Distinctio II — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO II
DIVISIO TEXTUS
Haec est secunda pars, in qua, primi libri materia indagata, incipit Magister prosequi.
Dividitur autem haec pars in duas partes,
quoniam dupliciter est considerare res, quibus fruendum,
scilicet in se et in comparatione ad creaturas :
in se ratione trinitatis et unitatis ;
in comparatione ad creaturas ratione scientiae, potentiae et voluntatis.
Primo ergo agit de sancta Trinitate et Unitate ;
secundo de scientia et potentia et voluntate,
infra distinctione trigesima quinta :
Cumque supra disseruerimus.
De ipsa autem sacratissima Trinitate tripliciter contingit tractare,
quoniam
primo contingit ipsam credere,
secundo creditam intelligere,
tertio intellectam dicere sive enuntiare.
Credere autem est per auctoritatem,
intelligere per rationem,
dicere per catholicam et rationabilem locutionem.
Ideo primo de ipsa Trinitate et Unitate agit,
secundum quod creditur ;
secundo de ipsa,
secundum quod credita per rationem intelligitur,
ibi, distinctione tertia :
Apostolus namque ait ;
tertio,
secundum quod credita et intellecta rationabiliter et catholice exprimitur,
infra, distinctione vigesima secunda :
Post praedicta disserendum nobis videtur de nominum diversitate.
Et patet ordo.
Prius enim et verius est eam credere quam intelligere ;
multi enim credunt, qui non intelligunt ;
et prius similiter est intelligere quam sermone exprimere.
Prima pars,
scilicet secundum quod creditur, continet praesentem distinctionem ;
et quoniam materia est difficillima,
primo ponit modum procedendi ;
secundo vero exsequitur,
ibi :
Proponamus ergo in medium.
Item,
prima pars secundum tria capitula habet tres partes.
In prima tangit modum agendi, quoniam debet esse cum modestia, timore et diligentia,
praemittens materiam circa quam agere intendit.
In secunda subiungit intentionem scribentium de Trinitate,
ibi, 2 c. :
Omnes autem catholici tractatores.
Tertio tangit ordinem,
ibi :
Ceterum, ut in libro primo.
Modus scribendi de Trinitate debet esse fundatus supra intellectum fidei
et cum modestia et timore propter periculum.
Intentio scribentium de Trinitate est ostendere,
quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae et unus Deus.
Ordo scribendi est,
primo per auctoritates ostendere veritatem,
deinde per rationes et congruas similitudines.
Proponamus ergo in medium.
Haec est secunda pars,
in qua Magister auctoritatibus sacrae Scripturae intendit ostendere Trinitatem et Unitatem.
Et quoniam sacra Scriptura habet duas partes,
scilicet novum et vetus Testamentum,
ideo primo ostendit hoc per auctoritates veteris Testamenti,
deinde per auctoritates novi,
ibi :
Nunc vero post testimonia etc.
Et quoniam vetus Testamentum duas habet partes,
scilicet Legem et Prophetas, in quibus fides explicatur,
ideo ostendit
primo per testimonia Legis,
secundo per testimonia Prophetarum,
ibi :
Ille etiam maximus Prophetarum.
Prima iterum pars, in qua probat per testimonia Legis,
duas habet partes :
primo enim probat essentiae unitatem ;
secundo unitatem simul et trinitatem,
ibi :
Personarum quoque pluralitatem.
Similiter illa de testimoniis Prophetarum habet duas :
in prima probat essentiae unitatem et personarum pluralitatem in communi ;
in secunda vero in speciali ostendit Filii generationem et Spiritus sancti processionem,
ibi :
David quoque aeternam Filii generationem.
Similiter illa pars, in qua probat per auctoritates novi Testamenti, habet duas partes :
primo enim probat per auctoritates sive per testimonia Iesu Christi ;
secundo per auctoritates Apostolorum,
ibi :
Ioannes quoque in Epistola canonica.
Auctoritates et earum explanationes et numerus et diversitates satis patent in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad declarationem eorum quae de sacra Trinitate et Unitate dicit Magister,
quatuor possunt quaeri circa partem istam.
Primo quaeritur,
utrum in Deo sit ponere essentiae sive naturae unitatem.
Secundo,
utrum in Deo sit ponere personarum pluralitatem.
Tertio,
utrum in divinis personis sit ponere infinitatem.
Quarto et ultimo,
utrum in divinis personis sit ponere trinitatem.
ARTICULUS UNICUS
De unitate divinae essentiae et pluralitate personarum.
QUAESTIO I
Utrum sit unus tantum Deus.
Circa primum, quod in Deo sit ponere essentiae sive naturae unitatem,
videtur ratione ostensiva.
Triplici habita suppositione, quam oportet poni,
tum propter eius simplicitatem ;
tum propter communem animi conceptionem,
quae est, quod Deus est quo maius excogitari non potest ;
tum ratione status,
qui non est nisi in summo et primo.
- Suppositio prima est,
quod Deus est simplicissimus.
Ex hac arguitur
quod cum nullo alio diverso possit communicare aliquid,
quia, si communicat, et differt :
ergo non secundum idem ;
ergo est ibi compositio.
Si nihil potest communicare,
ergo nec deitatem nec entitatem ;
ergo si sunt duo dii, cum unus sit ens, alter non est ens,
si unus est Deus, alter non est Deus :
ergo si duo sunt dii, non sunt duo dii.
2. Item,
secunda suppositio est,
quod Deus est omni potentissimus.
Ex hac arguitur :
igitur poterit facere,
quod omnis alia potentia a sua nihil possit :
ergo si sunt duo dii diversi in natura,
hoc potest facere unus de altero quod alter nihil possit ;
et e converso.
Sed cui potest potentia auferri, non est Deus :
ergo si sunt duo dii, nullus est Deus.
3. Item,
tertia suppositio est, quod Deus est simpliciter summum.
Ex hac arguitur :
ergo omnia sunt infra ipsum :
ergo omnia alia ab ipso et ad ipsum.
Si ergo sunt duo dii, unus est infra alterum, et e converso ;
unus est ab alio secundum naturam diversam, et e converso ;
unus ad alterum, et e converso ;
sed quod est infra aliud in natura et ab alio et ad aliud, non est Deus :
ergo etc.
4. Item,
hoc potest probari per deductionem ad impossibile.
Si sunt duo dii, aut unus est ubi alius, aut non.
Si unus ubi alter :
ergo unus in altero, cum sint eodem modo essendi :
ergo unus est alteri materialis :
ergo alter non est Deus.
Si unus non est ubi alter :
ergo uterque limitatus,
ergo neuter infinitus.
5. Item,
si plures sunt dii boni, aut unus intelligit alterum, aut non.
Si non : ergo uterque est ignorans.
Si intelligit :
aut ergo per praesentiam aut per speciem aut per se ipsum ut per illius exemplar.
Si per praesentiam : ergo unus in altero, ergo Deus illabitur Deo et perficit Deum ;
si per speciem : ergo compositus ;
si per exemplar : ergo unus est exemplar alterius, ergo et principium.
6. Item,
si sunt duo dii diversi, quorum uterque est summum bonum ;
aut unus diligit alterum, ut diligendus est, aut non.
Si sic,
cum uterque sit summum bonum,
uterque est diligendus amore fruitionis :
ergo uterque fruitur altero ;
sed qui fruitur alio bono a se, illo indiget :
ergo unus indiget alio :
ergo uterque est indigens,
ergo neuter Deus.
Sed contra
- Plus potest Deus facere, quam intellectus noster possit cogitare.
Sed intellectus humanus, utpote gentium, intelligit plures deos omnipotentes :
ergo Deus potest hoc facere.
Sed quidquid potest esse in divina natura, est ibi, quia aeterna :
ergo etc.
2. Item,
plura bona sunt meliora paucioribus :
sed plures dii sunt plura bona :
ergo melius aliquid erunt duo quam unus.
Sed, secundum Anselmum omne, quod melius est,
circa Deum est ponendum :
ergo est ponere plures deos.
3. Item,
quorum diversa est operatio,
diversa est virtus et diversa est natura ;
sed operatio trium personarum est diversa,
quia apparitio in columba fuit solius Spiritus sancti,
et solus Filius assumsit humanam naturam :
ergo sunt diversi in substantia :
ergo sunt plures dii.
4. Item,
magna potentia est quae potest magnum, et maior quae maius, et maxima quae maximum ;
sed Deus super omnia est summe potens :
ergo potest producere summum ;
sed hoc est Deus :
ergo cum in aeternis sit idem esse et posse,
ergo etc.
Respondeo
Dicendum
quod impossibile est esse plures deos,
et si recte accipiatur significatum huius nominis « Deus »,
non solum est impossibile,
sed etiam non intelligibile.
Deus enim dicit simpliciter summum et in re et in opinione cogitantis.
Quia in re,
ideo omnia ab ipso et in ipso et ad ipsum,
et in ipso omnino est status ;
ideo impossibile est intelligere, salvo hoc intellectu,
quod aliquid sibi parificetur aliud ab ipso.
Item,
nihil maius Deo cogitari potest nec etiam aequale,
quia summum in opinione.
Ideo impossibile et non intelligibile est ponere plures deos.
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur de gentibus,
dicendum quod non fuit intellectus, sed fictio ;
praeterea non intelligebant Deum secundum nobilitatem divinam :
ideo non valet.
Et ad illud : plus potest Deus facere etc.,
dicendum quod duplex est intellectus, scilicet rationalis et phantasticus.
De primo verum est, sed de secundo non ;
quia multa possumus cogitare secundum phantasiam,
quae Deus non potest facere,
quia non convenit illi, in quo inconveniens est impossibile.
- Ad illud quod obicitur,
quod plura bona sunt meliora paucioribus,
dicendum quod illud habet veritatem in bono creato et finito,
quod ratione suae finitatis recipit bonitatis augmentum per additionem alterius boni ;
non autem habet veritatem in bono infinito,
quia, quantumcumque addas bonum infinitum infinito,
semper ego intelligo de bonitate tantum in uno, quantum tu in pluribus.
3. Ad aliud quod obicitur de diversitate operationum,
dicendum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in omni operatione conveniunt,
sed in relatione differunt.
Unde in incarnatione est operatio productionis illius naturae et est unio ;
in primo conveniunt tres personae, in secundo non.
Similiter in columba est columbae formatio et eius significatio ;
in primo conveniunt, in secundo non.
Exemplum Augustini, De Trinitate, est
quod ad formationem huius nominis « memoria » concurrit memoria, intelligentia et voluntas ;
tamen hoc nomen « memoria » significat alteram potentiarum ;
simili modo est in proposito.
- Ad illud quod obicitur, quod magna potentia, etc.,
dicendum quod producere aliquem est tripliciter :
vel de se ipso vel de aliquo creato vel de nihilo.
De se ipso potest Deus producere summum simpliciter,
sed ille non erit alius in natura propter naturae simplicitatem.
De alio vel de nihilo non potest producere summum simpliciter,
sed in genere,
non propter defectum potentiae agentis,
sed propter defectum creaturae, quam necesse est esse limitatam ;
et ita non potest producere alium Deum.
QUAESTIO II
Utrum in Deo ponenda sit personarum pluralitas.
Secundo quaeritur, utrum sit ponere in Deo personarum pluralitatem.
Et quod sic,
ostenditur supponendo de Deo quatuor :
primum est, quod in ipso sit summa beatitudo ;
secundum est, summa perfectio ;
tertium est, summa simplicitas ;
quartum est, summa primitas.
- Ex prima suppositione arguitur sic : si est ibi summa beatitudo ;
sed ubicumque est summa beatitudo, est summa bonitas, summa caritas et summa iucunditas.
Sed si est summa bonitas, cum bonitatis sit summe se communicare,
et hoc est maxime in producendo ex se aequalem et dando esse suum :
ergo etc.
Si summa caritas, cum caritas non sit amor privatus, sed ad alterum :
ergo requirit pluralitatem.
Item,
si summa iucunditas,
cum nullius boni sine socio sit iucunda possessio,
ergo ad summam iucunditatem requiritur societas et ita pluralitas.
2. Item,
ex secunda suppositione sic : si est ibi summa perfectio ;
sed perfectionis est producere talem, qualis ipse est in natura :
ergo necesse est, ibi esse multiplicationem ;
sed hoc non potest esse secundum aliam essentiam :
ergo oportet quod sit secundum aliam personam sive suppositum.
3. Item,
ex tertia suppositione sic : si est ibi summa simplicitas ;
sed simplicitatis est, quod aliqua natura sit in pluribus,
ut patet in universali,
sed ex defectu simplicitatis est quod numeretur in illis :
ergo si in Deo est simplicitas in nullo deficiens,
erit in pluribus non numerata essentia :
ergo etc.
4. Item,
ex quarta suppositione sic : si est ibi summa primitas ;
sed quanto aliquid prius, tanto fecundius est et aliorum principium :
ergo sicut essentia divina,
quia prima, est principium aliarum essentiarum,
sic persona Patris,
cum sit prima, quia a nullo, est principium et habet fecunditatem respectu personarum ;
sed fecunditas in Deo respectu Dei non potest esse nisi actui coniuncta :
ergo necesse est, plures esse personas.
Sed contra
- Videtur,
quod ex eisdem suppositionibus posset argui contrarium,
et ita destruuntur rationes et conclusio.
Si enim ibi est summa beatitudo,
cum beatum per essentiam sibi soli sufficiat ad beatitudinem :
ergo non est necesse ponere aliam personam ad beatitudinem sive iucunditatem.
2. Item,
contra secundam suppositionem sic obicitur :
si est, ibi summa perfectio :
ergo aeque plene et perfecte est essentia in una persona et in pluribus.
Si ergo ultra perfectionem additio est superflua, pluralitas est superflua ;
et si hoc, cum in divinis nihil sit superfluum, pluralitas non est in divinis.
3. Item,
contra tertiam rationem sic :
si est ibi summa simplicitas,
cum pluralitas opponatur simplicitati, et opposita non possunt esse circa idem :
ergo si Deus est unus et in eo est simplicitas,
non ergo pluralitas, cum per omnia sit simplex.
4. Item,
contra quartam suppositionem sic :
si ibi est summa primitas ;
ergo cum status sit in primo principio, et status est in unitate :
ergo primitas non ponit pluralitatem, sed unitatem :
ergo videtur, quod una tantum sit persona.
Respondeo
Dicendum quod in divinis est ponere personarum pluralitatem,
sicut fides dicit et rationes praedictae ostendunt,
si quis sine contradictione consideret.
Nam ratione simplicitatis essentia est communicabilis et potens esse in pluribus.
Ratione primitatis persona nata est ex se aliam producere ;
et voco hic primitatem innascibilitatem,
ratione cuius, ut dicit antiqua opinio, est fontalis plenitudo in Patre ad omnem emanationem ;
et hoc infra paterit.
Ratione perfectionis ad hoc est apta et prompta.
Ratione beatitudinis et caritatis voluntaria.
Quibus conditionibus positis, necesse est ponere personarum pluralitatem.
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium,
quod beatum per essentiam sibi soli sufficit, ergo non indiget etc.,
dicendum quod verum est, quod non indiget ;
nec ponitur alius propter indigentiam neque tamquam beatificans, sed in beatitudine communicans.
2. Similiter ad illud quod obicitur
quod deitas aeque plene est in uno et in pluribus,
dicendum quod etsi sit aeque plene, non tamen ita plene declaratur.
Et praeterea,
eo ipso quo plene est in Patre, redundat in alias personas redundantia perfectionis.
3. Ad illud quod obicitur,
quod pluralitas repugnat simplicitati,
dicendum quod est quaedam pluralitas per additionem,
et haec repugnat ;
quaedam per originem,
et haec non addit nec componit nec repugnat simplicitati, sed potius solitudini ;
et sic est in divinis, ut infra patebit.
4. Ad illud quod obicitur,
quod in primo est status,
dicendum quod
sicut in essentiis una est essentia prima, a qua sunt aliae et ad quam,
sic et in personis est una persona, a qua sunt aliae et ad quam ;
et in illa est status originis,
quia illa a nullo, et haec est persona Patris.
Unde Augustinus illi personae appropriat unitatem, dicens :
In Patre unitas etc.
QUAESTIO III
Utrum numerus divinarum personarum sit infinitus.
Consequenter tertio loco quaeritur, utrum in divinis personis sit ponere infinitatem.
Et quod sic, ostenditur hoc modo.
- Quia creatura est finita,
et quidquid est in ipsa est actu finitum :
ergo ab oppositis,
quia divina essentia est infinita,
quidquid est in ipsa, est infinite :
ergo cum in Deo sit numerus personarum, erit infinitus ;
et ita erunt personae infinitae.
2. Item,
cum duplex sit infinitas, virtualis et numeralis,
infinitas virtualis est in Deo :
ergo pari ratione infinitas, numeralis :
ergo in Deo sunt infinitae personae.
3. Item,
infinita virtus,
cum emanat secundum suam totam infinitatem,
non tantum producit infinitum intensive, sed etiam extensive ;
sed virtus Patris in productione personarum emanat secundum omnimodam sui potestatem :
ergo non tantum producit personas infinitas in virtute, immo etiam infinitas in numero.
4. Item,
hoc ipsum ostenditur sic :
multiplicatio personarum aut est virtutis aut non.
Si non :
ergo non debet in divinis poni ;
si est virtutis per se :
ergo maior multiplicatio erit maioris virtutis, et summae virtutis infinita multiplicatio :
ergo etc.
Contra
hoc ostenditur quadruplici conditione,
quae sumitur ab hoc quod semper Deo est attribuendum quod nobilius est,
quod necesse est ponere finitatem personarum.
Prima est distinctio, secunda ordo, tertia connexio, quarta summa completio.
- Ex prima conditione ostenditur sic :
si est ibi distinctio,
non ergo confusio ;
sed ubi est infinitas, ibi est confusio :
ergo etc.
2. Item, ex secunda sic :
ubi est ordo,
ibi est terminatio,
quia ubi deficit terminatio,
deficit et mediatio et per consequens ordo ;
sed ubi est terminatio, non est infinitas :
ergo si in personis divinis est ordo, non est infinitas.
3. Item, ex tertia sic :
ubi est connexio,
necesse est, quod omnes personae procedant ab una ;
nam si una ab alia et ita consequenter,
tunc est infinita distantia inter primam et ultimam ;
sed hoc est inconveniens :
ergo omnes ab una ;
aut ergo eisdem modis aut diversis.
Si eisdem : ergo nulla distinctio ;
si diversis, sed diversi modi emanandi sunt finiti :
ergo etc.
4. Item, ex quarta sic :
si est ibi summa completio,
ergo nata est divinitas alia complere :
ergo cum completio personarum sit in beatitudine,
nata est beatificare.
Sed si essent personae infinitae,
impossibile esset aliquem beatificari a Deo ;
cognitio enim cuiuslibet personae est de substantia beatitudinis,
cum tota bonitas, quae est substantiale praemium, sit in qualibet personarum ;
ergo aut anima omnes cognosceret aut non esset beata ;
sed impossibile esset omnes cognoscere,
cum virtus eius sit finita :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod in divinis personis quantum ad numerum non est ponere infinitatem sed finitatem.
Ratio autem huius est,
quia infinitas numeralis repugnat perfectioni et ordini,
quia est per recessum ab unitate sive ab origine sua.
Similiter et infinitas molis ;
et ideo neutrum est in Deo.
Infinitas autem virtutis est per accessum ad unitatem et originem ;
et ideo, cum ista sit perfectionis, ponenda est in Deo, alia non.
[Ad obiecta]
1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod quidquid est in Deo, est infinite,
dicendum quod verum est infinite,
sed non qualicumque infinitate, sed illa qua Deus est infinitus ;
et haec est infinitas immensitatis, et tali modo est Trinitas infinita,
non infinitate numerali, quae non congruit Deo.
- Ad illud quod obicitur,
quod infinita virtus, infinite emanans, producit infinita,
dicendum quod divinae virtuti non convenit productio nisi perfecti ;
et ideo non convenit ei productio alicuius infinitatis nisi illius, quae stat cum summa perfectione.
Haec autem non est infinitas numeralis, et ideo non est in Deo.
4. Ad ultimum quod obicitur,
quod potentiae est se multiplicare,
dicendum quod non omni modo est potentiae, sed perfecte multiplicare se potentiae est ;
et ideo non sequitur :
ergo magis se multiplicare est maior perfectio, nisi intelligatur perfecte ;
sed infinite se multiplicare secundum numerum est imperfecte ;
et ideo non convenit Deo.
QUAESTIO IV
Utrum tres tantum sint divinae personae.
Quarto et ultimo quaeritur, utrum in divinis personis sit ponere trinitatem.
Et quod non, immo magis dualitatem,
ostenditur sic.
- Pater totum quod potest dat Filio ;
sed qui dat totum quod potest, non potest amplius dare :
ergo nec aliam personam producere, cum illud sit dare.
2. Item,
Pater generat Filium tamquam Verbum per omnia aequale et per omnia dicens et exprimens ipsum ;
sed multiplicatio personarum est ad declarationem virtutis :
ergo videtur, quod superfluat alium producere.
3. Item,
ostenditur quod ibi debeat esse quaternitas per rationem emanationis.
Quia enim Filius emanat per generationem non per processionem,
ideo, quamvis non generet, tamen spirando producit ;
eadem ratione videtur, quod Spiritus sanctus,
quamvis non producat spirando, possit generare sive generet, cum non generetur.
4. Item,
cum in divinis sit duplex modus producendi,
scilicet unus per modum naturae, alius per modum voluntatis,
et ibi debeat esse completa ratio productionis,
videtur etiam, quod ibi debeat esse modus producendi tertius per modum artis.
Et si sic,
erit ibi ponere quartam personam secundum hunc modum producendi.
Sed contra
Quod sit ibi trinitas tantum, ostenditur ex suppositionibus superius factis,
quia necesse est, in illa Trinitate esse beatitudinem, perfectionem, simplicitatem, primitatem.
- Ex prima suppositione ostenditur sic : si est ibi summa beatitudo :
ergo summa concordia :
ergo est summa germanitas, summa caritas.
Sed si essent plures quam tres, non esset ibi summa germanitas ;
si pauciores, non esset ibi summa caritas :
ergo sunt tres tantum.
Probatio minoris.
Si est ibi quarta persona, aut procedit ab una aut a duabus aut a tribus.
Si ab una vel duabus tantum, tunc non perfecte et aequaliter convenit cum omnibus ;
si autem a tribus, tunc duae personae intermediae magis conveniunt ad invicem quam cum extremis, quia producuntur et producunt ;
et ita non est sibi perfectus nexus.
Item,
si essent pauciores quam tres, non esset ibi perfecta caritas,
quia perfectus amor et est liberalis et est communis :
quia liberalis, ideo tendit in alterum ;
quia communis, ideo vult illum diligi ab altero et diligere alterum sicut se et a se :
ergo est ibi dilectio et condilectio ;
hoc autem non potest esse minus quam in tribus.
2. Ex secunda suppositione sic : si est ibi summa perfectio :
ergo persona producens perfecte producit et quantum ad modum producendi, et quantum ad eum qui producitur.
Sed non reperitur nisi duplex modus producendi nobilis :
sicut vult Philosophus :
ergo his duobus modis et tantum his producit.
Sed persona producta quolibet istorum modorum est perfectissima :
ergo si ultra perfectionem omne quod est superfluit,
et quod est citra deficit,
necesse est esse tantum duas personas emanantes et non plures nec pauciores,
et unam a qua emanant :
ergo tantum tres.
3. Item,
ex tertia sic : si est ibi summa simplicitas,
Pater totum dat cuilibet :
ergo procedentes sive emanantes non distinguuntur penes ea quae accipiunt, sed penes modum accipiendi vel emanandi :
sed duo tantum sunt modi emanandi :
ergo non possunt esse nisi duae personae emanantes et tertia producens :
ergo etc.
4. Item,
ex quarta sic : si ratione primitatis est ibi summa fecunditas,
nulla persona potest producere aliquo genere producendi, quo producitur, quia respectu illius non est prior :
ergo cum duae personae emanent secundum duos modos emanandi ;
impossibile est quod his modis producant, et non sunt alii modi ;
ergo non possunt producere aliam personam :
ergo sunt tantum tres.
Respondeo
Dicendum quod,
sicut fides catholica dicit,
ponere est tantum tres personas, non plures nec pauciores.
Et ad hoc sumitur ratio necessitatis et congruitatis.
Ratio utique necessitatis,
quare non possunt esse pauciores quam tres, est summa beatitudo et summa perfectio.
Nam summa beatitudo exigit dilectionem et condilectionem ;
summa perfectio duplicem emanationem,
scilicet naturae et liberalitatis ;
et ad hoc ad minus exiguntur tres personae.
Item,
ratio necessitatis,
quare non possunt esse plures, est summa simplicitas,
quae non patitur personas distingui, nisi secundum modos emanandi ;
et iterum principalis fecunditas,
quae non permittit personam producere aliquo genere emanationis,
nisi secundum rationem intelligendi sit prior illo.
Unde prima persona,
quia est innascibilis et inspirabilis, generat et spirat ;
secunda,
quia inspirabilis sed genita, non generat sed spirat ;
tertia vero persona,
quia spiratur et procedit a generante, nec generat nec spirat.
Et ideo impossibile est, esse plures quam tres.
Ratio congruitatis sumitur ex sufficientia combinationum et ex perfectione numeri ternarii.
Ex sufficientia combinationum,
quia cum
amor sit in omnibus personis,
ut dicit Richardus,
et non sit nisi triplex amor,
videlicet
gratuitus et debitus et ex utroque permixtus,
tantum erunt tres personae :
una,
quae tantum dat, in qua est amor gratuitus ;
alia,
quae tantum accipit, in qua est amor debitus ;
et media,
quae dat et accipit, in qua est amor permixtus ex utroque.
Item,
alio modo possunt combinari secundum rationem originis ;
et huiusmodi combinationis sufficientia in tribus consistit.
Nam contingit intelligere personam quae est principium personae et non est principiatum,
et rursum personam quae est principiatum et non principium personae,
et tertio modo personam quae est principiatum et principium.
Quartus autem modus, quod nec sit principium nec principiatum, est omnino impossibilis et non intelligibilis.
Ratio congruitatis ex parte numeri est,
quia numerus iste, scilicet ternarius, habet in se primam perfectionem et summam,
sive consideretur in se, sive in quantitate continua, sive in creatura.
In se habet primam perfectionem, quoniam primus numerus est,
qui constat ex omnibus partibus suis,
scilicet unitate et dualitate, quae simul iunctae faciunt tria.
Senarius autem dicitur primus perfectorum,
quia constat ex omnibus partibus suis aliquotis, scilicet tribus, duobus et uno.
Item,
summa perfectio est in eo,
quia unitas,
quae est principium et completio omnis numeri,
reflexa supra se reduplicatione perfecta, qualis in solido quadrato,
triplicatur secundum rationem, remanens una secundum veritatem ;
ut si dicatur : semel unum semel.
Et istud est valde simile Trinitati increatae, in qua in unitate substantiae est trinitas rationum ;
non tamen est omnino simile,
quia ibi cum unitate substantiae est trinitas rationum et rerum, scilicet personarum ;
hic tantummodo rationum.
Similiter,
si consideretur numerus iste in quantitate continua, habet in se primam perfectionem et summam :
primam,
quia omnis quantitas habet principium, medium et ultimum ;
summam,
quia perfectio quantitatis continuae suprema consistit in trina dimensione, scilicet longitudine, latitudine et altitudine.
Et hoc est
quod dicit Philosophus, in principio De caelo et mundo :
Omne enim perfectum in tribus dicimus,
et hoc numero adhibuimus nosmetipsos magnificare Deum unum, creatorem omnium,
eminentem proprietatibus eorum quae sunt creata.
Similiter,
si consideretur iste numerus in creatura, habet in se primam perfectionem et summam :
primam,
quia trinitatem vestigii contingit reperire in qualibet creatura, quantumcumque parva, quantumcumque minima :
summam,
quia secundum trinitatem imaginis reformatam et deiformatam attenditur summa et nobilissima perfectio creaturae, scilicet beatitudo.
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur,
quod Pater dat Filio totum quod potest,
dicendum quod verum est,
sed non dat omni modo quo potest.
Et ideo in illatione est accidens :
non potest amplius dare, ergo nec aliam personam producere,
quia hoc non est dare amplius, sed alio modo.
2. Similiter sequens patet,
quia Filius non omni modo declarat,
quia, etsi secundum rationem naturae, non tamen secundum liberalitatem voluntatis,
nisi in quantum ex ipso Verbo procedit Spiritus.
- Ad illud quod obicitur,
quod Spiritus sanctus debet generare,
dicendum quod non est simile,
quia persona Filii praecedit spirationem,
ideo habet rationem primitatis ;
persona Spiritus sancti sequitur generationem,
et ideo non generat, quia non est innascibilis.
4. Ad illud quod obicitur de tertio modo emanandi, scilicet de arte,
dicendum quod ars non habet fecunditatem ad emanandum sive ad producendum nisi per voluntatem ;
et ideo modus ille non debet distingui a modo producendi per modum liberalitatis sive voluntatis.
Vel aliter et melius.
Modus producendi per artem convenit cum modo producendi per naturam in hoc, quod utrobique producitur simile.
Differt autem,
quia in productione naturali producitur similis in substantia et natura, alius in persona ;
in productione autem artis producitur simile secundum rationem formae exemplaris, dissimile vero in substantia et natura.
Talis autem modus producendi est incompossibilis divinae essentiae, quae non compatitur diversitatem essentiarum.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista circa litteram
primo est dubitatio de hoc quod dicit Magister,
quod purgatissimis mentibus cernitur.
Videtur enim male dicere,
quia nulla mens, dum est in via, purgatissima est, sed tantum in patria.
Respondeo
Dicendum quod mens ad hoc quod Deum contempletur perfecte,
indiget purgari quoad intellectum et affectum.
Ideo dicit
per iustitiam fidei,
id est per fidem,
quae facit iustum in opere et per se purgat intellectum, sed iustitia affectum.
Utriusque autem purgationis triplex est gradus.
Nam intellectus purgatus est, cum abstrahitur a sensibilibus speciebus,
purgatior, cum mundatur a phantasticis imaginibus,
purgatissimus, cum a philosophicis rationibus.
Gradus purgationis affectus sunt isti :
purgatus est affectus, cum mundatur a culpa,
purgatior, cum a sequela,
purgatissimus, ab occasione ;
et in hoc statu idoneus est contemplari.
Dubium II
Item,
opponitur de hoc quod dicit :
Mentis humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur etc.
Videtur enim,
quod etiam mundata non figatur ibi,
quia quantumcumque mundetur,
adhuc excedit lux illa improportionabiliter aciem mentis :
ergo si propter sui excellentiam non potest videri a non habente fidem, nec etiam ab habente.
Respondeo
Differt dicere considerari et figi et comprehendi.
Considerari potest a mente immunda ;
sed figi in illa non potest nisi mens pura ;
comprehendere non potest nisi immensa.
Ratio autem, quare non potest figi, est duplex :
una,
quia est supra intellectum, et ideo intellectus in ea non figitur,
nisi habeat gluten affectus, sed statim recidit ;
alia ratio,
quia oculus sanus est illi luci proportionabilis qualitative, etsi non quantitative ;
sed oculus infirmus sive lippus utroque modo est improportionabilis,
et ideo non figitur.
Dubium III
Item,
obicitur de hoc verbo Ambrosii :
Deus et Dominus nomen est naturae et nomen potestatis,
quia dicit Damascenus,
quod hoc nomen Deus imponitur ab operatione,
unde dicitur ab « aithein », quod est ardere,
vel a « theein », quod est fovere,
vel a « theasthai », quod est videre.
Respondeo
Dicendum quod de hoc nomine et consimilibus est loqui dupliciter :
aut quantum ad id cui imponitur ;
et sic est nomen naturae,
quia ei imponitur quod est summa natura ;
aut quantum ad id a quo imponitur ;
et sic est nomen operationis,
quia imponitur ab operatione.
Dubium IV
Item,
quaeritur de hac circumlocutione :
utrum hoc nomen : « Ego sum » etc., sit nomen essentiae, vel personae.
Et quod personae, videtur, quia pronomen demonstrativum certam significat personam.
Et iterum, loqui est actus personae.
Si forte dicas,
quod « ego », quia significat originem,
stat pro persona Patris, « sum »,
quia significat actum egredientem, pro persona Filii, « qui », relativum utrumque nectens,
stat pro persona Spiritus sancti.
Hoc nihil est,
quia pro eodem stat relativum et antecedens.
Respondeo
Dicendum quod illud nomen « qui est », et « Ego sum qui sum » est nomen essentiae proprie :
hoc enim est quaedam circumlocutio,
significans entitatem in omnimoda perfectione et absolutione,
et hoc est nomen proprium divinae substantiae.
Et quod obicitur,
quod pronomen significat certam personam,
dicendum quod persona ibi dicitur certum suppositum Verbi,
et hoc est substantia et natura.
Dubium V
Item,
quaeritur de hac auctoritate :
utrum imago stet ibi pro essentia aut pro persona.
Si pro essentia,
ergo idem est dicere imaginem nostram, quod essentiam nostram ;
si pro persona,
non debet dici nostra, sed mea ;
si pro imagine creata, nihil ad propositum,
quia per hoc non probatur unitas naturae.
Respondeo
Dicendum quod secundum quod Sancti hic accipiunt,
imago et similitudo dicit essentiam et relationem.
Importat enim imago unitatem cum distinctione,
et similitudo similiter propter intrinsecam relationem.
Et ideo in hoc nomine « imago » et « similitudo »
quantum ad aliquid suae significationis notatur unitas essentiae,
quantum ad aliquid notatur pluralitas personarum.
Et ideo aliter exponit Augustinus,
aliter exponit Hilarius.
Augustinus considerat partem significati, scilicet essentiae unitatem.
Sed Hilarius totum.
Unde dicit,
quod nomine imaginis et similitudinis simul intelligitur unitas et pluralitas.
Similiter Augustinus in hoc quod est, faciamus et nostram,
considerat solum consignificatum ;
et ideo pluralitatem.
Hilarius vero considerat significatum et consignificatum,
et ideo in utroque dicit intelligi pluralitatem et unitatem.
Dubium VI
Item,
Hilarius dicit :
Neque diversitatem duobus admisceri altetius ad alterum similitudo permittit.
Sed contra.
Similitudo est rerum differentium eadem qualitas ;
ergo similitudo compatitur secum differentiam.
Respondeo
Dicendum quod est similitudo secundum accidens,
et similitudo secundum substantiam.
Et haec est duplex,
secundum totum et secundum partem.
Similitudo secundum accidens, vel secundum partem substantiae admittit diversitatem ;
sed non similitudo secundum totum.
Et quoniam in divina essentia est summa simplicitas,
ideo non potest esse similitudo secundum accidens neque secundum partem :
et ideo similitudo non compatitur diversitatem naturae.
Dubium VII
Item,
obicitur de hoc quod dicit Magister :
Significavit, nomine consortii non poni aliquid, sed removeri,
quia ex hoc videtur,
quod omnis numeralis dictio secundum ipsum nihil ponit, sed tantum privat ;
sed hoc videtur falsum.
Cum enim in divinis sit vera pluralitas personarum, non tantum privative,
sed etiam positive videntur dici.
Respondeo
Haec fuit positio Magistri,
quae communiter non tenetur, quia non habet veritatem,
sicut infra melius patebit.
Tamen Magister excusatur,
quia dixit
quod non ponunt aliquid nomina numeralia,
quia important numerum, qui non est proprie in divinis.
Numerus enim causatur ex unitatum aggregatiome et distinctione ;
et distinctio unitatum fit tripliciter :
continui divisione, formarum disparatione, gradu sive ordine.
Quoniam igitur in divinis non est aggregatio nec talis distinctio, ideo nec numerus proprie.
Dubium VIII
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
quare magis hoc nomen « Deus » stet sive supponat pro persona Patris quam pro persona Filii ;
et quomodo Trinitas intelligatur ex hoc.
Respondeo
Ad hoc dicendum
quod octo modis innuitur nobis personarum pluralitas in Scriptura.
Primo modo significatione,
Matthaei ultimo, 19 :
Secundo modo consignificatione ;
Genesis in principio, ubi nos habemus « Deus »,
Hebraei habent « Heloym », quod est nominativus pluralis huius singularis « Hel ».
Tertio modo suppositione, ut cum dicitur : Deus genuit Deum ;
Proverbiorum 8, 25 :
Quarto modo appropriatione,
ut ibi :
« Deus » enim ibi Patri appropriatur et « Principium » Filio.
Quinto modo iteratione,
ut Isaiae 6, 3 :
Sexto modo ordine verborum ;
Psalmus [66, 6] :
Septimo modo connotatione in actu missionis,
ut cum dicitur ad Galatas 4, 4 :
Octavo modo apparitione, sicut apparuerunt Abrahae tres viri ;
Genesis 18, 2.
Dubium IX
Item,
obicitur de hoc quod dicit :
Ille etiam maximus Prophetarum,
quia super illud Matthaei 17, 3 :
dicit Glossa :
Elias fuit maximus Prophetarum :
non ergo David.
Respondeo
Spiritus prophetiae, in maiori abundantia datus, prophetam Domini facit excellentiorem.
Potest ergo dupliciter dari in maiori abundantia :
aut quia ad plura, aut quia ad altiora.
Eliae datus est ad plura,
quia ad futurorum praevisionem et miraculorum operationem.
Sed David ad altiora,
quia, sicut patet ex eius prophetia, plura vidit et clarius,
quia prophetia intellectuali.
Dubium X
Item,
obicitur de hoc quod dicit :
quia possessio est rei inferioris,
ordo rei posterioris,
conceptio similiter sonat in sexus fragilitatem et partus similiter ;
quae non conveniunt divinis.
Respondeo
Sapientia describitur
per comparationem ad effectus
et per comparationem ad principium.
Et quoniam per comparationem ad effectus habet in se thesaurum infinitum in numerositate et habet ordinem in discretione,
ideo describitur per verbum possidendi et ordinandi.
Per comparationem ad suum principium emanat emanatione intrinseca in eo, quod est de substantia emanantis ;
ideo describitur per verbum conceptionis et parturitionis.
