Distinctio XII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

Item quaeritur, cum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio etc.

 

  

DIVISIO TEXTUS

 

Haec est secunda pars, in qua Magister determinat, qualiter Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio ; et haec pars habet quatuor capitula secundum quatuor, quae determinat in quatuor capitulis.

Nam primo quaerit et determinat, utrum Spiritus sanctus prius procedat a Patre, et determinat quod non.

Secundo, utrum principalius et plenius, ibi : « Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur ».

Tertio vero determinat, utrum proprie a Patre procedat, et dicit quod sic, ibi : « Ex eodem sensu dicitur etiam proprie procedere de Patre ».

Quarto determinat, utrum Spiritus sanctus proprie procedat a Patre per Filium, ibi : « Forte etiam iuxta hanc intelligentiam », ubi confirmat auctoritate Hilarii, quod Spiritus sanctus mittitur a Patre per Filium et procedit.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Supposito ex praecedentibus, quod Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, ad intelligentiam huius partis quatuor quaeruntur de processione Spiritus sancti in comparatione ad utrumque.

Primo quaeritur, utrum Spiritus sanctus prii.ts procedat a Patre quam a Filio.

Secundo, utrum plenius a Patre quam a Filio.

Tertio, utrum procedat a Patre mediante Filio.

Quarto et ultimo, utrum processio Filii prior sit secundum ordinem intelligendi processione Spiritus sancti, vel e conversa.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De processione Spiritus sancti in comparatione ad Patrem et Filium.

 

QUAESTIO I

Utrum Spiritus sanctus a Patre prius quam a Filio procedat.

 

Circa primum, quod prius sit a Patre quam a Filio, sic ostenditur.

  1. Causa prima est, in qua est status, ergo et principium primum est, in quo est status ; sed status est in Patre : ergo Pater est principium primum ; sed primum supponit prius : ergo prius procedit a Patre quam a Filio.
  2. Item, causa prima est quae agit, alia non supposita : si ergo Pater producit non per suppositionem alterius principii, Filius per suppositionem, prius producit Pater quam Filius.
  3. Item, quod habet aliquis ex se per prius habet, quam quod habet ex alio ; sed producere Spiritum sanctum habet Pater a se, et Filius a Patre : ergo per prius habet Pater quam Filius.

 

Contra

 

  1. Ubi non est ponere posterius, nec prius, quia prius respectu posterioris dicitur ; sed in Trinitate non est ponere posterius : ergo nec prius. Si ergo processio Spiritus sancti a Patre et Filio est aeterna, patet etc.
  2. Item, ubi est ponere prius et posterius, est ponere diversitatem principiorum ; sed Pater et Filius producunt Spiritum sanctum in autem prius auctoritate, ut prius quantum unum, ut supra monstratum est : ergo non est ibi ratio prioris.
  3. Item, si per prius procedit a Patre quam a Filio, aut a Filio non procedit, aut bis procedit ; sed procedit a Filio et non procedit bis : ergo etc.
  4. Item, contingit intelligere prius, non intellecto posteriori : ergo si per prius procedit a Patre, ergo contingit intelligere, quod procedit, non cointellecto Filio.

Sed contra : Spiritus sanctus est amor uniens et amor nectens ; sed non est accipere mutuum amorem ad minus quam inter duos, ergo nec Spiritum sanctum esse nisi a duobus : ergo nec per prius procedit ab uno quam ab alio.

 

Respondeo

 

Dicendum, quod prius dicitur multipliciter. Dicitur enim prius duratione, dicitur prius causalitate, dicitur prius origine , dicitur prius auctoritate. Et primis duobus modis prius nullo modo cadit in Deo ; quia prius duratione contrarium est aeternitati, prius causalitate contrarium est essentiae unitati. Sed prius origine, quo alter ex altero, et prius auctoritate, quo alter accipit ab altero, cadit ibi. Sed prius origine cadit respectu producentis et producti, cum alter oritur ex altero : cum vero unus oritur a duobus, non cadit ibi prius origine, quia tunc ambo sunt unum originale principium ; tamen cadit ibi prius aucloritate, quia quamvis Pater et Filius sint unum in producendo, tamen hoc accipit Filius a Patre.

Si igitur quaeritur, utrum per prius procedat Spiritus sanctus a Patre quam a Filio ; si intelligatur prius duratione, falsum est ; similiter si prius causalitate ; similiter si prius origine, sicut probant primae rationes ad hoc inductae. Si autem prius auctoritate, ut prius idem sit quod principalius, veritatem habet.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod Pater est primum principium et causa, dicendum, quod illae rationes habent veritatem, ubi est pluralitas causarum vel principiorum ; sed respectu Spiritus sancti nec est pluralitas causarum nec principiorum.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod per prius habet quod habet ex se : dicendum, quod si intelligatur prius, id est principalius, verum est ; si autem alio modo, falsum, quia unum et idem potest haberi a pluribus personis, ita quod ab una per aliam ; nec talis est prioritas aliquo trium praedictorum modorum.

 

 

QUAESTIO II

Utrum Spiritus sanctus a Patre plenius et principalius quam a Filio procedat.

 

Secundo quaeritur, utrum plenius procedat a Patre quam a Filio.

Et quod sic, videtur.

  1. Quia propter quod unumquodque, et illud magis : ergo cum Filius spiret per Patrem, quia hoc habet a Patre, ergo Pater magis spirat.
  2. Item, omnis causa prima plus influit quam secunda ; sed Pater est primum principium spirandi : ergo plus influit quam Filius.
  3. Item, plenius procedit aliquid, a quo procedit proprie et principaliter, quam a quo nec principaliter nec proprie ; sed Spiritus sanctus procedit a Patre proprie et principaliter, sicut dicitur in littera et Augustinus dicit : ergo etc.
  4. Item, plenius procedit aliquis ab eo, a quo habet quidquid habet, scilicet substantiam et proprietatem, quam a quo non habet ; sed Spiritus sanctus habet a Patre quod sit, et quod procedat a Patre et Filio : a Filio autem non habet, quod procedat a Patre, quia tunc Filius daret aliquid Patri : ergo etc.

 

Contra

 

  1. Si plenius a Patre, ergo perfectius : ergo a Filio non procedit perfectissime, ergo in Trinitate est aliquid imperfectionis.
  2. Item, si plenius a Patre quam a Filio, plus accipit a Patre quam a Filio ; sed ubi est ponere plus et minus, ibi est diversitas : ergo in persona Spiritus sancti est diversitas.
  3. Item, videtur quod nec principalius a Patre, quia qui perfecte dat aliquid alicui, dat ei usum et iurisdictionem sive auctoritatem ; si ergo dat Pater Filio posse spirare, ergo dat ei auctoritatem spirandi : ergo aeque principaliter procedit a Filio ut a Patre.

 

Respondeo

 

Dicendum quod Spiritus sanctus dicitur procedere a Patre principaliter et per se : principaliter, quia auctoritas est in Patre ; per se, quia non tantum mediante Filio, sed etiam immediate. Non tamen plenius procedit a Patre nec perfectius, quia plenius ponit gradum perfectionis, ponit etiam compositionem substantiae in producto, quorum neutrum est in divinis. Un de si proponatur haec : quod illud quod procedit ab aliquo principalius procedit plenius, simpliciter est neganda.

 

[Ad obiecta]

 

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de causa prima et propter quod etc., dicendum quod sicut dictum est prius, illud solum habet locum, ubi pluralitas causarum est ; hic autem non est pluralitas nec causarum nec principiorum : ideo non habet hic locum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non habet Spiritus sanctus a Filio, quod procedat a Patre, dicendum ad hoc quod habere a se vel ab alio non ponit gradum plenitudinis. Unde quamvis Filius divinitatem habeat a Patre, ita tamen est perfectus Deus ut Pater ; et ideo non sequitur, quod plenius a Patre pro cedat, quia principalius.

Quod obicitur : plenius habet quod habet essentiam et proprietatem, responderi potest interimendo minorem ; habet enim Spiritus sanctus a Filio proprietatem, licet non habeat secundum omnem respectum : habet enim processionem a Filio, sed non ut a Patre.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Pater dat Filio auctoritatem, dicendum quod dando auctoritatem super Spiritum sanctum, nihilominus ex ipso habet auctoritatem, quia ex hoc debet Filius eam referre ad Patrem, quia habet a Patre ; et inde est, quod in Filio est auctoritas et subauctoritas. Unde etiam principaliter producit Spiritum sanctum, sed Pater principalius, quia in eo est tantum auctoritas, non subauctoritas. Principalitas autem dicitur auctoritas in divinis.

 

 

QUAESTIO III

Utrum Spiritus sanctus mediante Filio a Patre procedat.

 

Tertio quaeritur, utrum Spiritus sanctus procedat a Patre mediante Filio.

  1. Et quod sic, videtur per Hilarium, XII De Trinitate, qui loquens ad Patrem ait : « Spiritum sanctum, qui ex te per eum est, promerear » : ergo Spiritus sanctus est a Patre per Filium, ergo mediante Filio.
  2. Item, Richardus dicit quod in divinis est processio immediata tantum, et mediata et immediata - mediata tantum esse non potest - et dicit quod mediata et immediata est processio Spiritus sancti ex Patre : ergo cum non possit cadere medium nisi Filius, Spiritus sanctus procedit a Patre mediante Filio.
  3. Item, similis est processus in illa Trinitate processui imaginis creatae ; sed amor procedit a mente mediante intelligentia : ergo Spiritus sanctus procedit a Patre mediante Filio. Si dicas, quod non est similitudo quantum ad hoc : ergo destruitur ratio imaginis, quia imago debet repraesentare ordinem et originem personarum, non tantum numerum in personis quia hoc etiam est in vestigio.
  4. Item, si solus Filius spiraret, ita quod non Pater, tunc Pater diceretur spirare, sed mediante Filio, ita quod esset processio mediata tantum : ergo cum spiratio conveniat Patri per se et conveniat ei per hoc, quod est principium Filii spirantis, ergo convenit ei et mediate et immediate ; sed si hoc, Spiritus sanctus procedit a Patre mediante Filio.

 

Contra

 

  1. Nobilius est immediatum principium, quam mediatum ; sed omne nobilius est Deo tribuendum : ergo si Pater est nobilissimum principium Spiritus sancti, ergo tantum immediate, non mediate producit ipsum. Si tu dicas, quod producit simul mediate et immediate.

Contra : Mediatum et immediatum sunt opposita ; sed opposita non sunt simul vera de eodem et respectu eiusdem : ergo impossibile est quod simul producat mediate et immediate.

  1. Item, sicut se habet per se ad per accidens, ita mediatum ad immediatum ; sed Deus nullius, cuius est causa per se, est causa per accidens ; ergo nullius, cuius est principium immediatum, est principium mediatum.
  2. Item, magis est immediatum quod nullo modo recipit medium, quam quod recipit medium ; sed Filius nullum medium recipit in spirando : ergo immediatius producit, quam producat Pater : non ergo uniformiter omnino producunt Pater et Filius Spiritum sanctum.

 

Respondeo

 

Dicend um quod, sicut vult Richardus, productio Spiritus sancti est mediata simul et immediata : mediata, in quantum est a Filio, et Filius a Patre ; sed immediata, in quantum ipse Spiritus sanctus ab ipso Patre spiratur.

Et huius exemplum ponitur in exitu Abel de Adam : Abel enim immediate exiit de Adam, quia ipse ex lumbis suis genuit eum ; nihilo minus exiit mediate, quia exiit ab Eva, quae fuit ab Adam sive de Adam deducta. Et hunc modum oportuit esse in Deo propter summam germanitatem. Si enim tantum mediata esset processio Spiritus sancti, ut tantum esset a Filio, non esset summa germanitas Spiritus sancti cum Patre. Similiter, si omnino immediata, ut esset a Patre tantum, non esset summa germanitas cum Filio. Et sic concedendum, quod mediante Filio.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod nobilius est immediatum principium, dicendum quod mediatio est tribus modis. Quaedam enim est mediatio, quae excludit immediationem tantum, ut quando effectus ultimus non continuatur influentiae causae prioris, sed per medium omnino producitur, priori non cooperante ; et haec dicit ordinem et diversitatem agentium et separationem. Alio modo dicitur mediatio, prout dicit ordinem causarum ad invicem, non separationem in agendo, sed solum diversitatem agentium et ordinem. Tertio modo, prout dicit ordinem, non tamen separationem virtutum agentium nec diversitatem.

Prima mediatio non cadit in Deo, quia Deus est causa simpliciter prima, cuius influentia est tanta, quod nulla creatura aliquid agit, eius influentia remota ; et ideo nihil a Deo exit mediate tantum. Secunda mediatio cadit in Deo respectu effectus producti a causa creata, quia ibi est ordo causarum et diversitas virtutum ; sed tamen non est separatio, quia Deus intime agit, quia per se ipsum ; agit nihilominus per virtutem creatam, quae ab ipso est. Tertia mediatio cadit in operatione divina, in qua sunt agentes personae, in quibus attenditur ordo, quia una habet ab alia quod agat, sed tamen nec est ibi virtutum diversitas nec separatio vel distantia aliqua, immo una virtute et aeque intime agunt. Et sic Pater mediante Filio producit Spiritum sanctum, non quia sit medium distantiae vel differentiae, sed quia, quod Filius producat, hoc habet a Patre, ita quod est ibi quidam ordo. Et sic patet responsio ad sequens, cum dicit quod mediatum et immediatum sunt opposita ; verum est enim primo modo, sed non secundo nec tertio.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Deus nullius est causa per accidens, ergo nec mediate, dicendum quod per accidens aliquid causare derogat veritati causae supremae. Illius enim dicitur aliquid causa esse per accidens, cuius est causa per aliquid aliud, quod non est ab ipso, sed aliunde ; si ergo Deus alicuius esset causa per accidens, non esset causa universalissima et prima, et ita nec nobilissima. Sed mediatio non repugnat nobilitati causae supremae. Causare enim aliquid per se et per id quod ab ipso est non dicit indignitatem, immo dignitatem, quia dignitas est non tantum per se aliquid posse, sed posse alii communicare, ita tamen quod ille sine eo nihil possit.
  2. Ad illud quod ultimo obicitur, quod Filius est immediatior causa, dicendum quod non valet, quia ista mediatio, quae praedicta est, non repugnat immediationi, et ideo non diminuit eam.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum generatio Filii sit prior spiratione Spiritus sancti secundum rationem intelligendi.

 

Quarto et ultimo quaeritur, quae istarum duarum emanationum, scilicet generationis et processionis, sit prior secundum rationem intelligendi. Et quod generatio Filii, ostenditur sic.

  1. In imagine creata sic est, quod secundum ordinem intelligendi prior est emanatio notitiae a mente quam amoris, sicut vult Augustinus ; « quia incognita non possumus diligere », sicut dicit Augustinus, in X De Trinitate : ergo si ordo attenditur in imagine secundum conformitatem ad Trinitatem increatam, ergo secundum rationem intelligendi prior est processus Verbi quam Amoris in divinis, maxime cum per imaginem creatam intelligamus Trinitatem increatam.
  2. Item, sicut vult Philosophus, « voluntas est, cuius principium est in ipso cognoscente singularia », ergo voluntas ut voluntas praesupponit cognitionem : ergo emanationem Verbi emanatio Amoris.
  3. Item, omne principium secun dum rationem intelligendi prius est quam principiatum ; sed Filius est principium Spiritus sancti : ergo secundum rationem intelligendi oportet praeintelligere Filium Spiritui sancto : ergo et generationem, quae est emanatio Filii, prius quam processionem, quae est Spiritus sancti.
  4. Item, in omni natura agente per modum naturae et voluntatis, productio per modum naturae intelligitur ante productionem voluntatis : ergo cum Pater sit natura intellectualis, producens Filium connaturalem et per modum naturae et Spiritum sanctum per modum voluntatis, ut supra tactum est : ergo emanatio Filii prior est secundum rationem intelligendi emanatione Spiritus sancti.

 

Contra

 

  1. Augustinus, IX De Trinitate : Partum mentis praecedit appetitus, quo id quod nosse volumus quaerendo, nascitur proles ipsa notitia : ergo ante est in imagine creata appetitus, quam sit proles notitia, ergo ante amor quam verbum : ergo et processio ante generationem.
  2. Item, nullus videns rem cognoscit eam, nisi intentio voluntatis applicet vim cognoscentem ipsi cognoscibili, ut patet de homine eunte per viam, qui cum ivit et alibi cogitavit, perfecte nescit, qua transierit, sicut dicit Augustinus, in XI De Trinitate. Ergo voluntas praecedit ipsam cognitionem, ergo amor verbum in creaturis : ergo pari ratione in Deo, saltem secundum intellectum.
  3. Item, sicut vult Philosophus, primum et immediatum est idem. Unde ipse, in libro Posteriorum, definiens propositionem immediatam, dicit quod « immediata propositio est illa qua non est altera prior » ; sed aeque immediate Spiritus sanctus procedit a Patre, ut Filius, ergo aeque primo : ergo nec secundum rem, nec secundum rationem intelligendi generatio Filii praecedit processionem Spiritus sancti.
  4. Item, quanto aliquid communius, tanto prius est secundum rationem intelligendi ; sed communis spiratio est communior quam generatio, quia convenit Patri et Filio, sed generatio soli Patri : ergo prior est secundum rationem intelligendi spiratio quam generatio.

 

Respondeo

 

Dicendum quod, quidquid sit de ordine reali, de quo infra dicetur, tamen secundum rationem intelligendi prior est emanatio Verbi ; tum quia Verbum est Spiritus sancti principium, tum etiam quia Verbum procedit per modum naturae, sed Spiritus sanctus per modum liberalis voluntatis, tum etiam quia intelligimus emanationes in personis per emanationes repertas in imagine. In imagine autem constat, quod cognitio et intelligentia praecedit amorem et voluntatem ; non tamen volo dicere, quod in divinis sit emanatio ita natura posterior emanatione, sicut reperimus in imagine creata.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod appetitus praecedit partum mentis, dicendum quod ille appetitus habet secundum duplicem statum dupliciter considerari : uno modo secundum rationem inhiantis ante habitam cognitionem ; alio modo secundum rationem complectentis, et hoc est post habitam cognitionem ; et secundum primum statum est imperfectionis, quantum vero ad secundum est perfectionis. Et ideo quia quod perfectionis est in Deo ponimus, non quod est imperfectionis, ideo appetitus secundo modo assimilatur Spiritui sancto, et hic tenet rationem tertii. Et quod primus sit imperfectionis patet, quia est ignorantis et desiderantis scientiam acquirere, quod non convenit Deo.
  2. Ad illud quod obicitur, quod intentio praeexigitur ad cognitionem, dicendum quod verum est ad cognitionem acquirendam ; sed notitia, prout est in acquirendo, non habet similitudinem cum illo Verbo, ut vult Augustinus, in XV De Trinitate.
  3. Ad illud quod obicitur, quod aeque immediate procedit Spiritus sanctus, dicendum quod verum est ; sed tamen Spiritus sanctus ita procedit immediate, quod etiam mediante Filio ; et ita ex illa ratione oportet praeintelligi emanationem Filii.
  4. Ad illud quod obicitur, quod quanto aliquid communius, tanto prius, dicendum quod verum est in absolutis, sed non tenet in respectivis, ut patet in generatione et creatione.

Potest tamen dici, quod istud intelligitur de eo quod est commune communitate praedicationis ; sed communis spiratio est communis communitate non tantum praedicationis, quia dicitur de Patre et Filio, sed etiam cuiusdam concordiae et connexionis ; et tale commune secundum rationem concordiae et amicitiae praesupponit concordantes et connexes, non praeit ; et sic patet illud.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo de argumente haeretici, quod facit ibi : « Aut nato iam Filio, aut non nato ». Videtur enim istud argumentum necessarium, quia cuiuslibet contra : dictionis necessarium est alteram partem esse veram ; sed natum et non natum opponuntur contradictorie : ergo necesse est alteram partem dare, quod Spiritus sanctus procedat aut nato iam Filio, aut non nato : cum igitur Magister et Augustinus respondeant interimendo utramque partem, videntur male respondere.

Respondeo

Dicendum quod haereticus in sua quaestione quaerebat de ordine generationis Filii ad processionem Spiritus sancti, et quaerebat de ordine secundum durationem et tempus, non secundum rationem intelligendi, et quaerebat, utrum prius natus est Filius, quam processit Spiritus sanctus, aut e converso. Et utrumque falsum erat ; ideo Magister et Augustinus considerantes intentionem haeretici sive interrogationem secundum sensum in quo eam proponit, simpliciter et bene respondent eam interimendo.

Ad illud ergo quod obicitur, quod divisio haeretici est per contradictoria, dicendum quod falsum est ; quia propositio contradictoria accipitur negando compositionem principalem ; sed ipse fert negationem ad compositionem non principalem, sed intellectam in hoc quod est « nato » ; et ideo causa falsitatis semper remanet. Haec enim est falsa : Spiritus sanctus procedit, nato Filio ; quia notatur quod nativitas Filii praecedat processionem Spiritus sancti. Haec iterum est falsa : processit, non nato Filio ; quia notatur quod nativitas Filii non fuerit simul cum processione Spiritus sancti. Sed haec est vera : Spiritus sanctus non processit, nato prius Filio ; quia simul fuit nativitas Filii et processio Spiritus sancti.

 

Dubium II

Item quaeritur de hoc quod dicitur : « Quidquid Unigenito dedit, gignendo dedit ». Videtur male dicere, quia si hoc : sed dedit ei spirationem, ergo dedit eam gignendo, ergo spiratio est genita. Sed quidquid dicitur in divinis concrete, dicitur et abstracte, sed non convertitur : ergo si spiratio est genita, spiratio est generatio, quod est contra omnes modo.

Respondeo

Dicendum quod defectus est in utroque argumento. Nam illud non valet : dedit generando spirationem, ergo generavit spirationem ; sicut non sequitur : generando dedit Filio essentiam, ergo essentia est genita. Aliqua enim per generationem dicuntur dari, quae non dicuntur generari.

Et iterum alia ratio non valet ; spiratio est genita, ergo spiratio est generatio. Sicut enim infra patebit de duabus notionibus unius personae, verum est, quod una praedicatur de altera denominative, non in abstractione ; et ideo non valet illa ratio, immo est ibi accidens. Quod ergo dicitur : quidquid praedicatur denominative et abstracte, verum est de essentia ; sed non est verum de proprietate personae ; et haec infra melius patebunt.

 

Dubium III

Item, dubitatio est de hoc quod dicit Hieronymus : « Credimus in Spiritum sanctum, qui de Patre proprie procedit ». Videtur enim falsum dicere, quia proprium est quod convenit uni soli : ergo si de Patre procedit proprie, non ergo de Filio. Si tu dicas, quod non dicit proprie contra communitatem, sed contra improprietatem : ergo videtur quod improprie procedat a Filio.

Respondeo

Dicendum quod « proprie »  non dicit proprietatem sive solitudinem, sed sonat in auctoritatem, sicut principaliter . Sicut enim Pater princi paliter dicitur spirare, quia hoc non habet ab alio ; ita etiam proprie, quia hanc conditionem, non habere ab alio, nulli communicat ; ita videtur dicere Magister.

Potest tamen dici, quod uno modo proprium dicitur contra communitatem ; alio modo contra improprietatem ; tertio modo accipitur pro appropriatione ; et sic accipitur hic. Quamvis enim spiratio aeque vere et proprie conveniat Patri et Filio, tamen Hieronymus appropriat eam Patri propter auctoritatem.

 

Dubium IV

Item, quaeritur de hoc quod dicit Hilarius loquens ad Patrem : « Ex te per eum Spiritus sanctus tuus est ». Videtur enim male dicere dicendo « per eum », quia, ut dicit Praepositinus, « per » cum verbis transitivis significat subauctoritatem, sed cum absolutis auctoritatem ; ut patet, cum dicitur : ego sum sapiens per Deum, in Deo notatur auctoritas. Cum ergo dicitur, quod Spiritus sanctus est a Patre per Filium, in Filio notatur auctoritas.

Respondeo

Dicendum quod aliqui voluerunt dicere, quod haec est impropria : Spiritus sanctus est a Patre per Filium sive procedit ; et debet resolvi in hanc : Spiritus sanctus spiratur a Patre per Filium ; et consentiunt rationi praedictae.

Sed cum ista sit vera : creatura procedit a Patre per Filium, et haec similiter : exit vel procedit, non video rationem, quare similiter illa verba Hilarii non possint proprie dici.

Et propterea est dicendum quod quamvis procedere non sit verbum transitivum quantum ad modum significandi, quia non construitur cum accusativo ; quia tamen aequivalet transitivo, ut cum dicitur : procedit a Patre per Filium, iudicandum est sicut de verbo transitivo ; et ideo dicit subauctoritatem.