substare »,

quia

subsistit illud quod non indiget alio ut sit ;

substat vero quod subiectum aliis, ut esse valeant, subministrat.

Videtur ergo,

quod « subsistere » sit idem quod esse,

et « subsistentia » idem quod essentia :

ergo nullo modo potest dici,

quod sint plures subsistentiae.

Respondeo

Dicendum quod Boethius accipit ibi hoc nomen « subsistentia » secundum Marcum Tullium,

prout accipit significationem ab actu sistendi sive per se standi ;

et sic tantum una est subsistentia.

Sed nunc doctores sacrae Scripturae accipiunt,

prout magis importat respectum ad proprietatem, cui subest ;

et sic plurificatur.

Ratio autem huius est communis usus.

Quia accipiunt substantiam pro natura rei ;

ideo pro supposito magis voluerunt accipere subsistentiam.

 

Dubium II

Item,

quaeritur de hoc quod dicit, quod

tres personas esse unam essentiam vel eiusdem essentiae dicimus, non ex eadem essentia.

Videtur enim falsum,

quia Pater generat Filium de sua substantia et spirat Spiritum sanctum :

ergo videtur

quod omnes personae sint de eadem substantia.

 

Item,

quaeritur :

quare non conceditur ista,

quod personae sunt ex eadem essentia,

sicut conceditur ista,

quod sunt eiusdem essentiae ?

Et videtur quod debeat concedi,

quia « ex » dicit in divinis habitudinem originis,

et similiter genitivus originem importat.

 

Si tu dicas,

quod propter transitiones,

quia praepositiones sunt transitivae

- ita et obliqui casus sunt transitivi.

Praeterea,

haec recipitur : personae sunt in eadem essentia,

et tamen sunt in eadem essentia,

et tamen hoc quod dico « in » est praepositio.

Respondeo

Dicendum quod

quando aliquid comparatur ad aliud ut informans sive denominans,

non ponitur propter hoc diversitas sive distinctio unius ad alterum ;

sic enim comparatur deitas ad Deum.

Alio modo comparatur alterum sicut principium ad principiatum ;

et tunc de necessitate importatur distinctio.

 

Quoniam igitur haec praepositio « ex » importat habitudinem causae vel saltem principii,

ideo de necessitate dicit distinctionem inter extrema :

et ideo haec non potest esse vera,

quod personae sint ex eadem essentia.

Sed quia genitivus non tantum construitur in ratione principii,

immo ex vi declarationis essentiae,

cum dicitur : mulier egregiae formae,

ut dicit Priscianus ;

ideo cum genitivo haec est vera :

tres personae sunt eiusdem essentiae.

 

Dubium III

Item,

quaeritur de hoc quod dicit : « Tres res »,

et accipit hoc ab Augustino, in I libro De doctrina christiana.

 

Videtur enim male dicere dicendo « tres res »,

quia res est nomen absolutum et generale :

ergo videtur,

quodsi aliquid dicat in divinis,

quod dicat essentiam sive substantiam :

ergo sicut nullo modo recipitur « tres essentiae »,

ita nullo modo debet recipi « tres res ».

 

Et si tu dicas,

quod recipitur « tres entes »,

hoc non est simile,

quia ens est participium,

et ita trahit numerum aliunde et non numeratur secundum formam propriam entitatis ;

res autem est nomen substantivum.

 

Si tu dicas,

quod « res » nominat mihi formam a parte animae,

vel istud nomen impositum est a parte animae ;

hoc nihil est,

quia illa sunt nomina intentionum,

et « res » dividitur contra intentionem.

Respondeo

Dicendum quod unaquaeque res potest considerari tripliciter :

aut secundum proprietates quas habet in propria natura,

aut secundum modum per quem fit apud animam,

aut secundum proprietatem consequentem quae inest ei ab actibus animae,

qui sunt subicere et praedicare, componere et dividere.

 

Secundum ergo hanc triplicem acceptionem contingit rem tripliciter nominari.

Uno modo per nomen,

quod indicat existentiam a parte suae naturae,

sicut dicitur album et nigrum et huiusmodi.

 

Alio modo,

secundum quod anima accipit ;

et sic,

quia anima omnia accipit per modum entis,

nominat hoc modo res.

Unde omne illud « res » dicitur,

quod anima cogitat ut existens in natura.

 

Alio modo contingit nominare per intentiones secundas,

sicut dicitur :

genus, species, subiectum, praedicatum.

 

Quoniam igitur hoc nomen « res »

dicit quasi medium

inter nomen quod dicit pure formam naturae,

et nomen quod dicit formam intentionis,

ideo non tantum essentiae convenit,

sed etiam personis ;

et ideo

« tres res » dicimus tres personas,

non sic tres essentias ;

et huic significationi alludit ipsum nomen.

 

Res enim dicitur a « reor, reris »,

quod dicit actum a parte animae ;

et alio modo « res » venit ab hoc quod est « ratus »,

quod dicit stabilitatem a parte naturae ;

et sic res dicit stabilitatem sive ratitudinem ex parte entitatis.

 

Et sic patent obiecta,

quia uno modo est nomen naturae,

alio modo est nomen rationis.

 

 

Dubium IV

Item,

quaeritur de hoc verbo Hieronymi :

Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus.

Videtur enim dicere contra illud

quod dicit Augustinus, IX Confessionum :

Pater et Filius non differunt substantia, sed causa et gradu.

 

Item,

in divinis est subsistentia,

ergo ibi et « sub » ;

sed « sub » dicitur relative ad superius :

ergo ibi est « sub » et « super »,

ergo inferius et superius,

ergo et gradus.

 

Item,

ubicumque est auctoritas et subauctoritas, ibi est gradus ;

sed haec est in Patre et Filio :

ergo etc.

Respondeo

Dicendum, sicut dicit Glossa, Exodi 20, 26 :

Non ascendes per gradus ad altare etc.

Per gradus ascendit ad altare,

qui dicit Patrem maiorem Filio, et Filium Spiritu sancto,

sicut dicit Arius.

 

Unde cum gradus de ratione sui nominis tollat personarum aequalitatem,

ideo bene dicit Hieronymus,

quod non est prorsus in divinitate gradus ;

nihilominus ponitur ordo.

 

Differunt enim gradus et ordo, sicut punctus et unitas.

Nam punctus est substantia posita ;

ideo solum est in corporalibus.

Unitas vero est substantia non habens positionem ;

ideo est in spiritualibus.

Sic gradus dicit superpositionem, vel loci, vel dignitatis.

Ordo vero dicit habitudinem ad principium sine superpositione.

 

Ad illud ergo quod dicit Augustinus,

dicendum quod improprie loquitur in utroque verbo,

et causa sumitur ibi pro principio, gradus vero sumitur pro ordine.

 

Ad illud quod obicitur de « sub »,

dicendum quod « sub » in divinis non dicit inferioritatem,

sed solum habitudinem secundum rationem intelligendi.

 

Ad illud quod obicitur de auctoritate,

dicendum quod verum est,

secundum quod auctoritas sonat in rationem dominii,

quod ponit gradum ;

sed sic non est in divinis,

sed solum prout sonat in rationem principii ;

et hoc ponit ordinem in cognoscendo.