Distinctio IX — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO IX
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de proprietatibus, quae respiciunt essentiam.
Hic agit de his, quae respiciunt personas ;
et haec pars habet duas partes.
Quia enim distinctio personarum attenditur secundum duplicem emanationem,
scilicet generationis et processionis ;
ideo primo agit de generatione,
secundo vero de processione, infra distinctione decima :
Item,
prima pars habet duas partes :
in prima ostendit, quid de generatione Filii est sentiendum,
secundo ex incidenti, quo sermone est ipsa exprimenda,
ibi :
Prima iterum pars habet quatuor partes.
Primo proponit veritatem quae est a catholicis retinenda,
sed licet quod generans et genitus sunt per generationem distincti et coaeterni,
ita quod generatio est distinctiva et aeterna.
In secunda contra hoc opponit per oppositionem haereticorum,
ibi :
In tertia determinat,
contra arguendo per rationes catholicorum Doctorum Augustini et Ambrosii,
ibi :
In quarta et ultima respondet,
compescendo inquisitionem superfluam haereticotum et etiam catholicorum superborum,
ibi :
ubi ostendit quod imperscrutabile est sacramentum generationis.
Haec est secunda pars huius distinctionis,
in qua Magister determinat, quo sermone generationis aeternitas congruentius exprimatur ;
et haec pars habet quatuor partes.
In prima ponit doctorum apparentem controversiam.
Nam quidam dicunt eam debere exprimi per verba praeteriti temporis, alii, per verba praesentis.
In secunda praedictam controversiam reducit ad concordantiam,
ibi :
In tertia per verba Hilarii confirmat responsionem suam,
ne videatur dictis Origenis inniti,
ibi :
In quarta concludit summatim,
quid dicendum sit sive quomodo loquendum
et quomodo etiam de generatione aeterna sentiendum,
ibi :
ubi confirmat veritatem per auctoritatem Hilarii,
per quam etiam solvit obiectionem haeretici.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam eorum quae dicit Magister de generatione aeterna,
in praesenti distinctione quatuor principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur,
utrum in divinis sit ponenda generatio.
Secundo, dato quod sic,
utrum generatio in divinis sit personarum distinctiva.
Tertio quaeritur,
utrum illa generatio sit aeterna.
Quarto et ultimo quaeritur,
utrum illa generatio sit terminata.
ARTICULUS UNICUS
De generatione in divinis
QUAESTIO I
Utrum in divinis generatio ponenda sit.
Circa primum, quod generatio sit in divinis,
ostenditur.
- Primo a minori.
Multo forties debet esse generatio in eo qui generationem aliis tribuit,
quam in his quae recipiunt ;
sed generatio est in creaturis :
ergo et in Deo qui tribuit.
Et hoc est quod dicitur Isaiae ultimo, 9 :
dicit Dominus, quasi dicat, non.
2. Item,
ostenditur illud idem a posteriori.
Per prius enim est paternitas in Deo quam in creatura ;
sed paternitas et generatio vere est in creatura :
ergo et in Deo.
Quod prius sit ibi,
dicit Apostolus ad Ephesios 3, 15 :
3. Item,
ostenditur hoc ipsum a simili,
quia omne quod perfectionis est, attribuendum est Deo,
in quo est summa omnis perfectionis ;
sed generatio est perfectionis in creatura,
ut vult Philosophus,
quia
ergo etc.
4. Item,
illud idem ostenditur alia ratione sic :
divina natura est summe bona et actualissima :
ergo summe potest et vult se communicare :
sed prima et summa ratio communicandi est in generatione :
ergo necesse est in divinis ponere generationem.
Contra
- Generatio in creaturis aut est perfectionis aut imperfectionis.
Si perfectionis,
tunc ergo,
cum substantiae spirituales et incorporales sint nobilissimae,
debet in eis generatio esse :
ergo cum non sit in eis, non est nobilitatis ;
sed quod non est nobilitatis non est in Deo :
ergo etc.
2. Item,
ubi est generatio, ibi est variatio ;
generatio enim est species motus,
et inter omnes species motus maior est variatio in motu secundum substantiam,
quia est entis in potentia,
minor in motu secundum locum ;
ergo cum in Deo non sit variatio nec aliqua species motus,
etiam illa quae minima est, ut loci mutatio :
ergo nec ge neratio.
3. Item,
ubi est generatio, ibi est corruptio,
unde Philosophus dicit
quod
propter longe stare a principio reliquo modo complevit esse Deus ;
continuam in his faciens generationem ;
et huiusmodi signum est,
quod sola corruptibilia generant et generantur in creaturis ;
sed in Deo nulla cadit corruptio :
ergo nec generatio.
4. Item,
ubi est generatio, ibi est nutritio ;
unde ad tot et plures se extendit vis nutritiva quam generativa ;
sed in Deo non est vis nutritiva :
ergo nec generativa,
ergo nec nutritio nec generatio :
ergo generatio non est in divinis.
Respondeo
Dicendum quod generatio ponenda est in divino esse.
Et huius ratio potissima est,
ut credo,
quia omnis natura est communicabilis ;
et quia in Deo propter sui nobilitatem est aptitudo actui coniuncta,
immo ipse actus,
oportet quod natura sit pluribus communicata ;
sed non possunt esse plures ab una natura, quin unus sit ab alio, vel ambo a tertio :
ergo cum ante divinas personas nihil sit,
oportet quod una sit ab alia.
Et quoniam sunt conformes in natura,
et generatio est emanatio secundum conformitatem naturae :
ideo credo
quod necesse est in divinis ponere generationem.
Ut autem intelligatur per quem modum,
notandum quod generare de sui propria ratione est similem sibi in substantia et natura producere.
Sibi vero similem contingit produci tripliciter :
aut per impressionem suae similitudinis in alio ;
et sic generatur character a sigillo, lumen a luminoso, species ab obiecto ;
alio modo per eductionem speciei consimilis ab alio :
et sic generatur elementum ab elemento ;
tertio modo per productionem similis de simili sive de se ipso ;
et sic generatur animatum ab animato ;
et iste tertius modus est perfectior,
unde non reperitur nisi in substantiis habentibus formam nobilem,
quae est vita.
Et iste modus genrationis est secundum nascentiam et est in Deo et creaturis,
sed differenter ;
quia producere alium ex se ipso potest esse dupliciter,
vel ex se toto, vel ex parte sui.
Ex se toto non potest producere nisi ille,
cuius essentia potest esse in pluribus una et tota.
Nam si non potest esse in pluribus una et tota,
si generans dat totam suam substantiam generato,
tunc substantia tota transit in generatum,
et generans perdit substantiam totam generando,
quod esse non potest.
Ideo ad hoc necesse est
quod talem habeat substantiam, quae una et tota sit in pluribus.
Talis autem substantia non est nisi substantia habens summam simplicitatem ;
haec autem est sola divina essentia,
in qua propter summam simplicitatem suppositum non addit ad essentiam,
unde nec ipsam coarctat nec limitat nec formam multiplicat.
Et ideo in ea potest esse generatio communicans eamdem substantiam totam ;
et talis generatio est omnimodae perfectionis
et in solo Deo reperitur, ratione iam dicta.
Alio modo contingit aliquem ex se producere quantum ad partem sui.
Sic pater naturalis generat filium,
partem substantiae transmit tendo et decidendo.
Et haec generatio necessario est cum transmutatione
quia enim pars decisa non habet actum totius,
necesse est quod per mutationem acquirat ;
sed quod acquirit quod non habet, variatur ;
ideo haec generatio est mutatio et habet variationem coniunctam.
Est etiam cum corruptione annexa ;
quia enim aliqua pars generantis deperditur,
generans est, a quo potest fieri ablatio et ita corruptio.
Est etiam cum conservatione adiuncta ;
quia enim fit deperditio,
necesse est quod per nutrimentum fiat restauratio.
Et ideo generatio in creatura et perfectionis et imperfectionis est :
perfectionis a parte virtutis producentis,
imperfectionis a parte subiecti divisibilis.
Et ideo est in solis animatis,
quae habent formam perfectionis, ipsam scilicet animam, et corpus defectibile et restaurabile.
Generatio vero in divinis est omnimodae perfectionis.
Quia enim non est ex parte,
ideo est quod habet actu speciem.
Et ideo
nec ibi est in natura imperfectio nec variatio, quia nihil novum acquiritur ;
nec corruptio, quia nihil adimitur ;
nec nutritio, quia nihil restituitur.
Et ex hoc patet solutio obiectorum
Quia generatio de toto est tantae perfectionis,
quod non potest esse in creatura aliqua ;
generatio vero ex parte tantam habet imperfectionem coniunctam,
ut non possit esse circa substantiam invariabilem et incorruptibilem et simplicem,
non solum in natura increata, verum etiam in creata.
Aliae rationes probant de generatione quae est ex parte.
QUAESTIO II
Utrum in divinis generatio distinguat inter gignentem et genitum.
Secundo quaeritur,
utrum generatio in divinis sit personarum distinctiva.
Et quod sic,
ostenditur hoc modo.
- Augustinus, circa principium De Trinitate :
Nulla res est, quae se ipsam gignat, ut sit :
si ergo gignit, aliam gignit ;
sed inter aliam et aliam est distinctio :
ergo etc.
2. Item,
generatio est emanatio ;
sed ubi est emanatio, ibi est multiplicatio sive plurificatio ;
ubi autem multiplicatio, ibi distinctio :
ergo ubi generatio, ibi necessario est distinctio.
3. Item,
generatio in divinis est relatio ;
sed relatio importat respectum et ordinem ;
sed ubi respectus et ordo, ibi suppositorum et relatorum sive ordinatorum distinctio :
et sic etc.
4. Item,
maior diversitas sustinetur a supposito vel in supposito composito
et multiplici quam in subiecto simplici et uniformi ;
sed relative opposita non stant insimul in eodem individuo creato :
ergo nec in simplici hypostasi.
Probatio mediae.
Bene sequitur : Socrates est pater Platonis :
ergo non est filius eius, vel est distinctus ab eo :
ergo multo fortius in divinis.
Contra
- Pater generando Filium dat ei totum quod habet ;
sed habet essentiam et personam :
ergo dat ei essentiam et personam :
ergo sicut Filius non distinguitur a Patre essentialiter,
ita nec persornaliter, ut videtur.
2. Item,
Pater communicat Filio essentiam suam propter summam simplicitatem ;
sed aeque simplex est persona ut essentia :
ergo qua ratione communicat essentiam, communicat et personam.
3. Item,
in Patre idem est natura et persona :
ergo impossibile est quod communicet unum,
quod non communicet aliud,
ergo si dat naturam, et personam.
4. Item,
videtur quod relatio non distinguat aliqua ratione,
quia unus et idem punctus est principium et finis respectu diversarum linearum :
ergo si istae relationes non sunt distinctivae,
videtur similiter quod nec paternitas et filiatio.
Si dicas
quod non omnes relationes distinguunt,
sed solum mutuae, ut principium et principiatum, finis et finitum.
Contra :
Pater et Filius se habent sicut intelligens et intellectum,
ut dicit Anselmus ;
sed idem potest esse intelligens et intellectum :
ergo etc.
5. Item,
maior est repugnantia in contrariis quam in relativis ;
sed albedo et nigredo, quae sunt contraria, non faciunt distinctionem circa Petrum,
quia idem potest modo esse albus, modo niger :
ergo multo fortius unus in divinis modo erit Pater modo Filius.
6. Item,
quaeritur,
quare potius relationes faciunt distinctionem personae quam essentiae,
cum aeque bene possint esse plures essentiae vel naturae in una persona,
sicut e converso.
Respondeo
Dicendum quod generatio in divinis,
sicut ostensum est,
facit realem distinctionem inter generantem et generatum,
non rationalem vel intellectualem solum, sicut dixit Sabellius :
et realem quantum ad personam,
non quantum ad essentiam, sicut dixit Arius
Quod sic patet.
Generatio in creaturis dicit emanationem per modum actionis sive mutationis,
in Deo emanationem per modum relationis.
In quantum emanatio, dicit aliquam distinctionem ;
in quantum talis emanatio, dicit distinctionem in persona.
Ratione emanationis est distinctio ;
quia, sicut Anselmus,
nec intellectus capit, nec natura permittit,
illum, qui est ab alio
esse illo, a quo est,
– nam Pater privative dicitur esse a se, id est non ab alio.
In quantum talis emanatio, ponit distinctionem in persona.
Generatio enim est productio convenientis in natura ;
ratione naturae non potest esse distinctio :
ergo vel erit ratione suppositi, vel proprietatis.
Sic proprietatis,
aut absolute, aut respective ;
non absolute, quia tunc esset distinctio in natura ;
nec respective, ut puta relationis,
quia in relatione secundum se non est motus in creaturis nec origo in divinis ;
unde filiatio non generatur nisi in alio.
Ergo necesse est
quod sit distinctio in supposito.
Similiter ratione relationis est distinctio,
quia nihil ad se refertur nec ordinatur.
Ratione vero talis relationis est distinctio personalis ;
quia generare et generari,
cum dicant relationem per modum actionis et passionis,
dicunt eam in supposito et respectu suppositi.
Et ideo,
quia relatio inter extrema notat distinctionem,
patet quod distinctio est ibi suppositorum.
His visis, facile est solvere.
Ad obiecta
- Quod ergo obicitur :
Pater communicat Filio totum quod habet ;
verum est, praeter generationem et generationis distinctionem ;
ipsa enim ratio communicandi dat intelligere distinctionem,
quia nullus communicat sibi, sed alii :
et ideo id in quo distinguit, non communicat.
2. Ad illud quod obicitur,
quod aeque simplex est persona, ut essentia ;
dicendum quod simplicitas essentiae est, quod sit in pluribus ;
sed simplicitas suppositi est, quod non sit in pluribus.
Nam suppositum sive individuum, quantum est de se dicitur quod est in uno solo ;
ideo non est simile.
3. Ad illud quod obicitur,
quod idem est essentia et persona ;
dicendum quod quamvis sint idem, non tamen sunt ad idem :
quia persona est ad alium,
ideo generatur et refertur ;
essentia vero non,
ideo essentia communicatur et persona distinguitur.
Sicut ergo,
quamvis idem sit in Patre essentia et persona,
tamen persona generat, essentia non ;
sic e converso essentia communicatur et persona non.
4. Ad illud quod obicitur de principio et fine in puncto,
patet responsio,
quia illae non sunt mutuae relationes,
quod proprie requiritur ad distinctionem ;
unde non valet.
Quod obicit de intelligente et intellecto,
dico quod non est ibi relatio secundum esse, sed secundum dici.
Ad hoc autem quod relatio distinguat,
oportet quod sint relations mutuae,
quia aliter non distinguunt ;
oportet etiam,
quod dicant relationem secundum esse.
5. Ad illud quod obicitur de albedine et nigredine,
dicendum quod nulla est oppositio formarum,
nisi considerentur respectu eiusdem temporis ;
et impossibile est,
quod idem subiectum eodem tempore sit album et nigrum ;
relationes autem in divinis simul sunt.
6. Ad illud quod ultimo quaeritur,
quare magis relationes faciunt distinctionem in personis quam in essentia ;
patet ex iam dictis responsio.
Potest etiam alia ratio reddi,
quia pluralitas naturarum impedit simplicitatem personae,
sed non sic e converso.
Quod patet sic :
si plures naturae sunt in una persona,
aut ergo per gratiam, aut per naturam.
Si per gratiam unionis,
sic
- quia natura unita consequitur unitatem personae -
non impedit ;
sed si naturaliter, ut in Petro, est pluralitas essentiarum sive naturarum,
tunc
- cum intellectus naturae praecedat personam,
et non natura ex personis, sed persona ex naturis sit -
necesse est personam esse compositam ;
et inde est quod in divinis magis est unitas naturae cum pluralitate personarum,
quam e converso.
QUAESTIO III
Utrum in divinis generatio sit aeterna.
Tertio quaeritur,
utrum divina generatio sit aeterna.
Et quod sic, ostenditur hoc modo.
- In creaturis operans naturaliter operatur quam citius potest,
et de perfectione agentis est quod citissime possit operari :
ergo cum productio Filii a Patre sit per naturam et summam potentiam,
quam cito fuit, Pater genuit ;
sed fuit ab aeterno :
ergo etc.
2. Item,
de perfectione generationis est,
ut quod generatur aequetur generanti :
ergo cum divina generatio sit perfectissima,
Filius erit Patri per omnia aequalis ;
sed Pater est infinitus duratione :
ergo et Filius.
3. Item,
intelligere se coaeternum est menti divinae ;
nunquam enim est ponere quod de non intelligente sit Deus factus intelligens ;
sed verbum est coaeternum menti intelligenti ;
ex hoc enim quod mens se intelligit, verbum gignit.
Si ergo propriissime Filius est verbum, est coaeternum Patri ;
et hoc est quod dicit beatus Ioannes :
4. Item,
hoc idem ostenditur per impossibile.
Omne quod coepit esse, est mutatum secundum substantiam ;
sed omne quod incipit generari, incipit esse :
ergo omne quod incipit generari, est mutatum secundum substantiam ;
sed generatio est de substantia generantis :
ergo ubi incipit esse generatio, substantia generantis mutatur ;
sed substantia Dei Patris secundum esse est im mutabilis :
ergo generatio non incipit in divinis.
Contra
- Sicut se habet corruptio ad non esse ex parte finis,
sic generatio ex parte principii ;
sed omne quod corrumpitur, desinit esse :
ergo omne quod generatur, incipit esse ;
sed nullum tale est aeternum :
ergo etc.
2. Item,
quidquid producit divina essentia est ipsa posterius tempore, sive duratione :
ergo pari ratione quidquid producit divina persona,
cum essentia et persona sint idem.
3. Item,
in Deo idem est suum esse et sua duratio ;
sed Filius habet principium essendi :
ergo habet principium durationis :
sed quod habet principium durandi incipit esse :
ergo etc.
4. Item,
Pater caret principio et caret initio :
ergo qua ratione communicat Filio non habere initium,
eadem ratione communicat ei non habere principium ;
aut si non hoc, nec illud.
Respondeo
Dicendum quod generatio Filii est aeterna tum ratione generantis, tum ratione geniti :
ratione generantis propter summam et perfectam fecunditatem,
ratione geniti propter summam et perfectam aequalitatem ;
quarum utraque conditio tollit ne Filius sit posterius Patre,
sicut visum est in opponendo.
Alia ratio est propter summam in utroque actualitatem,
in qua non distat actus a potentia,
nec posse antecedit esse.
[Ad obiecta]
- Ad illud quod obicitur,
quod corruptio ponit terminum finalem,
dicendum quod corruptio semper dicit variationem et mutationem ;
et ita conversionem entis in non esse ;
et ideo ponit terminum finalem.
Sed generatio aliquando dicit mutationem, ut in creaturis,
et sic ponit terminum initialem ;
sed in divinis non dicit mutationem ex non ente,
sed emanationem ab ente.
2. Ad illud quod obicitur,
quod essentia nihil producit nisi ex tempore,
dicendum quod sicut persona producit aliam personam, sic essentia aliam essentiam.
Aliam autem essentiam
ex se ipsa non producit,
cum ipsa sit immultiplicabilis,
nec ex alia,
quia similiter esset quaerere, unde producit illam aliam ;
et sic necesse est in productione prima creaturae quod producat ex nihilo ;
et omne sic productum habet esse post non esse,
et ita initium.
Persona autem non de nihilo producit personam ;
et ideo non facit de non ente ens,
et ideo nullum ponit initium talis productio.
3. Ad illud quod obicitur,
quod Filius habet principium essendi,
dicendum quod principium dicitur dupliciter,
scilicet originale et initiale.
Secundum quod principium dicitur originaliter,
sic Filius tam quantum ad esse, quam quantum ad durationem habet principium,
quia utrumque habet ab alio.
Si autem principium dicatur initium,
sic dico quod nec habet principium essendi nec durandi.
Primum principium non aufert rationem aeterni,
secundum vero sic.
4. Ad illud quod obicitur ultimo,
quare Pater communicat Filio carentiam initii, non principii ;
patet iam responsio :
quia temporale et aeternum de necessitate differunt per essentiam,
principium et principiatum non sic ;
ideo non est simile de hoc et illo.
Quia ergo quod habet initium est temporale,
quod caret est aeternum ;
ideo cum Pater et Filius sint unius essentiae,
patet etc.
Rursum,
cum habere principium et non habere dicant differentiam personae,
et haec est inter Patrem et Filium ;
ideo sicut Pater non communicat Filio personam,
sed tantum naturam sive essentiam,
sic communicavit ei non habere initium,
sed non communicavit non habere principium.
QUAESTIO IV
Utrum generatid Filii terminata sit.
Quarto et ultimo quaeritur,
utrum generatio Filii sit terminata.
Et quod sic, videtur.
1. Augustinus, in libro 83 Quaestionum :
Nullus ergo per generationem dicendus est filius,
quousque generatio sit terminata ;
sed Verbum Patris recte dicitur perfectus Filius :
ergo eius generatio est terminata.
2. Item,
ratione ostenditur sic :
produci terminatur ad productum esse,
ergo generari ad generatum esse ;
sed Filius Dei est generatus et natus :
ergo eius productio sive generatio est terminata.
3. Item,
nobilius est esse generatum quam generari,
quia generari est via ad generatum esse,
et non e converso ;
sed quod nobilius est Deo est attribuendum :
ergo magis debet ei attribui generatum esse quam generari :
ergo generatio Filii dicitur in terminatione.
4. Item,
in generatione,
quae semper est in generando,
semper aliquid vel aliquis producitur ;
sed non producitur id quod productum est,
secundum id quod est productum :
ergo oportet
vel quod iteretur vel quod succedat generatum in tali generatione ;
sed in Filio Dei nec est successio nec iteratio ;
ergo nec continua generatio :
ergo Filii Dei generatio est terminata.
Contra
1. Damascenus :
ergo generatio nunquam terminatur.
2. Item,
ratione videtur hoc idem passe monstrari.
Aeternum non habet se aliter nunc quam prius, sed semper omnino uniformiter :
ergo si semper Pater a principio generat, adhuc generat ;
alioquin aliter se haberet nunc quam prius,
et ita generatio aeterna mutaretur.
3. Item,
simplex et infinitum caret omni termina ;
sed generatio Filii est simplex et infinita :
ergo generatio Filii caret omni termina.
Quod sit infinita,
patet, quia Filius est infinitus,
et iterum ipsa generatio est aeterna, et aeternum est duratione infinitum.
4. Item,
perfectior est potentia semper actui coniuncta, quam quae non semper :
ergo perfectior est fecunditas semper actui generationis coniuncta,
maxime cum fecunditas generandi non perdatur, sed perficiatur :
si ergo in Deo est fecun perfecta, semper ergo generat ;
sed non generat alium nisi Filium :
ergo Filius semper generatur.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam notandum
quod quaedam sunt,
in quibus idem est esse et factum esse,
differt tamen fieri et esse,
ut sunt illa,
quorum esse est permanens
nec dependet omnino a principio producente,
immo habent rationem subsistendi aliquam intra se,
sive per principia propria sive subiecti,
ut substantiae et accidentia innata.
Quaedam sunt,
in quibus differt esse et factum esse,
idem tamen est fieri et esse,
ut sunt successiva,
quorum esse dependet omnino a principio producente existente in sua actualitate,
ut sunt motus et mutationes.
Quaedam sunt,
in quibus est idem fieri et esse et factum esse,
ut sunt illa,
quae habent esse permanens
et totaliter dependent a principio producente,
existente in sua actualitate per eumdem modum,
per quem in principio, non tantum in se, sed etiam respectu producti,
ita quod consimilis modus actualitatis attendatur quantum ad utrumque ;
et talia sunt influentiae sive corporales sive spirituales.
Unde Augustinus, VIII super Genesim ad litteram, dicit
quod lumen semper nascitur et,
dum nascitur est,
unde aër semper est illuminatus et semper illuminatur.
Similiter omnino dicit de lumine spirituali, quod est gratia.
Si igitur Filius Dei habet esse permanentissimum et esse coniunctissimum principio productivo,
ut in sui actualitate existenti,
quia ipse Filius est purus actus ;
omnino idem est in ipso nasci et natum esse ;
et ideo semper nascitur et semper est natus et semper est,
nec unquam desinit nec cessat generari, nec Pater generare.
Cum ergo quaeritur,
an generatio Filii sit terminata,
distinguendum est,
quia terminatum aut excludit imperfectionem ;
et sic generatio Filii est terminata,
quia perfecta,
cum simul sint, immo idem sit generari et generatum esse.
Si vero excludat durationem,
falsa est,
quia semper durat.
Concedo ergo
quod generatio Filii est interminata ratione desitionis,
quia nunquam desinit generari,
sicut probant rationes ad secundam partem adductae.
[Ad obiecta]
- Ad illud quod obicitur in contrarium,
quod qui semper nascitur nunquam est natus,
dicendum quod verum est in illa generatione,
in qua differt nasci et natum esse ;
sed non talis est generatio divina.
Attamen quia generatio divina intelligitur per generationem creatam,
et in creaturis de perfecte nato non dicitur nasci, sed natum esse ;
ideo vult Augustinus,
quod melius dicitur Filius natus esse, quia intelligibilius est,
non quia ei non conveniat nasci.
2-3. Ad illud quod obicitur,
quod produci terminatur ad productum esse,
et similiter, nobilius est generatum esse quam generari,
dicendum quod omnia ista tantum ibi habent locum,
ubi differt generari et generatum esse.
In illa autem generatione locum non habent.
4. Ad illud quod ultimo obicitur,
in generatione, quae semper est in generando etc.,
solvendum est per interemptionem ;
non enim est verum quod generatio semper ens semper de novo aliquid producat,
quia radius semper oritur a sole,
nec tamen semper iteratur nec succedit,
sed a sua origine continuatui in esse.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ist incidunt dubitationes circa litteram,
et primo dubitatur de hoc quod dicitur :
Videtur enim falsum quod dicitur,
quia bene sequitur :
Petrus est albus homo,
ergo est animal album,
quia idem significat albus et album :
ergo pari ratione,
quia idem significat alius et aliud,
sequitur : est alius,
ergo est aliud ens.
Si tu dicas,
quod non est simile de hoc nomine « alius » et de hoc nomine « ens » ;
contra :
bene sequitur : est alius homo,
ergo est aliud animal :
ergo a simili illud sequitur.
Respondeo
Dicendum quod
quia in Deo est singularis alietas,
quia alietas est suppositi cum omnimoda unitate naturae :
ideo singulari modo oportet exprimi.
Et quoniam masculinum genus importat quamdam distinctionem vel discretionem,
ideo respicit personam ;
sed nutrum propter indistinctionem respicit naturam :
et ideo « alius » importat alietatem in persona, « aliud » in natura,
et ideo in divinis non idem significant.
Posset etiam dici
quod in creaturis aliud significat,
cum dico : iste est alius ab illo,
et aliud cum dico : est aliud ;
et unum sequitur ad aliud.
Non sic in divinis ;
et non est simile de albo,
quia album imponitur a forma spedali, quae est albedo.
Dubium II
Item,
dubitatur secundo de hoc quod dicit :
Videtur falsum,
quia si coaeternae, et aeternae :
ergo tres aeterni,
quod est contra Symbolum,
ubi dicitur :
et iterum contra rationem,
quia numerus pluralis multiplicat formam.
Unde non vere dicitur :
tres sunt dii.
Respondeo
Dicendum quod nomen significans substantiam in divinis reperitur secundum triplicem modum.
Quoddam enim significat substantiam et per modum substantiae,
ut nomen substantivum,
ut « Deus » ;
et tale nullo modo plurificatur nec dicitur pluraliter,
sive sit substantivum, sive substantivatum,
ut hoc nomen « aeternus » ;
sic accipitur in Symbolo.
Quaedam significant substantiam per modum adiacentiae,
sicut nomina adiectiva adiective retenta ;
et talia, quia trahunt numerum a substantivis, dicuntur pluraliter,
et de genere talium sunt verba et participia.
Alia sunt nomina,
quae important substantiam in adiacentia,
connotando intra relationem mutuam, qualia sunt coaeterni ;
et talia ex duplici causa possunt dici pluraliter,
tum ratione consignificationis sive modi significandi,
tum ratione connotationis.
Et sic patet quod nulla est contradictio.
Quod autem obicitur,
quod pluralis numerus plurificat formam,
dicendum quod hoc non est verum in adiectivis.
Dubium III
Hic ponit Magister quatuor rationes demonstrantes,
Filium coaeternum Patri,
et ita argumentum Arii non valere :
Filius est natus, ergo non est aeternus.
Prima sumta est a simili et est talis :
splendor est eiusdem durationis cum igne sive aequalis,
et tamen est generatus ab igne :
ergo multo fortius,
cum Filius sit splendor Patris, quamvis ab ipso generetur, erit ei coaeternus :
ergo conclusio praedictae rationis est falsa,
et illa consequentia est interimenda : si natus est, erat quando non erat.
Sed contra :
Si emanatio procedens a Deo est ei coaeterna,
sicut emanatio procedens a creatura est ei coaequaeva :
ergo cum res exierint a Deo,
videtur quod ab aeterno.
Respondeo
Dicendum quod egressus splendoris a luce vel igne est egressus connaturalis ;
et talis est egressus Filii a Patre,
non autem egressus creaturae a Creatore, immo est voluntarius ;
et argumentum est bonum in proposito.
Haec est secunda ratio Augustini :
Filius Dei est virtus et sapientia :
ergo si non est aeternus,
aliquando fuit Deus sine virtute et sapientia ;
sed hoc est impossibile :
ergo etc.
Sed contra hanc rationem sic obicitur :
si enim sequitur :
si Pater non habet sapientiam genitam, non est sapiens,
videtur quod sit sapiens sapientia genita,
quod expresse negat Augustinus, in VI De Trinitate.
Respondeo
Augustinus istam rationem redarguit, in VI De Trinitate,
ostendens illam procedere ex malo intellectu verbi ;
attamen, quia Magister adducit eam,
potest dici quod ratio valet,
non quia Pater sit sapiens Filio, qui est sapientia genita,
sed quia eadem est sapientia genita et ingenita ;
et ita, si una incipit, et alia.
Haec est tertia ratio quam adducit,
et est Ambrosii, sumta ab auctoritate Isaiae :
ergo nec Pater ante Filium, nec Filius post Patrem.
Sed contra :
In divinis personis est ordo ;
sed ordo non est nisi prioris ad posterius :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod,
sicut infra patebit,
non est ibi ordo durationis, quo alter est prior altero,
sed ordo originis, quo alter ex altero.
Haec est quarta ratio et est talis :
relativa simul sunt natura ;
sed Pater et Filius sunt relativa : ergo simul ;
sed Pater est aeternus : ergo Filius coaeternus.
Probatio quod Pater est aeternus :
quia, si prius fuit Deus et postea Pater, mutatus est.
Sed contra istam rationem potest argui pari ratione :
prius fuit Deus et postea Dominus :
ergo mutatus est.
Respondeo
Aliqui volunt dicere
quod ista ratio valet,
quia generatio est de substantia generantis ;
et ideo si incipit generare, substantia mutatur.
Sed hoc non videtur,
quia generatio in divinis non dicit motum.
Alii dicunt
quod quia genitus est consubstantialis gignenti,
si mutatur genitus, et gignens ;
sed genitus mutatur, si de novo generatur :
ergo et generans per consequens.
Alius modus dicendi est quod paternitas veram dicit habitudinem in Patre,
non sic creatio vel dominatio ;
et ideo paternitas adveniens mutat, non sic dominatio.
Sed nulla praedictarum rationum dat vigorem huic rationi contra haereticos,
quia haereticus dicebat
quod Filius non erat coaeternus,
ac per hoc nec consubstantialis, nec idem in substantia.
Propter hoc notandum
quod praedicta ratio bona est contra haereticum, facta eius suppositione ;
quia haereticus dicebat Patrem et Filium differentes in substantia et natura,
sicut in generatione carnali.
Pari ratione contra eum dicit Ambrosius :
cum ita sit quod Pater iste mutetur accessione generationis,
qui generat alium in substantia ;
et in divinis similiter Pater generat alium in substantia :
ergo accessione generationis mutatur, ut iste.
Quocumque tamen modo dicatur, non est magnum periculum,
quia non omnia argumenta, quae fiunt ad veritatem, sunt necessaria.
Dubium IV
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
Videtur enim male dicere Angelorum,
quia vox non est nisi habentium organa et respirationem ;
sed Angeli haec non habent.
Si dicas
quod habent voces spirituales, non prolatas,
sicut dicit Damascenus
quod tractant sibi intelligentias suas sine voce prolatas ;
quaero quae sit necessitas vocis spiritualis,
et quis modus loquendi,
et quis modus audiendi ?
Respondeo
Breviter hic dicendum est
- quia hoc extra principale propositum est quantum ad partem istam -
quod necessitas est locutionis ;
quia sicul unicuique naturae rationali data est voluntas libera,
sic conscientia secreta.
Unde sicut non potet aliquis voluntatem alterius in aliud vertere,
sed solum inducere,
nisi ipsa se inclinet,
praeter solum Deum, in cuius manu sunt corda hominum :
ita nemo potest conceptiones alterius cognoscere,
sed solum conicere,
praeter Deum,
nisi ipsa intelligentia exprimat ;
et ipsa expressio locutio nuncupatur.
Ratio autem huius est,
quia solus Deus format mentem et quantum ad intellectum et quantum ad affectum ;
et modus loquendi similis est modo addiscendi.
Sicut enim nos per sensum addiscimus,
ita quod species per interiorem sensum pervenit ad intellectum,
sic exprimimus ;
quia verbum cogitationis internae unitur voci in excogitatione
et postmodum voci sensibili in pro nuntiatione,
et ex hoc fit expressio in actu.
Angelus autem unica virtute facit quod nos pluribus.
Unde Angelus,
sicut per applicationem speciei innatae ad ipsum cognoscibile ipsum cognoscit,
sic ordinando speciem innatam ad alium Angelum cognoscentem,
conceptus suos aperit ;
similiter alius mutua conversione recipit ;
et sic unus loquitur, alter audit.
Simile est de duobus speculis sibi oppositis,
si voluntarie possent abscondere aliis et offerre quae in se relucent.
Dubium V
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
et ratio sua est,
ut Deus aeternus et perfectus valeat designari.
Sed contra hoc est
quod inter omnia tempora praesens maiorem convenientiam habet cum aeternitate ;
quia verius dicitur « est » de Deo, quam « fuit » et « erit »,
sicut exponit Augustinus,
sicut habitum est in praecedenti distinctione.
Et ratio huius est,
quia praesens dicit ens in actu, alia tempora non.
Respondeo
Dicendum,
sicut supra tactum est,
quod verba diversorum temporum dicta de Deo non significant aliquos temporales actus,
sed important durationem divini esse
sine initio, ut praeteritum ; sine intervallo, ut praesens ; sine termino, ut futurum.
Et quia omnia ista aeque vere reperiuntur in Deo,
ideo omnia aeque vere dicuntur de eo.
Sed tamen, quia multi erraverunt in generatione quantum ad initium, pauci vel nulli quantum ad intervallum vel terminum :
ideo sacri Doctores,
ut ora haereticorum obstruerent,
eam per verbum praeteriti temporis, quod semper significat ut praeteritum, et ita nunquam habere principium, expresserunt.
Alia ratio est,
quia nos generationem divinam manuductione quadam intelligimus
per generationem quae circa nos est ;
et quia videmus in hac generatione
quia genitus, dum generatur, est imperfectus,
ne credere posset aliquis
quod Dei Filius esset imperfectus semper,
ideo decreverunt dici semper genitus.
Dicendum ergo quod quantum est ex parte rei,
aeque vere ac proprie dicitur unum, sicut reliquum.
Quod vero dicit Gregorius,
dicit quantum ad maiorem fidei ex planationem, ne error habeat locum ;
et sic exponit Magister.
Magis ergo convenit dicere :
semper genitus, quam semper generatur.
Nec est simile de hoc verbo « est » et « fuit » ;
quia hoc verbum « est » significat per modum quietis,
et ideo esse, dum est, perfectum est ;
sed hoc verbum « generari » penes haec inferiora per modum fieri ;
et quia in pluribus hoc verum est
quod aliquid, dum fit, non habet esse perfectum,
ideo non est simile secundum rationem intelligentiae.
Dubium VI
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
quia potest intelligi de die, quo ex matre natus est ;
sed hoc nihil videtur valere,
quia secundum hanc generationem non habuit patrem, sed tantum matrem.
Respondeo
Dicendum quod illud verbum intelligendum est causaliter ;
secundum enim generationem ex matre dicitur genuisse,
quia fecit generari.
Similis est expositio super illud Matthaei 3, 9 :
Glossa :
Dubium VII
Item,
quaeritur de hoc quod dicit Origenes :
Contra :
Si hoc simile rectum est,
videtur quod Filius non semel nascatur :
ergo quaeritur,
quare magis generatio Filii assimilatur splendori quam aliis rebus,
maxime cum non generetur a luce splendor nisi ad praesentiam corporis obiecti ?
Et praeterea,
Filius dicitur lux ;
non ergo splendor lucis.
Respondeo
Dicendum quod generatio Filii habet in se perfectam conformitatem, coaeternitatem et aequalitatem ;
et quia in creatura una simul haec non possumus in venire,
ideo capimus ex multis,
et ideo multas illis assimilamus.
Quantum, ergo ad conformitatem similis est generationi verbi,
quod est proles perfecte repraesentans illum a quo est.
Quantum ad coaeternitatem similis est egressui splendoris a luce,
in quo est coaevitas, propter lucis actualitatem.
Quantum ad aequalitatem similis est generationi viventis ex vivente,
qui generat aequale omnino ;
et sic diversimode comparatur a Sanctis.
Comparat igitur Origenes ad egressum splendoris,
non quantum ad iterationis assimilationem,
sed quantum ad privationem intermissionis sive interpolationis.
Et nota quod differunt splendor, radius et lumen,
cum omnia dicant influentiam a luminoso :
quia radius dicit emissionem secundum diametralem distantiam ;
lumen, secundum circumferentiam,
utrumque tamen in profundum transparentis ;
splendor dicit repercussionem ad corpus non transparens, tersum et limitatum.
Sed tamen hic Origenes vocat splendorem lumen progrediens a luce.
Ad illud ergo quod obicitur,
quod Filius est lux,
dicendum quod lux habet in se naturam manifestandi ;
et ita respicit cognitionem et appropriatur Filio ;
habet in se vim multiplicandi sive generandi splendorem ;
et ita appropriatur Patri.
Dubium VIII
Item,
quaeritur de hoc quod dicit Hilarius,
quod
Videtur enim secundum hoc,
quod Pater secundum sacramentum scientiae generat Filium :
ergo scientia est ratio generandi.
Respondeo
Dicendum quod Hilarius vocat hic sacramentum sacrum secretum ;
dicit autem Filium nasci cum sacramento scientiae,
quia Filii generatio non tantum sacra sed etiam secreta est,
non, inquam, Deo secreta, sed nobis,
quia nos eam non comprehendimus ;
ipse autem perfecte novit eam.
Ideo dicit :
cum sacramento etc.
Dubium IX
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
Videtur enim falsum,
quia puer nascitur de patre et matre viventibus,
et tamen utrumque habet, scilicet imperfectionem et novitatem.
Respondeo
Ratio Hilarii,
sicut patet per litteram sequentem,
intelligenda est de vivo per essentiam ;
ubi enim est vivens per essentiam,
non fit ex non vivo vivens,
sicut fit in vivente per participationem,
ubi non generatur vivum ex vivo nisi per non vivum,
ut patet,
quia homo non generatur ex homine nisi mediante semine.
Dubium X
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
Videtur contrarium,
quia,
secundum Dionysium et Anselmum,
Pater se habet ad Filium et Spiritum sanctum, ut fons, et illi ut rivi ;
sed rivus est a fonte per derivationem.
Respondeo
Dicendum quod nativitas, quae est per derivationem,
attenditur quantum ad transmutationem aliquam circa illud quod transmutatur,
et ita dicit passionem quamdam, ac per hoc infirmitatem ;
sed vivens quod est vita, est actus purus,
et ita vita pura, in qua non est infirmitas, sed pura actualitas ;
et ideo vult Hilarius dicere
quod Pater generans est totus vita,
et quod generat non est per passionem vel demutationem, quae attenditur in derivatione,
sed per omnimodam virtutem :
ergo Filius genitus est virtus, non per mutationem natus.
Dubium XI
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
Videtur quod improprie dicit,
quia auctoritas dicit causalitatem ;
sed haec non recipitur in divinis :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod auctoritas dicit quamdam principalitatem sive auctoritatem in persona,
quae nihil habet ab alio, sed ab ipso omnes ;
et ista auctoritas in Patre est innascibilitas ;
unde non dicit causalitatem, sed privationem principii, et per hoc summam principalitatem.
Dubium XII
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
et innuit Hilarius hic tale argumentum :
si Filius non est generatus sive natus ab aeterno,
generatio eius non est aeterna ;
et si hoc,
Pater non generat ab aeterno :
ergo Pater non est aeternus :
ergo qui derogat aeternitati Filii,
derogat aeternitati Patris.
Sed ista ratio non videtur valere,
quia similiter ego arguam ex parte Creatoris et creaturae :
si creatura non est aeterna,
non ab aeterno creavit Deus,
et ita non est Creator aeternus.
Respondeo
Dicendum quod non est simile,
sicut patet ex sequenti eius
quod Hilarius supponit,
quod esse Patrem sit proprie proprium illius personae :
ergo cum tale semper conveniat, aut aliter res non habet esse perfectum,
sequitur de necessitate :
aut Filius est aeternus aut Pater ab aeterno non habet esse perfectum.
Creare vero,
etsi solius Dei sit,
tamen ratione connotati habet imperfectionem coniunctam,
secundum quam non tantum impossibile,
sed etiam non intelligibile est, aliquid ab aeterno creari.
Dubium XIII
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
quia secundum hoc,
cum Filius Dei prius esset et postea ex Virgine natus sit :
ergo esset mutatus.
Respondeo
Dicendum quod ipse Hilarius intelligit secundum eamdem naturam,
secundum quam prius erat.
Si enim secundum eamdem naturam prius erat et postea natus est,
necesse est quod secundum illam naturam mutatus sit ;
sed si secundum aliam,
oportet mutationem fieri in illa natura, sed non in persona,
cum illa natura non dicat aliquid in persona, sed magis aliquid cum persona.
Unde nulla fit mutatio in alia natura.
