Distinctio XXI — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXI.
« Hic oritur quaestio ex praedictis trahens originem » etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra probavit Magister aequalitatem personarum ; hic, quia in probatione dubias quasdam dixerat rationes propter dictiones exclusivas, movet illas dubitationes et solvit. Et habet haec pars tres partes secundum tria dubia, quae proponit.
Primo enim quaerit de hac locutione : tantus est solus Pater, quantus Pater et Filius, et hoc primo capitulo.
Secundo proponit hanc sive quaerit de hac : solus Pater est Deus, et hoc facit secundo capitulo, ibi : « Post haec quaeritur, utrum, sicut dicitur solus Pater » etc.
Tertio quaerit de hac : Trinitas est solus Deus ; et hoc facit tertio capitulo, ibi : « Sed iterum quaeritur, quomodo ipsam Trinitatem ». Et in qualibet istarum partium primo movet dubitationem, secundo solvit.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis est hic quaestio de dictionibus exclusivis. Et circa hoc principaliter quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum dictio exclusiva in divinis vere addatur termino substantiali.
Secundo, utrum vere addatur termino relativo.
Et quantum ad primum quaeruntur duo :
Primo : utrum dictio exclusiva vere addatur termino substantiali a parte subiecti.
Secundo, si vere addatur a parte praedicati.
ARTICULUS I.
De dictionibus exclusivis additis termina substantiali.
QUAESTIO 1.
Utrum vere dicatur : solus Deus est Pater.
Quod autem vere addatur huic termino « Deus » a parte subiecti, ostenditur hoc modo : Deus habet aliquid proprium ; sed proprium est quod inest soli : ergo etc. Et quia constat, quod exclusio vere additur termino substantiali respectu praedicati essentialis, unde bene dicitur : solus Deus creat, quaeritur, utrum vere addatur ei respectu praedicati proprii sive termini relativi, utrum scilicet vere dicatur : solus Deus est Pater.
Et quod sic, videtur.
- Per suam expositionem, quae est : solus Deus est Pater, id est non alius quam Deus est Pater : ergo solus Deus est Pater. Et quod sit ista eius expositio, hoc habetur et a communi usu et a Philosopho, qui dicit, quod « solus idem est quod non cum alio ».
- Item, hoc videtur a convertibili, quoniam istae duae convertuntur : nihil praeter Petrum currit, ergo solus Petrus currit : ergo et istae duae : nihil praeter Deum est Pater, et, solus Deus est Pater. Sed prima est vera, quia haec est falsa : nihil est Pater, et non habet instantiam nisi in Deo : ergo etc.
- Item, a quocumque removetur quod est in plus, removetur quod est in minus ; sed esse Deum est in plus quam esse Patrem : ergo a quocumque removetur Deus, et Pater. Sed quaecumque sic se habent, quod a quocumque removetur unum, et alterum, unum praecise praedicatur de altero, nec habet instantiam : ergo Pater praecise praedicatur de Deo ; sed si praecise, ergo cum exclusione : ergo etc.
Contra :
- Terminus accidentalis implicat rem suam circa suum subiectum - ut patet, cum dicitur : homo albus currit, circa hunc terminum « homo » implicatur albedo - ergo similiter cum dicitur : solus Deus est Pater, circa Deum implicatur solitudo. Sed Hilarius dicit, quod « Deus non est solitarius confitendus » : ergo etc. Et ratio ista concludit, quod non possit vere addi nec cum praedicto proprio nec communi.
- Item ostenditur quod non possit vere addi respectu praedicati communis, ut cum dicitur : solus Deus creat. Hoc enim nomen « Deus » de se habet suppositionem quasi indefinitam respectu personarum, ergo reddit locutionem veram pro aliquo ; sed pro quolibet est falsa – haec enim est falsa : solus Pater creat - ergo cum omne praedicatum essentiale conveniat tribus et non uni soli, nullo modo potest addi dictio exclusiva respectu talis praedicati subiecto communi.
- Item, quod non respectu proprii, videtur, quia si haec est vera : solus Deus est Pater : ergo a simplici conversa et haec : solus Pater est Deus ; sed ista est falsa : ergo etc. Si dicas, quod non convertitur simpliciter ; contra : Habet intellectum universalis negativae et particularis affirmativae, et utraque convertitur simpliciter : ergo etc.
Respondeo :
Dicendum quod haec dictio « solus » potest esse categorema, vel syncategorema. Secundum quod est categorema, sic est nomen adiectivum, absolute ponens rem suam circa suum substantivum, et res sua est solitudo. Unde tantum valet sic « solus » quantum solutarius. Et quia solitudo nullo modo recipitur in divinis quantum ad substantiam, quia est in multis personis, hoc nomen « solus » non recipitur in divinis cum terminis substantialibus, sicut ostendit prima ratio.
Si autem accipiatur in quantum est syncategorema, sic privat associationem et importat aliquam negationem. Et sic, cum aliquod praedicatum et substantiale et personale praecise dicatur de nomine substantiali, sic vere dicitur in divinis et respectu praedicati substantialis, ut cum dicitur : solus Deus creat, et respectu personalis, ut cum dicitur : solus Deus est Pater.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de albo, quod ponit rem suam circa substantivum, dicendum quod non est simile, secundum quod hoc nomen « solus » tenetur syncategorematice ; quia albus est dispositio subiecti absoluta, unde absolute ponit rem suam circa terminum, sed « solus » ratione negationis non absolute ; et ideo non ponit solitudinem, sed praecisionem.
- Ad illud quod obicitur secundo, quod terminus substantialis debet reddere locutionem veram pro aliqua persona, dicendum quod terminus, cui additur exclusio, respectum habet ad praedicatum, et respectum habet ad exclusionem ; et licet respectu praedicati possit habere suppositionem personalem, ut cum dicitur : solus homo currit : tamen regula est apud sophistas, quod per comparationem ad dictionem exclusivam talis terminus habet suppositionem simplicem, unde nullo modo licet descendere. Et hoc est quod dicitur, in libro De regulis fidei, quod dictio exclusiva facit exclusionem quantum ad genus rei, non quantum ad rem generis, quia ratione formae communis, quae est genus rei, non ratione suppositi, quod est res generis.
- Ad illud quod obicitur ultimo, quod conversa est falsa, dicendum quod illa non est sua conversa : quia ista solus Deus est Pater, habet intellectum affirmativae, scilicet Deus est Pater, et haec convertitur simpliciter ; et habet rationem negativae huius : nullus alius a Deo est Pater, et haec similiter convertitur simpliciter ; sed haec non est sua conversa : nullus alius a Patre est Deus, sed haec : nihil quod est Pater, est aliud a Deo. Idem enim, quod subiciebatur in prima, debet praedicari in secunda ; et sic patet illud.
QUAESTIO II.
Utrum dictio exclusiva vere addi possit termino substantiali a parte praedicati.
Secundo quaeritur, utrum dictio exclusiva vere possit addi termino substantiali a parte praedicati.
Et quod sic, ostenditur hoc modo.
- Augustinus, VI De Trinitate : « Patrem dicimus esse Deum, sed non esse solum Deum, esse autem solum Deum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum ». Si tu dicas, quod ly « solum » intelligitur ex parte subiecti ; obicitur expressius per hoc quod dicit Augustinus, Contra Maximinum : « Ipsa Trinitas est unus solus verus Deus » ; constat quod in hac « solus Deus » non potest esse disposio ex parte subiecti, quia sic esset sermo in congruus : ergo etc.
- Item, hoc ipsum videtur per expositionem : Trinitas est Deus et non aliud quam Deus, ergo Trinitas est solus Deus : praemissae sunt verae : ergo et conclusio.
- Item, ratione videtur per simile : quando praedicatum non inest alii quam subiecto, vere haec dictio « solus » accipitur ex parte subiecti : ergo quando subiectum non subest alii quam praedicato, vere accipitur a parte praedicati : sed istud subiectum « Trinitas » non sub est alii quam Deo : ergo etc.
Contra :
- Haec dictio « solus » est dispositio subiecti, sicut hoc signum « omnis » ; sed quando « omnis » additur ad praedicatum, locutio est falsa et impropria : ergo et similiter, quando haec dictio « solus ».
- Item, haec dictio « solus » addita alicui termino excludit alium ; unde sensus est : solus homo, id est homo et non alius ; sed alius respicit supposititm, et terminus subicitur ratione suppositi, et praedicatur ratione formae : ergo haec dictio « solus » de sui ratione respicit subiectum : ergo falso et improprie additur praedicato.
- Item, secundum quod additur praedicato, aut tenetur categorematice aut syncategorematice. Si categorematice, tunc est nomen adiectivum et non recipitur in divinis ; si syncategorematice, sic importat negationem implicitam ; sed negatio antecedit quod negat : ergo necesse est quod antecedat compositionem, quam negat ; sed cum dicitur : Pater est solus Deus, « solus » sequitur compositionem : ergo videtur, quod non possit ipsam negare : ergo etc.
- Item, ego quaero, quid excludat quando additur ad praedicatum. Si aliud a praedicato, ut sit sensus : est solus Deus, id est Deus et non aliud ; tunc est ibi superfluitas, quia forma praedicati excludit aliam formam disparatam, quantum est de se - unde sequitur : iste est homo, ergo non est aliud ab homine - ergo videtur, quod dictio exclusiva faciat superfluitatem et nugationem : non ergo tenetur exclusive, et ita videtur, quod teneatur adiective solum et quod importet solitudinem circa istum terminum « Deus » ; et istae sunt falsae.
Respondeo :
Ad hoc volunt aliqui dicere, quod haec dictio « solus » proprie non debet addi ad praedicatum, sed tantum. ad subiectum ; et cum additur praedicato, impropriae sunt locutiones, et tunc idem est dicere solus et tantum. Sed tamen, si aliquis inspiciat, non tantum cum hac dictione « solus » sed etiam cum hac dictione « tantum » videbit improprietatem et superfluitatem. Quid enim est dicere : Trinitas est tantum Deus, nisi : est Deus et non aliud quam Deus ? Sed hoc improprie satis dictum est, quia hoc ipso quod Deus est, excluditur quod non sit aliud a Deo. Si enim Deus est, ergo non est aliud a Deo, et nullus haereticus unquam dixit, Trinitatem esse Deum, qui diceret, aliud esse a Deo. Unde non videtur magnum quid Augustinus dicere, si hoc vo luit dicere.
Et propterea aliter dicendum est, quod haec dictio « solus » dupliciter potest addi termino substantiali a parte praedicati : aut per se aut cum termino numerali sive partitivo. Per se improprie additur ; et si addatur secundum vocem, tamen secundum intellectum stat a parte subiecti. Idem enim est dicere : est homo albus, et est albus homo. Unde sensus est : non dicimus Patrem esse solum Deum, id est, non dicimus solum Patrem esse Deum. Si autem aliter ponatur, videtur sermo habere super fluitatem et improprietatem, quia hoc excludit quod excludebatur ex natura ipsius praedicati.
Aliquando additur haec dictio « solus » termino substantiali cum termino numerali, sicut cum hoc termino « unus » ; et tunc excludit pluralitatem, et hoc modo bene additur praedicato ; et ita accipit Augustinus, Contra Maximinum, cum dicit : « Trinitas est unus solus verus Deus », ita quod non plures ; et tunc est verus sermo et proprius et contra haereticos, qui dicebant Trinitatem plures esse deos. Et importatur per istum terminum « solus » privatio multitudinis, et ita discretio, et magis proprie dicitur de Trinitate, quod Trinitas sit unus solus Deus, quam de Patre, cum tamen possit dici de utroque, quia Pater est unus Deus, et nullus unquam dixit Patrem esse plures ; sed de Trinitate sive de tribus aliqui dixerunt ; et ideo congruentius dicitur : Trinitas est unus solus Deus. Concedendum est igitur, quod « solus » potest addi ad praedicatum termini substantialis vere in divinis, sed non proprie, nisi cum determinatione et adiunctione termini partitivi.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod « solus » est dispositio subiecti, sicut hoc signum « omnis », dicendum quod non est ita propria dispositio subiecti, sicut hoc signum « omnis » ; quia « omnis » distribuit pro suppositis, pro quibus terminus subicitur, non pro quibus praedicatur, saltem si mul sumtis ; « solus » autem non solum dicitur ratione suppositi, verum etiam ratione formae, quia excludit alium et etiam potest excludere aliud.
- Et per hoc patet sequens, quia non semper excludit alium masculine, sed etiam potest excludere aliud neutraliter, vel etiam pluralitatem, quando additur termino numerali, ut visum est.
- Ad illud quod quaeritur, utrum teneatur syncategorematice, vel categorematice, prout est nomen importans formam denominantem, ut idem sit « solus » quod solitarius, dicendum quod syncategorematice. Quod obicitur, quod sequitur compositionem, dicendum quod « solus » importat duo in se, scilicet intellectum huius nominis « alius » et intellectum negationis. Quantum ad intellectum huius nominis « alius », respicit terminum, circa quem ponitur, et sequitur actum quantum ad intellectum negationis praecedit ; et hoc non est inconveniens quantum ad diversa praecedere et sequi. Et hoc patet exponenti. Si enim dicam : video solum Petrum, sensus est : video Petrum et non video alium a Petro, Similiter intelligendum est in proposito.
- Ad illud quod quaeritur, quid excludit, cum additur praedicato, dicendum quod quando additur sine determinatione, excludit aliam formam ; et tu ne revera est ibi superfluitas et improprietas, tamen nihilominus veritas. Sed quando additur cum termino partitivo, tunc excludit pluralitatem ; et tunc potest locutio habere veritatem. Pater enim et Filius sunt unus Deus et non plures, et ita unus solus Deus.
ARTICULUS II.
De dictionibus exclusivis additis termina relativo.
Consequenter secundo loco est quaestio de secundo articulo quaestionis, scilicet utrum dictio exclusiva possit addi termino relativo. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum dictio exclusiva addatur termino personali respectu praedicati proprii.
Secundo, utrum vere addatur termino personali respectu praedicati communis, ut vere dicatur : solus Pater est Deus.
QUAESTIO I.
Utrum dictio exclusiva « solus » vere addatur termino personali respectu praedicati proprii.
Quod autem respectu praedicati proprii vere addatur, ut scilicet haec sit vera : solus Pater est Pater, videtur.
- Per Augustinum, VI De Trinitate : « In illa Trinitate solus Pater dicitur Pater, quia nullus nisi ipse ibi est Pater »,
- Item, hoc videtur per expositionem, quia persona Patris est Pater, et nulla alia est Pater : ergo haec est vera : solus Pater est Pater.
- Item, nihil est magis proprium alicui quam quod est idem sibi re et ratione ; sed Pater est idem sibi re et ratione : ergo propriissime dicitur de se ; sed quod proprie convenit alicui convenit soli : ergo Pater dicitur de solo Patre.
Contra :
- « Solus, ut vult Philosophus, idem est quod non cum alio » ; sed impossibile est, Patrem non esse cum alio : ergo semper, quando additur huic termino « Pater » vel alii termino personali, est locutio falsa.
- Item, « solus » excludit alium ; sed alio est Deus, alio est Pater : ergo addita huic termino « Pater » excludit Deum : ergo si haec est vera : solus Pater est Pater, et haec similiter : Deus non est Pater ; quod si haec est falsa : ergo et prima.
- Item, « solus » excludit hoc relativum « alius » : sed « alius » ita est relativum diversitatis, quod nihilominus implicat aliquam identitatem ; unde sequitur : iste vadit cum alio homine, ergo ist est homo. Si ergo excludit alium ab hoc quod est Pater, aut alium Patrem aut alium Deum ; sed quocumque modo dicatur, est locutio falsa et implicatio falsi : ergo etc.
Respondeo :
Dicendum quod secundum quod haec dictio « solus » tenetur syncategorematice, importat privationem associationis ; et locutio simpliciter est vera, excluso illo sensu, quo importat solitudinem, quia sic non accipitur in divinis, sicut supra dictum est.
Secundum enim quod importat privationem associationis, vera est, quia, cum tripliciter possit eam importare, in quolibet sensu locutio est vera. Potest enim haec dictio « solus » importare privationem associationis respectu formae termini subiecti, ut dicatur solus Pater, id est, ille qui est solus Pater ; et sic absque dubio veritatem habet : solus Pater est Pater. Vel potest importare privationem associationis respectu praedicati, et hoc dupliciter : vel in participando, ut quia alii non conveniat ; et adhuc vera est, quia hoc praedicatum quod est « Pater » soli prsonae Patris convenit ; illa enfin proprietas Patri convenit, ita quod nulli alii ; vel potest importare privationem associationis in comparticipando, ut cum dicitur : Petrus. comedit solus, vel vadit Romam solus, non quia alius non vadat Romam, vel non comedat, sed quia nullus comparticipat cum eo, quamvis participet ; et sic adhuc locutio est vera, quia persona Patris non participat vel comparticipat cum alia proprietate paternitatis. Et ideo, secundum quod « solus » exclusive tenetur, iudicatur locutio vera.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod « solus » idem est quod non cum alio, dicendum quod negatio illa non simpliciter excludit alium in coexistendo, sed excludit alium respectu formae subiecti vel praedicati, ut visum est. Et quamvis Pater cum alio existat et non possit sine alio esse, quia tamen proprietatem paternitatis cum alio non communicat, ideo habet simpliciter locutio veritatem.
- Ad illud quod obicitur, quod alio est Deus, alio est Pater, dicendum quod, sicut dictum est saepe, « alius » dicit diversitatem secundum rationem dicendi vel intelligendi in verbo proposito ; sed in expositione huius dictionis « solus » dicit diversitatem sive distinctionem in supposito. Et quia Deus in supposito non differt a Patre, immo supponit pro Patre ; ideo non sequitur, quod dictio exclusiva ad dita Patri excludat Deum.
- Ad illud quod obicitur, quod « alius » implicat formam aliquam, secundum quam conveniat, dicendum quod istud non oportet, quod ista sit forma per terminum importata - vere enim dicitur : homo est aliud ab asino - nisi quando advenit illi termino immediate, ut cum dicitur alius asinus, includitur convenientia in natura communi. Sed cum dicitur : solus Pater, non est dicere, quod Pater et non alius Pater, sed, Pater et non alius a Patre ; et ideo non importatur convenientia in forma proprietatis paternitatis cum alietate, sed sufficit, quod sit alia persona - Pater enim est persona - vel etiam alia essentia : et illa excludit hoc quod est « solus » ; et sic patet illud.
QUAESTIO II.
Utrum dictio exclusiva « solus » vere addatur termino personali respectu praedicati communis.
Secundo quaeritur, utrum dictio exclusiva vere addatur termino personali respectu praedicati comm nis, ut vere dicatur : solus Pater est Deus.
Et quod sic, videtur auctoritate et ratione.
- Auctoritate sic : Ecclesia cantat : « Tu solus altissimus, Iesu Christe » : et illud : « Deo Patri sit gloria eiusque soli Filio », et consimiles multae inveniuntur.
- Item, Matthaei 11, 21 : Nemo novit Filium nisi Pater ; sed nemo nisi Pater et solus Pater convertuntur : ergo solus Pater novit, et hoc praedicatum est essentiale : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia dictio exclusiva addita alicui non excludit nisi alium ; sed tres personae non habent alietatem respectu praedicati substantialis : ergo addita uni non excludit aliam respectu talis praedicati ; sed si non excludit, locutio est vera : ergo etc.
- Item, dictio exclusiva addita alicui non excludit quod est in eo ut pars, ut addita Petro non excludit pedem Petri : ergo cum maiori identitate sit Filius in Patre quam pes in Petro, addita Patri, non excludit Filium.
Contra :
- Nec Pater solus nec Filius solus nec Spiritus sanctus solus Deus est : ergo non vere additur respectu termini communis.
- Item, omnis propositio in qua praedicatum communius est subiecto, addita exclusione ad subiectum, est falsa, quia nullum tale praecise convenit subiecto ; sed talis est haec et consimiles : solus Pater est Deus : ergo etc.
- Item, dictio exclusiva addita alicui excludit omne illud quod ponit associationem cum termino ; et hoc patet, quia privat associationem ; sed Filius ponit associationem cum Patre : unde Pater cum Filio est Pater cum allo.
- Item, dictio exclusiva excludit omne aliud, et maxime oppositum ; sed relativa sunt una differentia oppositionis ; ergo addita uni relativo excludit aliud : ergo addita Patri excludit Filium ; et si hoc, omnes tales sunt falsae.
Respondeo :
Dicendum quod hic est duplex positio. Quidam enim simpliciter et sine distinctione concedunt has et consimiles : solus Pater est Deus ; et positio eorum est, quod dictio exclusiva addita uni relativorum non excludit reliquum. Et ratio huius positionis est, quia non excludit quod consequitur ad terminum et intelligitur in termino, ut addita homini non excludit animal. Sed unum relativorum intelligitur in altero et consequitur ad alterum : ergo addita uni non excludit alterum. Et si opponatur, quod « solus » excludit oppositum, dicunt quod relativa et sunt diffetentiae oppositionis et entis : oppositionis, secundum quod ad idem ; et sic addita uni excludit aliud ; unde sequitur : iste est tantum Pater, ergo non est Filius. Secundum quod ad diversos comparantur, sunt differentiae entis ; et sic posito uno, ponitur et reliquum ; et ideo unum non excluditur ab alio, quia dictio exclusiva illud solum aliud excludit, quod non necessario concomitatur.
Sed haec positio non videtur conveniens. Dictio enim exclusiva privat associationem : ergo excludit omne illud quod ponit circa ipsam associationem ; et ideo addita Patri excludit Filium.
Et propter hoc alia est opinio, quod dictio exclusiva addita Patri excludit Filium ; et haec positio magis est probabilis. Secundum hanc positionem procedendo, distinguendae sunt huiusmodi locutiones, secundum quod distinguit Augustinus, et Magister tangit ; quia « solus » potest facere exclusionem respectu compositionis intellectae circa subiectum, vel re spectu compositionis principalis. Si primo modo, tunc est sensus : solus Pater est Deus, id est ille qui solus est Pater, est Deus ; et tunc removet formam termini subiecti ab aliis, non formam praedicati ; et sub hoc sensu verae sunt omnes. Et sub hoc sensu accipit Augustinus : « Solus Spiritus sanctus est tantus, quantus est Pater et Filius ».
Si autem faciat exclusionem respectu principalis compositionis, locutio est falsa, et omnes falsae sunt, proprie loquendo, nisi addatur determinatio, ut arctetur exclusio ; ut patet, cum dicitur : « Tu solus altissimus, Iesu Christe, cum sancto Spiritu », Similiter : « Deo Patri sit gloria eiusque soli Filio » etc.
[Ad obiecta] :
- Et sic patet primum.
- Ad illud quod obicitur secundo, quod « solus Pater » aequipollet huic : nemo nisi Pater, dicendum quod falsum est ; quia « nemo » distribuit pro natura, non pro persona ; « solus » autem additur termino personali, ideo excludit personam ; ideo proprie loquendo, haec est falsa : solus Pater novit Filium, quamvis haec sit vera : nemo novit Filium nisi Pater, quia sensus est : nemo, id est nulla natura, nisi ille qui est eiusdem naturae, ut Pater.
3-4. Ad illud quod obicitur, quod dictio exclusiva excludit alium, dicendum qnod excludit omne aliud vel alium, quod non praedicatur nec subicitur, sed associatur, sive sit aliud in forma, sive in supposito. Et quoniam Pater cum Filio respectu praedicati substantialis associatur, ideo respectu illius cluduntur invicem ; et quia pars non associatur, ideo non excluditur. Unde identitas maior vel minor nihil facit ad exclusionem, sed ratio associandi vel non associandi. Et si obiciat, quod addita definito non excludit definitionem, et antecedenti, non excludit consequens ; breviter dicendum, quod si consequens ita sequitur ; quod non ponat associationem, et definitio non claudat in se diversum, tunc non excludit. Si vero aliter est, tunc excludit, et contradictorie opposita implicantur in antecedente : unde hic implicatur contradictio : tantum Pater est. Huic autem positioni concordat Augustinus, qui negat hanc : solus Pater est Deus, et consimiles.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista stint dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicit Magister, quod « proprie tota Trinitas est solus Deus » quia videtur velle negare istam : « Pater est solus Deus » ; sed haec videtur esse vera per expositionem, quia Pater est Deus et non alius a Deo vel aliud : ergo etc.
Item, praedicatum, quod dicitur de tota Trinitate, non potest esse nisi praedicatum essentiale ; ergo cum solus Deus sit praedicatum essentiale - quia aliter non diceretur de tota Trinitate - et essentiale praedicatum dicitur de qualibet persona singillatim : ergo Pater est solus Deus.
Respondeo : Dicendum quod quando « solus » per se additur ad praedicatum, ita quod non intelligitur a parte subiecti, improprius est sermo, sive dicatur de Trinitate tota, sive de Patre. Nec vult dicere Augustinus, quod solus Deus praedicetur de tota Trinitate, ita quod non de Patre. Sed in illis locutionibus : soli Deo honor et gloria et consimilibus, solus Deus non accipitur pro unica persona, excludendo alias personas, sed pro tota Trinitate, excludendo alias naturas ; et Magister ita accipit, ac si Augustinus vellet dicere, quod hoc, scilicet solus Deus, praedicaretur de Trinitate, et non de Patre. Sed ipse vult, quod supponat pro ipsa Trinitate ; pro Patre vero si supponat, non tamen praecise supponit pro solo Patre ; et ideo Augustinus concedit, quod sola Trinitas est solus verus Deus, non tamen solus Pater. Unde et Magister non dicit, quod Pater non sit solus Deus, sed quod non proprie dicitur. Et illud manifestum est, si inspiciatur, qualiter « solus » debet addi ad praedicatum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Trinitatem dicimus solum Deum, quamvis semper sit cum Sanctis », cum inseparabilis sit a rebus aliis et intimus omnibus : propter quid magis dicit esse cum Sanctis quam cum aliis ?
Respondeo : Dicendum quod quamvis Deus sit in omnibus et cum omnibus, tamen specialiter dicitur esse cum Sanctis propter effectum gratiae inhabitantis, per quam ipsi conformantur et cari et similes ei fiunt. Unde Proverbiorum 8, 31 : Deliciae meae esse cum filiis hominum, dicit Sapientia Dei. Unde « Dominus vobiscum » dicitur hominibus, non bestiis.
Dub. III.
Item quaeritur de hac locutione : « Nemo novit Filium nisi Pater », quia, cum « nemo » componatur ex non et homo, ergo « nemo » idem est quod nullus homo ; sed dictio exceptiva non excipit nisi contentum sub termino. Unde nihil est dictum : nullus homo currit nisi asinus. Cum ergo Pater non contineatur in suppositione huius nominis « homo », patet etc. Si tu dicas, quod ampliatur ex usu distributio importata per istum terminum « nemo » ultra quam ad homines ; tunc ego quaero : pro quo stat ? aut pro creato aut pro increato ? Si pro creato, nulla est exceptio, quia simpliciter vera ; et praeterea, Pater non est ibi contentum. Si pro increato, simpliciter et totaliter est falsa : ergo per exceptionem non potest verificari. Si tu dicas, quod pro utroque ; quomodo potest hoc esse, cum nihil habeant commune ? Et si habent commune, aut hoc quod est « nemo » distribuit pro essentiis aut pro personis ; si pro essentiis : ergo non debet excipi Pater ; si pro personis : ergo debet excipi Spiritus sanctus, sicut et Pater ; alioquin locutio est falsa.
Respondeo : Dicendum quod « nemo » distribuit communiter pro omni cognoscente sive habente vim cognitivam, et distribuit « nemo » non pro supposito tantum sive persona, sed pro natura. Unde Pater non excipitur, quia persona, sed quia eiusdem naturae cum Filio ; et ideo implicatur in illa exceptione Filius et Spiritus sanctus, et ideo locutio habet veritatem.
Vel dic, quod « nemo » distribuit pro hominibus, et « nisi » tenetur non exceptive, sed adversative, sicut dicitur II ad Timotheum 12, 14 : Ad nihil valet nisi ad subversionem audientium.
