Distinctio VIII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

Nunc de veritate sive de proprietate et incommutabilitate etc.

 

 

PARS I

De veritate et immutabilitate Dei.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

Terminatis superius duabus partibus istius partis principalis,

quae est de Trinitate secundum quod intelligitur,

in quibus ad probandam Trinitatem Magister adduxit rationes et removit dubitationes.

 

In hac tertia parte determinat Magister ipsius Trinitatis et Unitatis proprietates et conditiones.

Et quoniam quaedam sunt proprietates respicientes

essentiam, ut veritas,

quaedam personas, ut generatio,

quaedam utrasque, ut aequalitas :

 

ideo haec pars tres habet partes.

In prima parte agit Magister de proprietatibus essentialibus ;

 

in secunda, de proprietatibus personalibus,

infra distinctione nona :

Nunc ad distinctionem personarum etc. ;

 

in tertia, de proprietatibus et conditionibus quodam modo essentialibus et quodam modo personalibus,

sicut est aequalitas personarum in aeternitate, magnitudine et virtute,

infra distinctione decima nona :

Nunc postquam coaeternitatem trium personarum etc.

 

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem,

tres habet partes secundum tres proprietates, quas assignat ;

et prima est de veritate ;

 

secunda de immutabilitate, et haec ponitur tertio capitulo :

Dei etiam solius essentia proprie in commutabilis dicitur ;

 

tertia de simplicitate, quae ponitur quarto capitulo :

Eademque sola proprie, ac vere simplex est etc.

 

Item prima pars habet duas partes,

quia primo attribuit Deo proprietatem veritatis ;

secundo removet dubitationem habentem ortum ex praedictis, secundo capitulo :

Hic diligenter advertendum est.

 

Similiter secunda pars habet duas :

in prima assignat Deo proprietatem incommutabilitatis

et probat auctoritate Augustini ;

 

in secunda confirmat per Apostolum,

ibi :

Ideoque Apostolus loquens etc.

 

Tertia, de simplicitate infra subdividetur.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

In parte ista ad evidentiam duarum primarum proprietatum,

quas Magister primo assignat,

scilicet veritatis et incommutabilitatis, duo principaliter quaeruntur :

Primo quaeritur de ipsa veritate.

Secundo de immutabilitate.

 

De veritate iterum quaeruntur duo :

Primo,

utrum veritas sit proprietas divini esse.

Secundo,

utrum sit eius proprietas in summo, id est, adeo quod non possit cogitari non esse.

 

 

ARTICULUS I

De veritate Dei.

 

 

QUAESTIO I

Utrum veritas sit proprietas divini esse.

 

Quod veritas sit proprietas divini esse, ostenditur auctoritatibus et rationibus.

  1. Primo modo sic :

Hieronymus ad Marcellam,

et habetur in littera :

Solus Deus vere est, cuius essentiae comparatum nostrum esse non est ;

sed quod alicui soli convenit, est proprium illi :

ergo veritas est proprium divini esse.

 

2. Item,

Augustinus, De vera religione :

Falsitas est ex istis rebus,

quae imitantur illud unum, quo est unum quidquid est,

inquantum illud implere non possunt.

Si ergo nulla creatura potest illud summum unum implere,

veritas non est in aliqua creatura, sed in omnibus falsitas.

 

3. Item,

Augustinus, in Soliloquiis et De vera religione,

dicit quod

lux increata est ratio cognoscendi se et omnia cognoscibilia :

ergo si veritas est ratio cognoscendi, et sola lux increata est veritas :

ergo veritas est proprietas Dei solius.

 

4. Item,

Anselmus, in libro De veritate,

dicit quod

omnia sunt vera prima veritate :

aut ergo intelligit effective, aut formaliter ;

non effective,

quia similiter omnia possent dici vera prima bonitate :

ergo intelligitur formaliter :

ergo non est alia veritas quam veritas increata :

ergo si illa est in Deo et Deus, veritas est solius Dei proprietas.

 

5. Item,

rationibus probatur sic :

veritas et vanitas opponuntur ;

sed omnis creatura habet vanitatem et permixtionem cum non esse, cum sit ex nihilo,

et solus Deus hac caret omnino :

ergo in solo Deo est veritas.

 

6. Item,

veritas opponitur umbrae.

Quod enim est umbra rei, non habet veritatem ;

sed creaturae sunt umbrae illius summi esse :

ergo non habent veritatem in esse.

 

7. Item,

veritas est, qua aliquid est verum ;

sed veritas est vera, cum sit cognoscibilis ;

sed constat

quod non alio quam se,

quia alias esset abire in infinitum ;

sed quod est verum se ipso, est verum per essentiam :

ergo omnis veritas est vera per essentiam ;

sed sola veritas increata est vera per essentiam :

ergo veritas est proprietas Dei solius.

 

Contra

 

  1. Si veritas est Dei proprietas,

aut ergo veritas complexa, aut incomplexa.

Non complexa ;

quia talis est cum compositione, in Deo autem non est compositio aliqua.

Non incomplexa ;

quia haec convertitur cum ente :

ergo cum entitas non sit Dei proprietas, pari ratione nec veritas erit.

 

2. Item,

verum aeque commune est ut bonum, et quodam modo magis ;

sed bonitas non est Dei proprietas :

ergo pari ratione nec veritas.

 

3. Item,

veritas est ratio discernendi Creatorem a creatura et creaturam a creatura ;

sed quod est ratio discernendi et distinguendi est diversum in diversis :

ergo alia veritas est in Deo quam in creatura, et in una creatura quam in alia :

ergo non est proprium solius Dei.

 

4. Item,

Augustinus, in Soliloquiis :

Verum est id quod est,

ergo veritas est ipsa entitas :

ergo non est proprium essentiae,

quia si sic,

qua ratione dicitur : Veritas est proprietas essentiae,

posset dici e converso, cum omnino idem sint.

 

Respondeo

 

Dicendum quod veritas habet triplicem comparationem.

Habet enim comparari

ad subiectum quod informat,

ad principium quod repraesentat

et ad intellectum quem excitat.

In comparatione ad subiectum veritatis dicitur veritas actus et potentiae indivisio.

In comparatione ad principium dicitur veritas summae unitatis et primae repraesentatio sive imitatio.

In comparatione ad intellectum dicitur veritas ratio discernendi.

 

Et in omnibus istis comparationibus dupliciter potest accipi veritas :

uno modo,

prout distinguitur contra falsitatem ;

alio modo,

prout distinguitur contra permixtionem, secundum quod verum dicitur purum et impermixtum.

 

Prout veritas dividitur contra falsitatem,

quae est privatio indivisionis et imitationis et expressionis,

sic cum in creatura sit aliquo modo invenire et indivisionem et imitationem et expressionem,

sic est veritas non tantum in Creatore, sed etiam in creatura ;

et sic non assignatur Dei proprietas.

 

Alio modo,

prout veritas dividitur contra permixtionem sive impuritatem,

sic est in solo Deo.

Nam

in solo Deo est indivisio pura, non permixta alicui diversitati ;

in solo Deo est imitatio et similitudo pura non permixta alicui dissimilitudini ;

et in solo Deo est expressio luminis non permixta obscuritati.

 

In creatura autem est indivisio cum actus et potentiae diversitate

et imitatio cum dissimilitudine ;

est ulterius in ea expressio cum obscuritate.

Et ideo hoc modo veritas est divini esse proprietas ;

et sic accipit Magister et Augustinus et Hieronymus.

Vocant enim verum esse,

quod nihil habet de possibilitate, nihil habet de vanitate, nihil de non entitate.

Et ideo in Deo non cadit praeteritio et futuritio, quae aliquo modo non entia sunt.

 

[Ad obiecta]

 

1-2, 5-6. Et sic procedunt duae primae auctoritates et rationes.

 

3. Ad illud vero quod obicitur,

quod non sit alia veritas quam aeterna, quia ipsa sola facit intelligere,

dicendum quod sicut color est obiectum visus et motivum visus

- tamen non sine actu lucis -

et differt ab ipsa luce ;

sic dicendum quod veritas creata,

quamvis non possit movere sine veritate increata,

nihilominus est motiva suo modo et alia veritas ab illa.

 

4-7. Ad illud quod obicitur de Anselmo,

quod omnia sunt vera veritate prima,

dicendum quod verum de sui impositione dicit comparationem ad causam exemplarem,

sicut bonum ad causam finalem.

Sicut enim dicitur bonum ratione ordinis,

sic verum ratione expressionis ;

et ratio exprimendi est ipsius exemplaris.

Sicut igitur,

cum dicitur de bonis creatis, quod sunt bona bonitate increata,

bonitas praedicat finem in ablativo, non formam,

quia Dei bonitas nullius creati est forma.

Similiter,

cum dicitur quod omnia sunt vera veritate increata,

ablativus dicit causam formalem exemplarem.

Omnia enim vera sunt et nata sunt se exprimere per expressionem illius summi luminis ;

quod si cessaret influere,

cetera desinerent esse vera.

Ideo nulla veritas creata est vera per essentiam,

sed per participationem ;

et per hoc patet ultimum.

 

1c. Ad illud vero quod obicitur in contrarium,

quod non est proprietas,

patet responsio :

quoniam obicit de veritate,

secundum quod habet oppositionem ad defectum falsitatis, non ad permixtionem possibilitatis ;

praedicto enim modo convenit non tantum Creatori, sed etiam creaturae.

 

4c. Ad illud quod obicitur,

quod veritas est idem quod divina essentia,

dicendum quod de ratione proprietatis in creatura sunt ista tria :

primum est, quod convenit soli ;

secundum est, quod est ratio innotescendi ;

tertium est, quod differt ab eo cuius est proprietas.

Duo prima sunt perfectionis,

ultimum vero imperfectionis, quia excludit simplicitatem.

Et ideo veritas dicitur divinae essentiae proprietas,

non quia differat vel sit inhaerens divinae essentiae,

sicut accidens subiecto,

sed quia soli convenit et est ratio cognoscendi eam.

Et haec est causa,

quare e converso essentia non est proprietas veritatis,

quia non est ratio innotescendi eam,

sicut e converso.

 

Si autem quaeras,

cum idem significent essentia et veritas,

quare unum est ratio cognoscendi alterum, et non e converso ;

ad hoc dixerunt aliqui quod,

quamvis idem significent essentia et veritas,

tamen unum, scilicet veritas, est magis ratio cognoscendi ratione connotati.

Sed hoc non potest stare,

quia veritas nihil connotat.

Dicendum ergo

quod hoc est ratione modi significandi et intelligendi.

 

Et notandum quod dupliciter est loqui de his nominibus :

uno modo ratione eius quod nominant seu significant ;

alio modo ratione eius, in quo significatur poni quod nominant.

Unde differt dicere sensum et sensum hominis ;

quia primo dicitur commune ad sensum hominis et bruti,

secundo proprium hominis.

Si ergo accipimus huiusmodi nomina secundum se,

alia est ratio essentiae, alia veritatis,

quoniam essentia dicit quid,

veritas conditionem entis.

Cum vero essentiam et veritatem trahimus ad Deum,

quamvis idem sint,

tamen ratione generalium significatorum unum accipitur ut proprietas alterius ;

et non est ibi synonymia nec sunt nomina synonyma,

sed manet ratio subiecti et proprietatis secundum modum significandi,

et manet etiam secundum modum intelligendi ;

quia per essentiam in creatura intelligimus essentiam in Creatore,

et per veritatem creaturae intelligimus veritatem increatam.

 

Unde sicut veritas creata est proprietas et ratio cognoscendi essentiam creatam,

sic veritas increata

secundum rationem significandi et intelligendi

est ratio cognoscendi et intelligendi essentiam increatam.

 

 

QUAESTIO II

Utrum divinum esse sit adeo verum, quod non possit cogitari non esse.

 

Secundo quaeritur,

utrum haec proprietas conveniat Deo in summo,

id est,

utrum divinum esse sit adeo verum, quod non possit cogitari non esse.

 

Et quod sic, videtur :

  1. Per Anselmum,

qui dicit, quod

Deus secundum communem animi conceptionem est quo nihil maius cogitari potest ;

sed maius est quod non potest cogitari non esse, quam quod potest :

ergo cum Deo nihil maius cogitari possit,

divinum esse ita est, quod non potest cogitari non esse.

 

2. Item,

Damascenus dicit,

quod cognitio essendi Deum nobis naturaliter est impressa ;

sed naturales impressiones non relinquunt nec assuescunt in contrarium :

ergo veritas Dei impressa menti humanae est inseparabilis ab ipsa :

ergo non potest cogitari non esse.

 

3. Item,

maior est veritas in esse divino quam in aliqua dignitate ;

sed aliqua dignitas ita est vera,

quod non est ei contradicere corde,

ut, omne totum est maius sua parte, et similia ;

unde non potest cogitari non esse :

ergo multo fortius hoc erit verum dicere de prima veritate.

 

4. Item,

intellectus noster nihil intelligit nisi per primam lucem et veritatem,

ergo omnis actio intellectus, quae est in cogitando aliquid non esse, est per primam lucem ;

sed per primam lucem non contingit cogitare, non esse primam lucem sive veritatem :

ergo nullo modo contingit cogitare, primam veritatem non esse.

 

5. Item,

quod contingit cogitare contingit enuntiare ;

sed non contingit enuntiare, primam veritatem non esse :

ergo nec cogitare.

Probatio mediae :

omnis sermo enuntiativus asserit, se esse verum ;

unde sequitur :

si homo est asinus, hominem esse asinum est verum ;

sed omne quod ponit veritatem,

ponit primam veritatem, quia omnis veritas infert illam :

ergo omnis sermo asserit, primam veritatem esse :

ergo etc.

 

6. Item,

omnis sermo enuntiativus aut affirmativus est, aut negativus ;

sed affirmativus affirmat hoc de hoc ;

sed sequitur :

si est ens quod est hoc, est ens quod non est hoc,

quia cum dico « ens hoc »,

dico ens limitatum, finitum et arctatum ;

et tali posito, ponitur ens summum :

ergo omnis sermo affirmativus circa creaturam infert Deum.

 

7. Item,

negativus similiter,

quia nullus sermo est magis negativus quam iste : nulla est veritas.

Sed Augustinus, in Soliloquiis,

probat quod sermo iste ponit aliquam veritatem esse ;

quia si nulla veritas est, verum est nullam veritatem esse ;

et si hoc est verum, aliquid est verum ;

et si aliquid est verum, aliqua veritas est :

ergo etc.

 

Sed contra

 

  1. Damascenus :

    In tantum praevaluit perniciosa hominum malitia,

    ut dicat Deum non esse,

    secundum illud Psalmi :

    Dixit insipiens etc.

 

2. Item,

idolatra dicit,

quod non est alius Deus nisi idolum,

et hoc credit et cogitat ;

sed constat idolum non esse Deum :

ergo etc.

 

3. Item,

omne illud,

quo intellecto non esse, potest aliquid intelligi,

potest cogitari non esse.

Sed dicit Boethius, in libro De hebdomadibus,

quod intellecto per impossibile, summum bonum non esse,

adhuc potest aliquid intelligi rotundum et album :

ergo similiter in summo vero,

et sic poterit cogitari non esse.

 

4. Item,

illud quod maxime nos latet,

de facili potest cogitari non esse ;

sed veritas divini esse est huiusmodi,

quia

Deus habitat lucem inaccessibilem :

ergo etc.

 

5. Item,

quaero, quid est dicere : Deum non posse cogitari non esse ?

Si quia non potest aliquo modo cogitari nec vere nec false,

illud est manifeste falsum ;

si quia non potest vere, similiter nec anima nec caelum et huiusmodi.

 

6. Item,

quod contingit exprimere contingit et cogitare ;

sed contingit exprimere, divinum esse non esse :

ergo et cogitare.

Quod contingat,

hoc patet,

cum dicitur in speciali : Deus non est,

et in generali : nihil est ;

et quod neutra istarum inferat Deum esse, patet,

quia oppositum non infert oppositum,

et quod nihil ponit nihil infert ;

quaelibet autem istarum nihil ponit.

 

Respondeo

 

Dicendum quod aliquid cogitare non esse est dupliciter.

Aut in ratione falsi,

sicut cogito de hac : homo est asinus ;

et hoc cogitare nihil aliud est quam quid est, quod dicitur, intelligere.

Hoc modo potest cogitari non esse veritas divini esse.

Alio modo est cogitare cum assensu,

sicut cogito aliquid non esse, et credo non esse :

et hoc modo aliquid cogitare non esse quod est,

potest venire

aut ex defectu intelligentis,

aut ex defectu intelligibilis.

 

Defectus autem intelligentis est caecitas vel ignorantia,

ob quam, quia ignorat rem, cogitat ipsam non esse.

Contingit autem dupliciter esse cogitationem de aliquo ente,

videlicet « si est » et « quid est ».

Intellectus autem noster deficit in cogitatione divinae veritatis

quantum ad cognitionem « quid est »,

tamen non deficit quantum ad cognitionem « si est ».

Unde Hugo :

Deus sic ab initio cognitionem suam in homine temperavit,

ut sicut nunquam, quid esset poterat comprehendi,

ita nunquam, quia esset poterat ignorari.

 

Quia ergo intellectus noster nunquam deficit in cognitione Dei « si est »,

ideo nec potest ignorare ipsum esse simpliciter, nec cogitare non esse.

Quia vero deficit in cognitione « quid est »,

ideo frequenter cogitat Deum

esse quod non est, sicut idolum,

vel non esse quod est, sicut Deum iustum.

Et quia qui cogitat Deum non esse quod est, ut iustum,

per consequens cogitat ipsum non esse :

ideo ratione defectus intellectus Deus potest cogitari non esse sive summa veritas ;

non tamen simpliciter sive generaliter, sed ex consequenti,

sicut qui negat beatitudinem esse in Deo, negat eum esse.

Hoc autem modo procedunt rationes probantes,

quod aliquis intellectus cogitat vel cogitare potest, divinum esse non esse.

 

Alio modo potest cogitari, aliquid non esse propter defectum a parte intelligibilis,

et huiusmodi defectus potest esse dupliciter :

aut defectus praesentiae, aut defectus evidentiae.

Defectus praesentiae,

utpote quia non semper, non ubique, non ubique totaliter.

Quod non semper est,

aliquando est, aliquando non :

et ideo aliquando vere potest cogitari non esse.

Similiter de eo quod non est ubique,

quia eadem ratione, qua potest cogitari non esse hic, potest cogitari non esse alibi.

Similiter de eo quod secundum partem adest, secundum partem abest.

Deus autem est semper et ubique et totus semper et ubique :

ideo non potest cogitari non esse.

Hanc rationem assignat Anselmus, in libro Contra insipientem.

 

Non solum propter defectum praesentiae potest cogitari aliquid non esse,

sed etiam propter defectum evidentiae,

quia non est evidens in se nec est evidens in probando.

Sed divini esse veritas est evidens et in se et in probando.

 

In se,

quia sicut principia cognoscimus in quantum terminos,

et quia causa praedicati clauditur in subiecto,

ideo se ipsis sunt evidentia ;

sic et in proposito.

Nam Deus sive summa veritas est ipsum esse,

quo nihil melius cogitari potest :

ergo non potest non esse nec cogitari non esse.

Praedicatum enim clauditur in subiecto.

 

Nec tantum habet evidentiam ex se, sed etiam ex probatione,

quoniam divinam veritatem esse probat et concludit omnis veritas et natura creata,

quia

si est ens per participationem et ab alio,

est ens per essentiam et non ab alio.

 

Probat etiam ipsam et concludit omnis intelligentia recta,

quia omni animae eius cognitio est impressa,

et omnis cognitio est per ipsam.

 

Probat iterum ipsam et concludit omnis propositio affirmativa ;

omnis enim talis aliquid ponit ;

et aliquo posito ponitur verum ;

et vero posito ponitur veritas, quae est causa omnis veri.

Propositio autem negativa non infert ipsam nisi sophistice,

ut dicunt.

Unde ex hoc

quod est nihil esse, vel nullam veritatem esse,

non contingit concludere nec inferre, veritatem esse.

Haec enim propositio : nihil esse, destruit omnem veritatem.

Et ideo ad ipsam non sequitur aliqua affirmatio,

et haec est falsa : si nihil est, nihil esse est verum.

Et si dicatur,

quod omnis propositio infert dictum, verum est,

sed si nihil est, nulla propositio est nec aliquid.

Augustinus autem tale argumentum non facit approbando, sed inquirendo.

 

Concedendum est igitur,

quod tanta est veritas divini esse,

quod cum assensu non potest cogitari non esse

nisi propter ignorantiam cogitantis,

qui ignorat, quid est quod per nomen Dei dicitur.

 

Et concedendae sunt rationes ad hoc,

licet aliquae sint sophisticae.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium :

In tantum praevaluit etc.,

dicendum quod Damascenus loquitur de cogitatione, quae venit ab excaecatione ;

quod patet ex ipso verbo eius, cum dicit « malitia ».

 

2. Similiter ad illud de idolo,

dicendum quod ideo errat [idolatra], quia ignorat, quid sit ;

unde non cogitat Deum non esse in universali.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod intellecto Deo non esse, possunt alia intelligi,

dicendum quod Boethius loquitur de intellectu quo per impossibile aliquid cogitamus,

sed non assentimus.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod maxime nos latet,

patet responsio,

quia maxime nos latet « quid est »,

sed tamen maxime patet « si est ».

 

5. Ad illud quod obicitur,

quid est dicere, divinam veritatem non posse cogitari non esse ?

dicendum quod hoc est dicere,

quod aliquis non potest credere, quod Deus non sit, dummodo utatur ratione.

Non sic de creaturis ;

quia etsi certum est, unam creaturam esse praesentem uni,

non tamen omnibus,

quia non est virtutis tantae, ut se omnibus offerat aequaliter,

sicut prima veritas.

 

6. Ad illud quod obicitur,

quod contingit exprimere contingit et cogitare,

dicendum quod potest accipi cogitare generaliter

pro actu mentis sive errantis sive non, sive assentientis sive non :

et tunc est illud verum ;

vel pro cogitatione cum assensu :

et sic est falsum,

quia dignitatibus contingit contradicere

quantum ad exterius rationem, non tamen quantum ad interius ;

ut dicit Philosophus, in libro Posteriorum.

 

 

ARTICULUS II

De immutabilitate Dei.

 

Consequenter secundo loco est quaestio de secunda proprietate divini esse, scilicet immutabilitate.

De qua duo quaeruntur :

Primo quaeritur,

utrum immutabilitas sit in Deo.

Secundo,

utrum sit Dei proprietas.

 

 

QUAESTIO I

Utrum Deus sit immutabilis.

 

Quod immutabilitas sit in Deo, ostenditur hoc modo.

  1. Omnis mutatio aut est secundum substantiam aut secundum accidens ;

sed Deus non mutatur secundum substantiam,

quia omne tale est corruptibile,

Deus autem sive divina substantia, cum non habeat principium, est incorruptibilis :

ergo etc.

 

2. Item,

nec secundum accidens, quia in Deo non est accidens :

ergo nulla in eo est mutatio.

 

3. Item,

omne quod mutatur per prius est in potentia quam in actu,

et in tali differt actus a potentia ;

sed Deus est purus actus :

ergo nullo modo mutatur.

 

4. Item,

fiat deductio Richardi :

Omnis mutatio aut est in statum meliorem aut deteriorem aut parem ;

sed nullo istorum modorum mutatur divina natura,

quia non in meliorem, quia verissime est ;

non in deteriorem, quia a semetipsa est ;

non in aequalem, quia perfecta est :

ergo nullo modo convenit divino esse mutabilitas.

 

Contra

 

  1. Sapientiae 7, 24 :
    Omnibus mobilibus mobilior est sapientia :

ergo etc.

Si dicatur,

quod sapientia dicitur mobilis per causam, eo quod facit alia moveri.

Contra :

Nihil dat quod non habet ;

sed Deus dat omnibus motum :

ergo motus vel mutatio maxime est in Deo.

 

2. Item,

omne quod nunc est aliquid quod non prius, est mutatum ;

sed Filius Dei est homo,

ab aeterno autem non fuit homo :

ergo est mutatus.

Si dicas,

quod homo praedicatur de Filio Dei non per inhaerentiam,

sed per unionem ;

et unio est relatio,

et relatio advenit sine mutatione,

ut de nummo fit pretium,

ut dicit Augustinus, in V De Trinitate.

Contra :

Ambrosius ita arguit contra haereticum,

qui posuit Filium ex tempore genitum a Patre,

quia si hoc, tunc Pater factus est de non Patre Pater,

ergo mutatur :

ergo similiter in proposito.

 

3. Item,

quicumque de non agente fit agens,

mutatur mutatione, quae est ab otio in actum ;

sed Deus de non creante factus est creans :

ergo est mutatus.

Si dicas,

quod Deus de non agente fit agens non propter mutationem sui,

sed propter mutationem effectus producti,

sicut sol de non illuminante fit illuminans.

Contra :

Non quia creatura est, ideo Deus creat,

sed quia Deus creat, creatura fit sive producitur :

Per prius est ergo Deum agere, quam creaturam fieri :

ergo cum posterius non sit causa prioris,

non quia creatura fit de non ente ens, Deus fit de non creante creans,

sed e converso ;

et ita mutatio est ratione agentis, non effectus.

 

4. Item,

Deus aliquid vult quod prius non voluit,

quia ex tempore voluit creare, quod non voluit ab aeterno ;

sed quicumque vult aliquid quod non prius, mutatus est :

ergo etc.

Si tu dicas,

quod ab aeterno voluit creare mundum in illo instanti,

sicut ego volo audire missam cras.

Contra :

Voluntas Dei est causa rerum proxima et immediata ;

sed posita causa proxima et immediata, ponitur effectus :

ergo si ab aeterno voluit, ab aeterno mundus fuit.

 

Respondeo

 

Dicendum quod,

sicut dicit Boethius,

Deus stabilis manens dat cuncta moveri.

Unde divina essentia est immutabilis.

Non enim mutatur loco, quia ubique est ;

non tempore, quia aeternitas simul est ;

non forma, quia pure actus est.

Unde mutationem secundum formam tollit simplicitas,

secundum tempus tollit aeternitas,

secundum locum tollit immensitas.

Et ideo in Deo est summa stabilitas,

et inde omnis motus causalitas ;

quia,

sicut probat Augustinus et vult Philosophus,

omnis motus procedit ab immobili ;

ut cum movetur manus, stat cubitus,

et movetur cubitus, stante humera.

Quia ergo Dei sapientia est stabilis,

ideo omnia movet.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Quod ergo obicitur de sapientia,

quod dicitur mobilis,

dicendum quod mobile dicitur active de ea,

quia facit moveri, non passive, sicut sensibile de animali.

 

Et ad illud quod obicitur,

nihil dat alteri quod non habet,

dicendum quod tripliciter est aliquid habere,

scilicet formaliter, exemplariter, causaliter ;

et quolibet istorum modorum quod habet dare potest.

Primo autem modo non habet Deus motum,

sed secundo et tertio sic.

 

  1. Ad illud quod obicitur de relatione,

dicendum quod relatio,

cum dicitur de novo,

de necessitate ponit mutationem in altero extremorum, nec oportet quod in utroque.

Ideo ista relatio,

quae est personae ad personam,

ponit mutationem in altera personarum ;

et una mutata, mutatur et reliqua, quia eadem sunt essentia :

ideo de necessitate,

si de non Patre fieret Pater, mutaretur.

Relatio autem essentiae ad essentiam non de necessitate ponit mutationem,

nisi in altero extremorum,

quia cum diversae sint essentiae, potest unum mutari, altero non permutato :

et ideo in relatione ad creaturam semper intelligitur in creatura facta mutatio,

non in Deo.

Tamen proprie loquendo, sicut alibi patebit,

Deus non refertur ad creaturam, nisi secundum dici et modum loquendi.

 

Posset tamen aliter dici, sicut supra factum est, quod non est simile :

quia relatio personalis dat personae existere,

non sic autem relatio ad creaturam ;

et ideo sequitur : si incipit esse Pater, incipit esse ;

non autem sequitur : si Deus incipit esse homo, incipit esse.

Et ideo bene valet argumentum Ambrosii,

quodsi Pater incepisset gignere, quod esset mutatus,

quia incepisset esse,

non quia ab uno statu in alterum mutatus esset.

 

  1. Ad illud quod obicitur,

quando de non agente etc.,

dicendum quod est agens, quod est sua actio,

et est agens, quod non est sua actio, sed actio est ab ipso.

Agens, quod non est sua actio,

sic agit,

quod inter ipsum et effectum cadit medium quod disponit ipsum ;

et tale agens nunquam fit agens de non agente,

quin mutetur, quia novum sibi advenit.

Sed agens, quod est sua actio, agit se ipso ;

et ideo inter ipsum et effectum non cadit aliquod medium ipsum disponens ;

et ideo cum de non agente fit agens ;

quia nihil novum sibi accidit, ideo non mutatur.

Tale agens Deus est.

 

  1. Ad illud quod obicitur de voluntate,

dicendum quod causa proxima et immediata dicitur tripliciter :

aut respectu substantiae aut dispositionis aut actus ;

respectu substantiae, inter quam et effectum non cadit alia substantia media causans ;

respectu dispositionis, cui non additur nova dispositio ad effectum producendum ;

respectu actus, quando actui coniungitur.

Dico ergo

quod Dei voluntas fuit causa proxima et immediata ab aeterno respectu substantiae et dispositionis,

sed non respectu actus ;

quia actui non coniungitur voluntas nisi pro tempore, in quo vult agere,

ut patet,

cum dicitur : volo cras legere,

voluntas non copulatur actui nisi pro tempore crastino.

 

 

QUAESTIO II

Utrum solus Deus immutabilis sit.

 

Secundo quaeritur,

utrum immutabilitas sit divinae essentiae proprietas,

ita quod nulli creaturae conveniat.

 

Et quod sic, videtur.

  1. I ad Timotheum ultimo, 16 dicitur de Deo,

quod

solus habet immortalitatem.

Et Augustinus dicit, Contra Maximinum

In omni natura mutabili nonnulla mors est ipsa mutatio :

ergo si solus Deus habet immortalitatem,

solus habet immutabilitatem.

 

2. Item,

omne vertibile est mutabile ;

sed omnis creatura est vertibilis.

Unde Damascenus :

Omne quod a versione incipit, in versionem tendit :

ergo etc.

 

3. Item,

omne quod sibi relictum in nihilum cedit,

quantum est de se, est mutabile ;

sed omnis creatura est huiusmodi.

Unde Gregorius :

Cuncta in nihilum tenderent,

nisi manus Conditoris ea retineret :

ergo etc.

 

4. Item,

nullum accidens de se habet stabilitatem ;

sed esse omni creaturae accidit,

sicut dicit Hilarius et habetur in littera,

quia ab alio venit :

ergo omnis creatura quantum ad esse est instabilis.

 

5. Item,

omne vanum est subiectum variabilitati ;

sed omnis creatura vana,

cum sit ex nihilo.

Unde ad Romanos 8, 10 :

Vanitati subiecta est creatura etc. ;

ergo si omnis creatura vana,

nulla immutabilis.

 

6. Item,

omne mutatum habet in se mutabilitatem ;

sed omnis creatura facta est :

ergo omnis creatura mutata,

ergo nulla immutabilis.

 

Contra

 

Immutabilitas non dicitur nisi tripliciter.

Dicitur enim immutabilitas aut invariabilitas aut incorruptibilitas aut invertibilitas.

 

  1. Ostenditur autem, quod invariabilitas conveniat creaturis,

utpote principiis.

Nam Augustinus ostendit,

in XII Confessionum,

quod

materia informis est invariabilis ;

quia quod caret forma, caret ordine,

et quod caret ordine, caret vicissitudine,

ergo variatione.

Auctor autem sex Principiorum dicit hoc de forma,

quod est in simplici et invariabili essentia consistens.

 

2. Item,

videtur quod invariabilitas conveniat Beatis,

quia ubi perfecta beatitudo, ibi nulla deperditio,

et ubi hoc, nulla variatio.

 

3. Item,

variatio attenditur,

sicut dicit Augustinus, super Genesim ad litteram

aut secundum locum aut secundum tempus ;

 sed aliqua creatura caret determinato loco et tempore,

ut universale, quod est semper et ubique,

et caelum empyreum, quod est extra tempus et locum :

ergo etc.

 

4. Item,

si immutabilitas dicatur incorruptibilitas,

idem ostenditur.

Nam omnis corruptio naturalis venit ex contrarietate,

sicut dicit Philosophus,

in libro De morte et vita ;

sed multae creaturae carent contrarietate :

ergo et corruptibilitate.

 

5. Item,

omnis corruptio est in aliquid prius se,

quia corruptio naturalis in aliquid est ;

sed principia non habent aliquid prius,

utpote materia :

ergo sunt incorruptibilia.

 

6. Item,

omne perpetuum incorruptibile ;

sed aliqua creatura naturaliter est perpetua :

ergo etc.

Minor probari potest sic :

perpetuitas est de ratione imaginis.

Unde Augustinus :

Non esset anima imago, si mortis termino clauderetur ;

cum ergo anima naturaliter sit imago,

ergo naturaliter est immortalis sive perpetua.

 

7. Item,

ostenditur quod creatura sit invertibilis, sic :

vertibilitas est in non esse ;

sed nihil est,

quod possit creaturam aliquam vertere in non esse,

quia a se non vertitur,

cum nihil se corrumpat ;

ab alio non,

quia actio creaturae in id terminatur, ex quo incipit ;

sed nullius creaturae actio incipit a non esse :

ergo etc.

 

Praeterea,

distantia infinita est inter esse creaturae et nihil ;

sed inter extrema in infinitum distantia non potest fieri mutatio per virtutem finitam :

ergo nihil potest cedere in nihil,

nisi Deo faciente.

 

8. Item,

vertibilitas dicitur per corruptionem in non esse omnino ;

sed nihil, quod corrumpitur, secedit omnino in non ens :

ergo nullum corruptibile vertibile.

Si tu dicas,

quod invertibilitatem non habet creatura per naturam,

sed solum per gratiam.

Contra :

Quod omnibus inest est naturale,

quoniam gratia speciale est :

sed naturale est quod est idem apud omnes ;

sed fere omnis creatura est invertibilis,

quia nulla redigitur in nihilum :

ergo hoc est naturale.

 

9. Item,

ostenditur quod nec per gratiam ;

quia gratia est perfectio naturae :

ergo quod repugnat naturae, non datur per gratiam :

ergo si invertibilitas est contra naturam creaturae,

ergo non datur per gratiam.

 

10. Item,

obicitur de illa gratia,

quia si est creatura est vertibilis ;

si ergo conveniat ei invertibilitas, oportet quod per aliam gratiam ;

et sic erit abire in infinitum.

Si ergo oportet stare, patet quod non per gratiam.

Si dicas,

quod gratia illa non dicitur habitus, sed Deus gratis conservans.

Hoc nihil est,

quia sine Deo operante nulla creatura operatur :

ergo sicut nulla creatura est invertibilis nisi per gratiam,

sic nulla creatura operatur nisi gratiam :

ergo nulla operatio est naturalis,

quod stultum est dicere.

 

Respondeo

 

Dicendum quod immutabilitas dicitur per privationem mutabilitatis.

Mutatio autem dicitur tripliciter :

uno modo ab ente in ens ;

et haec est mutatio secundum accidens et dicitur variatio ;

alio modo ab ente simpliciter in ens potentia sive secundum quid ;

et haec est mutatio secundum formam et dicitur corruptio ;

alio modo est mutatio ab ente in simpliciter non ens ;

et haec est secundum totam rei substantiam et dicitur versio.

 

Secundum hoc intelligendum quod immutabilitas dicitur tripliciter :

uno modo invariabilitas,

alio modo incorruptibilitas,

et tertio modo invertibilitas.

 

Si ergo immutabilitas dicatur invariabilitas,

sic dico

quod in nulla omnino est creatura neque per naturam neque per gratiam ;

nam omne creatum aut est accidens aut habet accidens, et ita variabile ;

et haec est proprie proprium ipsius Dei.

 

Si autem dicatur immutabilitas incorruptibilitas,

sic dico

quod in aliquibus est creaturis :

in quibusdam per naturam, ut puta in simplicibus,

in quibusdam per gratiam, ut puta in glorificatis corporibus.

Nec sic est proprie proprium divinae essentiae.

 

Si vero tertio modo dicatur immutabilitas,

sic omnibus creaturis inest per gratiam,

nulli autem per naturam nisi soli Deo.

 

Invertibile enim per naturam est, quod ex se ipso habet, ut possit stare ;

hoc autem est,

in quo nulla est vanitas et in quo omnino nulla essentiae mutatio nec ad esse nec ad non esse ;

et hoc est solum aeternum.

Ideo haec invertibilitas est in solo Deo et est proprie proprium eius.

 

Invertibilitas autem per gratiam inest omnibus vel pluribus creaturis,

quia Deus sua gratuita bonitate cetera continet,

ne in nihil cedant ;

et loquor de creaturis,

quae dicunt quid completum et per se existens.

 

Concedendum igitur quod immutabilitas,

prout privat variationem

secundum accidens quantum ad actum et potentiam,

solius Dei est.

Similiter prout privat mutationem in non esse

secundum actum et potentiam, quantum est de natura,

solius Dei est,

licet per gratiam conveniat multis creaturis ;

et sic procedunt rationes ad primam partem,

unde concedendae sunt.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium,

quod principia rerum sunt invariabilia,

dicendum quod verum est,

si considerentur secundum essentiam abstractam ;

sed si considerentur secundum esse naturae,

sic de necessitate habent accidentia coniuncta et possunt variari ;

variatio autem accidentalis respicit esse.

 

2. Ad illud quod obicitur

quod in Beatis non potest esse variatio,

dicendum quod verum est quantum ad substantiam praemii sive quantum ad praemium substantiale ;

cadit tamen quantum ad conversionem ad inferius,

tum quantum ad affectiones, sicut patet in Angelis,

tum quantum ad actiones.

Unde Beati erunt agiles et poterunt moveri.

 

3. Ad illud quod obicitur de universali et de empyreo,

dicendum quod utrumque recipit variationem ;

sed universale ratione eius in quo est ;

quia, motis nobis, moventur ea quae in nobis sunt ;

empyreum vero ratione contenti.

Potest enim aliquid continere, quod non continet,

et aliquid non continere, quod continet.

 

4-6. Ad illud quod obicitur de incorruptibilitate,

dicendum, sicut praetactum est, quod convenit creaturis ;

aliquae enim creaturae sunt ita simplices et ita bona coniunctione coniunctae,

quod nulla cadit in eis contrarietas,

nec est in eis maior ratio corruptionis quam in principiis.

Unde sicut principia non sunt resolubilia in aliquid,

tamen cederent in nihil,

si sibi relinquerentur ;

sic intelligendum in aliquibus substantiis.

Unde non est dicendum quod sit verum,

quod omne compositum sit resolubile secundum rem ;

sed sicut dicit Anselmus,

est resolubile re, vel intellectu.

Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

7-8. Ad illud vero quod obicitur de vertibilitate,

dicendum quod quaelibet creatura vertibilis est per naturam,

si sibi relinquatur.

Si quaeritur causa huius,

dicendum quod huius versionis, cum sit defectus purus,

non est reddenda causa efficiens vel reducens in non esse,

sed solum deficiens.

 

Propter quod notandum quod natura dicitur naturalis origo.

Origo autem creaturae et est ex nihilo et est ex suis principiis :

secundum hoc dupliciter dicitur aliquid ipsi creaturae naturale,

vel quia inest ei ex eo, quod est ex nihilo,

vel quia inest ei ex eo, quod est ex suis principiis.

Et quia nihil nullius est causa efficiens, sed deficiens,

ideo proprietates, quae insunt creaturae ratione eius,

quod est ex nihilo, non sunt positiones, sed defectus,

nec sunt a virtute, sed a defectu virtutis,

nec habent causam efficientem, sed deficientem :

et tales sunt vanitas, instabilitas, vertibilitas.

 

Si igitur quaeratur, a quo est vertibilis creatura,

dico quod non ab aliquo efficiente, sed per defectum in se ipsa.

Secundum autem quod naturale dicitur

quod inest rei per propria et intrinseca principia,

sic non dicuntur naturaliter inesse privationes vel defectus, sed habilitates :

et ideo hoc modo accipiendo naturale,

nulla creatura est vertibilis in non esse ;

nec tamen dicitur invertibilis naturaliter,

quia naturale est in quod potest natura ;

sed principia rei non possunt in rei conservationem nec conservationem sui ;

et ideo invertibilitas non est huiusmodi naturalis.

Nec tamen est contra naturam, immo est ei consona ;

quia omnis natura appetit salvari,

quamvis ex se non possit,

et maxime illa creatura, quae appetit beatificari,

et haec est illa quae ad Dei imaginem facta est.

Et quia desiderium naturae non est frustra,

ubi deficit natura, supplet Dei gratuita influentia.

Et sic patet quod vertibilitas inest per naturam,

sed invertibilitas per gratiam.

 

  1. Ad illud quod obicitur de comparatione gratiae ad naturam,

intelligendum est quod gratia dicitur adiutorium,

veniens a superiori, respectu eius quod est supra posse naturae.

Hoc autem adiutorium est duplex :

aut respectu esse simpliciter,

aut respectu esse perfecti.

 

Si respectu esse simpliciter,

ut puta conservationis esse,

quia nulla principia, cum sint vana, de se possunt se ipsa conservare,

sic non est mediante aliquo habitu infuso vel dato.

Quia respicit esse,

et quia esse est commune omnibus,

ideo haec gratia est omnibus communis.

Unde haec est gratia habens modum naturae ;

et haec est gratia, qua dicuntur cetera invertibilia.

 

Alio modo dicitur gratia adiutorium respectu perfecti esse,

et quia perfectio esse est in his quae ad beatitudinem ordinantur,

respicit bene esse et quod non est omnium.

Ideo haec est habitus specialis aliquorum, non omnium,

et haec est gratia per modum gratiae.

Ex his patet quod obicit de gratia :

obicit enim secundum quod gratia est specialis habitus divisus contra naturam,

quia sic dicit aliquid de novo creatum ;

sed gratia praedicto modo non.

 

  1. Et ex hoc patet ultimo obiectum :

quia gratia dicitur adiutorium respectu eius quod est supra posse naturae ;

et quia conservatio principiorum est supra posse naturae,

non autem egressus actionum, immo infra,

ideo patet etc.

 

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

In parte ista sunt dubitationes circa litteram.

 

Dubium I

Et primo contingit dubitari

de hoc quod dicit Magister :

Nunc de veritate sive proprietate divinae essentiae etc.

Videtur enim male dicere,

quia omne quod habet proprium, distinguitur ;

sed divina essentia non est distinguibilis :

ergo non habet proprium.

Respondeo

Dicendum quod divina essentia eo modo est distinguibilis,

quo modo habet proprietates, et e converso ;

quia quamvis in se non sit distinguibilis per plurificationem sui nec a persona per diversitatem,

est tamen distinguibilis respectu essentiae creatae,

respectu cuius habet has proprietates.

 

Dubium II

Item,

quaeritur de illis tribus proprietatibus, quas ponit,

scilicet de veritate, immutabilitate, simplicitate,

cum multae aliae conditiones sint divinae essentiae,

quare solum de his tribus agit ?

Respondeo

Dicendum quod per has tres proprietates sufficienter distinguitur esse increatum a creato.

Nam creatum, eo ipso quod creatum, habet esse post non esse,

et ita esse vanum et possibile :

ideo habet esse permixtum cum possibilitate,

et propter hoc deficit a veritate, a stabilitate et simplicitate.

Increatum vero esse habet contrarias proprietates,

et in his sufficienter distinguitur.

Nam veritas respicit quod est, immutabilitas quo est, simplicitas utrumque.

Ideo patet sufficientia et ordo.

 

Dubium III

Item,

quaeritur de hoc quod dicit quod

 a sapere dicitur sapientia,

quia non videtur dicere verum.

Sicut enim albedo se habet ad album, ita sapientia ad sapere ;

sed albedo non dicitur ab albo, immo magis e contra :

ergo etc.

Respondeo

Dicendum quod secundum intellectum componentem sapere dicitur a sapientia,

quia intellectus componens procedit ab abstracto ad concretum ;

secundum vero intellectum resolventem est e converso ;

et quantum ad hunc loquitur Augustinus.

 

Vel posset dici

quod loquitur secundum considerationem grammatici, non logici.

 

Dubium IV

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Quis magis est quam ille, qui dixit famulo.

Videtur enim male dicere,

quia esse non recipit magis et minus, et maxime in Deo.

Respondeo

Dicendum quod magis et minus dupliciter possunt considerari,

scilicet in comparatione ad idem ;

et sic dicunt intensionem et remissionem ;

vel in comparatione ad diversas substantias et naturas ;

et sic dicunt gradum et excessum,

et sic est bene ponere magis et minus in ente respectu Creatoris et creaturae,

et respectu creaturarum ad invicem.

Sed in comparatione Creatoris ad creaturam est excessus improportionabilis et infinitus ;

respectu creaturarum ad invicem et proportionabilis.

 

Dubium V

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Cuius essentia non novit praeteritum vel futurum.

Videtur enim esse ista proprietas et Angelorum,

quia Augustinus, De civitate Dei,

dicit quod

immortalitas Angelorum non est praeterita, quasi non sit, nec futura, quasi nondum sit,

sed semper est praesens :

ergo non est proprium solius Dei.

Respondeo

Quidam dicunt quod duratio aevi est simplex et tota simul,

non habens praeteritum et futurum ;

nihilominus ipsum aeviternum habet praeteritum et futurum quantum ad affectiones ;

et ita proprium est solius Dei.

 

Alii dicunt quod in omni duratione creata,

quoniam differt a durante et habet esse possibile,

est prius et posterius ;

sed distinguunt in priori et posteriori.

Quoddam enim est quod dicit durationis successionem,

quoddam successionis durationem cum variatione et innovatione.

Primum est in aevo, secundum in tempore ;

et hoc vult Anselmus expresse,

et hoc credo probabilius.

Et patet responsio ad verbum Augustini ;

ipse enim loquitur de priori et posteriori,

quod quidem dicit innovationem et variationem et corruptionem.

 

Dubium VI

Item,

quaeritur de hoc quod dicit quod

divinae essentiae comparatum nostrum esse non est.

Videtur enim falsum,

quia quod inest alicui substantialiter non adimitur comparatione aliqua ;

sed esse est substantiale rei cuilibet :

ergo etc.

 

Item,

ex comparatione ad Deum creatura melioratur,

ut dicit Augustinus,

ergo magis est, quam si non comparetur :

ergo etc.

Respondeo

Dupliciter est accipere talem comparationem.

Uno modo secundum rationem influentiae et receptionis ;

et sic creatura ad Deum comparata est magis, quam si non comparetur.

 

Alio modo comparatur secundum habitudinem aequiparantiae et proportionis ;

et hoc modo verum est,

quod nulla est proportionabilis secundum conditionem veritatis et nobilitatis esse divini ;

et ideo quasi nihil est,

non omnino in se, sed nihil ad proportionem,

quia non potest inveniri aliqua proportio quantitativa.

 

Dubium VII

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Dicatur ergo, quod semper fuit, est et erit.

Videntur enim haec verba non dici de Deo,

quia dicunt diversa tempora ;

sed in Deo non cadit diversitas temporum.

Respondeo

Quidam voluerunt dicere

quod actus isti non praedicant de Deo diversa tempora secundum essentiam,

sed secundum concomitantiam ;

quia divinum esse omnino invariatum omne tempus concomitatur.

Sed haec positio non solvit plene.

Dicitur enim vere

quod Deus fuit ante omne tempus ;

tunc ergo concomitantiam non potest dicere.

 

Ideo dicunt alii quod tempus consignificatum non est dispositio rei acceptae sive intellectae,

quando dicitur de Deo, sed solum modi intelligendi ;

quando vero de re mobili, utroque modo.

Exemplum patet de masculinitate in lapide et in viro :

quoniam in viro est ut dispositio rei acceptae,

in lapide ut modus intelligendi solum.

Sed haec positio non videtur sufficiens,

quia intellectus non ponit praeteritum circa suum intelligere quando intelligit Deum fuisse :

ergo oportet quod ponat circa rem.

 

Propter hoc notandum

quod verba diversorum temporum aliter dicuntur de aeterno, aliter de aeviterno, aliter de temporali.

Nam respectu temporalis important mutabilitatem et successionem et durationem.

Secundum vero quod de aeviternis dicuntur, duo tantum important, successionem et durationem,

sicut vult Hieronymus, Augustinus et Anselmus.

 

Secundum vero quod dicuntur de Deo,

important solum durationem, unde dicitur :

Deus fuit, quia eius duratio non coepit ;

est, quia duratio eius non interrumpitur ;

erit, quia non desinit nec corrumpitur.

Proprie ergo loquendo, non dicuntur de Deo,

ut dicit Hieronymus ;

large autem loquendo,

dicuntur, ut dicit Magister et Augustinus ;

et ad hoc vadit opinio Magistri.

 

Dubium VIII

Item,

quaeritur de verbo Hilarii :

Esse non est Deo accidens etc.,

quia nec creaturae est accidens

- nulli enim omnino rei accidit esse -

quomodo ergo per hoc notatur Deus differre a creatura ?

Respondeo

Dicendum

quod accidens dicit quid natum in alio esse, ab alio exire, et ab illo recedere.

Accidens enim dicitur quod inest subiecto et ab illo trahit ortum,

et propterea potest adesse et abesse.

In his tribus proprietatibus communicat esse creatum,

licet non eodem modo omnino.

Nam esse nostrum pendet ab alio sustinente, oritur ab alio efficiente,

creatura etiam nata est suum esse perdere :

ideo esse eius est quasi accidens, non tamen vere accidens,

quia cum pendeat a Deo, non pendet sicut a subiecto.

E contrario est in Deo ;

et ideo dicit Hilarius

quod esse non est accidens Deo ;

et hoc propter contrarias proprietates :

quia accidens natum est alii inesse,

propter hoc dicit :

subsistens veritas ;

quia natum est ab alio exire,

contra hoc dicit :

manens causa ;

quia natum est etiam ab alio recedere,

contra hoc dicit :

naturalis generis proprietas, quae non dimittit esse.

 

Dubium IX

Item,

quaeritur quomodo intelligitur immortalitas,

cum dicitur :

Solus habet immortalitatem,

et dicit Augustinus, quod accipitur pro incommutabilitate ;

sed hoc non videtur conveniens.

Mors enim non dicit omnem mutabilitatem,

sed solum corruptibilitatem viventium ;

ergo non idem est dicere.

Respondeo

Sicut vita accipitur communiter et proprie,

ita et mors, ita et immortalitas.

Uno enim modo dicitur vita actus continuus et internus,

qui est a forma spirituali ;

et sic dicitur proprie,

et sic immortalitas dicit vitam talem cum impossibilitate ad eius privationem.

Alio modo dicitur vita actus completus potentiae,

quae est secundum rei naturam,

sicut dicitur aqua viva, quae habet operationem aquae convenientem ;

et hoc modo importat repugnantiam ad corruptionem.

Et ideo debet dici secundum hanc vitam immortale quod est ita in actu completo,

quod nullo modo potest aliquam peiorationem recipere.

Et sic accipit Apostolus et exponit Augustinus.

 

Dubium X

Item,

quaeritur de hoc quod dicit beatus Iacobus et est in littera :

Nec vicissitudinis obumbratio ;

quae differentia est inter vicissitudinem et obumbrationem,

et quae convenientia, ratione cuius dicatur vicissitudo obumbrare ?

 

Et dicendum

quod vicissitudo importat numerum vicis,

et iste est numerus cum interruptione ;

sed obumbratio dicitur per privationem actus lucis.

Quoniam igitur actus formae lux est,

privatio eius recte dicitur obumbratio ;

et quia vicissitudo ratione numeri dicit interruptionem,

et ratione interruptionis dicit privationem,

et ratione privationis obumbrationem,

hinc est,

quod recte dicitur vicissitudinis obumbratio.

 

 

 

PARS II

De simplicitate Dei.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

Supra ostendit Magister duas proprietates divinae essentiae, scilicet veritatem et incommutabilitatem.

Hic ostendit simplicitatem divinae essentiae vel naturae.

 

Et habet haec pars tres partes.

In prima ostendit quod proprie est simplex ;

 

in secunda, quod vere,

ibi :

Hic diligenter notandum est, cum dicat Augustinus etc.

 

In tertia, quod summe,

ibi :

Huius autem sinceritatis et simplicitatis.

 

Prima iterum pars habet tres partes.

Primo proponit quod proprie est simplex ;

 

secundo ostendit quod non convenit naturae corporali,

ibi :

Ut autem scias, quomodo simplex etc.

 

In tertia, quod non convenit naturae spirituali,

ibi :

Creatura quoque spiritualis etc.

 

Similiter pars,

in qua ostendit quod est vere simplex, habet tres partes.

In prima ostendit quod in Deo est pure multiplicitas nominum ;

 

in secunda ostendit quod in eo non est diversitas praedicamentorum,

ibi :

Quod autem in natura divinitatis nulla sit accidentium etc.

 

In tertia concludit quod nomina praedicamentorum in divinis non possunt dici proprie,

et etiam nomen primi praedicamenti,

ibi :

Unde nec proprie dicitur substantia.

 

Similiter pars,

in qua ostendit quod est summe simplex, habet tres.

Primo enim ostendit quod tanta est ibi simplicitas, quod nulla est ibi rerum diversitas ;

 

secundo, quod cum hac simplicitate stat personarum pluralitas,

ibi :

Et cum tantae simplicitatis etc.

 

Tertio vero et ultimo epilogat quod ostensa est in divina essentia triplex proprietas,

ibi :

Ecce quanta identitas.

 

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad intelligentiam eorum quae dicit Magister in littera,

quatuor quaeruntur in parte ista.

 

Primo quaeritur,

utrum in Deo sit summa simplicitas.

Secundo,

utrum simplicitas sit Dei proprietas.

Tertio,

propter illud quod dicitur in littera de anima rationali,

quaeritur,

utrum anima rationalis sit in toto corpore, ita quod in qualibet parte.

Quarto quaeritur,

utrum Deus sit in aliquo determinato genere.

 

 

QUAESTIO I

Utrum Deus sit summe simplex.

 

Circa primum, quod in Deo sit summa simplicitas,

sic probatur.

  1. Omne primum est simplicissimum,

quia quanto aliquid prius, tanto simplicius ;

sed Deus est primum, in genere entium,

eo quod necesse potest nec cogitari prius :

ergo est ita simplex,

quod ipso nihil simplicius esse potest vel cogitari :

ergo est simplicissimum.

 

2. Item,

omne quod est quidquid habet, est simplicissimum ;

sed Deus est quidquid habet :

ergo etc.

Prima patet in se.

Minor probatur sic :

Deus habet potentiam, sapientiam, et sic de aliis ;

aut ergo est sua potentia aut non.

Si sic, habeo propositum.

Si non est sua potentia,

cum sit potens potentia, habet posse ab alio,

ergo Deus est ab alio ;

quod si hoc est falsum,

ergo illud ex quo sequitur.

 

3. Item,

in esse nobilissimo debet omnis conditio nobilitatis poni in summo ;

sed Deus est ens nobilissimum, et simplicitas est conditio nobilitatis :

ergo ponenda est in Deo in summo :

ergo Deus est summe simplex.

 

4. Item,

quanto aliquid est simplicius, tanto est potentius in virtute, et e converso,

quia,

virtus unita plus potest quam multiplicata ;

sed Deus est infinitus et immensus virtute :

ergo est infinitus simplicitate :

ergo in Deo est summa simplicitas.

 

Contra

 

  1. Simplicius cogitatur aliquid, cum cogitatur ut abstractum a pluribus,

quam quod cogitatur ut contentum in pluribus :

ergo cum fides nostra cogitet Deum ut in pluribus,

non cogitat eum ut simplicissimum :

ergo si fides vere cogitat,

Deus non est simplicissimus.

 

2. Item,

maior est simplicitas,

ubi est identitas sine diversitate, quam cum diversitate ;

sed in Deo est identitas cum diversitate suppositorum :

ergo in Deo non est summa simplicitas.

 

3. Item,

maior est simplicitas, ubi est unitas sine pluralitate ;

quia numerus dicit aliquo modo compositionem,

respectu cuius unitas est simplex :

ergo cum in Deo sit unitas cum pluralitate personarum,

patet etc.

 

4. Item,

maior est simplicitas,

ubi non tantum subiectum, sed etiam proprietas est eadem cum proprietate ;

quia,

quando proprietas differt a proprietate in uno, sunt plura differentia :

ergo non est simplex ;

sed in divinis in eadem persona differt proprietas a proprietate,

unde innascibilitas differt a paternitate :

ergo etc.

 

Respondeo

Diendum quod sicut primae rationes probant,

in Deo ponenda est summa simplicitas.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod fides non intelligit ipsum ut simplicissimum,

dicendum quod fides intelligit eum ut simplicissimum,

et qui aliter intelligit, non intelligit ut summe simplex.

 

Quod patet sic :

quoniam est intelligere unum in uno,

et unum in pluribus multiplicatum, et unum in pluribus non multiplicatum.

Simplicius autem intelligitur unum in pluribus esse multiplicatum,

quam unum in uno.

Quod patet,

quia universale est simplicius singulari ;

et adhuc multo simplicius intelligitur,

quod est unum in pluribus non multiplicatum.

Hoc modo intelligit fides nostra Deum.

Et ideo simplicior est Deus,

quia est in omnibus non multiplicatus,

quam si esset in uno solo, vel in pluribus multiplicatus.

Hinc est quod Deus simplicissimus est,

et fides nostra eum ut simplicissimum intelligit.

 

Et qui intelligit Deum plurificatum in essentia, vel unum in supposito,

derogat summae simplicitati eius,

derogat etiam nobilitati simplicitatis eius.

Quoniam ubi summa simplicitas intelligitur,

oportet summam actualitatem intelligi, si summe nobilis est.

Et ubi est summa actualitas, summa diffusio et communicatio debet poni ;

et ista non potest esse

nisi in sempiterna productione rei omnino infinitae et aequalis in virtute ;

et hoc non potest esse in alietate essentiae :

ergo non potest intelligi divina essentia simplicissima,

nisi in tribus personis intelligatur tota esse, quarum una sit ab alia.

Quando ergo obicitur

quod simplicius est abstractum a pluribus quam in pluribus,

verum est,

si in illis pluribus plurificetur.

Si autem non plurificatur,

non est verum.

 

  1. Ad illud quod obicitur,

quod maior est simplicitas, ubi nulla diversitas,

dicendum quod diversitas dupliciter potest venire :

vel ex additione, vel ex origine.

Ex additione,

cum est diversitas in proprietatibus absolutis,

quae diversae sunt in diversis,

ut albedo in Petro et nigredo in Paulo ;

et haec privat simplicitatem, quia ponit compositionem.

 

Est alia diversitas veniens ex sola origine,

ut puta,

quia una persona emanat ab alia, differt ab ea ;

et haec non repugnat simplicitati,

quia nullam ponit compositionem, sed solum ordinem et respectum ad alium ;

et haec non proprie dicitur diversitas, sed distinctio et discretio.

Et hoc manifestum est,

si intelligamus Patrem se ipso generare Filium,

et intelligamus eum generare et iterum non generare,

nulla est hic compositio,

quia nulla additio.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod maior est simplicitas, ubi nulla pluralitas,

dicendum quod duplex est pluralitas.

Quaedam, in qua plus est in duobus quam in uno,

ut in duobus hominibus plus est de bonitate quam in uno ;

et ista pluralitas repugnat simplicitati,

quia unitas addit supra unitatem.

Quaedam autem est pluralitas, in qua tantum in pluribus est, quantum in uno ;

et haec est in divinis,

quia tantum de esse et bonitate et virtute est in una persona, quantum in pluribus ;

et ista pluralitas nihil addit ad unitatem :

et ideo nullam omnino ponit compositionem nec privat simplicitatem.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod in Patre differt proprietas a proprietate,

dicendum quod proprietas differt a proprietate tripliciter :

aut respectu subiecti, aut respectu sui, aut respectu obiecti.

 

Si respectu subiecti,

quia causantur ex diversis naturis in ipso repertis :

sic ponit compositionem,

quia ponit subiectum esse ex pluribus.

 

Si respectu sui,

sic differt musica et grammatica in Petro ;

et sic ponit similiter compositionem,

quia ponit subiectum subesse pluribus.

 

Si respectu obiecti,

sic ponit subiectum comparari pluribus ;

et ex hoc non ponitur compositio, sed distinctio.

Exemplum est in puncto,

quod est principium et finis respectu diversarum linearum.

Hoc modo est differentia proprietatum in divinis.

 

 

QUAESTIO II

Utrum summa simplicitas soli Deo conveniat.

 

Secundo quaeritur, utrum simplicitas sit Dei proprietas.

 

Et quod sic, videtur hoc modo.

  1. Nulla creatura est actus purus,

quia

in omni creatura, ut dicit Boethius, differt « quo est » et « quod est » ;

ergo in omni creatura est actus cum possibili ;

sed omnis talis habet in se multiformitatem et caret simplicitate :

ergo etc.

 

2. Item,

omnis creatura habet esse finitum et limitatum :

ergo habet esse arctatum ;

sed ubicumque est esse limitatum,

est ibi aliquid quod contrahit, et aliquid quod contrahitur,

et in omni tali est compositio et differentia :

ergo omnis creatura est composita :

ergo nulla simplex.

 

3. Item,

omnis creatura habet esse datum aliunde,

ergo habet esse aliunde acceptum,

ergo nulla creatura est suum esse,

ergo in omni creatura est dependentia sive differentia ;

sed nullum tale simpliciter simplex :

ergo etc.

 

4. Item,

omne quod est post primam unitatem, deficit ab illa,

ergo statim cadit in dualitatem,

sicut dicit Dionysius,

quod post monadem dyas est :

sed omnis creatura est a prima unitate :

ergo omnis creatura est ab illa deficiens :

ergo etc.

 

Contra

 

  1. Ab uno non procedit nisi unum et a vero non procedit nisi verum ;

sed unitas et simplicitas eamdem rationem habent in Deo :

ergo sicut ab uno unum, ita a simplici simplex.

 

2. Item,

videtur specialiter

quod simplicitas sit in creaturis,

quia simplex est quod non habet partem :

sed punctus non habet partem,

quia ita definitur : punctus est, cuius pars non est :

ergo etc.

 

3. Item,

omne illud, ante quod non est aliud, est simplex ;

quia si compositum est, necessario habet ante se aliud ;

sed ens est primum,

sicut dicit Auctor De causis :

Prima rerum creatarum est esse :

ergo etc.

 

4. Item,

omne illud est simplex, in quo stat resolutio ;

sed resolutio stat in principiis, quae sunt materia et forma,

quia materia ulterius non resolvitur,

cum sit status in causis, alioquin esset ire in infinitum :

ergo cum resolutio stet in creato,

aliquid creatum est simplex.

Si tu dicas,

quod principia non habent omnimodam simplicitatem,

quia quamvis non componantur ex aliis, tamen componuntur aliis.

Contra.

Hoc non videtur facere contra simplicitatem, quod componatur alii.

Nam quod aliquid non sit componibile alii,

non facit aliquam simplicitatem,

cum ista proprietas sit in individuis completis, quae maxime sunt composita :

ergo hoc quod dico componibile alii,

non tollit ab eis simplicitatem,

et sic etc.

 

Respondeo

 

Dicendum quod simplicitas essentiae privat compositionem

et privat essentiatem differentiam sive multiplicitatem.

Unde simplex est,

quod non habet compositionem partium nec multiplicitatem actionum sive formarum.

In solo autem Deo est privatio compositionis et differentiae sive multiplicitatis :

ideo simplicitas in solo Deo est essentialiter.

 

Un de notandum quod multiplex est compositio.

Una compositio est ex partibus essentialibus ;

et haec est in omnibus per se entibus.

Alia est ex partibus integrantibus ;

et haec est in omnibus corporibus.

Tertia est ex partibus dissimilibus sive repugnantibus ;

et haec est in omnibus animatis, et viventibus.

Unde in omni substantia per se ente, quae proprie dicitur creatura, est compositio,

quia omnis creatura aut est corporalis aut spiritualis aut composita ex utroque.

 

Similiter est considerare triplicem differentiam in creaturis.

Prima est substantiae, virtutis et operationis, sive substantiae et accidentis.

Secunda est differentia suppositi et essentiae.

Tertia est differentia entis et esse.

 

Prima differentia est rei, prout est agens ;

secunda, prout est ens in genere ;

tertia, prout est ens in se.

 

Prima differentia est in omni subiecto,

quoniam omne subiectum habet esse mixtum ;

ideo non agit ex se toto,

et ideo differt in eo quo agit et quod agit, et actio sive subiectum et proprietas.

 

Secunda differentia est in omni individuo,

quia omne individuum habet esse limitatum ;

et ideo in aliquo convenit, in aliquo differt cum alio,

et ideo in omni individuo differt essentia et suppositum ;

multiplicatur enim essentia in suppositis.

 

Tertia differentia est in omni creato et concreato :

quia enim omne quod est praeter Deum, accipit esse aliunde, sive principium sit sive principiatum :

ideo nihil est suum esse, sicut lux non est suum lucere.

 

Si ergo dicatur simplicitas per privationem compositionis,

sic proprium est solius Dei in ratione substantiae,

quia nulla alia substantia est, quae non habet compositionem ex possibili et actuali saltem.

 

Si autem simplicitas dicat privationem essentialis differentiae et dependentiae,

ita quod in essentia nulla sit diversitas nec dependentia,

est proprium Dei in ratione entis, quia nullum aliud ens est,

in quo non cadat aliqua diversitas vel dependentia.

 

Concedendum ergo est

quod simplicitas est Dei proprium, ut visum est.

Creaturae autem compositae sunt nec vere simplices,

quia habent esse mixtum ex actu et potentia,

quia habent esse limitatum,

et ita in genere et specie per additionem contractum,

quia habent esse aliunde datum,

quia habent esse post Deum unum, a quo deficiunt ;

et ita cadunt in compositionem.

 

Aliter potest dici et brevius

quod simplex dicitur per privationem compositionis.

Sed notandum quod compositio dicitur dupliciter :

uno modo alicuius ex aliquibus ;

alio modo, qua aliquid dicitur componi alii.

Si ergo simplicitas privet compositionem ex aliis,

sic convenit etiam creatis,

utpote primis principiis, quae non componuntur ex aliis.

Si autem privet compositionem cum aliis,

sic solius Dei est.

 

Omnis enim creatura aut est ens per se et in se ;

et ita composita ex aliis ;

aut est ens cum alio et in alio ;

et ita alii composita.

Et iterum omne creatum aut est principium,

et ita componibile alii ;

aut principiatum,

et sic compositum ex aliis ;

et sic accipitur simplicitas,

prout est rei proprietas, per privationem, videlicet utriusque compositionis.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod ab uno non est nisi unum etc.,

dicendum quod simplex non est conditio generalis entis sicut unum.

Nam simplicitas dicit modum unitatis nobilissimum,

quem Deus nulli communicat creaturae ;

quia creatura non potest recipere,

cum esse eius sit limitatum, sit mixtum, sit etiam esse dependens et aliunde datum.

 

2-4. Ad aliud quod obicitur de simplicitate puncti et entis et principii,

dicendum quod ibi est simplicitas per privationem compositionis ex aliis,

non autem prout simplicitas dicit indifferentiam omnimodam.

In omnibus enim, ut dictum est, cadit aliqua differentia et dependentia :

quamvis enim non sint composita,

tamen eorum esse dependet a composito, sive compositione.

 

Unde bene concedendum est illud quod ultimo dicebatur

quod illud derogat simplicitati rei, quod sit alteri componibilis,

in quantum simplicitas privat multiplicitatem et differentiam in re simplici,

quamvis non deroget, in quantum privat compositionem ex aliis.

Omnis enim dependentia facit ipsum

quod dependet a summa simplicitate et in differentia recedere.

Solus autem Deus est independens.

Omnia autem alia sunt dependentia, sive comparatione ad principia,

ex quibus sunt,

sive unum principium componens complicetur ad aliud,

sive esse dependens comparatione ad Deum sive ab ipso Deo.

Nihil autem, quod dependet, est sua dependentia :

ideo nihil tale est summe simplex,

quia omne simplicissimum est absolutissimum.

 

 

QUAESTIO III

Utrum anima rationalis sit tota in toto corpore, et tota in qualibet parte ipsius.

 

Tertio quaeritur, utrum anima rationalis sit in toto corpore, ita quod in qualibet parte.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Augustinus dicit quod sicut

Deus est in maiori mundo,

sic anima in minori ;

sed Deus sic est in maiori, quod in qualibet parte totus :

ergo anima sic est in minori, scilicet in corpore.

 

2. Item,

quod dat esse toti et partibus unitur toti et partibus secundum essentiam,

quia forma per sui essentiam dat esse,

et hoc non nisi ei cui essentialiter unitur ;

sed anima dat esse toti corpori et omnibus partibus :

ergo etc.

 

3. Item,

in oculo est videre, est sentire, est vivere.

Quaero ergo,

utrum sint haec unus actus vel differentes.

Non unus ; hoc constat,

quia,

privato visu, adhuc sentit per tactum,

privato sensu, adhuc vivit, sicut in paralytico ;

cum ergo vivere sit a substantia, videre a potentia,

in oculo est anima secundum substantiam ;

eadem ratione potest probari, et in omnibus partibus esse.

 

4. Item,

anima operatur in toto corpore,

ergo in toto corpore est per potentiam :

sed potentia animae simplex est :

ergo si potentia una est in manu et pede,

idem est in diversis partibus ;

sed non est simplicior potentia quam substantia :

ergo etc.

 

5. Item,

anima est in corpore :

aut ergo est in qualibet parte, aut est in una determinate, aut est in puncto.

Si in qualibet parte, habeo propositum.

 

Si in una, cum illa habeat plures partes, et anima sit simplex,

erit in pluribus partibus :

ergo non est inconveniens, animam esse in pluribus partibus.

Sed qua ratione est in partibus partis, eadem ratione est in partibus totius.

 

Si est in puncto corporis,

ergo cum punctus non habeat proportionem ad totum corpus,

anima est improportionabilis toti corpori :

ergo non potest esse perfectio, cum proportio sit perfectionis ad perfectibile.

Similiter,

punctus est substantia posita sive habens positionem,

ergo anima habet situm in corpore ;

sed nulla forma situalis est motor sufficiens :

ergo etc.

 

Sed contra

 

  1. Forma,

quae est in toto et in partibus una,

denominat partes et totum ratione consimili.

Unde quaelibet pars ignis est ignis :

ergo si anima est in qualibet parte,

tunc quaelibet pars animalis est animal sicut totum,

cum quaelibet pars sit substantia animata sensibilis.

 

2. Item,

existentia animae rationalis non dependet ab aliqua parte corporis,

cum sit fixa in se :

ergo non est in qualibet.

 

3. Item,

operatio eius non dependet ab aliqua parte corporis nec alicui communicatur :

ergo in nulla parte corporis est, nec in quantum perfectio, nec in quantum motor.

Unde Philosophus dicit quod

anima nullius corporis est actus

id est nullius partis corporis,

sed in quo est, est sicut actus.

 

4. Item,

corpus organicum est diversarum rationum in partibus et toto,

ergo habet diversam perfectionem :

ergo cum anima perficiat totum quantum ad essentiam,

perficit partes quantum ad potentiam :

ergo anima rationalis non est in partibus

nisi solum quantum ad rationem potentiae ;

et hoc etiam dicit Philosophus :

sicut anima ad corpus,

sic partes animae ad partes corporis.

 

5. Item,

si anima est tota in qualibet parte corporis,

ergo tota est in manu ;

sed quando aliquod totum est in aliquo, movetur illo moto :

ergo mota manu, movetur anima, et similiter, manu quiescente, quiescit :

ergo cum manus una possit moveri, altera existente in quiete,

anima una et eadem numero simul quiescit et movetur secundum idem.

 

6. Item,

si anima est in pluribus partibus tota,

qua ratione in tribus, eadem ratione in pluribus, et ita in infinitis,

et quantumcumque extendatur corpus :

ergo anima nata est esse ubique,

et ita videtur quod anima non sit substantia limitata, sed immensa.

 

7. Item,

si tota anima est in manu sicut in aliis partibus :

ergo cum vita sit ab anima,

non magis recipit motum et sensum manus a corde, quam e converso.

Hoc autem est contra omnes philosophos ;

et sequitur ex hoc tale inconveniens

quod, sicut laeso corde perit vita, ita laesa manu.

 

Respondeo

 

Dicendum quod aliqui dicunt

quod anima secundum essentiam est in aliqua parte determinate,

secundum potentiam vero est et influit in toto corpore,

sicut aranea est in tela.

 

Unde dixerunt quod est in corde,

quia cor est domicilium vitae, et eius inhabitator est anima.

Et ad hoc ponendum movit eos experimentum cum defectu rationis.

Experimentum,

quia visibiliter apparet quod laeso corde separatur anima,

et ab ipso fluit sensus et motus,

et est membrum nobile existens in medio, sicut centrum corporis.

Defectus rationis,

quia non potuerunt intelligere

quomodo aliquid limitatum sit unum et idem totum in pluribus ;

et quia fides non cogit credere, et ratio non intelligit,

ideo dicunt, non esse ponendum quod sit in toto ratione cuiuslibet partis.

 

Sed aliorum opinio est,

ut Augustini,

quod anima in qualibet parte corporis sit tota ;

et ad hoc ponendum movet experimentum, exemplum et rationabile argumentum.

Experimentum,

quia anima in partibus distantibus a corde ita cito sentit, sicut et in propinquis ;

item simul quasi in ictu oculi sentit laesionem in partibus distantibus,

et cum anima separatur,

dolor est in singulis partibus et resolutio.

Exemplum similiter movet,

sicut dicit Augustinus :

Videmus enim

quod uno animali perfecte sano est una sanitas in singulis partibus,

nec maior in maiori nec minor in minori.

Si ergo hoc est in forma corporali,

quanto magis in spirituali ?

 

Rationis argumentum movet,

quia anima est forma simplex et motor sufficiens.

Quia forma totalis corporis, est in toto ;

quia vero simplex, non est secundum partem et partem sui ;

quia motor sufficiens,

ideo non habet situm,

et ideo nec est in puncto nec in parte de terminata.

Et quia magis rationalis est opinio,

quae fundatur supra rationem, quam quae fundatur supra defectum rationis,

et quia Augustinus hoc dicit,

hanc approbo tam quam meliorem.

 

[Ad obiecta]

 

1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium :

forma quae est in toto etc.,

dicendum quod triplex est genus formae.

 

Est enim quaedam, quae perficit et extenditur et dependet.

Et haec,

quia totum perficit, est in toto ;

quia vero extenditur,

perfectionem totius communicat partibus ;

quia vero dependet nec agit per se,

operationem totius communicat partibus,

ut patet in forma ignis,

quia quaelibet pars ignis est ignis et quaelibet calefacit.

 

Est alia forma,

quae perficit et dependet, sed non extenditur ;

et talis forma,

quia totum perficit, est in toto et qualibet parte ;

quia vero non extenditur,

ideo actum totius non attribuit partibus ;

quia vero dependet,

operationem totius communicat partibus ;

et talis est anima vegetabilis et sensibilis,

quia nulla pars animalis est animal,

tamen quaelibet pars animalis vivit et sentit.

 

Est iterum forma,

quae totum perficit,

tamen nec extenditur nec dependet quantum ad operationem ;

et talis,

quia perfectio est, est in toto et partibus ;

quia vero non extenditur,

perfectionem totius non communicat partibus ;

quia non dependet,

ideo nec operationem communicat ;

et talis est anima rationalis,

quia nulla pars hominis est homo, et nulla pars hominis intelligit.

Tamen etsi non communicet actum totius ut toti,

communicat ut partibus ;

quia quaelibet pars est pars hominis et vivificatur a perfectione hominis ;

et ideo perfectio hominis est in qualibet parte.

 

  1. Et sic patet responsio ad illud,

quod nullius corporis est actus ;

quia nulli parti corporis communicat propriam operationem nec perfectionem totius,

tamen omnes partes perficit in toto.

Similiter ad aliud de forma,

quia forma, quae est in partibus non denominat similiter totum et partes,

nisi sit forma dependens et extensa ;

et loquor hic de forma substantiali tantum, non de accidentali.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod non sunt eiusdem rationis totum et partes,

dicendum quod in partibus est considerare organizationem et complexionem.

Ratione complexionis sunt uniformes toti

et sunt dispositae ad idem genus vitae et perficiuntur ab uno ;

ratione organizationis sunt diversae et perficiuntur a potentiis.

 

5. Ad illud quod obicitur,

quod movetur, mota manu etc.,

dicendum quod perfectio potest super totum perfectibile

et quantum ad substantiam et quantum ad potentiam ;

et cum anima sit perfectio totius corporis,

super totum potest,

et ideo nullo minori, quam sit totum corpus,

definitur eius substantia nec potentia ;

definitur autem corpore suo, quod perficit,

et ideo corpore moto, movetur per consequens ;

partibus autem non definitur,

quia sunt minores toto,

et ita est in una, quod est extra illam.

Et ideo,

quia in nulla parte est definitive,

non movetur ad motum alicuius partis,

sicut nec Deus movetur ad motum alicuius creaturae.

 

6. Et per hoc patet sequens,

quia totum corpus comparatur ipsi animae tamquam unus locus ;

et ideo in pluribus partibus non est nisi in quantum in uno loco ;

unde si separentur, non erit in illis.

Nec sequitur ex hoc quod sit infinita,

quia omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti,

et ita corporis humani.

Unde potest cogitari tam magnum corpus, quod non posset vivificari ab anima.

 

7. Ad illud quod obicitur ultimo,

quod tunc una pars non recipit ab alia,

dicendum quod

sicut Deus in maiore mundo immediate est in omni creatura ipsam continens,

tamen per ordinem universi influit aliquid una creatura in aliam.

Sic intelligendum

quod anima per sui praesentiam est in qualibet parte immediate,

quam continet et conservat, non tamen omnino,

sed influit in omnes partes per unam :

et ideo cessante illa parte et eius influentia,

perit ordo corporis essentialis,

et ita anima separatur.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum Deus sit in aliquo determinato genere sive praedicamento.

 

Quarto et ultimo quaeritur, utrum Deus sit in aliquo determinato genere.

 

Et quod sic, ostenditur hoc modo.

  1. Quod distinguitur ab aliis entibus, est aliqua natura determinata ;

sed Deus est huiusmodi,

quia distinguitur a creaturis omnibus, quia nullum creatum est Deus :

ergo est natura determinata ;

sed quod est natura determinata est in genere determinato :

ergo etc.

 

2. Item,

quod habet superius univocum et essentiale, habet esse in genere determinato ;

sed Deus habet superius se, ut substantiam,

quae dicitur de Deo et creaturis et essentialiter et univoce,

quia secundum istam rationem quae est :

res per se existens :

ergo etc.

 

3. Item,

quod sit in quolibet genere, videtur.

Quia omne quod est completionis in creatura, attribuendum est Deo ;

sed omne praedicamentum habet aliquid completionis :

ergo res omnium praedicamentorum sunt in Deo ;

sed quidquid est in Deo est Deus, et e converso :

ergo Deus essentialiter subicitur rei omnis praedicamenti :

ergo est in quolibet.

 

4. Item,

summo bono nihil deficit de bonitate :

ergo summo enti nihil de entitate :

ergo in Deo est omnis entitas et omnis differentia entitatis :

ergo cum differentiae entium sint decem praedicamenta, omnia sunt in Deo.

 

Contra

 

  1. Augustinus, in libro V De Trinitate :

    Deus est bonus sine qualitate, magnus sine quantitate :

ergo magnitudo Dei non est in genere quantitatis nec bonitas in genere qualitatis :

ergo nec substantia in genere substantie :

ergo in nullo est genere.

 

2. Item,

videtur quod non est in genere determinato ;

quia omne quod est in genere determinato, habet esse finitum et limitatum ;

Deus autem est infinitus :

ergo etc.

 

3. Item,

quod non in quolibet genere,

videtur, quia quod habet in se res plurium generum est compositum ;

Deus autem est simplicissimus :

ergo etc.

 

Respondeo

 

Dicendum quod non convenit Deo esse in uno genere determinato,

quia omne tale habet esse limitatum et arctatum et compositum.

In pluribus generibus non potest esse.

 

Aut enim aliquid est in pluribus propter naturarum et proprietatum diversitatem,

ut album,

in quantum dicit subiectum aliquod sive rem albam, est in genere substantiae,

sed in quantum dicit formam, quae est albedo, est in praedicamento qualitatis.

Aut propter generalitatem, sicut unum et ens.

 

Propter naturarum multiformitatem non potest Deus esse in pluribus,

quia omne tale compositum est et multiforme,

Deus autem simplex.

Non propter generalitatem,

quia ens tale nihil est habens distinctum a rebus creatis.

Deus autem est habens in se ens distinctum a rebus,

et habens esse simplex et infinitum.

Et ideo nec in uno genere nec in pluribus esse potest.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod distinguitur ab aliis, est natura distincta etc.,

dicendum quod verum est,

si distinguatur per aliquid, quod ipsum contrahat et arctet,

sicut per differentiam cadentem in genere ;

Deus autem non sic distinguitur, sed se ipso.

 

2. Ad illud quod obidtur,

quod Deus habet superius univocum,

dicendum quod Deo non est superius, quia non est simplicius ;

nec univocum, quia illa ratio non convenit uniformiter creaturae et Creatori.

Deus enim est ens per se, quia nullo egens ;

creatura est ens per se, quia non est in alio ut in subiecto,

eget tamen alio ad sui conservationem.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod omne, quod est perfectionis et bonitatis, ponendum est in Deo,

dicendum quod hoc potest esse dupliciter :

vel per diversitatem, et hoc facit esse in diversis generibus ;

vel secundum omnimodam unitatem, et hoc facit esse extra omne genus.

 

4. Ad illud quod ultimo obicitur,

quod Deo nihil deficit de bonitate,

dicendum quod Deus non dicitur non deficiens a bonitate propter hoc,

quod omnis differentia boni particularis sit in Deo per differentiam,

sed quia est in eo per aequivalentiam.

Quia enim est summum bonum, complectitur in se bonum omne ;

sic intelligendum est de entitate ;

et sic patet illud.

 

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

In parte ista circa litteram incidit hic quaestio de ordine.

Cum enim compositio in creatura sit ratio et causa mutationis, simplicitas est causa immutabilitatis ;

quia si affirmatio est causa affirmationis, et negatio causa negationis :

ergo cum causa sit ante effectum,

debuit primo Magister ponere proprietatem simplicitatis.

Respondeo

Dicendum quod re vera compositio secundum rationem intelligendi prior est quam mutatio ;

sed quoniam negationes se habent e contrario affirmationibus,

hinc est, quod immutabilitas est prior ;

ita volunt aliqui dicere.

 

Potest tamen aliter dici et melius,

quod est prius et notius nobis, et prius simpliciter ;

et quia simplicitas est maxime nobis occulta propter hoc,

quod simplex, in quantum simplex, habet rationem principii ;

et nos venimus a cognitione posterioris in cognitionem prioris :

ideo prius agit de immutabilitate quam simplicitate.

 

Dubium II

Item,

quaeritur de hoc quod dicit in littera :

Eademque proprie ac vere simplex,

quia nec habet compositionem partium etc.

Videtur enim superflua dicere,

quia simplex est cuius pars non est,

sicut compositum dicitur quod habet partes.

Respondeo

Dicendum quod Magister notificat hic simplex,

secundum quod est Dei proprium ;

et ita opponitur compositioni et multiplicitati.

Quantum ergo ad privationem compositionis,

dicit quod non habet multitudinem partium ;

quantum vero ad privationem multiplicitatis extraneae,

dicit quod non habet varietatem accidentium ;

quantum vero ad privationem multiplicitatis intrinsecae,

dicit quod non habet varietatem formarum,

ut generis, speciei et differentiae ;

et hoc modo simplex est simplex vere et proprie, quod solius Dei est.

 

Dubium III

Item,

quaeritur de ista ratione Augustini :

Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliud inertem etc.

Probat enim, animam esse compositam propter multitudinem proprietatum.

Sed contra :

Nulla substantia componitur ex proprietatibus neque per se neque cum alio :

ergo ex hoc non probatur quod anima sit composita.

Respondeo

Dicendum quod Augustinus hoc non probat nisi a posteriori.

Compositio enim accidentis ad subiectum et diversitas necessario praesupponit aliam compositionem,

quia,

ut dicit Boethius,

quod est pure forma subiectum esse non potest :

ergo ad hoc quod aliquid sit subiectum accidentium plurium,

oportet in illo praeexistere compositionem intrinsecam ;

sed anima capit in se multitudinem accidentium :

et ideo necessario infertur a posteriori quod ipsa sit composita,

licet non ex accidentibus.

 

Dubium IV

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Sine qualitate bonum, sine quantitate magnum etc.

Videtur enim male dicere ;

quia a quocumque removetur superius, et inferius :

ergo si non habet qualitatem, nec bonitatem.

Si tu dicas

quod bonitas illa non est species qualitatis,

quaeritur,

quare non similiter dicitur in divinis qualitas divina, sicut bonitas divina ?

Respondeo

Quidam volunt dicere quod nomen generis non transfertur ad divina,

tum quia non dicit rei complementum, sicut species ;

tum quia significat in concretione ad subiectum et in dependentia.

Nomina autem specialia connotant effectum in creatura ;

et ideo dicitur sine qualitate bonus.

 

Sed si quis velit inspicere, invenit hoc non habere veritatem.

Si ergo quaeratur :

quomodo differt in Deo magnitudo et bonitas ?

dicendum

quod magnitudo significat divinam essentiam per modum quantitatis, bonitas per modum qualitatis :

ergo isti modi cadunt in Deo.

 

Et iterum,

si quaeratur : qualis est Deus ?

respondetur : bonus et magnus.

Et ideo dicendum

quod nomina generum in divinis reperiuntur,

sed non prout habent rationem generis, quia Deus in nullo genere est ;

et ad hoc significandum

removet Augustinus nomina novem generum, in quantum sunt genera.

 

Dubium V

Item,

quaeritur de hoc quod dicitur :

Si tamen est dignum, ut Deus dicatur substare.

Videtur enim satis dignum,

quia summa nobilitas est per se subsistere.

Respondeo

Dicendum quod duplex est proprietas ipsius substantiae,

scilicet per se stare et alii subesse ;

primum est perfectionis, secundum imperfectionis ;

et ideo ratione primae dicitur digne, non ratione secundae.

 

Dubium VI

Item,

quaeritur de hoc quod dicit Hilarius :

Non ex compositis Deus, qui vita est, subsistit etc. ;

quae differentia est inter illas differentias ?

Quodsi nulla est,

videtur facere inculcationem verborum.

Respondeo

Dicendum quod quidam volunt,

quod per illa quatuor excludantur quatuor genera compositionum.

 

Prima enim est essentiae ex principiis essentialibus,

ratione cuius dicitur

quod Deus non est ex compositis, id est simul positis.

 

Secunda est substantiae ex principiis naturalibus,

quae sunt materia et forma ;

ratione huius dicitur :

neque ex infirmis,

quia materia subiecta est privationi,

quae facit formam esse instabilem et infirmam, et similiter materiam ;

infirma enim dicuntur instabilia.

 

Tertia est compositio mixti ex miscibilibus,

ratione cuius dicit :

neque ex obscuris,

quia ubi mixtio, ibi quaedam formarum confusio, et ita obscuratio.

 

Quarta est compositio animati ex partibus disparibus, ex anima videlicet et corpore ;

ratione huius dicit :

neque ex partibus disparibus,

quia ipse est spiritus.

 

Aliter tamen potest dici

quod excludit eamdem compositionem ratione diversarum conditionum.

Ad hoc enim quod aliqua principia constituant aliquid,

oportet quod principia sint differentia, sint dependentia, sint imperfecta, sint etiam difformia.

 

Si enim essent omnino conformia et perfecta,

non possent aliquid constituere, quia ex duobus entibus actu nihil fit.

Quia ergo differentia, ideo sunt composita, quasi cum aliis posita ;

quia dependentia, ideo infirma ;

quia imperfecta, ideo obscura ;

quia dissimilia, ideo disparia.

 

Deus autem

non potest esse ex differentibus et diversis, quia est vita per essentiam ;

non potest esse ex dependentibus et infirmis, quia virtus per essentiam ;

non potest esse ex imperfectis et obscuris, quia lux est ;

similiter non potest esse ex disparibus et dissimilibus, quia spiritus per essentiam.

Summa ergo actualitas, summa potestas, summa claritas, summa spiritualitas

non permittunt in Deo esse aliquam compositionem.

Unde ex his quatuor conditionibus quatuor rationes eliciuntur probantes Deum simplicissimum.