Distinctio XLIII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XLIII
« Quidam tamen de sensu suo gloriantes »
DIVISIO TEXTUS
Supra ostendit Magister, quid Deus possit ; in hac parte intendit ostendere, quantum possit. Et quoniam quidam Dei potentiam limitabant, ideo intendit Magister ostendere huius opinionis falsitatem, et huius positionis falsitate ostensa, reperitur Dei potentia esse infinita Et habet haec pars tres partes.
In prima proponit sive narrat eorum erroneam opinionem.
In secunda dissolvit eorum multiplicem rationem, ibi : « Istamque suam opinionem verisimilibus argumentis ».
In tertia concludit et confirmat veritatis assertionem, quae est in huius opinionis contraria positione, ibi « Fateamur ergo, Deum multa posse facere » etc.
Prima et ultima parte remanentibus indivisis, media pars dividitur secundum numerum rationum, quas adducit.
Prima sumta est a ratione boni et iusti. Et hanc format duobus modis, et ponitur ibi : « Non potest Deus, nisi quod bonum est et iustum ».
Secunda sumta est a ratione debiti, et hanc ponit ibi : « Addunt quoque alia dicentes : Non potest » etc.
Tertia sumta est a ratione faciendi et dimittendi, et hanc format duobus modis, ibi : « Adiciunt quoque illi dicentes » etc.
Quarta sumta est ex ratione praescientiae Dei, et haec ponitur ibi : « Item aliud adiungunt dicentes » etc.
Quinta sumta est ab auctoritate Augustini et hoc a duplici auctoritate et ponitur ibi : « His autem illi scrutatores ».
Et in qualibet harum partium Magister ponit primo obiectiones, secundo vero ponit solutionem ; et partes manifestae sunt.
TRACTACTIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam praesentis distinctionis quaeritur de quantitate divinae potentiae sive de infinitate. Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum potentia Dei sit infinita.
Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum ipsa essentia divina sit infinita, sicut potentia.
Tertio quaeritur, utrum Deus possit producere opus infinitum.
Quarto, utrum ratio operandi sit infinita.
Prima quaestio respicit infinitatem in possendo, secunda in essendo, tertia in operando, quarta in ratione operandi.
ARTICULUS UNICUS.
De infinitate divinae potentiae.
QUAESTIO I
Utrum potentia Dei, secundum quod huiusmodi, sit infinita.
Primo ergo quaeritur, utrum Dei potentia sit infinita ; et quod ipsa potentia, secundum quod huiusmodi, sit infinita, ostenditur sic.
- Infinitum dicitur quod non habet terminum ; sed divina potentia quantum ad posse non habet terminum : ergo etc. Prima manifesta est ; secunda patet per Chrysostomum in quadam Homilia : « Omnipotens dicitur, quia eius posse non invenit non posse » : ergo si semper invenit « posse », semper quantitatem potentiae accipientibus est ultra accipere : ergo est infinita.
- Item, omnis potentia activa, quae potest in effectus infinitos, est actu infinita ; divina potentia est huiusmodi : ergo etc. Probatio primae : si potentia est pure in actu, ergo habet totum actualiter, quod potest habere : ergo si totum habet actualiter, et nihil potest ei accrescere nec de novo aliquid dari, et potentia ut potens se extendebat ad infinita : ergo actu habet in se infinitatem. Minor patet, quia divina potentia nunquam potest in tot effectus, quin adhuc possit in plures ergo manifestum est quod est infinita.
- Item, omnis potentia, quae potest in actum infinitum, si est omnino in actu, est simpliciter infinita ; sed divina virtus est huiusmodi : ergo etc. Maior patet sic : sicut se habet potentia ad potentiam, sic actus ad actum ; sed actus infinitus excedit finitum in infinitum, ergo et potentia potentiam : ergo si potentia est omnino in actu, est infinita. Minor patet, quia Deus dicitur durare in infinitum et potest creaturam conservare in infinitum : ergo etc.
- Item, omnis potentia, quae potest super extrema in infinitum distantia, est infinita ; sed potentia divina est huiusmodi, quia de nihilo aliquid facit, et inter aliquid et nihil est infinita distantia ; ergo etc.
- Item, omnis potentia, quae omnino indifferens est ab essentia, est infinita ; sed divina potentia est huiusmodi : ergo etc. Probatio primae : quandocumque aliqua duo sunt omnino indistantia, ubicumque est unum, et reliquum : ergo si potentia est omnino indifferens ab essentia, ubicumque est potentia, et essentia. Sed ubi est essentia, ibi est centrum potentiae : ergo ubicumque potest potentia talis, potest ut in centro : ergo cum nulla potentia limitetur in centro suo, sed amplius possit, aut divina potentia nihil potest aut potest quantum vult, et sic in infinitum : ergo, quantum est de se, potentia illa potest in infinitis operari. Sed potentia illa omnino est indifferens et simplex : ergo idem est ibi latum et intensum : ergo si extensive est infinita, et intensive : ergo omnino est infinita. Et hoc est, quod dicit Philosophus, in libro De causis, quod « virtus quanto magis unita, tanto magis infinita ». Cum ergo divina potentia sit unitissima, quia est omnino idem cum sua origine, ubique potest tamquam in sua origine : ergo nunquam invenit non posse.
Contra : 1. Omne illud est finitum, in quo est reperire statum ; sed in divina potentia est reperire statum, quia est assignare aliquid, quod non potest, sicut supra ostensum est, ut actus corporales et actus deformes : ergo etc.
- Item, quod exceditur ab aliquo est finitum, quia infinitum nullo modo exceditur ; sed scientia excedit potentiam respectu scibilium ; plurium enim est scientia quam potentia, scit enim mala, et non potest : ergo etc.
- Item, videmus in potentiis creatis, quod infinitas est a materia, sed finitas est a forma : ergo cum potentia Dei sit omnino forma sive formalis, nihil omnino habens possibilitatis, ergo simpliciter est finita et nullo modo infinita.
- Item, inter contradictorie opposita est distantia infinita ; sed creaturae virtus finitum unum reducit ad alterum, ut non currentem facit currere, et tamen est finita : ergo.
- Item, video quod anima habet potentiam omnino indifferentem ab essentia, sicut potentia vivificandi corpus ; habet etiam potentiam ad actum infinitum, sicut ad durandum sive permanendum in infinitum ; habet potentiam nihilominus ad actus infinitos ; et tamen ipsa potentia est finita in se : ergo videtur pari ratione de divina potentia, cum anima sit expressa imago Dei. Unde videntur rationes praedictae nihil valere.
Respondeo : Dicendum quod divinam potentiam est ponere omnino et in actu et in habitu infinitam ; sicut probatum est per effectum a posteriori, quia habet effectum infinitum duratione et infinitos appositione, ad quos comparatur ut actus purus et ut tota causa. Et ideo est habens in se plenam et perfectam actualitatem respectu infinitorum ; et necesse est, cum habeat totum, quod unquam habitura est, et ex se habeat, quod ipsa infinita sit. Alia ratio ostendit hoc quasi a priori. Propter summam enim indivisionem virtutis cum essentia, et propter summam unitatem ipsius virtutis, ubicumque potest, tota potest, et tantum in extremo mundi quantum in medio, et tantum in summo quantum in latus, et omni modo infinitatis. Nec est consimilis ratio in aliqua creatura nec quantum ad causalitatem effectus nec quantum ad productionem actus nec quantum ad unitatem. Non quantum ad causalitatem, quia nulla virtus creaturae respectu durationis infinitae est pure activa, immo necesse est per divinam influentiam conservari.
Similiter nec quantum ad productionem actus, unde habet infinitatem passivam etiam in recipiendo, et ideo nulla est actu infinita, sed solum in potentia. Et quia infinitum in potentia pendet ex infinito in actu, ideo omnis infinitas durationis creatae et operationis pendet ex infinitate virtutis increatae. Et hoc est quod dicit Philosophus, in libro De causis, quod « omnes virtutes infinitae pendentes sunt per unum infinitum primum, quod est virtus virtutum ».
Similiter non est simile de simplicitate sive unitate. Nam potentia divina est omnino in se simplex et omnino habet essentiam sive substantiam simplicem, omnino etiam ab illa est indifferens ; et ideo omnimoda unione est unitissima, et ideo infinita. Sed nullius creaturae, quantumcumque nobilis, potentia est omnino simplex, quia omnis talis potentia dicit aliquem respectum dependentiae ; nec fundatur in substantia omnino simplici ; nec omnino est indifferens, quia nulla creatura est sua potentia, loquendo essentialiter.
Et ideo quia deficit omnis creatura a ratione summae simplicitatis, et infinitatis per consequens. Et sic patet, quod divina potentia est infinita, et ratio infinitatis. Et patet responsio ad ultimam rationem ostendentem, praedictas rationes non valere.
[Ad obiecta] : 1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod invenit terminum, et quod invenit excessum, dicendum quod divina potentia est infinita respectu eorum quae posse est « posse » ; respectu aliorum, quae posse est impotentiae, nec est finita nec est infinita, quia nihil ex eis potest.
Quando enim dicitur, quod invenit terminum vel excessum, dicendum quod falsum est, quia excessus et terminus rei attenditur secundum ea ad quae res se extendit ; et divina potentia se extendit solum ad bona, et quantum ad talia nunquam est plurium scientia quam potentia ; nec quantum ad talia invenit terminum. Et ideo patet illud. Potest tamen et aliter dici, quod dupliciter est loqui de potentia et scientia : aut in se aut per comparationem ad obiecta. Si in se, sic una non excedit aliam, quia quidquid scit potest scire, et quidquid potest scit se posse. Vel per comparationem ad obiectum, et sic est loqui dupliciter : aut secundum formam sive speciem aut secundum numerum. Si secundum numerum, sic, cum potentia possit infinita, non exceditur a scientia ; si autem secundum formam, sic, quia potentia est respectu bonorum tantum, exceditur ; tamen ex hoc non sequitur, quin sit infinita.
Et est exemplum : si quis imaginetur duas lineas infinitas, plures sunt duae quam una, quia non habebat una infinitatem secundum numerum, sed solum secundum longitudinem ; et sic non sunt maiores vel longiores duae quam una. Similiter in proposito intelligitur. Potentia enim dicitur infinita respectu obiectorum secundum numerum, sed non secundum qualitatem, quia non potest in mala vel privatoria.
Et per hoc patet primum et secundum. Quamvis enim inveniat terminum respectu mali, non tamen respectu boni, et ille terminus vel excessus potius facit ad infinitatem, quia non est « posse », sed « non-posse » ; et ideo, quamvis hoc videatur dare terminum secundum rationem intelligendi, secundum veritatem non dat, quia quod non possit mala, hoc totum est propter immensitatem virtutis.
- Ad illud quod obicitur, quod infinitum est passio potentiae materialis, dicendum quod hoc verum est de infinito per privationem completionis sive completi esse ; sed non est verum de infinito per privationem limitationis. Primum enim est infinitum potentia, passiva sive receptiva, et ita primo inest materiae ; secundum est infinitum actu, et ideo in illo solo vere est et proprie, qui est tantum actus et actus purus et perfectissimus.
- Ad illud quod obicitur, quod creatura potest super ea quae summe distant, dicendum quod ens et non-ens non dicuntur summe distantia, quia opponuntur contradictorie, sed quoniam nihil habent commune nec quantum ad genus subiectum nec quantum ad genus praedicabile ; sed quiescere et moveri, sive moveri et non moveri, quod pro eodem accipitur, utroque modo habent commune ; et ita non est distantia infinita, nec est simile.
5 Ad illud quod obicitur de potentia vivendi, dicendum quod « vivere » uno modo dicit actum consequentem, sicut moveri ; et sic est ab anima mediantibus potentiis differentibus ab ipsa essentia. Alio modo dicitur « vivere », secundum quod est actus primus, et est ab essentia animae ut in ratione formae, non in ratione agentis ; et propter hoc non consideratur ibi esse tantum in operando, sicut albedo se ipsa dealbat, ita quod non notatur ibi nec est egressus alicuius, ut a potentia agente. Nos autem loquimur hic de potentia ut agente et producente aliquid, quae potentia, quantumcumque sit idem, tamen dicit aliquam inclinationem, et ideo dependentiam ; et ideo privat simplicitatem, ac per hoc privat infinitatem. In Deo autem non sic ; et ideo ratio illa non habet instantiam, recte intellecta.
QUAESTIO II
Utrum divina essentia sit infinita.
Secundo quaeritur, utrum essentia sit infinita sive divina potentia sit infinita quantum ad esse.
Et quod sic, videtur.
- Quia nulla potentia nobilior est substantia ; sed divina potentia est infinita : ergo cum non sit nobilior nec maior substantia, necesse est substantiam esse infinitam.
- Item, si aliqua duo - liceat sic dicere - sint omnino idem, si unum est infinitum, et reliquum ; sed substantia et potentia sunt idem, et esse et posse : ergo cum divinum posse sit infinitum, et esse, et ita essentia.
- Item, quandocumque aliqua duo sic se habent, quod ad nihil se extendit unum, ad quod pariter non se extendat reliquum. Si unum est infinitum, et reliquum ; sed ad nihil omnino se extendit potentia, ad quod non se extendat essentia - nunquam Deus potest facere tot, quin eius substantia possit esse in tot, secundum quod dicitur, III Regum 8, 27 : « Si caelum et caeli caelorum » etc. - ergo etc.
- Item, omni finito potest aliquid cogitari maius, scilicet infinitum ipsum ; sed divina essentia est ita bona et magna, quod nihil maius nec melius cogitari potest, alioquin non est Deus : ergo etc.
- Item, omne finitum bonum melius est cum alio bono quam per se tantum, quia finitum additum finito facit maius : ergo si divina essentia est finita, maius aliquid cum alio erit quam per se tantum : ergo non est perfectissima nec optima ; quod omnino nefas est dicere.
- Item, omne finitum bonum contingit aliquando aequari et reddi per duplicationem finiti, ut patet in linea - et hoc dico, si illud quod duplatur facit maius, hoc dico propter punctum - si ergo divina essentia est finita secundum nobilitatem et bonitatem, si dupletur bonitas creaturae, ascendendo aliquando pervenietur ad bonitatem aequalem divinae bonitati ; hoc autem est falsum et impossibile, quod creatura sit proportionalis Creatori, et hoc dicit Augustinus, VIII De Trinitate : ergo et illud, ex quo sequitur, scilicet quod divina essentia sit finita.
Sed contra : 1. « Finitum et infinitum, ut dicit Philosophus, sunt propriae passiones ipsius quantitatis » ; sed essentia ut essentia non habet quantitatem molis : ergo si consideratur ut in abstractione virtutis ut essentia, divina essentia nec est finita nec infinita.
- Item, omnis potentia, quae potest unum solum ita quod non aliud, est potentia finita : ergo pari ratione omnis essentia, quae est unum solum, ita quod nihil aliud, est essentia finita ; sed divina essentia est Deus et nihil aliud : ergo etc.
- Item, omne illud quod est finitum summae veritati, est simpliciter finitum - et hoc patet, quia prima veritas iudicat de unoquoque, sicut est ; patet etiam in simili, ut hoc est album et nigrum et bonum Deo, ergo simpliciter bonum - sed divina essentia est veritati divinae cognitionis finita, quia Deus ipsam comprehendit et novit perfecte, et « quod scitur, ut dicit Augustinus, scientis comprehensione finitur » : ergo etc.
- Item, nullum infinitum finit aliud, nihil dat alii quod non habet : ergo si divina essentia est infinita, ergo nihil finit, ergo nullius est finis ; et si hoc : ergo nihil bonum.
- Item, nullum infinitum comprehenditur a finito ; sed Deus comprehenditur a Beatis, quia aliter non essent beati, nisi Deum perfecte cognoscerent - semper enim appetitus ferretur ad amplius, et non quiescerent, et ita non essent beati - si ergo comprehenditur, non est infinitus.
- Item, nulla privatio est habitu nobilior : ergo cum infinitum dicat privationem, finitum dicat habitum, et omne nobilius Deo est attribuendum, patet etc.
Respondeo : Ad hoc voluerunt quidam dicere quod divina essentia sub ratione essentiae est finita, sub ratione potentiae est infinita. Nam essentia nominat Deum ut in se, et sic est finitus, quia perfectus ; finitus etiam, quia comprehenditur a finito, ut a Beatis ; et hoc dixerunt propter essentiae simplicitatem, quam dixerunt totam videri. In quantum autem consideratur sub ratione potentiae, sic dicit respectum ad effectus. Et quia non est status ibi, quia semper est aliquid extra accipere, dixerunt, quod sub ratione potentiae erat infinita.
Sed ista positio erronea fuit manifeste. Nam ista duo sunt incompossibilia, quod potentia sit infinita, omnino existente substantia finita, et quia idem sunt omnino, et quia prior secundum rationem intelligendi est substantia, et quia ad quidquid se extendit potentia sua ratione potentiae, et essentia, ut ostensum est. Et propter hoc dixerunt aliqui, quod est infinitum simpliciter et infinitum nobis : et voluerunt dicere, quod tam essentia quam potentia est finita secundum veritatem, quia est finita Deo, qui est veritas ; sed tamen utraque nobis est infinita, quia improportionaliter nos excedit. Unde, « Deus infinitus dicitur, quia nec loco nec tempore nec comprehensione comprehenditur », sicut dicit Damascenus.
Sed iterum ista positio non potest stare, quoniam, sicut supra probatum est de potentia, quod ipsa non habet statum in possendo, et iterum, est omnino actu, et ideo ponitur vere infinita ; sic etiam probari potest de essentia. Necesse est ergo, quod omnino infinita sit actu. Et hoc concedendum est et tenendum est tamquam verum, eo quod magis est consonum fidei, quae dicit Deum immensum, et magis consonum auctoritatibus Sanctorum, qui omnes dicunt ipsum infinitum, unde Damascenus dicit quod Deus est, « quoddam pelagus substantiae infinitum » ; magis etiam consonum sententiis magistrorum, magis etiam consonum rationi. Ad intelligentiam igitur obiectorum in oppositum notandum quod infinitum dicitur per abnegationem finis. Potest ergo dupliciter dici infinitum, scilicet a parte negationis, et similiter a parte finis. A parte finis : nam finis dicitur dupliciter, uno modo, quod est complementum ; et sic infinitum dicitur per privationem complementi, et hoc modo infinitum dicitur in materia et in genere substantiae et in aliis generibus ; et hoc modo non cadit in Deo, quia ipse est perfectissimus. Alio modo finis dicitur terminus, sicut finis agri, et sic infinitum dicitur quod caret termino et statu.
Et hoc potest esse dupliciter secundum negationem, quia potest intelligi privative et negative : privative, quia non habet terminum, sed tamen natum est habere, propter hoc quod habet esse limitatum, et hoc modo dicit incompletionem, et non est in Deo. Alio modo negative, quod non habet terminum nec est natum habere ; et hoc modo ponitur in Deo propter summam immensitatem.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod infinitum est passio quantitatis, dici potest quod sicut nomen quantitatis extenditur ad quantitatem virtutis, similiter nomen infiniti. Quantitas autem virtutis non tantum attenditur quantum ad opus, sed etiam quantum ad nobilitatem valoris ; et hoc patet, quia, ut dicit Augustinus, in spiritualibus idem est maius et melius.
- Ad illud quod obicitur, quod est unum ita quod non est aliud, dicendum quod aliquid comparari ad multa potest esse dupliciter : aut secundum comparationem causalitatis aut secundum comparationem identitatis. Comparari ad multa sub ratione causalitatis hoc convenit infinito, quia infinitum ; sed secundum rationem identitatis, non. Unde quia infinitum, ideo se extendit ad multa, sed non sequitur, quod sit multa. Unde si essentia vel potentia comparetur secundum rationem identitatis ad res, neutra est plurium ; unde nec potentia divina est aliae potentiae, nec essentia aliae essentiae ; si secundum rationem causalitatis, sic convenit et potentiae et essentiae. Nam sicut potentiae convenit facere plura, sic essentiae in pluribus esse.
- Ad illud quod obicitur, quod est finitum summae veritati, dicendum quod haec est duplex : aut enim est finitum summae veritati, quia veritas iudicat ipsum esse finitum, aut quia non excedit eius comprehensionem. Primo modo non est Deus sibi finitus sed infinitus ; vere enim scit se esse infinitum. Secundo modo est finitus, quia se non excedit, cum sit infinitus : et sic non valet argumentum, et est ibi fallacia secundum quid et simpliciter : si non excedit infinitum : ergo est finitum simpliciter.
- Ad illud quod obicitur, quod infinitum non finit, dicendum quod infinitum per privationem perfectionis non finit ; sed infinitum per negationem limitationis habet rationem finiendi, quia, cum sit summum, in ipso est omnis status : in hoc enim infinitas non repugnat simplicitati nec complemento.
- Ad illud quod obicitur, quod comprehenditur, dicendum quod non comprehenditur per inclusionem, comprehenditur autem per perfectam visionem, dilectionem et tentionem, et hoc a parte comprehendentis et non comprehensi ; et ideo, quia perficitur, requiescit, quamvis ultra non attingat.
- Quod ultimo obicitur, solutum est ; obicit enim de infinito, secundum quod dicitur privative ; sed prout dicitur de Deo, non dicit privationem secundum rem, sed solum quantum ad modum significandi ; et respondet ei summa positio. Nihil enim dicitur immensum nisi quod habet summam et perfectissimam actualitatem et nihil coarctans et determinans. Unde etsi videatur dici privative, tamen secundum veritatem excludit omnem privationem.
QUAESTIO III
Utrum divina potentia possit in effectum actu infinitum.
Tertio quaeritur de infinitate divinae potentiae quantum ad opus, utrum videlicet divina potentia possit in effectum actu infinitum.
Et quod sic, ostenditur hoc modo.
- Potentia se habet proportionaliter ad opus, unde tanta potentia potest in tantum opus : ergo et maior in maius, et infinita actu in infinitum actu.
- Item, omnis potentia, quae operatur ex se tota, si est infinita, producit infinitum, cum operetur ex tota sua virtute ; sed divina potentia, cum sit simplicissima, se tota operatur : ergo videtur quod producat effectum infinitum. Si tu dicas, quod hoc non potest esse propter defectum et limitationem ipsius effectus ; contra : Frustra est potentia, quae non reducitur ad actum ; unde et Philosophus dicit quod frustra est potentia activa, cui non respondet passiva : ergo aut potentia divina frustra est infinita, aut ei respondet effectus infinitus et potentia passiva infinita.
- Item, omnis potentia potest se ipsam manifestare, ergo divina potentia, cum sit infinita, potest suam infinitatem manifestare ; sed infinitas non manifestatur nisi in effectu infinito : ergo etc. Si tu dicas, quod manifestatur in productione Filii et Spiritus sancti ; tunc obicitur, quod Spiritus sanctus habet potentiam infinitam : ergo potest ipsam manifestare, sed non in productione personae infinitae : ergo in productione creaturae.
- Item, omne possibile ponibile in esse ; sed Deus potest producere infinita : ergo infinita produci est possibile, ergo ponibile. Sed possibili posito in esse, nullum accidit inconveniens : ergo posito, quod Deus faciat infinita, nullum accidit inconveniens. Sed Deus potest omne illud quod non est inconveniens posse vel facere : ergo Deus potest facere, quod sint infinita actu.
- Item, appelletur A omne creabile ; tunc quaero : A aut est finitum aut infinitum. Si finitum, et Deus non potest nisi A : ergo non potest nisi finita : ergo potentia eius est finita. Si infinitum, et Deus potest facere A : ergo potest facere aliqua actu infinita.
- Item, continuum est divisibile in infinitum ; quaero, utrum Deus possit reducere potentiam continui ad actum. Si non potest : ergo potentia continui excedit potentiam Dei ; quod est absurdum, quia tunc potentia divina esset finita. Si eam potest reducere ad actum omnino ; sed hoc non est, nisi cum est actu divisum in partes infinitas : ergo etc.
Sed contra :
- Quod non possit in effectum intensione infinitum, videtur, quia infinito simpliciter nihil est maius : ergo si producit effectum infinitum, tunc ergo illo nihil est maius : ergo Deus non est maior. Si ergo hoc est summae nobilitatis in Deo, quod nihil possit ei aequari, producere talem effectum est contra nobilitatem divinae potentiae : ergo etc.
- Item, omne quod est actu infinitum, est summe simplex. Nam si est aliqua compositio, tunc est ibi coarctatio et limitatio. Si ergo Deus producit effectum infinitum, illud est simplicissimum ; sed in simplicissimo idem est essentia, bonitas et potentia : ergo si effectus est infinitus in potentia et bonitate, ergo summum bonum, ergo non bonum propter aliud, ergo non bonum propter Deum ; ergo nec a Deo, quia universa propter semetipsum operatus est Dominus, et idem est finis, quod et primum principium. Ergo si est infinitus, non est a Deo : ergo non est effectus ; et sic patet etc.
- Item, si Deus potest in effectum actu infinitum ; quaero a te, utrum possit in aliud. Si non : ergo in agendo amittit potentiam, et sua potentia agendo debilitatur. Si ergo potest in effectum alium consimilem illi, esto quod faciat ; ponatur ergo. Isti duo effectus sunt consimiles in natura, ergo sunt in eodem genere : ergo si sunt in eodem genere, tunc habent aliquod in plus in quo conveniunt, et aliqua propria per quae differunt ; ergo exceduntur ab aliquo et arctantur per aliquod. Sed omnia talia sunt finita : ergo etc.
- Item, quod non possit facere infinita actu, ostenditur, quia non sunt plura infinitis : ergo si produceret infinita actu, non posset producere plura : ergo Deus est impotens. Sed nihil potest facere Deum impotentem : ergo etc.
- Item, ubi est infinitas actualis secundum numerum, ibi deficit status et ordo et distinctio ; sed divina sapientia non patitur, Deum aliquid facere sine modo et mensura : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod duplex est infinitum, scilicet in actu et in potentia. Infinitum in potentia Deus potest facere et facit ; infinitum in actu non potest facere nec facit. Non potest, inquam, facere, quuia nec convenit sibi, nec convenit creaturae. Sibi non convenit : cum enim summe bonus sit, non potest aliquid facere nisi bonum, et ita non potest facere nisi rem ad se ordinatam. Quoniam igitur ordo praesupponit numerum, et numerus praesupponit mensuram, quia non ordinantur ad aliud nisi numerata, et non numerantur nisi limitata : ideo necesse fuit, Deum facere omnia in « numero, pondere et mensura », nec aliter facere potuit nec potest, nec infinitum nec infinita in actu. Ratio est etiam, quia hoc nullo modo convenit creaturae. Infinitum enim in actu est actus purus, alioquin, si aliquid haberet de limitatione et arctatione, esset finitum ; sed quod est actus purus, est suum esse per essentiam, et nihil tale accipit esse ab alia essentia nec ex nihilo. Si igitur creatura, eo ipso quod creatura, aliunde est et ex nihilo, nullo modo potest esse actus purus, nullo modo potest esse infinita.
Et si non potest esse una infinita, nullo modo possunt esse infinitae secundum numerum, quia necesse est illas plures ad aliquam unam creaturam reduci ; sed infinita ad finitum reduci est impossibile : patet ergo etc. Et quod ad aliquod finitum necessario reducantur, patet : quia necesse est ponere ordinationem in creaturis, non tantum ad Deum, sed etiam ad se invicem. Summa ergo responsionis est, quia non decet Deum facere creaturam, quin ordinem habeat et mensuram ; et ratio est ex parte creaturae, quia necesse est omnem creaturam esse limitatam, eo quod ex nihilo, et eo ipso quod composita est.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod potentia tanta potest in tantum effectum sive opus, dicendum quod est opus operans et opus operatum : opus operans, ut creare, opus operatum, ut creatura. Dicendum ergo quod opus operans est infinitum, sicut ipse Creator, sed opus operatum necesse est esse finitum. Quod ergo obicitur, quod opus proportionatur potentiae, si intelligatur de opere operante sive de actione generaliter, verum est ; si autem intelligatur de opere operato, non habet veritatem, nisi cum causa et effectus se habent per univocationem et sunt unius generis ; hoc autem non est hic.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus operatur ex tota potentia, dicendum quod agens ex tota potentia quoddam agit per naturam, et hoc agit tantum quantum potest, et tantum quantum ipsum est, ubi est productio similis. Quoddam agit per deliberationem et voluntatem, et tale non agit nisi secundum ordinem et quantum vult : unde ex eadem potentia facit magnum et parvum ; et sic agit Deus.
Ad illud quod obicitur, quod frustra est potentia, quae non reducitur ad actum, verum est de potentia, quae completur in actu ; sed divina potentia non completur per actum, et ideo non est frustra, etiamsi non habeat potentiam passivam correspondentem. Tamen illa propositio intelligitur non habere veritatem in potentia, quae potest infinita, si intelligatur quod omnino reducatur ad actum ; reducitur tamen et reduci potest secundum partem ; et ideo non est frustra.
- Ad illud quod obicitur, quod divina potentia, cum sit infinita, debet suam infinitatem manifestare in infinito effectu, dicendum quod Deus suam infinitatem manifestat in infinito secundum potentiam, sicut patet, quia, sicut supra monstratum est, interminabilis duratio manifestat virtutem infinitam. In infinito autem secundum actum non potest manifestari simpliciter, quia non decet, sed proportionaliter, quia ens in infinitum excedit non-ens ; et tamen Deus ex nihilo facit ens, inter quae est distantia infinita. Unde cum divina potentia dicatur infinita tripliciter : durationis aeternitate, virtutis immensitate et effectuum generalitate sive numerositate ; prima manifestatur per infinitum duratione, quod est finitum actu, infinitum in potentia ; secunda per creationem de nihilo, ubi est distantia infinita propter omnimodam improportionem : tertia manifestatur partim per positionem, partim per privationem, quia tot fecit et adhuc potest in plura, et non tot fecit, quin adhuc possit in plura ; tamen hoc manifestatur alia infinitate duplici manifesta. Et ita patet, quod non oportet quod sit infinitum actu. Potest tamen dici, sicut tactum est, quod virtus Patris manifestatur in productione Verbi, et per consequens tota virtus divina, cum virtus Filii et Spiritus sancti sit una, et aequales sint in virtute.
- Ad illud quod obicitur de possibili, quod potest poni, dicendum quod est possibile a potentia infinita et possibile secundum potentiam finitam. Possibile secundum potentiam finitam potest poni, quia omnino potest esse ad actum reducta ; sed possibile secundum potentiam infinitam non potest poni, quia semper est in reducendo, et nunquam in reductum esse.
- Ad illud quod obicitur, quod A appelletur omne creabile, esto. Quod quaerit, utrum A sit finitum, vel infinitum, dico quod infinitum, sed non est infinitum actu sed potentia ; et ideo non sequitur quod, si Deus possit A, quod possit in actu infinitum. Et si dicatur : ponatur quod Deus faciat A, dicendum quod non est ponibile, ratione praedicta.
- Ad illud quod quaeritur, utrum possit potentiam continui reducere ad actum, dicendum quod sicut potentia in continuo passiva infinita est ad divisionem, sic in Deo activa infinita. Unde sicut continuum potest dividi in infinitum, tamen impossibile est quod totaliter sit divisum, alioquin non esset infinitum ; sic dividere in infinitum est possibile ad actum reducere ; sed, sicut impossibile est divinam potentiam terminari, ita impossibile est quod sit in termino divisionis. Unde Deus potest potentiam continui reducere ad actum, quia potest esse in reducendo et semper in reducendo, ita quod nunquam plus se extendat potentia quam divina actio : sed tamen continuum nunquam potest esse in reductum esse, sicut nec Deus in reduxisse. Concedendum ergo quod impossibile est esse aliquid actu infinitum nisi solum Deum et eius potentiam. Et hoc est quod dicit Hugo de sancto Victore : « Sicut aeternitatem Dei non aequat tempus, nec immensitatem locus, sic nec sapientiam sensus, nec bonitatem virtus, nec potentiam opus ». Unde quando dicitur quod Deus potest facere infinita, notatur infinitas circa potentiam, non circa opus. Unde aliqui distinxerunt hanc : continuum potest dividi in infinitum, quia illa determinatio potest determinare hoc verbum « potest », vel hoc verbum « dividi ». Tamen quocumque modo distinguatur, semper intelligendum est infinitatem actualem esse proprium solius Dei.
QUAESTIO IV
Utrum ratio divinae potentiae se extendat ad infinita.
Quarto et ultimo quaeritur de infinitate divinae potentiae quantum ad rationem operandi, et quaeritur, utrum ratio operandi se extendat in infinitum.
Et quod sic videtur.
- Quia quidquid Deus potest, rationabiliter potest ; sed potest infinita : ergo rationabiliter potest infinita. Et si hoc, ergo ratio operandi ipsius potentiae se extendit ad infinita.
- Item, sicut se habet ratio sciendi ad scientiam, ita ratio producendi ad potentiam ; sed quia divina scientia est infinita, ideo habet in se rationes infinitas cognoscendi ; ergo cum divina potentia sit infinita, similiter et rationes producendi habet infinitas.
- Item, ratio operandi in Deo non est aliud quam bonitas et sapientia ; sed sapientia et bonitas est infinita : ergo et ratio operandi.
- Item, ratio operandi in Deo non est aliud quam Deus sive divina essentia, quidquid dicatur illa ratio ; sed divina essentia est infinita : ergo et ratio operandi.
Contra : 1. Potentia se extendit ad opera secundum exigentiam rationis - nihil enim omittit de his quae ratio exigit - si ergo ratio se extendit ad infinita, ergo videtur quod divina potentia producat infinita, quod falsum est.
- Item, ratio operandi est ipsa ars et dispositio ; sed dispositio non est nisi finitorum : ergo ratio operandi non est nisi finitorum.
- Item, ratio operandi est ipsa divina iustitia, quia « universae viae Domini misericordia et veritas » ; sed iustitia non est nisi finitorum : ergo videtur, quod ratio operandi similiter.
- Item, obicitur de praescientia, quae similiter est ratio operandi et est in plus quam potentia, quia respectu malorum ; et tamen non est respectu infinitorum. Si tu dicas, quod dispositio vel praescientia vel iustitia non complectitur plenam rationem, per quam potest operari divina potentia ; contra : Si non totam complectitur, ergo divina potentia sine his potest rationabiliter operari : ergo possibile est Deum operari praeter dispositionem, praeter iustitiam et praeter praescientiam. Sed nullus talis operatur sapienter nec recte : ergo etc. Restat igitur quod totam complectitur rationem.
Respondeo : Sicut dicit Magister in littera, aliqui voluerunt dicere quod ratio divinae potentiae est finita. Et ex hoc voluerunt divinam potentiam limitare, tum quia nihil potest facere nisi ex optima ratione, nec dimittere, tum quia nihil potest facere nisi praesciens, nihil nisi iuste ; et ideo cum haec finitorum sint, ut puta eorum quae facit, dixerunt divinam potentiam non posse alia, quam quae facit.
Sed haec positio est erronea, sicut ostendit Magister in littera, quia nobilitati divinae potentiae derogat eius immensitatem limitando ; et dicitur fuisse Magistri Petri Baalardi. Ratio autem huius stultae positionis fuit, quia nescierunt distinguere rationem potentiae nec actus eius. Actus enim potentiae duplex est : unus per modum habitus, scilicet posse, alius per modum actus, scilicet operari. Quando ergo quaeritur, utrum ratio divinae potentiae sit infinita, dicendum quod, sicut duplex est actus, ita dupliciter potest accipi ratio. Respectu enim actus, qui est « posse », accipitur ratio in habitu, scilicet divina scientia et divinae bonitatis condecentia ; et haec ratio se extendit ad infinita, quemadmodum et ipsa potentia respectu actus, qui est « posse ». Respectu vero actus, qui est « facere », accipitur ratio in actu, scilicet divina dispositio sive praescientia et meritorum exigentia. Nihil enim facit, nisi quod disponit ; nihil etiam retribuit, nisi secundum quod merita exigunt, quando retribuit ; nullam rem gubernat nec regit aliter, quam natura eius sive iustitia naturalis exigat.
[Ad obiecta] : Et secundum hanc distinctionem patet responsio ad primo quaesitum et ad rationes inductas : quaedam enim procedunt secundum unam viam, quaedam secundum aliam.
3-4. Ad illud quod postea obicitur de iustitia, dicendum quod iustitia, secundum quod dicit condecentiam divinae bonitatis et potestatis, sic est generalis ratio, quae complectitur totum posse ; sed in quantum connotat exigentiam a parte meritorum, sic non complectitur totum « posse » nec totum « agere » ; in quantum vero connotat condecentiam bonitatis respectu cuiuslibet temporis in actu, sic complectitur « agere », sed « posse » non. Dispositio similiter et praescientia agere complectuntur, sed non posse ; sed « agere » est respectu finitorum, sicut et illa sunt, sed « posse » est respectu infinitorum. Quod ergo obicitur tunc, quod Deus potest sine eis rationabiliter operari, dicendum quod falsum est nec sequitur ex illo. Quamvis enim Deus possit plura quam velit, tamen non potest operari sine voluntate ; quoniam nihil potest « facere », quin possit velle, sic et praescire et disponere. Necesse est enim potentiam exsequentem illis adaequari, scilicet dispositioni et voluntati, sed non oportet de potentia ut potente : ideo non sequitur quod possit facere sine illis.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
DUB. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de responsione Magistri, qua dicit : « His autem respondemus, duplicem verborum intelligentiam aperientes » ; unde scilicet veniat duplicitas huius : « non potest Deus, nisi quod iustum est » : quod hoc verbum « est » potest significare iustitiam quae est, vel iustitiam quae esset, si Deus faceret. Hoc enim nihil videtur, quia, si dicatur : iustum est hoc fieri, intelligitur iustum esse ut « nunc ». Similiter in proposito.
Respondeo : Dicendum quod distinctio Magistri est rationabilis. Ratio autem huius multiplicitatis est, quod hoc verbum « est » potest dicere praesens ut « nunc » vel simpliciter, et ita iustitiam quae nunc est, vel quae esset si res fierent. Potest autem multiplicitas assignari a tribus : primo a ratione attributi ; sicut enim hoc verbum « currit », per se dictum, dicit praesens ut « nunc ». sed quando additur deterininatio, potest stare pro praesenti simpliciter, ut puta si dicatur de equo iacente in stabulo : iste equus bene currit ; ita potest esse de hoc verbo « est » ratione eius quod additur et iustum. Aliter potest assignari a parte ampliationis huius verbi « potest », quia si ampliatio huius verbi « potest » totum dictum respiciat, ita quod implicatio cadat sub ampliatione, ita dicit praesens simpliciter. Si autem cadat extra, sic dicit praesens ut « nunc » ; et secundum hoc accipitur duplex sensus, quem Magister assignat. Tertio modo potest assignari ratio a parte eius quod est « nisi », quia potest teneri exceptive, vel consecutive. Si exceptive, tunc stat actus sive exceptum pro praesenti ut « nunc », et est sensus : non potest Deus, nisi quod iustum est, id est, nihil potest Deus praeter hoc quod est iustum. Vel potest teneri consecutive ; et tunc necesse est quod hoc verbum « est » teneatur simpliciter, quia regula est, quod termini in conditione ampliantur ad omne tempus ; et tunc est sensus : non potest Deus nisi quod iustum est, id est, nisi sit iustum ; et sic ampliatur ibi ad omne tempus. Ex quacumque tamen causa accipiatur locutio, vere multiplex est.
DUB. II
Item quaeritur de hac expositione Magistri : « Poterat per potentiam, sed non per iustitiam, quia iustitia stat ibi pro voluntate ». Videtur enim male dicere, quia nihil potest Deus facere, quod non possit velle : ergo si iustitia Dei est voluntas, omne quod potest simpliciter, potest de iustitia, et e converso.
Item, possibili posito in esse, non sequitur impossibile : si ergo Deus poterat per potentiam Lot subvertere sive comburere ; ponatur. Tunc quaero : aut hoc fuit iustum aut non. Si sic : ergo poterat per iustitiam ; si non : ergo fecit contra iustitiam, ergo inique ; quod est omnino impossibile.
Respondeo : Dicendum quod « iustitia » non stat ibi pro voluntate divinas simpliciter considerata - sic enim poterat velle quod et poterat facere - sed stat ibi pro voluntate pensante merita et volente retribuere secundun merita. Et quoniam Lot non meruerat submergi cum illis peccatoribus, non poterat iuste submergi, quantum fuit de exigentia meritorum. Nihilominus tamen poterat Deus hoc facere, quia ex hoc laudem suam et Lot utilitatem poterat elicere, cum non sit malum secundum se vere iustum affligere ; potest enim hoc Deus facere ad bonum suum.
Et per hoc patet responsio ad illud quod obicit. Posito enim, quod hoc factum fuerit, ponitur etiam fuisse iustum quantum ad condecentiam, licet non quantum ad merita. Contra enim exigentiam meritorum Deus potest facere et facit ; Ieremiae 20, Glossa : « Quod facere cogitabam propter iustitiam, non feci propter clementiam ».
DUB. III
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Hoc verbum « debet» non proprie convenit Deo, nisi forte dicatur ex promisso ». Videtur enim male dicere, quia, sicut qui debet ex commisso obligatur, ne incurrat ingratitudinem, ita qui debet ex promisso, si non reddit, incurrit falsitatem : ergo Deus vere est obligatus : ergo et vere et proprie est debitor.
Respondeo : Dicendum quod debitum ex commisso est debitum proprie, quia praeit voluntatem ; velit enim nolit, obligatus est qui accepit beneficium, si necessario eget beneficio. Debitum autem ex promisso, quod est merae liberalitatis, est debitum, quod sequitur largitatem promittentis ; et ideo secundum rem plus habet de ratione gratiae quam debiti ; et hoc modo Deus est debitor, primo modo non. Ex sua enim liberalitate promittit, ut alliciat, sed nihil recipit. Unde obsequia nostra non acceptat propter indigentiam ; ideo ratio debiti, secundum quod obligationem dicit, proprie in Deo non cadit. Si autem abutamur nomine, ut debitum sonet in condecentiam bonitatis Dei, sic recipitur in Deo.
DUB. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « eadem ratione manente, potuit alia facere et ista dimittere ». Videtur enim hoc esse falsum, quia Augustinus dicit, quod « alia ratione conditus est homo, alia ratione conditus est equus » : ergo alia et alia ratione fiunt opposita : ergo eadem ratione manente, non potuit facere oppositum.
Respondeo : Dicendum quod Magister vocat hic « rationem » voluntatem Dei aequissimam ; et sicut dictum est supra, quod quia Deus novit omnia, ideo potest scire opposita sine innovatione scientiae, ita etiam et de voluntate. Unde non intelligitur voluntas mutari, quando Deus potest velle quod non vult, sed aliquod volitum ad ipsam comparari, ipsa una et eadem et immutabili remanente, sed alio modo comparata sive ad aliud et aliud. Et ita intelligit Magister.
DUB. V
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Haec autem quaestio de praescientia facile determinari potest per ea quae superius dicta sunt » ; per quid determinatur superius dictum ? Videtur enim argumentatio necessaria. Si enim Deus nihil potest operari, nisi illud praesciat ; et non praescit, nisi quae facit : ergo etc.
Et dicendum est ad hoc quod Deus potest praescire plura quam praescit, sicut potest plura operari. Unde huiusmodi solutio est, quod praescientia Dei potest esse alicuius cuius non est, et ita Deus potest facere illud ; et alicuius non esse cuius est, et ita Deus potest illud non facere ; et nunquam ponitur aliquid facere sine praescientia. Et hoc manilestum est, quod non est necessarium Deum praescire quod praescit ; si enim hoc esset, tunc impossibile esset Deum aliud facere, quam illud quod facit. Et hic est error manifestus.
DUB. VI
Item quaeritur de hoc quod dicit : « An putas, quod non possum rogare Patrem » etc. Videtur enim illud non bene dictum, quia aut Pater volebat dare aut non. Si volebat, et Christus non volebat : ergo in voluntate discordabant ; si autem nolebat, et Christus poterat petere : ergo poterat a voluntate Patris discordare, ergo peccare ; quod est contra veritatem aperte.
Respondeo : Dicendum quod Pater nolebat dare, et Christus nolebat petere ; sed Pater poterat velle, et Christus similiter petere, et ita non discordare. Tunc autem discordantia esset, si Christus posset petere, et Pater non posset velle. Quomodo autem Deus possit aliquid velle, quod non velit, supra habitum est.
DUB. VII
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Nunquid dicendum est, non potuit Iudam suscitare in mente ? » Ex hoc videtur, quod Deus possit salvare Iudam : ergo pari ratione damnare Petrum. Contra : « Iustus est, et negare se ipsum non potest » : ergo nec facere contra iustitiam. Si tu dicas, quod hoc non potest ; contra : Posset Deus destruere omnia quae fecit, quod maius est : ergo multo fortius hoc potest.
Respondeo : Aliqui distinguunt hic potentiam Dei dupliciter, dicentes Deum posse aut de potentia absoluta, et sic potest Iudam salvare et Petrum damnare, aut de potentia ordinata, et sic non potest.
Sed haec distinctio non videtur esse conveniens, quia nihil potest Deus, quod non possit ordinate. Posse enim inordinate facere est non posse, sicut posse peccare et posse mentiri. Unde nec potentia absoluta nec ordinata potest mentiri. Aliter dicunt alii quod potest salvare Iudam, sed non damnare Petrum, quia « misericordia eius super omnia opera eius », et « misericordia superexaltat iudicium » ; et salvare Iudam esset superabundantis misericordiae, sed damnare Petrum esset crudelitatis maximae.
Sed tamen, cum Deus summe iustus sit et summe misericors, sicut non potest facere contra misericordiam, sic nec contra iustitiam. Ideo aliter dicunt alii quod Deus neutrum potest, et hoc non derogat eius potentiae, quia utrumque esset iniustitia et inordinatio, revocare quem finaliter damnavit, et qui finaliter damnari meruit Nec est simile de Traiano, quia Deus sic disposuerat ad honorem Sanctorum et suum, aliqua specialia facere ; et ideo mors illa Traiani et damnatio, licet secundum causas inferiores finalis videretur, secundum tamen divinam dispositionem et consilium aliter erat.
Sed tamen quis hoc audeat dicere, quin Deus de Iuda hoc disponere potuerit quod disposuit de Traiano ? et quin generaliter possit omnibus facere quod probatur fecisse uni ? Et iterum, Augustinus dicit quod Deus ipsi diabolo bonam voluntatem posset dare. Et propter hoc dicendum quod, quando quaeritur, utrum Deus posset salvare Iudam et damnare Petrum, dicendum quod aut loqueris salvis meritis aut non salvis. Si salvis meritis, sic dico quod non posset. Hoc enim idem est dicere et quaerere, ac si quaereretur, utrum posset iudicare iniuste ; quod quidem absque dubio Deus non potest. Si autem intelligatur non salvis meritis, sic absque dubio posset salvare Iudam, auferendo per gratiam peccata et dernerita et dando merita. Petro autem non potest dare merita mala ; sed tamen, sicut liberaliter dedit gratiam et naturam, potest auferre utrumque et alterum tantum ; et tunc Petrus posset peccare et Deus aeternaliter punire. Sicut enim Deus liberaliter dedit bonam voluntatem Petro, ita etiam liberaliter conservat, similiter et naturam. Et sic patent obiecta.
