Distinctio XXVI — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXVI
DIVISIO TEXTUS
Supra Magister egit de his quae dicuntur de Deo secundum substantiam ;
hic secundo agit de his quae dicuntur de Deo secundum relationem.
Dividitur autem haec pars in duas.
In prima agit de his quae dicuntur de Deo proprie et aeternaliter.
In secunda agit de his quae dicuntur de Deo temporaliter et communiter,
infra distinctione trigesima :
Prima iterum pars dividitur in duas :
quia quaedam sunt proprietates sive relationes personales,
et de his agit primo ;
quaedam non personales,
et de his agit secundo,
infra distinctione vigesima octava :
Prima iterum pars dividitur in duas.
In prima assignat proprietates personarum,
secundum quod in ipsis personis assignantur.
In secunda vero agit de ipsis,
secundum quod eas contingit diversis nominibus exprimi,
infra distinctione vigesima septima :
Prima pars habet duas.
In prima Magister assignat proprietates personarum.
In secunda vero circa assignationem movet dubitationem,
ibi :
Prima pars habet tres partes secundum tria capitula.
In prima de terminat,
quibus assignentur proprietates, quia hypostasibus.
In secunda assignat,
quae sint illae proprietates,
ibi :
Tertio ostendit,
quid sint illae proprietates,
quoniam sunt relationes sive dictae secundum relationem, non tamen secundum accidens,
et hoc tertio capitulo facit,
ibi :
Haec est secunda pars,
in qua movet dubitationes iuxta praedictas assignationes,
et haec pars habet duas.
In prima movet dubitationem contra assignationem proprietatis Filii.
In secunda contra assignationem proprietatis Spiritus sancti,
ibi :
Prima pars habet duas.
In prima proponit quaestionem et solvit auctoritate Hilarii.
In secunda illam solutionem applicat etiam circa proprietatem Spiritus sancti, quae est donum,
ibi :
Similiter secunda pars habet duas partes.
In prima quaerit et solvit ;
in secunda quorumdam positionem improbat.
Primum facit ibi :
secundum facit ibi :
ARTICULUS UNICUS
De proprietatibus in genere.
Ad intelligentiam eorum, quae in ista distinctione dicuntur de proprietatibus,
quatuor quaeruntur.
Primo quaeritur,
utrum in divinis sit ponere proprietates.
Secundo, dato quod sic, quaeritur,
quid sint illae proprietates.
Tertio quaeritur,
quis sit actus ipsarum.
Quarto et ultimo quaeritur
de numero earum.
QUAESTIO I
Utrum in divinis ponendae sint proprietates personarum.
Quod autem in divinis sit ponere proprietates non solum vocaliter, sed etiam realiter,
ostenditur sic.
1. Hieronymus dicit,
et habetur in fine praecedentis distinctionis :
ergo etc.
2. Item,
Augustinus dicit, in libro De fide ad Petrum :
ergo a coniugatis, « generatio est proprietas Patris ;
sed constat, quod generatio realiter est in Deo,
constat etiam, quod convenit soli Patri :
ergo secundum rem est Patris proprietas.
3. Item,
proprietatis est distinguere,
ergo ubi est vera distinctio,
ibi est vera proprietas ;
sed in divinis est vera distinctio :
unde Damascenus :
4. Item,
hoc ipsum videtur ratione,
quia sicut alius est modus quaerendi de essentia et persona,
ita alius est modus quaerendi de essentia et proprietate.
De essentia enim quaeritur per « quid »,
de proprietate per « quomodo se, habet » :
ergo sicut ponitur in divinis et essentia et persona secundum veritatem,
ita dedet poni proprietas.
5. Item,
supra probatum est,
quod differunt generatio et processio realiter
- alioquin non differrent personae -
ergo generatio et spiratio differunt realiter.
Sed tam generatio, quam spiratio est in una persona non multiplicata,
ut in persona Patris :
ergo cum persona sit realiter una, et proprietates realiter plures,
ergo ponere est proprietates realiter in divinis differentes ;
sed non differentia essentiali nec personali, cum sint in eadem persona :
ergo notionali.
Quodsi non differunt generatio et spiratio,
sicut haec est vera : Pater spirat Spiritum sanctum ;
et tunc sequeretur,
quod Spiritus sanctus esset Filius.
6. Item,
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti,
hoc supra probatum est,
et est ratio in promptu,
quia unus omnino est qui spiratur.
Hoc quod est « unum » dicit unitatem non essentiae nec personae :
ergo oportet, quod proprietatis ;
et si hoc,
necesse est ponere proprietates in divinis realiter,
non nominaliter sive tantum in voce.
7. Item,
in Patre est paternitas et innascibilitas :
aut ergo eadem proprietas aut alia.
Si eadem proprietas, ergo et relatio eadem ;
sed secundum paternitatem refertur ad Filium :
ergo et secundum innascibilitatem.
Sed hoc est falsum,
ergo est alia ; et persona est una :
ergo necesse est ponere proprietates in divinis personis etiam realiter differentes.
Contra
1. Hilarius, De Trinitate :
Pater et Filius et Spiritus sanctus solis differunt nominibus :
ergo si differunt solis nominibus,
non sunt ibi reales proprietates, sed vocales.
2. Item,
Damascenus dicit, I libro :
et dicit,
quod in creaturis est differentia re et convenientia ratione,
sed in divinis e contrario.
Cum ergo sit distinctio secundum proprietates,
videtur ergo,
quod sint ibi solum secundum modum loquendi vel intelligendi :
non ergo a parte rei.
3. Item,
hoc ipsum videtur ratione,
quia in summe simplici non cadit differentia aliqua ;
sed divina persona est summe simplex ;
ergo aut ibi non est proprietas aut est solo modo loquendi :
ergo etc.
4. Item,
ita simplex est persona, sicut essentia ;
sed proprietates essentiae non differunt nisi solo modo loquendi,
non secundum rem :
ergo similiter proprietates personae.
5. Item,
divina essentia propter summam simplicitatem se ipsa refertur ad creaturam,
et ideo relatio essentialis solo modo loquendi differt ab essentia,
ut cum dicitur « Dominus » ;
omnino enim transit in substantiam :
ergo pari ratione persona se ipsa refertur ad personam.
6. Item,
creatura propter essentialem comparationem ad suum principium se ipsa refertur ad suum Creatorem
- alioquin inter Creatorem et creaturam caderet medium,
quod non esset nec Creator nec creatura -
ergo si multo essentialior est comparatio personae ad personam,
ergo se ipsa refertur.
Et si hoc :
ergo videtur,
quod ipsa proprietas vel relatio non differat nisi solo modo loquendi a persona.
Respondeo
Dicendum quod omnes catholici tractatores posuerunt proprietates personarum in divinis.
Cum enim sint plures personae et distinctae,
necesse est quod sit ibi distinguens ;
hoc autem proprietatem appellamus.
Sed diversificati sunt in modo positionis.
Quoniam ergo viderunt aliqui summam simplicitatem in persona sicut in essentia,
posuerunt quod,
sicut in essentia omnino est idem « quo est » et « quod est »,
ita in persona omnino idem « qui » distinguitur et « quo »,
et ita suppositum et proprietas, differens autem solo modo loquendi ;
sicut si dicatur :
rogo te benignum vel benignitatem tuam.
Sed ista positio non potest stare,
quoniam,
sicut in opponendo probatum est,
in eadem persona sunt proprietates differentes non solum modo loquendi, sed et realiter.
Videmus enim,
quod una persona uno modo comparatur ad unam,
ut Pater ad Filium ;
et videmus unam personam uno modo sive una habitudine comparari ad plures,
ut Spiritus sanctus ad Patrem et Filium ;
et iterum,
unam personam pluribus modis comparari ad plures,
ut Filius ad Patrem et Spiritum sanctum.
Similiter videmus,
plures personas eodem modo comparari ad unam,
ut Pater et Filius ad Spiritum sanctum :
ergo unitas habitudinis non potest accipi a parte essentiae
- certum est -
nec a parte personae, quae refertur ;
nec ex parte personae, ad quam refertur.
Restat ergo,
quod sit alius modus dicendi, sumtus a parte rei.
Et ideo nunc communis opinio tenet,
in divinis esse proprietates personarum realiter differentes a se invicem,
et per hoc etiam differentes a personis aliquo modo.
Sicut enim,
quia in una essentia non plurificata plures ponimus personas,
modi dicendi « essentialiter » et « personaliter » differunt non solum differentia sumta a parte nostra,
sed etiam a parte rei ;
sic etiam dicendum de modo dicendi « personaliter » et « notionaliter ».
Et ideo distinguunt magistri tres modos dicendi in divinis,
qui sumuntur a parte rei,
scilicet essentialem, personalem et notionalem.
Et dicitur communiter,
quod tres sint modi praedicandi,
scilicet in « quid », in « quis » et in « quae » sive in « quo modo se habet ».
Et incidit peccatum secundum figuram dictionis ex commutatione praedicamentorum.
Sicut ergo in divinis vera est essentia, et verae sunt personae,
ita verae sunt personarum proprietates.
[Ad obiecta]
- Ad illud quod obicitur in contrarium primo de Hilario,
dicendum quod Hilarius accipit nomina non pro ipsis vocibus,
sed pro intellectibus sive significatis importatis per illa tria nomina.
Important enim ibi proprietates.
Nam « solis » non excludit ibi proprietatis veritatem,
sed excludit diversitatem formae vel substantiae vel naturae.
2. Ad illud quod obicitur de Damasceno,
quod differunt solum ratione,
dicendum quod differre ratione est tripliciter.
Uno modo a parte nostrae apprehensionis,
sicut differunt in Deo bonitas et magnitudo.
Alio modo differre ratione est secundum differentiam attributionis,
quia aliquis modus ponitur circa unum vel attribuitur uni,
qui non attribuitur alteri ;
et sic differunt ratione essentia et persona et notio.
Tertio modo differre ratione est differre secundum pluralitatem distinctionis,
quae non inducit diversitatem in essentia vel natura tamen tantam inducit differentiam,
quod unum non dicitur de altero ;
et sic differt ratione persona a persona et proprietas a proprietate.
Et prima quidem differentia secundum rationem est minima,
quia nihil ei respondet a parte rei ;
sed ultimae respondet.
Non vult ergo Damascenus dividere rem contra rationem,
nisi seccundum quod res accipitur pro natura ;
nec etiam sic omnino dividit,
sed quasi a principali denominat.
Nam in creaturis non solum est communitas rationalis, immo etiam naturalis.
Nam Petrus et Paulus non tantum in ratione conveniunt, sed etiam in natura communi.
3. Ad illud quod obicitur,
quod haec [differentia] tollit summam simplicitatem,
dicendum quod differentia rationis
quaedam fundatur super quid absolutum sive substantiale sive accidentale,
quaedam super respectum sive modum se habendi.
Et prima differentia omnino repugnat simplicitati,
et non potest esse in Deo ;
secunda vero non repugnat.
Nam videmus respectum aliquem de novo esse circa aliquid, illo nullo modo mutato.
Videmus etiam aliquid habere plures respectus, ipso sine compositione existente.
Dicendum ergo quod proprietates personales sunt respectivae, non absolutae ;
et ideo possunt differre ratione respectuum ;
quia persona suppositum sive hypostasim dicit,
sed proprietas dicit habitudinem ad alterum.
4. Ex hoc patet sequens.
Quia enim proprietates essentiales sunt absolutae,
non possunt dicere realem differentiam, nisi essentialem habeant ;
et ideo solo modo loquendi differunt.
Non sic proprietates personales.
Unde proprietates essentiales omnino transeunt in essentiam, sed personales non.
5. Ad illud quod obicitur,
quod essentia se ipsa refertur,
dicendum quod essentia divina non potest referri nisi ad aliam essentiam ;
ad illam autem non refertur,
quoniam relatio dicit ordinem et habitudinem.
Sicut autem vult Philosophus :
et ideo non est ibi relatio nisi solo modo loquendi.
Sed cum persona ad personam refertur,
ibi vere est ordo originis,
et ideo habitudo, et ideo vera relatio.
Et sic patet illud.
6. Ad illud quod obicitur,
quod creatura se ipsa refertur,
dicendum quod « referri se ipso » potest intelligi tripliciter :
aut quia inter rei respectum et essentiam non cadit medium,
quia ipsa essentia essentialier dependet ;
et sic quidem reperitur in creaturis.
Sic enim refertur materia ad formam et forma ad materiam ;
unde dicit Philosophus,
quod «
tamen nec materia est suus respectus, nec forma,
quia non habent omnimodam simplicitatem.
Alio modo est « referri se ipso »
quia inter id quod refertur et suum correlativum non cadit aliquod medium, quod non sit alterum eorum ;
et sic Pater refertur se ipso ad Filium, et e converso.
Nam Pater est sua paternitas,
et hoc propter summam simplicitatem.
Tertio modo « referri se ipso » est,
quia ipsum quod refertur non est nisi relatio et respectus purus ;
et hoc est impossibile esse neque in Deo neque in creatura,
quia, sicut dicit Augustinus,
alioquin relationis esset relatio.
Et ita patet quod omnis proprietas relativa sive sit in Deo sive in creatura,
necessario differt aliquo modo ab eo cuius est proprietas,
et magis in creatura quam in Creatore.
Et intelligantur omnia haec,
sicut prius assignatum est,
quoniam omne respectivum fundatur super aliquid absolutum.
QUAESTIO II
Quid sint in divinis proprietates personarum.
Secundo quaeritur de proprietatibus, quid sint.
Et quod sint relationes,
videtur.
- Quia dicit Hilarius, XII De Trinitate :
Proprium est Deo nato esse filium ;
sed filiatio est relatio :
ergo etc.
2. Item,
Damascenus :
sed modus habitudinis est relatio :
ergo etc.
3. Item,
Richardus de sancto Victore, in libro De Trinitate, dicit
quod personae distinguuntur proprietate originis ;
sed origo in divinis non est motus, sed habitudo,
ergo relatio :
ergo etc.
4. Item,
hoc ipsum videtur ratione,
quia proprium est quod convenit soli ;
sed nihil absolutum est incommunicabile in divinis et conveniens soli :
ergo omnis proprietas personalis est relativa,
ergo etc.
Contra
- Sicut paternitas est relatio,
ita magnitudo quantitas, et ita bonitas qualitas ;
sed magnitudo Dei non est quantitas nec bonitas qualitas ;
ergo nec paternitas est relatio.
Sed paternitas est proprietas : ergo etc.
Si dicas,
quod non est simile,
quia alia transeunt in substantiam, relatio non ;
contrarium ostenditur, primo sic :
2. Sicut quantitas est unum genus accidentis distinctum a substantia,
ita et relatio ;
sed quia in Deo non cadit diversitas,
ideo necessario genus quantitatis transit in substantiam,
cum, ibi non sit accidens nec diversitas generum :
ergo pari ratione relatio.
3. Item,
sicut Deus est sua magnitudo, ita paternitas ;
sed quia Deus est sua magnitudo,
ideo quantitas non differt a substantia, sed in eam transit :
ergo et paternitas similiter.
4. Item,
videtur quod relatio magis transit,
quia inter omnia genera accidentium relatio importat maiorem dependentiam,
quia ad subiectum et obiectum ;
sed Deus omnino est independens :
ergo et relatio minime manet in Deo.
5. Item,
inter omnia genera entium relatio minus habet de entitate,
sicut patet,
quia advenit et recedit sine mutatione illius quod refertur ;
sed in summo ente non debet poni,
nisi quod multum habet de entitate :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod proprietates personales necesse est esse relationes.
Et hoc duplici ratione,
tum quia sunt incommunicabiles et soli conveniunt ;
tum etiam quia realiter differunt,
ut ostensum est prius.
Sola autem relatio manet in divinis.
Ad cuius intelligentiam notandum,
quod relatio in aliquibus convenit cum aliis generibus, in aliquibus differt.
Convenit enim in hoc,
quod est praedicamentum et genus entis,
et in hoc,
quod est accidens ;
et disconvenit in hoc,
quod praeter alia genera habet respectum non solum ad subiectum,
sed etiam ad obiectum secundum habitudinem et dependentiam.
Quantum ad primas conditiones impossibile est relationem manere in divinis, sicut alia genera,
et hoc propter summam simplicitatem.
In Deo enim relatio non est praedicamentum nec accidens, sed substantia est.
Quantum vero ad conditiones,
quas habet respectu obiecti,
necesse est quodam modo manere, scilicet quantum ad habitudinem ;
et hoc propter veram distinctionem quae est in divinis, et veram originem et habitudinem ;
et necesse est quodam modo non manere,
scilicet quantum ad dependentiam,
et hoc propter omnimodam absolutionem quae est in divinis.
Alia igitur genera simpliciter transeunt,
sed relatio quodam modo manet ibi, quodam modo transit ;
quia alia genera respectum solum ad subiectum dicunt et secundum illum transeunt.
Sed relatio ultra dicit respectum ad obiectum,
et secundum illum respectum dicit pluralitatem, quae vere est in divinis ;
et ita relatio manet.
Patet etiam, quomodo transit,
videlicet quantum ad omne quod dicit compositionem.
Unde non est genus neque in genere, non est accidens nec est aliud.
[Ad obiecta]
1-3. Et sic patent prima tria obiecta circa hoc,
quia unum sumitur a natura generis, aliud a natura accidentis, tertium a praedicatione identitatis.
Patet etiam, quomodo manet,
scilicet quantum ad illud quod dicit distinctionem,
non quantum ad id quod dicit dependentiam et inclinationem,
quia sic privat absolutionis perfectionem.
4. Et per hoc patet quartum argumentum,
quod obicit de dependentia relationis.
5. Ad illud quod obicitur,
quod minus habet de ente,
dicendum quod hoc verum est,
cum differt essentialiter a substantia ;
in Deo autem non sic est.
Posset tamen praeter rationem praedictam haec ratio reddi,
quod non transit :
quia enim minimum habet de ente,
ideo minimam vel nullam facit compositionem,
etiam cum manet secundum suam proprietatem.
Alia vero, quae habent aliquid de ente absoluto,
faciunt compositionem ;
et hinc est,
quod relatio melius valet in summo simplici quam aliquod aliorum.
QUAESTIO III
Utrum actus personalium proprietatum sit hypostases distinguere,
an distinctas ostendere.
Tertio quaeritur de proprietatibus quantum ad actum.
Et quaeritur,
utrum actus huiusmodi proprietatum sit hypostases distinguere, aut distinctas ostendere.
Et quod sit distinguere,
videtur.
- Per Boethium, De Trinitate :
Substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem :
sed si multiplicat, ergo distinguit.
2. Item,
Richardus de sancto Victore, De Trinitate, dicit
quod persona distinguitur proprietate originis :
sed proprietas dicit originem et relationem :
ergo etc.
3. Item,
hoc ipsum videtur ratione,
quia, cum personae distinguantur,
aut distinguuntur per aliquid absolutum aut respectivum.
Per absolutum non,
quia, sicut vult Augustinus,
ergo necesse est quod differant per aliquid respectivum.
4. Item,
proprietas Patris aut accidit ipsi hypostasi aut est ei consubstantialis ;
quodsi accidit,
ergo sunt ibi aliqua accidentia :
ergo est ibi aliqua compositio.
Si autem est consubstantialis et connaturalis :
ergo cum non consequatur esse hypostasis,
non tantum est ratio innotescendi, sed etiam distinguendi.
5. Item,
in summe simplici idem est omnino ratio essendi et cognoscendi ;
sed persona Patris est summe simplex :
ergo eodem distinguitur quo distingui cognoscitur.
Hoc autem est per proprietatem :
ergo etc.
Contra
- Omne respectivum reducitur ad absolutum ;
sed quod reducitur ad aliquid secundum rationem intelligendi consequitur illud :
ergo cum proprietates sint respectivae, hypostases absolutae,
proprietates reducuntur ad hypostases :
ergo hypostases sunt priores.
Sed quod prius est non distinguitur eo quod est posterius,
quia ab eodem est esse et esse distinctum :
ergo etc.
2. Item,
omne quod distinguit aliquid,
dat ei tale esse, quale ipsum est vel habet ;
sed proprietates habent de se solum esse respectivum ;
ergo si hypostases per proprietates distinguuntur,
habent solum esse respectivum.
Sed hoc est falsum,
quia cum sint supposita essentiae,
habent esse substantiae absolutum.
3. Item,
in divinis personis est plurificatio per originem,
ergo et distinctio.
Sed origo dicit emanationem vel exitum,
relatio autem per se non emanat nisi prius alio emanante,
quia in « ad aliquid » non est motus :
ergo prius oritur hypostasis ab hypostasi secundum rationem intelligendi,
quam sit intelligere relationem esse.
Et si hoc,
relatio consequitur esse distinctum in hypostasibus :
ergo etc.
4. Item,
« omne quod relative dicitur, est aliquid, excepto eo quod relative dicitur »,
sicut ratio dictat,
et Augustinus dicit, VII libro De Trinitate.
Sed Pater et Filius dicuntur relative :
ergo uterque eorum est aliquid,
excepto eo quod relative dicitur ;
ergo abstracta relatione contingit aliquid intelligere.
Quaero ergo, quid sit illud :
aut essentia aut hypostasis.
Si essentia,
ergo relatio est in essentia :
ergo multiplicat eam.
Si hypostasis : aut ergo una aut duae.
Non una,
quia impossibile est intelligere,
quod Pater et Filius sint una hypostasis :
ergo duae.
Et si hoc, patet etc.
5. Item,
abstractis omnibus proprietatibus duorum individuorum, ut Petri et Pauli, solis hypostasibus remanentibus,
adhuc contingit intelligere, remanere distinctionem :
ergo pari ratione in hypostasibus divinis.
Quod si verum est,
tunc ergo sunt solum ratio distinguendi quoad nos.
Respondeo
Dicendum quod circa hoc duplex opinio fuit.
Quidam enim dixerunt,
quod abstractis proprietatibus,
impossibile est intelligere hypostases distinctas,
quia huiusmodi proprietates in divinis non solum dant personis innotescere,
immo etiam dant esse ;
unde ipsis abstractis, abstrahitur esse et esse distinctum.
Aliorum opinio fuit,
quod proprietatibus abstractis,
adhuc est intelligere distinctionem in hypostasibus,
quoniam proprietates secundum ipsos non sunt ratio distinguendi secundum rem,
sed distinctionem manifestandi.
Unde dicunt quod,
abstracta paternitate et filiatione,
adhuc contingit intelligere « qui ab alio » ;
et « a quo alius ».
Et si quaeras,
quomodo distinguuntur,
dicunt quod se ipsis,
sicut principia et genera generalissima se ipsis distinguuntur et differunt.
Unde haec est immediata :
substantia non est quantitas.
Et si respiciamus interius,
utraque opinio continet aliquid probabilitatis ;
et hoc patet sic.
In divinis enim hypostasibus intelligimus originem sive emanationem intelligimus etiam habitudinem.
Secundum rationem intelligendi origo praecedit ipsum qui oritur ;
et secundum rationem intelligendi habitudo consequitur ipsum qui refertur.
Potest igitur proprietas relativa importare solum habitudinem ;
et hoc modo consequitur rationem distinctionis
et est ratio innotescendi distinctionem, non distinguendi,
sicut dicit secunda opinio,
et probant rationes inductae ad secundam partem de ipsa relatione.
Potest enim intelligi tunc distinctio,
quia intelligitur « qui ab alio », et « a quo alius ».
Potest etiam utrumque proprietas importare,
scilicet habitudinem et originem ;
et tunc non tantum est ratio innotescendi, sed etiam distinguendi.
Circumscripta enim origine sive emanatione,
impossibile est intelligere in divinis pluralitatem :
immo sicut est essentia una,
ita etiam intelligitur hypostasis una.
Et sic procedit prima opinio et rationes ad primam partem.
Sed notandum,
quod cum idem sit divinis personis « oriri » et « esse » et « ad alterum se habere »,
tamen secundum rationem intelligendi sunt ordinata,
ut primum sit « oriri »,
deinde « esse » intelligatur in his quae habent esse ab alio,
et deinde « se ad alterum habere ».
Quia vero idem sunt in Deo,
ideo eodem nomine designantur.
Unde generatio dicit originem et habitudinem ;
tamen proprie loquendo generatio dicit originem, et paternitas habitudinem.
Quoniam igitur proprietas divina secundum communem usum loquendi importat habitudinem et originem,
ideo tenendum
quod proprietates non solum sunt ratio innotescendi distinctionem, sed etiam distinguendi.
[Ad obiecta]
- Et ad illud quod obicitur,
quod respectivum reducitur ad absolutum,
dicendum quod reduci ad aliquid est dupliciter :
aut sicut ad principium, aut sicut ad terminum.
Proprietas originis his duobus modis reducitur ad absolutum :
ad hypostasim Patris reducitur innascibilitas sicut ad principium,
ad hypostasim autem Geniti et Spirati sicut ad terminum.
Quoniam igitur quod reducitur ad aliquid
sicut ad principium ipsum consequitur,
ideo abstracta origine,
solum intelligitur Deus innascibilis, non ens ab alio, et ita in unitate hypostasis.
Quia vero quod reducitur ad aliquid sicut ad terminum,
intelligitur praecedere ;
hinc est, quod abstracta origine,
iam non est intelligere hypostasim procedentem.
Vel illud intelligendum,
ubi respectivum dicit dependentiam, ratione cuius deficit a summa simplicitate,
quod non est in Deo.
2. Ad illud quod obicitur,
quod respectivum solum dat esse respectivum,
dicendum quod hoc verum est de respectivo, quod dicit solum habitudinem ;
sed non est verum de respectivo, quod dicit originem.
3. Ad illud quod obicitur,
quod relatio non oritur per se,
dicendum quod relatio est proprietas, secundum quod est ipsa,
origo vero, prout est id quod oritur ;
et quia origo proprie non oritur,
sed est illud quo oriens oritur,
ita quod non consequitur tempore vel natura,
sed secundum rationem intelligendi, vel est simul necessario vel praecedit.
Ideo patet illud.
4. Ad illud quod obicitur,
quod omne quod relative dicitur est aliquid,
excepte eo quod relative dicitur,
dicendum quod illud non habet veritatem in summe simplici,
quod sic differat esse et referri,
quod unum possit ab altero separari secundum rem
- quia ibi unum sunt -
sed solum secundum intellectum nostrum ;
nec adhuc intellectus noster sic abstrahit,
ut intelligat hypostases distinctas,
abstractis proprietatibus et relationibus.
Si enim ab hypostasi Patris abstrahatur paternitas, vel e converso,
iam non habet aliquid speciale,
quod sit principium intelligendi ipsam ;
et ita consideratur sub ratione generali et incompleta.
Unde et bene videntur mihi dicere qui dicunt,
quod remanet intellectus huius nominis « res »,
secundum quod est generale vocabulum.
Et sic patet quod,
abstractis proprietatibus, non remanet distinctio nec re nec intellectu ;
et ideo utroque modo sunt ratio distinguendi.
5. Ad illud quod ultimo obicitur,
quod Petrus et Paulus distingui intelliguntur,
abstractis proprietatibus,
dicendum quod non est simile.
Nam distinctio est ibi a parte propriae materiae et propriae formae,
quae innotescit per proprietates accidentales ;
sed in divinis solum est distinctio per originem.
Ideo patet illud.
QUAESTIO IV
Quot sint in divinis proprietates personarum ?
Quarto et ultimo quaeritur de proprietatibus quantum ad numerum.
- Et videtur quod sint infinitae,
quia proprietates sunt respectus,
per quos Deus nobis innotescit ;
sed illi sunt infiniti,
sicut patet de respectibus idealibus :
ergo etc.
2. Item,
Pater et Filius ad invicem assimilantur secundum omnes conditiones essentiales ;
ergo secundum omnes comparantur et secundum omnes innotescunt nobis ;
sed illae sunt in numero indefinito :
ergo etc.
3. Item,
quanto aliquid est simplicius, tanto plures habet respectus,
ut punctus quam linea, et linea quam superficies ;
sed divinum esse est simplicissimum :
ergo in eo sunt infiniti respectus.
Sed omnes sunt ratio innotescendi :
ergo notiones sunt infinitae.
4. Sed quod tres sint tantum,
videtur per Damascenum, qui dicit,
quod in divinis omnia sunt unum praeter generationem, ingenerationem et processionem ;
sed istae non sunt nisi tres proprietates :
ergo etc.
5. Item,
videtur ratione,
quia proprietas convertitur cum eo cuius est proprietas ;
sed proprietas est personae :
ergo quot sunt personae, tot sunt proprietates et non plures.
Sed personae sunt tres :
ergo etc.
6. Item,
fiat talis ratio :
omnis persona est aliqua trium proprietatum - haec est vera - omnis notio est persona,
igitur omnis proprietas sive notio est aliqua trium :
ergo etc.
[Contra]
Quod autem sint plures tribus, sic ostenditur.
- Notiones sive proprietates sunt relationes.
In omni autem habitudine sunt duae relationes secundum duo extrema ;
sed in divinis sunt duae origines :
ergo saltem quatuor relationes.
2. Item,
proprietas est quae convenit uni soli ;
sed innascibilitas convenit soli Patri :
ergo est proprietas.
Et non est aliqua illarum quatuor relationum :
ergo sunt quinque.
Quaeritur ergo sufficientia et numerus notionum in divinis,
et penes quid accipiantur,
et utrum sit idem numerus proprietatum et relationum.
Respondeo
Intelligendum est ad illud ultimum,
quod vis consuevit fieri inter ista tria nomina :
proprietas, relatio et notio.
Nam proprietas dicitur, in quantum convenit soli ;
relatio, in quantum dicit habitudinem ad alium ;
notio, in quantum est principium cognoscendi.
Et quia omnis proprietas est ratio cognoscendi,
similiter et omnis relatio ;
ideo nomen notionis est in plus quam illa duo.
Quia quaedam proprietas est relatio, ut paternitas,
quaedam non, ut innascibilitas,
quae non dicit respectum, sed privat ;
similiter quaedam relatio est proprietas, ut filiatio,
quaedam non, ut activa spiratio
- ideo quia convenit pluribus, non uni soli -
et hinc est,
quod nomen proprietatis et relationis se habent ut excedentia et excessa.
Nomen vero notionis est in plus.
Unde plures sunt notiones quam proprietates, plures etiam quam relationes.
Sed proptietates et relationes mutuo se excedunt et aequaliter ;
ideo sunt numero aequales.
Tamen non oportet facere vim.
Nam omnis relatio distinguit aliquo modo ab alio,
et ita est aliquo modo proprietas.
Similiter omne quod distinguit,
aliquo modo importat relationem,
ergo omnis relatio proprietas, et omnis proprietas relatio.
Sed omnis notio est proprietas vel relatio :
ergo omnis notio et proprietas et similiter relatio.
Et ita extenso nomine sunt aequalia ;
ideo idem est numerus et eadem ratio assignandi numerum in omnibus istis nominibus.
Intelligendum igitur,
quod circa numerum proprietatum tres fuerunt opiniones.
Quidam dixerunt quod sunt infinitae, quidam quod tres, quidam quod quinque.
Ratio autem huius diversae opinionis fuit,
quia diversimode notiones consideraverunt.
Qui consideraverunt illas in comparatione ad eos quibus innotescunt,
dixerunt eas infinitas esse,
quia per infinitas comparationes et similitudines et respectus Deus nobis innotescit.
Qui vero consideraverunt in comparatione ad hypostases quae distinguuntur vel innotescunt,
dixerunt esse tantum tres,
quia tantum tres sunt personae ;
ideo tantum tria habent propria, per quae sufficienter innotescunt.
Qui vero consideraverunt per comparationem ad rationes, quibus innotescunt,
dixerunt esse quinque.
Eadem enim est ratio innotescendi et distinguendi.
Sed ratio distinguendi accipitur a parte originis :
aut ergo positive aut privative.
Si privative :
aut privat originem per modum producentis,
et hoc non dicit nobilitatem, scilicet non producere,
ideo non est notio ;
aut privat originem per modum producti,
et hoc vel specialiter vel generaliter.
Si specialiter, non dicit nobilitatem ;
si generaliter, sic dicit nobilitatem ;
et ita notio est una sola.
Si autem accipitur a parte originis positive,
cum duplex sit origo,
et cuilibet respondeat de necessitate duplex habitudo ;
de necessitate erunt quatuor,
scilicet generatio activa et passiva, et spiratio activa et passiva ;
et in universo quinque.
Prima opinio sumsit rationem magis a longinquo,
et ideo magis a veritate recessit ;
secunda magis de propinquo,
et ideo magis veritati appropinquavit ;
tertia, sicut debuit,
et ideo veritatem posuit et invenit.
Et haec est positio,
quam tenet communis opinio magistrorum, notiones esse quinque ;
et ratio huius prius visa est.
[Ad obiecta]
1-3. Ad illud ergo quod obicitur de respectibus et comparationibus infinitis,
dicendum quod nec proprietates nec relationes sunt notiones,
nisi quae important respectum distinguentem personam a persona ;
et hic est respectus originis,
qui tantum quinque modis, spectantibus ad dignitatem,
potest comparari ;
ideo patet illud.
4. Ad illud quod obicitur,
quod tantum tres, per verbum Damasceni,
dicendum quod sub generatione comprehendit duas generationes, similiter sub processione.
5. Ad illud quod obicitur,
quod proprietas debet converti cum persona,
dicendum quod verum est de illa quae est proprietas personalis, faciens personam esse personam ;
tamen non sequitur, si convertitur,
quod tot sint, et non plures,
quoniam unum et idem potest habere plura convertibilia.
6. Ad illud quod obicitur de syllogismo illo,
dicendum quod in processu illo est fallacia accidentis,
sicut hic : Pater est innascibilitas, et Pater est paternitas ;
ergo paternitas est innascibilitas ;
quia quod attribuitur subiecto sive hypostasi attribuitur habitudini.
Posset tamen poni figura dictionis ex mutatiorie modi praedicandi,
quia in divinis essentia praedicatur ut « quid », persona ut « quis », et notio ut « quae » ;
et proceditur a persona ad notionem.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram
et primo de hoc quod dicit Hieronymus :
Si enim est novellum,
cum Apostolus dicat, I ad Timotheum ultimo, 20,
nullo modo debuit concedere.
Praeterea,
Damascenus dicit, quod
sed in divinis non cadit accidens,
ergo nec nomen hypostasis :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod novitas uno modo sonat in vitium, alio modo non.
Quando est talis adinventio,
quod sententiam etiam facit, quae non habet ortum ex veritate antiqua,
tunc est vere novellum ;
et sic dicit Apostolus esse fugiendum,
unde addit : profanas.
Sed illud verbum quantum ad intellectum sanum non erat novum,
sed quantum ad intellectum quem haeretici supponebant.
Quod obicitur de auctoritate Damasceni,
dicendum quod nomen « hypostasis » de se non importat respectum ad accidens,
sed solum ad proprietatem distinguentem,
quae, quia in creaturis est accidens,
ideo dicit substantiam cum accidentibus ;
non sic autem est in Deo.
Dubium II
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod « venenum latet sub melle » ;
quia cum hoc non dicat nisi propter errorem coniunctum,
videtur quod talia nomina omnino essent fugienda.
Respondeo
Dicendum quod venenum non latebat sub nomine,
sed sub eorum intentione, sive occasione,
qui ex hoc occasionaliter volebant inducere in haeresim.
Vel potest dici,
quod venenum latebat non quantum ad significationem,
sed propter dubitationem ;
et ideo nunc cum determinata sit eius significatio, absque dubio est utendum.
Dubium III
Item,
quaeritur de hoc quod dicit Augustinus,
quod
Videtur enim male dicere,
quia cum aliud dicat diversitatem in essentia,
secundum hoc videtur,
quod generatio active et nativitas differant per essentiam ;
quod est contra fidem.
Respondeo
Dicendum quod « aliud » non dicit ibi diversitatem a parte rei absolutae,
sed per comparationem ad dicentem et intelligentem,
quasi dicat :
aliud est dicere sive intelligere, Patrem generare, et huiusmodi ;
sed huic alietati non subest diversitas essentiae ;
sed alietas proprietatis.
Dubium IV
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
Videtur enim dicere contra illud
quod dicitur infra distinctione vigesima octava,
ubi dicitur
quod hoc quod est ingenitus est proprium Patris,
sed ingenitum non est aliud dicere quam non genitum.
Respondeo
Dicendum quod Augustinus loquitur de hoc quod est « non natus »,
secundum quod dicit puram negationem ;
et sic non dicit proprietatem.
Ingenitus enim, prout est proprietas, non est negatio pura.
Dubium V
Item,
quaeritur de ista ratione Augustini, qua dicit,
quod
in Deo nihil dicitur secundum accidens,
quia nihil est in eo mutabile aut amissibile.
Videtur enim ratio non valere,
quia aliqua sunt accidentia inseparabilia ;
et talia non sunt amissibilia.
Respondeo
Dicendum quod,
sicut ipse idem Augustinus dicit,
omne accidens aut est per naturam suam amissibile,
aut potest circa subiectum suum intendi vel remitti.
Et ipse non dicit,
quod sit accidens tantum, quia potest amitti,
sed quia potuit advenire rei prius existenti
vel recedere a re iam existente, vel saltem intendi vel remitti sive variari.
Et si tu obicias,
quod accidentia non possunt alterari, secundum Boethium ;
verum est de alteratione a subiecto in subiectum,
tamen certum est, quod in eodem intenduntur et remittuntur.
Aliter potest dici
quod accidens potest comparari ad subiectum primum et ad subiectum proximum.
Et habito respectu ad subiectum primum, omne accidens dicit adveniens,
quod est possibile etiam abesse,
quamvis non respectu subiecti, quod est subiectum et causa.
Tertius modus dicendi est iste,
quod illud solum est, per naturam immutabile, quod est omnino simplex.
Si ergo Deus est omnino immutabilis,
ergo est omnino simplex ;
et in nullo simplici est accidens :
ergo in nullo immutabili est ponere accidens.
Si ergo Pater est immutabilis, et in eo est paternitas :
ergo non est accidens.
Dubium VI
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
quia secundum istum modum dicendi,
cum asinus sit factus, videtur quod possit dici Dei filius ;
et similiter, quod arca, quae facta est ab artifice, possit dici filia artificis,
quorum neutrum conceditur.
Si tu dicas,
quod oportet quod sit ad imaginem Dei factus ;
contra :
Diabolus est ad imaginem Dei factus :
ergo diabolus est filius Dei.
Respondeo
Dicendum quod hoc quod dico « filius » duo dicit,
scilicet ortum et imitationem.
Dicendum ergo,
quod est imitatio per omnimodam assimilationem ;
et sic Filius naturalis imitatur Patrem,
et quia non habet socium in imitando sic,
ideo solus ipse est Filius naturalis.
Est iterum imitatio expressa ;
et haec consistit in imagine,
et haec tenet adhuc rationem filii et facturae.
Est iterum imitatio longinqua ;
et haec tenet tantum rationem facturae, non filii.
Sed attendendum,
quod imitatio expressa
aut consistit in sua conditione
aut est insignita ulterius sua perfectione et decore
aut est privata honore et deformata a sua conditione.
Primo modo dicitur filius factura ;
secundo modo, filius factura et adoptione :
tertio modo, neutro modo dicitur filius, nisi valde improprie et cum additione distrahente ;
quia Dominus, Ioannis 8, 44 dicit,
propterea quod a Deo recedunt, et imitantur eum.
Dubium VII
Item,
quaeritur de distinctione illorum trium, quae ponit Hilarius,
scilicet originem, veritatem et nativitatem ;
et dicendum quod haec tria dicit ad excludendum tres haereses.
Contra Photinum dicit : origine, non adoptione ;
quia Photinus dicebat Christum esse filium Dei adoptivum.
Contra Sabellium dicit : veritate, non nuncupatione ;
quia ipse dicebat, quod idem ipse primo nuncupabatur pater, postea filius.
Contra Arium dicit : nativitate, non creatione ;
quia Arius dicebat, Filium Dei esse creaturam.
Dubium VIII
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
Videtur enim falsum,
quia proprium est relativorum dici ad convertentiam :
ergo si non dicuntur ad convertentiam, non dicuntur relative.
Respondeo
Dicendum quod illud verum est,
si nomen impositum est utrique extremo ;
alioquin si deficit ex una parte, non dicitur :
ut si dicatur « remus navis ».
Similiter vult dicere Augustinus,
quod sub isti nominibus Pater et Filius non referuntur ad Spiritum sanctum.
Sed tamen, ubi deficiunt nomina, Philosophus docet fingere,
sed in divinis melius est tacere quam fingere, propter vitandum errorem.
Dubium IX
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
Videtur enim falsum,
quia ita bene spirator dicitur ad spiritum,
sicut donator ad donum.
Respondeo
Unus modus dicendi est
quod Augustinus non loquitur simpliciter de hoc nomine « Spiritus »,
sed de hoc toto « Spiritus sanctus ».
Vel aliter,
hoc dicit,
quia spirator tunc non erat nomen usitatum, ut donator.
Dubium X
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
quia secundum hoc nec donum dicitur nisi ex tempore,
cum relativa sint simul natura.
Et ad hoc dicendum
quod potest dici ab actu donandi vel ab habitu.
Primo modo dicitur solum ex tempore, sic et donum ;
secundo modo dicitur ab aeterno.
