Distinctio XV — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

« Hic considerandum est, cum ipse Spiritus sanctus detur hominibus a Patre et Filio ».

 

PARS I.

De missione sive temporali processione quantum ad principium.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de processione temporali ipsius Spiritus sancti, secundum quod est a Patre et Filio ; hic secundo ostendit, quod temporaliter procedit a se ipso ; et hoc intendit in tota ista parte usque ibi : « Hic quaeritur, utrum semel tantum sit missus Filius », ubi incipit agere quantum ad modum processionis.

Habet autem haec pars quatuor partes.

In prima ostendit, quod Spiritus sanctus temporaliter a se mittitur, datur et procedit, et hoc deducendo ad impossibile, quia aliter non essent indivisa opera Trinitatis.

In secunda ostendit a minori per auctoritatem, quod Pater misit Filium una cum Spiritu sancto, ita quod Spiritus sanctus misit Filium, in quem nullo modo habet auctoritatem, ergo multo fortius mittit se ; et hoc facit ibi : « Ne autem mireris, quod Spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se ».

In tertia vero parte ostendit hoc a simili : si enim Filius misit se, pari ratione et Spiritus sanctus se ; et hoc facit ibi : « Deinde ostendit da tum esse etiam a se ipso ».

In quarta vero et ultima opponit contra praedicta, et hoc ibi : « Sed ad hoc opponitur : Si Filius a se ipso » etc., ubi etiam solvit et breviter epilogat praedeterminata.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis quatuor quaeruntur :

Primo quaeritur, utrum missio sit in divinis.

Secundo, dato quod sic, utrum missio sit ex tempore vel aeterna.

Tertio quaeritur, cuius sit missio ut missi.

Quarto, cuius sit missio ut mittentis.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De missione in divinis.

 

QUAESTIO I.

Utrum in divinis sit missio.

 

Circa primum, quod missio sit in divinis, ostenditur.

  1. Primo per scripturam veteris Testamenti, Sapientiae 9, 10 : Mitte illam de caelis, et loquitur de Sapientia, quae est Dei Filius.
  2. Iem, per scripturam novi Testamenti, ad Galatas 4, 4 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et post [4, 6) : Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra.
  3. Item, hoc ostenditur per testimonium Veritatis, Ioannis 16, 7 : Cum autem abiero, mittam vobis Spiritum veritatis.
  4. ltem, ratione videtur istud idem ; quia mittere non est aliud quam ex se aliquem producere in alium, sicut sol radium mittit in aëra ; sed Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit in creaturam : ergo ab eis mittitur.
  5. Item, quandocumque datur aliquid alicui ut absenti, convenienter dicitur mitti ; sed tota Trinitas est absens peccatoribus quantum ad gratiam inhabitantem : ergo quandocumque datur Spiritus sanctus quantum ad gratiam inhabitantem, non incongrue dicitur mitti ; si ergo dari est in divinis hoc modo, ut dictum est, ergo et missio.

 

Contra :

  1. Ubicumque est missio, ibi est separatio ; unde Hieronymus, super Ezechielem : « Quod coniunctum est et in uno corpore copulatum mitti non potest, sed quod extra est » ; unde non mittitur manus, sed iaculum. Sed in divinis est omnimoda indivisio et nulla separatio : ergo etc.
  2. Item, ubicumque est missio, ibi est missi ad mittentem subiectio ; quod patet : dominus enim mittit servum, et non servus dominum. Sed in divinis est omnimoda aequalitas et nulla subiectio : ergo ibi non est missio.
  3. Item, ubicumque est missio, ibi est mutatio, quia non dicitur aliquid mitti, ubi est ; sed in divinis nulla omnino cadit mutatio : ergo etc.
  4. Item, missio, passive dicta, in quantum talis est opus ministerii ; sed in nobilissima natura in quantum talis non cadit ministerium : ergo etc.

 

Respondeo :

Dicendum quod missio est in divinis, sicut ostendunt praedictae auctoritates et rationes ; et transfertur a creaturis ad Deum. Secundum autem quod missio in his inferioribus consideratur, habet respectum ad tria, scilicet ad principium et ad terminum et ad missum. Ad principium sive ad mittentem sub triplici habitudine comparari contingit : ut ad dantem esse, et sic mittitur radius a sole ; ut ad dantem virtutem, et sic mittitur iaculum a proiectore ; ut ad dantem iurisdictionem sive auctoritatem, et sic mittitur nuntius a praetore. Secundum omnem hanc comparationem est in divinis missio ; quia Spiritus mittitur a Patre et Filio tamquam habens esse et virtutem et auctoritatem in operando ab eis ; et ideo missio secundum hunc respectum est completissime in divinis. Non enim est ponere, quod una persona recipiat auctoritatem, nisi a quo recipit virtutem, nec virtutem, nisi a quo recipit esse.

Similiter ad terminum sub triplici habitudine comparatur. Mittitur enim aliquid alicubi, ubi videlicet quietatur, ut lapis mittitur deorsum ; mittitur etiam alicui, ut a quo habeatur, sicut aliquis mittit alicui donum ; mittitur etiam ut ad aliquid, quod scilicet operetur. Secundum hanc triplicem comparationem est missio in divinis. Mittitur enim Filius vel Spiritus sanctus ut alicubi ad inhabitandum, ut alicui ad possidendum ut donum, ut ad aliquid, scilicet ad effectum conferendum. Et ideo missio per comparationem ad terminum reperitur completissime in divinis, multo magis quam in creaturis.

Si autem loquimur de missione in comparatione ad missum, sic in his inferioribus ponit triplicem conditionem imperfectionis, scilicet separationem, subiectionem et mutationem ; quae quidem non sunt in divinis. Est tamen aliquid perfectionis ibi istis correspondens ; et ratio huius patet sic.

In istis inferioribus separatur missus a mittente propter distantiam termini a mittente ; ut patet, cum mitto aliquem Romam ; quia Roma distat a me, si ille debet esse Romae, oportet quod separetur a me. In divinis vero, quia Deus mittens est ubique, nulla est distantia, et ideo nulla est separatio ; loco tamen huius est missi a mittente egressio, sive emanatio.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et sic patet responsio ad illud quod obicitur de conditione separationis.

Similiter in his inferioribus est in misso subiectio propter differentiam mittentis ad missum. Quia missus recipit a mittente vel esse vel virtutem vel operatioriem, et est separatus ab eo in substantia - quia substantia omnino eadem non participatur a pluribus - necesse est quod aliam virtutem recipiat ab eo et aliam iurisdictionem illa inferiorem : Sed in divinis non est substantialis differentia, et ideo omnia sunt aequalis nobilitatis in mittente et misso. Sed tamen loco huius est subauctoritatis emanatio.

  1. Et sic patet secunda obiectio. Similiter in his inferioribus est in misso mutatio propter distantiam missi a termino : Quia enim non est in termino ad quem mittitur, ideo oportet quod mutet locum, et ita quod sit in eo mutatio. Quia vero in divinis missus nulli loco abest, non oportet quod personaliter, accedat ; et ideo non est ibi mutatio. Sed tamen loco eius est alicuius effectus de novo productio.
  2. Et sic patet tertia obiectio. Quamvis enim in divinis non sit separatio, subiectio et mutatio, tamen loco horum est emanatio, sub auctoritatis origo et novi effectus productio.
  3. Ad illud quod ultimo obicitur, quod pertinet ad ministerium, dicendum quod hoc verum est, ubi missio dicit subiectionem ; sed hoc non est in diviria natura, sed in creaturis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum missio in divinis sit tantum ex tempore, an etiam ab aeterno.

 

Secundo quaeritur, utrum missio in divinis sit ex tempore tantum, an etiam ab aeterno.

Et quod ab aeterno, ostenditur auctoritate et ratione.

  1. Auctoritate. sic : Gregorius : « Eo ipso mittitur Filius, quo generatur » ; sed generatur ab aeterno : ergo mittitur ab aeterno : ergo missio in divinis est ab aeterno.
  2. Item, Beda in homilia : « Spiritus sancti missio est eius processio » ; sed procedit ab aeterno : ergo mittitur ab aeterno.
  3. Item, ratione sic : missio, sive active sive passive dicta, est Deus ; sed omnis actio, quae active et passive est Deus, est ab aeterno : ergo etc.
  4. Item, omnis actio, quae habet Deum ut terminum et ut principium, est ab aeterno, ut patet, cum dicitur : Deus intelligit Deum, Deus generat Deum ; sed missio est huiusmodi, quia Deus mittit Deum : ergo missio est aeterna. Si dicas, quod missio requirit duplicem terminum, scilicet eum qui mittitur et eum ad quem mittitur, et ille ad quem fit missio est temporalis ; contra : Deus potest esse qui mittit, Deus qui mittitur : ergo pari ratione Deus ad quem mittitur ; et videtur quod istae comparationes principii et termini maxime Deo conveniant. Deus enim est alpha et omega, principium et finis : ergo magis proprie dicitur Deus ; ad quem mittitur, quam Deus, qui mittitur.
  5. Item, quidquid est Deus, est aeternum ; missio est Deus : ergo est aeterna ; sed praemissae sunt verae : ergo et conclusio.

 

Contra :

  1. Ioannis 16, 7 : Si non abiero Paraclitus non veniet ad vos ; cum autem abiero, mittam vobis eum. Ergo Spiritus sanctus potest mitti et promitti ; sed quod est aeternum non potest promitti : ergo etc.
  2. Item, Augustinus, IV De Trinitate : « Mittitur Filius vel Spiritus sanctus, cum ex tempore cuius quam mente percipitur ».
  3. Item, omnis missio est ad aliquid posterius mittente ; sed ubi cadit posterius necessario inter venit ratio principii et temporis : ergo etc. Prima propositio per se est vera, quia mittens per prius habet ipsum quod mittit, quam habet ille ad quem mittit.
  4. Item, omnis missio vel est ratione mutationis vel ratione operationis ; sed in divinis non est mutatio : ergo ad hoc, quod missio sit, necesse est quod interveniat operatio ; et si operatio et effectus ; et si effectus et tempus : ergo omnis missio est ex tempore.

 

Respondeo :

Dicendum ad praedicta quod missio in divinis nullo modo dicitur nisi ex tempore. Et ratio huius est, quia dicit comparationem non tantum ad principium nec tantum ad missum, sed etiam ad terminum. Terminus ille de necessitate creatus est, quia missio in Deo, cum non dicat mutationem, dicit aliquam circa terminum operationem, et ita aliquem effectum ; et quia omne quod recipit effectum est creatum et temporale : ideo missio de necessitate est temporalis.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod dicit Gregorius : « Eo mittitur Filius, quo generatur », dicendum quod ipse loquitur, praesupposita manifestatione in creatura. Pater enim manifestatur in creatura, sed non mittitur, sed Filius mittitur. Et Gregorius reddit rationem, quia nulla alia causa est, nisi quod iste generatur, ille non, id est Pater.
  2. Ad illud quod obicitur de Beda, dicendum quod Beda loquitur de processione Spiritus sancti, prout est in creatura, et ita semper est temporalis ut missio.
  3. Ad illud quod obicitur, quod omne quod active et passive ponitur in Deo est aeternum, dicendum quod verum est, nisi habeat ulteriorem respectum ad creaturam ; sed missio praeter respectum, qui est mittentis ad missum, importat aliquem effectum in creatura.

Ad illud quod obicitur, quod missio active et passive est Deus, dicendum quod est quaedam actio, quae solum respicit passum, ut « percutio te » ; quaedam, quae passum et alium terminum, ut « doceo te grammaticam », similiter et « mitto te ad illum ». Et quod obicit verum est in actione et passione, quae nihil aliud respiciunt nisi principium et obiectum ; sed non in aliis, quae requirunt alium terminum, et ideo habet instantiam in proposito.

  1. Similiter solvendum est ad sequens, quod verum est, si actio illa omnino terminaretur in Deum. Sed quod obicit, quod missio respicit Deum ut terminum ad quem, dicendum quod, si terminus ad quem est missio, esset solum in ratione finientis, verum esset ; nunc autem non est sic, sed magis in ratione suscipientis.
  2. Ad ultimum obiectum dicendum, quod ibi est paralogismus accidentis, sicut hic : omne aes est naturale, statua est aes : ergo etc. ; quia quod erat materiae attribuitur statuae ratione artificii. Similiter hic, quod erat divinae essentiae attribuitur missioni ratione connotati.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum missio, passive accepta, sit totius Trinitatis, in specie Patris.

 

Tertio quaeritur, cuius sit missio ut missi. Et videtur, quod sit totius Trinitatis.

  1. Augustinus, IV De Trinitate : « Mittitur Filius, cum ex tempore cuiusquam mente percipitur ». Sed tota Trinitas ex tempore cuiusquam mente percipitur : ergo tota Trinitas mittitur : ergo et Pater.
  2. Item, mitti personam est ipsam de novo venire ad habitandum ; sed tota Trinitas de novo venit ad habitandum in peccatore, cum gratia datur ei : ergo etc. Minor patet, Ioannis 14, 23 : Ad eum veniemus etc.
  3. ltem, missio connotat effectum in creatura ; sed regula est, quod omne nomen connotans effectum dicitur essentialiter : ergo missio, passive dicta, dicitur essentialiter ; sed quod essentialiter dicitur convenit toti Trinitati : ergo etc.
  4. Item, quando aliquid mittitur, mittitur cum eo omne quod ei inseparabiliter est coniuncttim ; sed Pater est inseparàbiliter coniunctus Filio : ergo quando mittitur Filius, mittitur et Pater.
  5. Item, mittere et mitti aut sunt aequalis nobilitatis aut non. Si aequalis : ergo qua ratione dicitur mittere de Patre, eadem ratione et mitti ; si inaequalis : ergo mittens est maior misso : ergo Filius est inaequalis Patri.

 

Contra :

  1. Augustinus, II De Trinitate : « Pater nusquam legitur missus » ; sed non debemus aliquid asserere de Deo, quod non habemus ex Scriptura : ergo mitti non convenit toti Trinitati.
  2. Item, Augustinus dicit, quod Pater absurdissime dicitur missus ; sed sermones veri non sunt absurdissimi, sed potius falsi : ergo mitti non vere dicitur de Patre.
  3. Item, Augustinus dicit, quod mitti est cognosci esse ab alio ; sed Pater non cognoscitur esse ab alio : ergo Pater non mittitur.
  4. Item, omne mobile reducitur ad immobile, ergo missibile ad immissibile : ergo in divinis est aliqua persona immissibilis, sed non nisi Pater : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod missio, sicut patet ex ratione Augustini et melius infra patebit, semper duo habet ex suo intellectu, scilicet emanationem et manifestationem per effectum. Quia ergo importat semper emanationem passive missio passive dicta, hinc est quod, cum Pater omnino careat principio, quod de ipso nullo modo potest dici missio passiva ; unde non invenitur, et si inveniretur, esset tam quam falsa et velut impropria exponenda.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad ill ud ergo quod obicitur primo et secundo, quod missio est perceptio ab intellectu vel inhabitatio de novo, dicendum quod non dicit totam rationem missionis, sed solum a parte termini in quem ; unde debet addi cum illis emanatio ab alio ; et tunc non valet.

  1. Ad illud quod obicitur tertio, quod connotat effectum, ergo est essentiale, dicendum quod nomen connotans effectum aut dicit solum respectum ad effectum, et tunc est pure essentiale, ut creare, aut dicit etiam cum hoc respectum ad personam, et sic notest esse notionale, sicut creare per Filium solius est Patris. Sic est de hoc quod est mitti, quia non dicit tantum com parationem missi ad suscipientem effectum, sed etiam ad principium. Significat enim, ipsum esse ab alio et in alium ; et sic patet illud.
  2. Ad illud quod obicitur, quod inseparabilia simul mittuntur, dicendum quod illud est verum de illa missione, quae est per separationem ; sed de illa missione, quae est per distinctionem, non est dicere, quod simul mittantur necessario illi qui distinguuntur, sicut nec in alia missione illa quae separantur. Et quoniam Pater distinguitur a Filio, et missio in divinis dicit distinctionem ; ideo non oportet quod, cum mittitur Filius, mittatur Pater.
  3. Ad illud quod obicitur ultimo, quod aequalis nobilitatis est mitti ut mittere, dicendum quod mitti non removetur a Patre, quia dicit ignobilitatem, sed quia dicit emanationem et subauctoritatem, quae, quamvis non sit ignobilitatis, tamen non convenit Patri.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum missio, active accepta, sil totius Trinitatis.

 

Quarto et ultimo quaeritur, cuius sit missio ut mittentis.

Et quod sit totius Trinitatis, ostenditur sic.

  1. Missio idem est quod temporalis donatio ; sed temporaliter dare convenit toti Trinitati, quia tota Trinitas dat Spiritum sanctum, ut dicit Augustinus : ergo etc.
  2. Item, Augustinus, II De Trinitate : « Mitti a Patre Filius sine Spiritu sancto non potuit », ergo missio Filii convenit Spiritui sancto : ergo eadem ratione missio sui. Si dicas, sicut dicunt quidam, quod illud intelligitur de missione secundum humanam naturam, qua missus est ad praedicandum, secundum illud Isaiae 61, 1 : Ad annuntiandum mansuetis misit me ; non autem de missione secundum divinam naturam.

Contra : Missio secundum divinam naturam est missio in mentem vel in carnem ; sed Augustinus intelligit de missione in carnem, unde statim subditur : « Quia Pater intelligitur eum misisse, cum fecit ex femina » : ergo constat quod loquitur de missione secundum divinam naturam.

  1. Item, Magister facit tale argumentum : si Pater potest dare vel mittere Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus non potest, ergo aliquid potest Pater, quod non potest Spiritus sanctus. Item, si Pater dat et mittif Spiritum sanctum, et hoc non facit Spiritus sanctus, aliquid facit Pater, quod non facit Spiritus sanctus : ergo divisa sunt opera Trinitatis.

 

Contra :

  1. Datum dicitur relative ad dantem, sicut dicit Augustinus, V De Trinitate : ergo Spiritus sanctus non datur nisi ab his, ad quos relative dicitur ; sed non dicitur relative ad se : ergo non dat se, ergo nec mittit se.
  2. Item, sicut Pater est prima persona in Trinitate, ante quam non est alia, ita Spiritus sanctus, post quam non est alia ; sed Pater, quia non habet personam, ex qua sit, nullo modo dicitur missus : ergo cum Spiritus sanctus non habeat personam ex se emanantem, nullo modo dicitur mittere.
  3. Item, ubicumque est missio passiva, ibi est subauctoritas respectu alicuius principii in misso, sicut dicitur ab Augustino et Magistro : ergo ubi est missio activa, ibi notatur auctoritas respectu personae ; sed Spiritus sanctus non habet auctoritatem respecfu sui nec alterius personae : ergo etc.
  4. Item, ubicumque est missio, ibi vere notatur distinctio sicut in creaturis separatio ; sed persona Spiritus sancti non distinguitur a se : ergo a se non mittitur nec Filium mittit, cum non habeat auctoritatem in ipsum : ergo non mittit.
  5. Item, omnis actus, secundum quem persona reflectitur super se, est essentialis et essentialiter dictus ; si ergo Filius mittit se, vel Spiritus sanctus se : ergo mittere vel mitti essentialiter dicitur ; sed omnis talis actus dicitur de tribus : ergo Pater mittit se.

 

Respondeo : Dicendum quod in hac quaestione sapientes opinantur contrarie sapientibus. Nam Magister dicit expresse et nititur probare auctoritate et ratione, quod Spiritus sanctus mittit se et dat se ; nec oportet secundum ipsum, quod inter mittentem et missum cadat personalis distinctio, sed solum quantum ad rationem intelligendi, ut idem ipse sit mittens in quantum Deus, et idem ipse, sit missus in quantum donum.

Aliorum magistrorum et antiquarum fuit positio, quod mittere et mitti de ratione sui nominis important subauctoritatem et auctoritatem et distinctionem ; et ideo nullo modo potest dici, quod una persona mittat se vel mittatur a se. Unde locutiones istae sunt impropriae et exponendae, quae hoc dicere videntur. Et positionem suam confirmant per Augustinuin, qui dicit quod Pater nullo modo mittitur nec legitur missus ; hoc non est ob aliud, nisi quia hoc quod est « missus » importat subauctoritatem : ergo per oppositum « mittere » importat auctoritatem, et una persona non habet auctoritatem super se. Et respondent rationibus Magistri, quod non est simile de hoc quod est « dare » et de hoc quod est « mittere ». Quia « dare » uno modo est ex liberalitate sive amore communicare ; et sic est essentiale omnino et nullam connotat distinctionem, et sic conceditur quod tota Trinitas dat se ipsam, et Pater similiter. Alio modo « dare » est alicui donum communicare, non tantum ex liberalitate sed etiam ex auctoritate ; et sic « dare » dicit notionem sive tenetur notionaliter, et hoc modo non valent illae rationes : si Pater dat Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus non dat se : ergo aliquid facit Pater, quod non Spiritus sanctus ; quia dicit notionem, et in hoc sensu aequipollet ei quod est « mittere », et similiter donatio passiva ei quod est « procedere ».

Similiter ad simile, quod inducit Magister de Filio, dicunt quod non est simile, quia in Filio duplex est natura, scilicet divina et humana ; et quantum ad humanam potest mitti et mittitur a tota Trinitate, quia minor est Deo et inferior, et non tantum subauctoritatem habet, sed etiam servitutem, quia est servus Dei, quamvis per unionem sit Deus. Quantum ad divinam autem mittitur a solo Patre, quia a solo Patre producitur. Quia ergo Spiritus sanctus producitur et a Patre et a Filio, et non a se ipso, hinc est, quod non mittitur nisi a Patre et a Filio. Et propter hoc rationes Magistri non valent, quia omnes auctoritates, quae dicunt Filium mitti a Spiritu sancto vel a se, secundum humanam naturam intelliguntur.

Sed licet haec positio rationabilior videatur et facilior ad sustinendum, tamen - quia non debemus auctoritates Sanctorum trahere ad nostram rationem, sed magis e converso rationem nostram auctoritatibus Sanctorum subicere, ubi non continent expressam absurditatem ; et Sancti dicunt, et Magister dicit, et maxime Augustinus, qui plus super hac materia locutus est, Filium mitti a Spiritu sancto et etiam a se, quod non possunt exponere secundum humanam naturam - ideo alia positio tum ob reverentiam Sanctorum tum ob reverentiam Magistri videtur magis esse tenenda. Illud enim verbum Augustini quod dicit quod Filius est missus in carnem a Spiritu sancto, secundum humanam naturam nullo modo potest intelligi, ut videtur, quia missio haec fuit ad humanitatis sive carnis assumtionem : ergo secundum rationem intelligendi praecedit humanam naturan ut iam nitam : ergo si Filius hoc modo dicitur missus, oportet quod attribuatur divinae naturae, et ita ratione divinae naturae missus est a Spiritu sancto ; multo fortius igitur et a se, ac per hoc et Spiritus sanctus a se.

Et propterea ad intelligentiam obiectorum in contrarium notandum est, quod missio de se duo importat, scilicet emanationem et manifestationem, et principaliter de ratione suae significationis importat manifestationem. Et hoc patet per Augustinum, in IV De Trinitate, qui dicit quod mitti est cognosci esse ab alio, et habetur in praesenti distinctione, quod « tunc Filius mittitur cum ex tempore cuiusquam mente percipitur ». Quia ergo principaliter importat manifestationem et connotat in misso emanationem, ideo manifestatio significatur per hoc quod est mittere per modum actionis, et per hoc quod est mitti per modum passionis ; sed emanatio utrobique uniformiter. Unde sensus est : Pater mittit Filium, id est, declarat sive manifestat Filii emanatioriem, sive Filium emanare. In passiva vero sensus est : Filius sive Spiritus sanctus mittitur, id est, manifestatur ab alio emanare.

Et quoniam ablativus respectu passivi ; et nominativus respectu verbi activi important rationem principii, et significatio huius verbi « mittere » et « mitti » est manifestatio et emanatio ; ideo illa est propriissima, quando ablativus vel nominativus importat habitudinem principii respectu utriusque, ut cum dicitur : Pater mittit Filium, et Filius mittitur a Patre, quia Filius emanat a Patre et manifestatur a Patre.

Quia vero principale significatum horum verborum est manifestatio, non emanatio, quando nominativus vel ablativus est principium manifestationis, quamvis non emanationis, propria est, sed minus quam praedicta ; et in hoc sensu conceduntur istae : Filius mittit se, et Spiritus sanctus mittit se.

Quia vero tam mittere quam mitti important emanationem circa missum, et persona Patris non emanat ab aliquo, similiter nec Trinitas : ideo persona Patris nusquam legitur missa nec ipsa Trinitas.

Ex hoc patet, quod haec est simpliciter et omnino propria : Pater mittit Filium ; haec est minus propria, tamen a proprietate non recedit : Filius mittit se ; haec autem omnino impropria : Pater mittit se sive ipsa Trinitas.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium de dato, quod dicitur relative, dicendum quod verum est, secundum quod « dare » dicit per quamdam auctoritatem communicare ; hoc modo non accipit Magister, sed in quantum « dare » idem est quod liberaliter et voluntarie communicare.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Pater non mittitur, quia non est ab alio, dicendum quod non est simile, quia tam mittere quam mitti important emanationem in misso, ut patet exponenti. Sensus enim est : haec persona mittit illam, id est, manifestat eius emanationem ; et : haec mittitur ab illa, id est ; eius emanatio manifestatur ab illa. Sed haec emanatio non semper importatur respectu omnis personae mittentis, quia ab aliquo potest esse manifestatio emanationis, a quo tamen non est ipsa emanatio ; et ideo sic non ponitur productio in mittente, sicut emanatio in misso ; et ideo non sequitur, quodsi Pater non mittitur, quod Spiritus sanctus non mittat.
  3. Ad illud quod obicitur : ubi est missio passiva, ibi est subauctoritas, dicendum quod verum est, non ratione qua passivum, sed ea ratione qua tam passivum quam activum notat emanationem in misso, sicut patuit in expositione. Et quia emanatio non semper est respectu mittentis, ideo non oportet, quod semper importetur auctoritas in mittente ; sed ratio ista valeret bene, si ita esset, ut principale significatum eius quod est missio esset emanatio sive productio.
  4. Ad illud quod obicitur, quod mittere importat distinctionem, dicendum quod mittere uno modo importat differentiam substantialem, ut cum importat dominium, ut cum dicitur : Deus mittit Angelum ; alio modo distinctionem personalem, ut cum importat auctoritatem in mittente et subauctoritatern in misso respectu mittentis, ut cum dicitur : Pater mittit Filium. Tertio modo importat distinctionem solum quantum ad modum intelligendi, sicut cum dicitur : voluntas est instrumentum se ipsum movens - quia idem est movens et motum - sic, cum dicitur : Spiritus sanctus mittit se, idem est mittens et missum, ratione differens : mittens, inquam, secundum quod Deus, sed missum secundum quod donum, sicut praedictum est.
  5. Ad illud quod obicitur ultimo de reflexione actus, dicendum quod verum est quoad principale significatum, sed non oportet quantum ad connotatum ; et ratione principalis significati est reflexio personae mittentis supra se, ut dicatur : mittens est missus.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicit, quod « Spiritus sanctus donatur non tantum a Patre et Filio, sed etiam datur a se ipso ». Videtur dicere falsum, quia supra fecit argumentum, quod non potest dari a sanctis viris, quia non potest ab ipsis procedere ; sed non potest a se ipso procedere : ergo pari ratione non potest dari a se.

Respondeo : Dicendum quod Magister arguebat de processione temporali, et de hac bene concedit ipse, quod procedit a se, eo quod propriae potestatis est, ut spiret in eum in quem vult ; sed sancti viri non habent posse in eum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « donum Spiritus sancti nihil aliud est quam ipse Spiritus sanctus, sicut corpus carnis nihil aliud est quam caro ». Videtur enim, si similitudo bona est, ut omne quod est donum Spiritus sancti, sit Spiritus sanctus. Sed contra : Timor est donum Spiritus sancti, et non est Spiritus sanctus.

Respondeo : Dicendum quod donum, cum dicat relationem ac per hoc quodam modo distinctionem, potest illam importare tripliciter : aut secundum modum intelligendi aut secundum modum essendi aut secundum essentiam. Primo modo idem est dans et datum, sicut idem intelligens et intellectum, et differens ratione modi dicendi, quia datur idem a se ; et sic intelligit Augustinus. Alio modo secundum modum essendi sive se habendi, qui alius est et alius in personis ; et sic dicit relationem personae ad personam. Tertio modo importat distinctionem secundum essentiam, prout dicit effectum et respectum creaturae ad essentiam increatam ; et hoc modo timor dicitur donum Spiritus sancti ; sed hoc infra me lius patebit.

 

Dub. III.

Item quaeritur de ratione Magistri, qua dicit : « Si Pater et Filius dant Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus non dat se, aliquid potest Pater et Filius, quod non potest Spiritus sanctus » ; quia ista ratio, ut supra dictum est, non valet : Pater potest generare Filium, et Filius non potest : ergo Pater potest aliquid quod non potest Filius : ergo pari ratione, cum Spiritus sanctus dicat personam ut Filius, non valet.

Si tu dicas, quod non est simile propter actum donandi, qui est operatio in creatura ; contra : Sicut dicit Magister in littera, Spiritus sancti donatio est eius processio ; sed illud argumentum nihil valet : Spiritus sanctus procedit, et Pater non : ergo aliquid facit Spiritus sanctus, quod non Pater : ergo similiter nec in proposito.

Si tu dicas mihi, quod non est simile de activa et passiva ; contra : Inflexio nominis per casus non variat significationem : ergo similiter videtur, quod nec ibi sit variatio per activum et passivum.

Et si tu dicas, quod non est simile, ostenditur quod sic ; quia omnis activa infert passivam : ergo videtur, quod si in voce activa tenetur essentialiter, quod similiter in passiva.

Respondeo :

Dicendum quod, sicut praedeterminatum est, rationes Magistri bonae sunt, quia ipse accipit « dare », secundum quod dicit effectum in creatura ; et secundum hoc commune est tribus personis necessario, et hoc in activa significatione. Dare enim Spiritum sanctum alicui, est facere quod inhabitet in eo ; et ideo non est simile de potentia generandi.

Ad illud ergo quod obicitur, quod Magister dicit quod donatio idem est quod processio, dicendum quod loquitur de donatione passiva, secundum quod arctatur ad Spiritum sanctum ; et argumentum suum bonum est, quia ab eodem principio est actio, et passio : ergo si donatio activa est a Patre, similiter et donatio passiva ; similiter si donatio activa est a Spiritu sancto, et passiva.

Ad illud quod obicitur, quod in activa tenetur essentialiter, ergo et in passiva, similiter ergo potest dici quod Pater procedat, dicendum quod argumentum istud non valet, quia spirare in voce activa convenit duobus, in voce passiva convenit uni soli ; sic mittere potest convenire tribus, procedere vero sive mitti duobus tantum.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Spiritus sanctus procedit a se ». Videtur enim falsum, quia procedere est produci : ergo si Spiritus sanctus procedit a se, producitur a se. Si tu dicas, quod non dicitur sine determinatione, videlicet temporaliter. Contra : Temporaliter est determinatio non diminuens : ergo sequitur de necessitate, si temporaliter procedit a se, quod procedat a se.

Respondeo :

Dicendum quod, sicut dictum est supra, processio ratione coinparationis ad terminum in quo suscipitur, creatura scilicet quae sanctificatur, de ratione nominis connotat temporale, et ideo dicitur temporalis. Et quoniam ille effectus temporalis est a Spiritu sancto, ideo et processio, licet non ita proprie sicut de Patre. Nec valet de productione, quia productio solum dicit comparationem ad principium a quo et non connotat effectum. Unde sicut non valet : procedit temporaliter, ergo producitur temporaliter, sic et in proposito.

 

Dub. V.

Item quaeritur de probatione Magistri, qua probat missionem Spiritus sancti per missionem Filii, ibi : « Ne autem mireris, quod Spiritus sanctus dicitur mitti vel pro cedere a se. Nam et de Filio » etc. Videtur enim, quod male probet, quia missio dicit subauctoritatem in misso ; sed plus est de subauctoritate in Spiritu sancto quam in Filio : ergo plus de ratione missionis : ergo videtur, quod potius deberet procedere e contrario.

Item, missio dicit manifestationem ; sed missio Filii manifestata est per missionem Spiritus sancti : ergo manifestior est missio Spiri tus sancti : ergo videtur, quod probet ignotum per ignotius.

Iuxta hoc quaeritur, de quo proprius dicitur mitti, utrum scilicet de Filio, an de Spiritu sancto ?

Respondeo :

Dicendum quod Magister probat missionem Spiritus sancti per missionem Filii, quia magis expressas habet auctoritates ad hoc. Potest tamen nihilominus dici, quod etiam ratiocinando bene procedit. In missione enim personae est duo considerare : scilicet emanationem, ratione cuius est subauctoritas in misso ; et quantum ad hoc magis competit Spiritui sancto mitti, et quantum ad hoc arguit Magister a minori : quod si Filius mittitur a Spiritu sancto et a se, multo fortius et Spiritus sanctus. Est etiam considerare manifestationem ; et ratione huius magis convenit Filio, quia magis evidenter apparuit mundo, et quantum ad hoc arguit Magister a manifestiori ; et ita peroptime procedit.

Ad illud quod obicitur, quod Spiritus sanctus manifestat Filium et eius missionem, dicendum quod hoc non est propter defectum evidentiae a parte missionis Filii, sed propter caecitatem a parte videntium, quam removet gratia Spiritus sancti.

Et sic patet, de quo proprius. Uno enim modo magis competit Filio, alio modo magis Spiritui sancto secundum duas praedictas conditiones.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Ostendit eo Filium missum, quo factum ex muliere » ; quia secundum hoc, cum Spiritus sanctus non sit factus ex muliere, videtur quod non sit missus. Praeterea, si Filius est factus ex muliere, ergo est factus. Contra : In Symbolo : Non factus.

Respondeo : Ista non est communis ratio missionis, sed solum missionis visibilis ipsius Filii ; et, ideo non valet de Spiritu sancto.

Ad illud quod obicitur, quod est factus, dicendum quod illud est intelligendum secundum humanam naturam ; et ideo oportet addere de terminationem, ut dicatur factus ex muliere, vel secundum humanam naturam, quia simpliciter propter errorem Arii vitandum non recipit eam eloquium ecclesiasticum.

 

 

 

PARS II.

De missione Filii et Spiritus sancti quantum ad modum, qui duplex est, visibilis scilicet et invisibilis.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de missione quantum ad principium, hic agit de ea quantum ad modum, qui duplex est, scilicet visibilis et invisibilis. Et quoniam isti modi conveniunt missioni Filii et Spiritus sancti, ideo Magister primo assignat eos circa missionem Filii ; secundo circa missionem Spiritus sancti, infra in principio decimae sextae distinctionis : « Nunc de Spiritu sancto videndum est » etc.

Prima pars habet quatuor partes.

In prima ostendit auctoritate Augustini, quod Filius duobus modis missus est, scilicet visibiliter et invisibiliter.

In secunda assignat duplicem differentiam istorum duorum modorum, ibi : « Ecce distincti sunt duo modi missionis Filii ».

In tertia vero movet dubium quoddam, quod habet ortum ex praedeterminatis, ibi : « Hic quaeritur, cur Pater non dicitur missus ».

In quarta vero removet sive docet errorem cavere, procedentem ex illius dubii solutione, ibi : « Ideoque putaverunt quidam haeretici ». Ex hoc enim, quod dixerat Patrem non mitti, posset quis credere in divinis non esse aequalitatem. Ad hoc respondens Magister dicit, quod hoc non est propter inaequalitatem, sed propter principii auctoritatem sive connotationem.

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam eorum quae dicuntur in parte ista, tria quaeruntur de missione Filii invisibili, quia de visibili agetur in tertio. Et quia missio invisibilis Filii similis est missioni invisibili Spiritus sancti, ideo simul quaeritur de utraque.

Primo quaeritur, utrum haec missio sit secundum dona gratiae gratum facientis, vel gratiae gratis datae.

Secundo quaeritur, utrum secundum eadem dona gratiae dicatur mitti Filius et Spiritus sanctus.

Tertio, utrum utraque missio sit secundum eadem dona gratiae augmentata.

 

 

ARTICULUS UNICUS.

De missione invisibili tum Filii tum Spiritus sancti.

 

QUAESTIO I.

Utrum missio invisibilis sit secundum dona gratiae gratis datae, vel gratum facientis.

 

Circa primum, quod haec missio sit secundum dona gratiae gratis datae, ostenditur sic.

  1. Rabanus dicit de Spiritu sancto, quod ter datus est Spiritus sanctus. Et primo dicit, ipsum esse datum ad miraculorum operationem ; constat autem, quod miraculorum operatio est gratia gratis data : ergo etc.
  2. Item, Spiritus sanctus datur, cum datur donum prophetiae. Unde, I Regum 10, 10 : Factus est spiritus Domini super Saul, et prophetabat ; sed donum prophetiae datur frequenter his qui non habent gratiam gratum facientem, sicut patet de Saul per textum : ergo etc.
  3. Item, quod Filius mittatur secundum dona gratiae gratis datae, videtur. Tunc enim Filius dicitur mitti, quando fit revelatio occultorum ; sed revelatio occultorum potest fieri sine dono gratiae gratum facientis : ergo etc.
  4. Item, Augustinus dicit et habetur in praesenti distinctione, quod « tunc Sapientia mittitur, cum a cuiusquam mente percipitur », sive cum alicui innotescit ; si ergo percipitur et innotescit per dona gratiae gratis datae, ut per fidem informem : ergo videtur in illis dari : ergo etc.

 

Contra :

  1. Augustinus dicit quod tunc datur Spiritus sanctus alicui, cum sic datur ut eum faciat Dei et proximi dilectorem, hoc est dicere, quando datur homini caritas ; sed caritas non est nisi gratiae gratum facientis : ergo etc.
  2. Item, hoc ipsum videtur de Filio, quia dicitur Sapientiae 7, 21 : In animas sanctas se transfert, et amicos Dei constituit ; sed amici Dei non dicuntur sine gratia gratum faciente : ergo etc.
  3. Item, ratione ostenditur sic : tunc datur vel mittitur Spiritus sanctus, quando habitat in homine ; sed non dicitur habitare in homine sine gratia gratum faciente : ergo etc.
  4. Item, cum mittitur Filius vel Spiritus sanctus ad aliquem, non mittitur ut sit ubi prius non erat, sed ut sit in eo aliter quam prius ; sed novus modus essendi, addens supra esse per naturam, non est nisi per gratiam gratµm facientem : ergo etc.

 

Respondeo :

Ad hoc distinguunt aliqui, quod Spiritum sanctum dari vei mitti invisibiliter, hoc potest esse vel in quantum Spiritus, vel in quantum sanctus. In quantum Spiritus, datur per donum gratiae gratis datae ; in quantum sanctus vel sanctificans, datur per dona gratiae gratum facientis. Similiter Sapientia vel Filius potest mitti vel prout faciens sapere, et sic per dona gratiae gratis datae ; vel prout sapientia dicta est a sapore, et sic per dona gratiae gratum facientis. Sed istud non videtur solvere, quia dantem oppositum istius solutionis est possibile adhuc solvere et quaerere de Spiritu et Verbo, quomodo dicatur dari et non inhabitare.

Propter hoc aliter dicendum tam de Filio quam de Spiritu sancto, quod « dari » vel « mitti » est dupliciter : vel simpliciter, vel ad hoc. Tunc datur simpliciter, quando simpliciter habetur, videlicet non tantum ad usum, sed ad fructum ; hoc autem est solum per dona gratiae gratum facientis, et ideo solum in illa datur simpliciter vel Filius vel Spiritus sanctus. Alio modo dicitur dari « ad hoc », quando non ad fructum, sed ad auxilium sive ad aliquem usum aliqua dona donantur ; et hoc quidem, cum dantur aliqua dona gratiae gratis datae, in quibus manifestatur Filius vel Spiritus sanctus ; et sic procedunt rationes ad primam partem.

[Ad obiecta] :

  1. Nam sic intelligendum est verbum Rabani ; ipse quae est ad habitandum vel simpliciter habendum.
  2. Ad illud quod obicitur de prophetia, dicendum quod uno modo datur in ea Spiritus sanctus simpliciter, prout ipsa dicit cognitionem secundum idoneitatem suscipientis et secundum pietatem exsequentis. Alio modo, prout est revelatio, non datur in ea Spiritus simpliciter sive non mittitur nisi « ad hoc ». Unde non dicitur in libro Regum, quod Spiritus sanctus sit missus ad Saul, vel factus in Saul, sed super Saul.
  3. Ad illud, quod obicitur, quod mittitur Filius, cum est revelatio occultorum, dicendum quod hoc non est in quacumque revelatione ; nam aliqua fit revelatio, non per missionem Filii, sed per missionem An geli ; multa enim revelantur ab Angelis ; sed intelligitut de illa revelatione, in qua est animae illustratio per gratiam ; et si per gratis datam, non simpliciter mittitur, sed si per gratum facientem, tunc simpliciter mittitur et habetur.
  4. Ad illud quod ultimo obicitur, quod tunc mittitur, quando percipitur, dicendum quod non sufficit cognoscere Filium, quod sit ab alio, immo oportet, quod cognoscat, quod sit in ipso ut in suo habitaculo. Hoc autem dico non cognitione necessitatis, sed coniecturae, nec de cognitione actuali, sed de habituali.

 

QUAESTIO II.

Utrum Filius et Spiritus sanctus secundum eadem dona gratiae mitti dicantur.

 

Secundo quaeritur, utrum secundum eadem dona gratiae dicantur mitti Filius et Spiritus sanctus.

Et quod non, videtur hoc modo.

  1. Missio Spiritus sancti est eius donatio, et similiter Filii ; sed alia enim communiter loquitur de missione ; unde dicit Spiritum sanctum ter datum. Augustinus autem solum loquitur de datione vel missione, est missio Filii et Spiritus sancti : ergo alia donatio : ergo secundum aliud donum.
  2. Item, hoc ipsum videtur per simile, quia sicut se habet missio visibilis Filii ad missionem visibilem Spiritus sancti, ita etiam et in visibilis ; sed missio visibilis Filii et Spiritus sancti est secundum alium et alium effectum et signum in creatura : ergo invisibilis secundum aliud et aliud donum.
  3. Item, missio est ad cognoscendam emanationem et discernendam ; si ergo Filius discernitur ab effectu, in quo mittitur, et Spiritus sanctus ; et huiusmodi sunt dona gratiae : ergo quantum ad aliud donum mittitur Filius, quantum ad aliud Spiritus sanctus.
  4. Item, non est idem appropriatum Filio et Spiritui sancto, sed aliud in creaturis : ergo cum Filius dicatur mitti in effectu sibi appropriato, in alio effectu vel dono mittitur Filius quam Spiritus sanctus.

 

Contra :

  1. Omnis donorum distributio tam gratiae gratis datae quam gratiae gratum facientis attribuitur Spiritui sancto, maxime dona gratiae gratum facientis, sicut patet I ad Corinthios 12, 4-11 : ergo cum Spiritus sanctus mittatur in donis sibi appropriatis, in omnibus donis mittitur : ergo in eisdem, in quibus Filius.
  2. Item, Filius mittitur, cum sapientia datur, et similiter Spiritus sanctus, quia praecipuum donum Spiritus sancti est sapientia : ergo etc.
  3. Item, quandocumque datur cognitio, dicitur mitti Filius : sed in hoc eodem dono datur vel mittitur Spiritus sanctus, Ioannis 16, 13 : Cum venerit ille, docebit vos omnem veritatem : ergo etc.
  4. Item, quandocumque caritas datur, mittitur Spiritus sanctus ; sed in hoc dono datur Filius, Sapientiae 7, 27 : In animas sanctas se transfert et amicos Dei constituit ; et Augustinus, in IV De Trinitate, exponit illud de missione Filii : ergo etc.

 

Respondeo :

Dicendum quod in missione invisibili est donorum collatio, in quibus est manifestatio et inhabitatio. Et secundum hoc intelligendum est, quod est loqui de donis Dei quantum ad radicem vel quantum ad habitum vel quantum ad actum consequentem.

Loquendo autem quantum ad radicem, sic quia una est gratia gratum faciens, per quam inhabitat Filius et Spiritus sanctus, quae est radix donorum gratuitorum, sic dantur vel mittuntur eodem dono.

Loquendo autem quantum ad habitum, sic distinguendum, quia quidam habitus sunt pure affectivi, quidam pure cognitivi, quidam medii. In habitibus pure affectivis datur sive mittitur Spiritus sanctus, quia ei appropriantur. In habitibus pure cognitivis nec Filius nec Spiritus sanctus proprie, sicut dictum est, mittitur. In habitibus autem partim cognitivis partim affectivis, secundum quod diversa in se continent, et Filius mittitur et Spiritus sanctus. Nam cognitivi ducunt in manifestationem Verbi, affectivi in manifestationem Amoris.

Si autem loquamur quantum ad actus consequentes, qui sunt illuminatio intellectus et affectus inflammatio, sic vocando donum, in aliis et aliis donis mittuntur.

Sed quoniam ista coniuncta sunt, ideo missio Filii et Spiritus sancti invisibilis sunt indivisae, et secundum hoc procedunt rationes ad oppositas partes. Tamen illud quod adducit pro simili in missione sensibili, nequaquam est simile, quia non est tanta unio et connexio in signis exterioribus, quanta est in habitibus interioribus.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Filius et Spiritus sanctus mittantur, quando dona gratiae augmentantur.

 

Tertio quaeritur, utrum missio Filii et Spiritus sancti sit secundum eadem dona gratiae augmentata.

Et quod sic, videtur exemplo, auctoritate et ratione.

  1. Exemplo sic : constat, in die Pentecostes Apostolis esse Spiritum sanctum missum, non tantum visibiliter, sed etiam invisibiliter, quia missio visibilis sine invisibili non confert ; sed ipsi prius habebant gratiam : ergo etc.
  2. Item, hoc videtur auctoritate Rabani : « In baptismo datur Spiritus sanctus ad habitationem Deo consecrandam, sed in confirmatione cum omni plenitudine sanctitatis venit in hominem » : ergo datur in confirmatione post baptismum : ergo etc.
  3. Item, augmentum gratiae est per gratiae additionem ; sed ubi est gratiae additio, ibi est gratiae donatio ; sed « Spiritus sanctus mittitur vel datur, cum datur eius gratia », ut dicit Beda : ergo in augmento gratiae datur vel mittitur Spiritus sanctus.
  4. Item, non minus donum est caritatem consummare quam inchoare : ergo si mittitur Filius vel Spiritus sanctus, cum gratia inchoatur, multo fortius cum consummatur ; sed consummatur per augmentum : ergo mittitur in augmento.

 

Contra :

  1. Spiritus sanctus non mittitur in hominem, ut de novo sit in eo, sed ut aliter sit in ipso ; sed in eo, in quo augetur gratia, non est aliter quam prius : ergo ad illum non mittitur.
  2. Item, si mittitur in augmento gratiae, aut ergo quia de novo mittitur aut quia abundantius mittitur ; non quia de novo : ergo quia abundantius. Sed contra : Mitti est procedere, ergo abundantius mitti est abundantius procedere ; sed semper aequaliter procedit : ergo etc.
  3. Item, si mittitur in gratiae augmento ; cum ergo gratia in nobis quotidie augeatur, etiam homine nesciente, videtur quod Spiritus sanctus vel Filius mittatur, homine nesciente, et quod quotidie mittatur homini ; quod non est dicendum.
  4. Item, contingit gratiam caritatis in aliquo per negligentiam remitti : ergo si Spiritus sanctus mittitur in augmento et recedit in remissione : ergo quando aliquis peccat venialiter, perdit Spiritum sanctum ; quod falum est.

 

Respondeo :

Ad hoc dicunt aliqui, quod gratiam augeri est dupliciter, scilicet perceptibiliter et imperceptibiliter. Si perceptibiliter, tunc dicunt, in tali augmento dari vel mitti Filium et Spiritum sanctum ; si autem imperceptibiliter, tunc dicunt, ipsum non mitti. Et ratio huius est, quia tunc dicitur dari vel mitti, cum mente perci pitur.

Sed aliter potest dici, quod augmentum gratiae est dupliciter : aut secundum profectum in gratia prius habita et eius usu, aut per collationem novi usus vel etiam doni gratuiti. Si solum per profectum, sicut ostendunt ultimae rationes, non dicitur mitti Spiritus sanctus. Si autem per collationeni novi doni, sicut fuit in Aposlolis in die Pentecostes, vel novi usus ; sicut est in confirmatione : tunc potest dici mitti vel dari Spiritus sanctus, quia aliquo modo est ibi de novo quantum ad illud donum vel usum doni, et quia abundantius est.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod non est ibi alio modo essendi, dicendum quod, etsi hoc non sit alio modo essendi, est tamen perfectiori modo inhabitandi et alio modo utendi, et ideo novo modo.
  2. Ad illud quod obicitur, si abundantius mittitur, abundantius procedit, dicendum quod mitti abundantius vel procedere est dupliciter : vel ab hoc, vel in hoc ; primo modo uniformiter est mitti, secundo modo non.
  3. Ad illud quod obicitur, quod quotidie augetur, dicendum quod quotidie augetur quantum ad fervorem, sed non quantum ad novorum donorum vel usuum collationem.
  4. Ad illud quod obicitur, quod gratia remissa, debet recedere, dicendum quod, sicut infra patebit, gratia augetur quantum ad substantiam, sed non remittitur nisi solum quantum ad fervorem ; Spiritus autem sanctus mitti non dicitur in augmenta fervoris, sed solum substantiae caritatis.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

Dub. 1.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de situ primi capituli huius partis. Videtur enim quod Magister non debeat hic ponere tractatum de missione Filii, quia missio Filii est incarnatio ; sed de eius incarnatione agetur in tertio : ergo ibi deberet agere de missione, non hic.

Respondeo :

Dicendum quod, Magister incidenter introducit hic tractatum de missione Filii propter explicationem missionis Spiritus sancti. Posset tamen dici, quod Magister hic agit de missione Filii in mentem principaliter, sed de missione Filii in carnem per accidens, ut distinguat a missione Filii in mentem. De illa autem missione, que est in carnem, specialiter et pincipaliter agit in tertio, et ideo aliter ibi quam hic.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Non eo ipso, quod de Patre natus est, missus dicitur Filius ». Videtur enim dicere falsum et contra Gregorium, qui dicit : « Eo modo mittitur Filius, quo generatur ».

Respondeo : Dicendum quod Augustinus loquitur cum praecisione, ut intelligatur : « non eo ipso tantum » ; Gregorius autem cum praesuppositione manifestationis. Vel aliter : Augustinus loquitur de generatione aeterna, Gregorius de temporali ; unde nulla ibi est omnino contradictio.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « ante incarnationem missus est ad omnes Sanctos, qui ante fuerunt ». Quaeritur ergo, utrum post incarnationem plenius sit datus Filius et Spiritus sanctus. Et quod sic, videtur, quia status Legis fuit status imperfectionis, status Evangelii status perfectionis. Lex enim neminem duxit ad perfectionem, sed Evangelium dicit : Estote perfecti, Matthaei 5, 48 : ergo etc.

Item, de Spiritu sancto videtur hoc specialiter, quia scribitur Ioannis 7, 39 : Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus ; hoc non dicitur, quod nullo modo ante fuerit datus, sed quia non ita abundanter : ergo etc.

Item, maior cognitio et dilectio est tempore Legis gratiae, quam tempore Legis scriptae : ergo etc.

Respondeo :

Dicendum quod « plenius dari » potest dupliciter intelligi : aut intensive aut extensive. Si extensive, sic pluribus datus est Spiritus sanctus tempore Legis gratiae, quia in omnem terram exivit sonus eorum etc., non tantum ad unam gentem. Si intensive, hoc est quantum ad generalem statum aut quantum ad speciales personas ; quantum ad generalem statum in novo Testamento, quantum ad speciales personas in veteri Testa mento ; et sic se habent ut excedentia et excessa, quia in veteri Testamento fuerunt aliqui viri Evangelici ; et sic procedunt rationes ad utramque partem. In veteri enim Testamento fuerunt aliqui abundantes in sapientia, ut Salomon, aliqui in patientia, ut Iob, aliqui in mansuetudine, ut Moyses, aliqui in fide, ut Abraham, aliqui in de votione, ut David, aliqui in miraculorum operatione, ut Elias.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, « quod missus est ad Angelos ». Videtur enim falsum, quia Angelus dicitur nuntius seu missus : sed ad missum non est missio : ergo etc. Si tu dicas, quod alio modo mittitur ; contra : Qui semper est praesens non indiget missione ; sed Angelus semper contemplatur Deum ut praesentem : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod missio Sapientiae sive Filii est ad creaturam illustrandam, sicut missio Spiritus sancti ad creaturam sanctificandam. Et quoniam Angeli nec ex se fuerunt sapientes nec ex se fuerunt sancti, ideo oportuit, quod a principio mitteretur eis Sapientia, quae est Filius, et etiam Spiritus sanctus. Unde Augustinus loquitur pro statu glorificationis proprie autem non dicitur mitti nunc, nisi dicatur large mitti ad manifestationem alicuius occulti.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Secundum quod aliquid aeternum mente capimus, non in hoc mundo sumus ». Videtur enim falsum dicere, quia aut hoc dicit se.cundum animam aut secundum carnem. Non secundum carnem, hoc constat : ergo secundum animam : ergo videtur, quod anima, quando Deum cognoscit, sit in caelo sive extra mundum.

Item hoc videtur ratione, quia capere aeternum, est magis capi : ergo si quod capitur a capiente locatur, ergo anima locatur in aeternitate, ergo extra tempus. Praeterea, quod cognoscitur et amatur, aut trahitur ad cognoscentem et amantem aut e converso ; sed dum Deum amamus et cognoscimus, non trahimus Deum ad nos, sed nos ad Deum, sicut dicitur in IV De divinis nominibus : ergo etc.

Respondeo :

Dicendum quod locus habet naturam continentis et quietantis. Esse ergo in hoc mundo est dupliciter : aut quantum ad veritatem et continentiam aut quantum ad quietem. Augustinus autem loquitur non primo modo, quod anima et corpus vere egrediantur hunc mundum, dum mente capit Deum, sed intelligit quantum ad quietem, quia affectus animae non requiescit in temporalibus, quibus superfertur, sed in aeternis ; et quantum ad hoc intelligit Dionysius.

Et secunda ratio intelligitur, quod amatum trahit, non localiter mutando, sed sibi conformando, quia amans transformatur in amatum, et cognoscens conformatur cognito.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : « Pater est principium totius Divinitatis, vel si melius dicitur, Deitatis ». Videtur enim male dicere, quia aut hoc est per generationem aut per spirationem. Sed si hoc : ergo Pater generat vel spirat Deitatem, quod est contra Magistrum, supra distinctione quinta, ubi dicit, quod essentia nec generat nec generatur.

Praeterea quaeritur, quare dicit : « Vel si melius dicitur Deitatis » ?

Respondeo :

Dicendum quod Augustinus non simpliciter dicit quod sit principium Divinitatis, sed cum hac determinatione « totius » . Et quoniam in simplicissimo non cadit aliqua totalitas, nisi extenso nomine totalitatis ad personarum pluralitatem, ideo Deitas sive Divinitas stat ut in personis ; tamen quia non potest trahi ad personas, cum sit nomen abstractum, praedictus sermo exponendus est, sicut supra exponit Magister locutiones consimiles.

Quod quaeritur : quare dicitur « Deitatis » melius ? dicendum quod divinum potest dici de creaturis, secundum quod dicitur homo divinus ; sed Deus solius Dei est proprium ; ideo « Deitas » magis proprie dicit formam Dei quam « Divinitas » ; ideo melius dicitur « Deitatis » quam « Divinitatis ».