Distinctio XXXIV — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXXIV
« Praedictis adiciendum est, quod quidam perversi sensus homines » etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de comparatione proprietatum ad personas et essentiam ; hic secundo agit de comparatione personarum ad essentiam. Et hoc facit in hac distinctione, quae in tres partes dividitur. In prima agit de comparatione secundum praedicationem ; in secunda secundum appropriationem, ibi : « Ex praedictis constat, quod sicut essentia, ita potentia » etc. ; in tertia annectit capitulum de translatione, ut sic tractatum istum perducat ad consummationem, et hoc ibi : « Praeterea sciendum est, quod in assignatione » etc.
Prima pars habet tres partes. In prima ponit errorem quorumdam dicentium, personas non esse naturam, et hoc cum sua confirmatione, scilicet cum auctoritate Hilarii. In secunda ipsius auctoritatis sanum intellectum ex verbis Hilarii sequentibus elicit, per quae etiam errorem illorum elidit, ibi : « Hoc quidam dicunt, non intelligentes » etc. In tertia quamdam oppositionem incidentem dissolvit, quare non dicuntur tres personae unius essentiae, ibi : « Hic considerandum est, cum Deus sit divina essentia » etc.
« Ex praedictis constat, quod sicut essentia » etc. Haec est secunda pars, in qua Magister agit de appropriatione, et habet ista pars tres partes.
In prima dicit et ostendit, quod comnmnia appropriantur.
In secunda rationem reddit appropriationis, ibi : « Id ergo sacri eloquii prudentia » etc.
In tertia, quia hoc nomen « homoousion » dicit comparationem essentiae sive naturae ad personas, usum eius determinat esse catholicum et veritati fidei esse consonum, ibi : « Hic non est praetermittendum, quod Augustinus » etc.
« Praeterea sciendum est, quod in assignation distinctionis » etc. Haec est tertia particula, in qua agit Magister de nominum translatione, quae posset dividi contra totum tractatum praecedentem de divinis nominibus. Sed quia Magister parum aut nihil determinat de his nominibus, ideo potius incidenter cum epilogatione est positum. Unde haec particula duas habet partes.
In prima quamdam generalem de nominibus translativis tradit instructionem.
In secunda vero ponit praedictorum epilogationem, in qua tractatum de sacramento Trinitatis et Unitatis finit ostendens, se in hoc tractatu potius defecisse quam suffecisse propter materiae altitudinem, et hoc facit ibi : « De sacramento Unitatis atque Trinitatis » etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam praesentis distinctionis quatuor quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum in divinis sit ponere additionem.
Secundo, utrum in divinis sit ponere praedicationem.
Tertio, utrum sit ponere ibi appropriationem.
Quarto, utrum sit ibi ponere translationem.
ARTICULUS UNICUS
De comparatione personae ad naturam et de appropriatione et translatione.
QUAESTIO I
Utrum in divinis res naturae addat supra naturam.
Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum sit ponere in divinis additionem, utrum scilicet res naturae addat supra naturam.
Et quod sic, videtur hoc modo.
- Hilarius, De Trinitate : Aliud est natura, aliud res naturae ; sed intellectus naturae clauditur in re naturae : ergo si est aliud, necesse est quod in ratione alicuius additi.
- Item, Boethius, De duabus naturis et una persona Christi : « Natura et persona distinguenda sunt et propriis rationibus separanda » ; sed quorum definitiones sunt diversae, ipsa sunt diversa : ergo cunt natura cadat in definitione personae, necesse est quod diversitas veniat a ratione additi, ergo etc. Si dicas, quod definitiones naturae et personae non sunt diversae re, sed secundum rationem intelligendi ; tunc concluditur, quod intellectus ille cassus est et vanus, cum in re nihil sibi respondeat.
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia quanto aliquid in pluribus invenitur, tanto simplicius est ; sed essentia vel natura est in pluribus, persona vero in uno solo : ergo natura simplicior. Sed non est aliquid minus simplex quam aliud nisi per aliquam additionem : ergo etc.
- Item, quanto aliquid est maioris abstractionis, tanto simplicius est ; sed natura est maioris abstractionis quam persona, quoniam abstractis proprietatibus est intelligere naturam, sed non personam : ergo persona addit aliquid supra naturam, ergo etc.
- Item, hoc est principium per se notum : De nullo eodem et secundum idem vera est affirmatio et negatio ; sed aliquid vere affirmatur de persona, ut distingui, quod negatur de natura, ergo non secundum idem : ergo in persona aliquid est, quod non est in natura, vel e converso. Et si hoc, ergo unum addit supra alterum.
- Item, hoc est principium per se notum : Quaecumque sunt eadem uni et eidem secundum omnimodam indifferentiam, etiam inter se sunt eadem : cum ergo natura sit una et eadem, si personae omnino idem sunt cum natura et nihil addunt, ergo personae ad invicem sunt eaedem ; et sic redit error Sabellii, quod una persona secundum rem sit alia, ergo etc.
Contra :
- Augustinus, VII De Trinitate : « Non est aliud Deo esse, et aliud personam esse » : ergo persona nihil addit supra esse, ergo nec supra naturam.
- Item, in summe simplici nulla potest esse additio ; sed divina persona sive res naturae est summe simplex : ergo etc.
- Item, quaecumque duo sic se habent, quod quidquid est in uno, est alterum per essentiam, unum nihil addit super reliquum ; sed quidquid est in persona, est deitas : ergo etc. Maior manifesta est ; minor patet sic : in persona non est nisi substantia et proprietas, et substantia illa est deitas, quia est Deus, et Deus non alio quam se ipso - quia tunc esset per participationem - ergo se ipso est Deus et deitate est Deus ; et substantia, quae est de intellectu personae, est ipsa natura per essentiam, et similiter proprietas est essentia, ut supra probatum est. Restat ergo primum, quod nihil addit.
- Item, si addit, aut addit aliud aut idem. Addere idem sibi non est intelligibile. Si aliud, aut ergo aliud substantialiter aut accidentaliter : non accidentaliter, quia non est accidens in divinis ; nec substantialiter, quia tunc essent ibi diversae substantiae. Ergo natura secundum essentiam non differt a persona, et hoc est manifestum
- Item, si addit aliquid, aut illud est materiale aut formale : non materiale, quia Deus est purus actus ; non formale, quia formale non est nisi respectu materialis. Ergo cum in Deo non sit aliquid materiale, non poterit addi aliquid formale : ergo nullo modo.
- Item, si aliquid addit supra divinam naturam, aut est melius divinam naturam, aut est melius divina natura aut aequale aut minus : non melius, constat ; constat etiam quod non peius, quia tunc esset creatura ; non aequale, quia nihil potest aequari divinae naturae : ergo omnino nihil.
Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum persona sive res naturae addat aliquid supra natu ram, respondendum est quod est loqui de additione dupliciter : aut quantum ad rem aut quantum ad intellectum.
Si quantum ad intellectum, cum intellectus huius nominis « persona » sive hypostasis sive rei naturae includat intellectum naturae et adhuc det intelligere aliquid ; sic dicendum quod necessario est compositio circa intellectum et additio. Et hoc patet. Persona enim dicitur suppositum rationalis naturae distinctum proprietate. Ecce intellectus personae ex pluribus intellectibus componitur ; et cadit ibi intellectus naturae : ergo constans est quod quantum ad intellectum addit persona supra naturam.
Iste autem intellectus falsus non est, quia nec naturam per illam additionem distinguit nec componit personam. Non distinguit naturam, quoniam, etsi addat supra intellectum naturae proprietatem, non addit in recto, ut intelligas personam esse naturam proprietate distinctam ; sed in obliquo est intelligendum, personam esse suppositum rationalis naturae distinctum, sive quod est hypostasis distincta ; et ideo non ponit distinctionem circa naturam, nec intelligit eam distingui. - Rursus, personam non componit nec aliquid ei, quod non sit in ipsa, imponit. Et hoc patet, quia intellectus sanus et fidelis intelligit et credit, personam esse simplicissimam ; intelligit eam nihilominus esse perfectissimam. Unde sicut circa essentiam, propter hoc quod perfectissima est, intelligit omnes conditiones nobilitatis et vere, quia ibi sunt ; et tamen illas conditiones quamvis intelligat ut multas, scilicet potentiam, sapientiam, bonitatem, cum credat et sciat, omnia haec in Deo unum esse ; intellectus nec est falsus nec vanus, quia non ponit in Deo quod non sit, nec componit Deum : per hunc modum se habet circa intellectum personae. Unde ipsam dicit simplicem, quia, quamvis in ipsa dicat naturam esse et vere naturam, et suppositum, quod vere est suppositum, et proprietatem, quae vere est proprietas : tamen dicit haec omnia esse unum, et unum esse alterum. Re igitur existente simplicissima, vere est additio et compositio circa intellectum, sine vanitate et falsitate.
Si autem loquamur a parte rei, sic dicendum, quod cum additio ex parte rei ponat compositionem, et divina persona simplicissima sit, quod impossibile est omnino, quod ibi sit aliqua additio, et ita secundum rem nihil addit res naturae supra naturam.
Sed tunc videtur illud non intelligibile, quod persona sit distincta secundum rem, et natura non, et tamen nulla est additio et nulla differentia secundum rem inter personam et naturam.
Et ad hoc qualitercumque intelligendum, cum hoc sit supra vires humani intellectus, notandum, sicut vult Richardus, quod est distinctio per qualitatem, et distinctio per originem. Distinctio per qualitatem est in creaturis, nec potest esse sine additione, quia haec distinctio habet ortum ex additione materiae ad formam. Distinctio autem per qualitatem dicitur, quando unus distinguitur ab alio per proprietates absolutas, ut patet, cum unus est albus, et alter niger. Distinctio per originem est, cum unus producit, et alter producitur. Et quemadmodum distinctio per qualitatem vera distinctio est et secundum rem, ita distinctio per veram originem vera est distinctio. Sicut enim unus non potest simul esse albus et niger, ita non potest unus et idem producere se ipsum. Quoniam igitur in divinis intelligitur esse vera origo, ideo intelligitur ibi esse vera distinctio.
Rursus, cum intelligo Patrem producere, intelligo ipsum se ipso producere, sicut cum intelligo divinam substantiam agere, intelligo ipsam se ipsa agere, pari ratione et Filium se ipso produci : ergo productio nihil addit.
Similiter non ponit aliquam compositionem circa Filium. Ergo cum ubi est vera origo, ibi sit vera distinctio, et origo intelligitur ibi esse sine additione ; et distinctio sine additione intelligitur ibi esse.
Quamvis autem persona sive res naturae non se habeat ad naturam per additionem, tamen nihilominus differt secundum rationem ; alioquin non esset intelligibile quod plurificaretur persona, natura existente unica. Differentia autem secundum rationem est, quia essentia non oritur ab essentia nec se habet ad aliam essentiam ; sed persona bene oritur a persona et se habet ad illam.
Si tu quaeras rationem huius, respondeo, quia unitas et nobilitas divini esse non admittit circa essentiam plurificationem, sicut circa personam ; et huius ratio dicta est supra, distinctione nona. Quoniam igitur modus se habendi ad alium et oriendi ab alio non ponit compositionem in persona secundum rem, sed distinctionem realem ab alia persona : ideo modus ille comparatus ad essentiam vel personam, cuius est, modus tantum est ; comparatus vero ad illum, ad quem est, cum faciat distinctionem secundum rem, vere res est ; et ita uno modo facit differre re, alio modo ratione. Hinc est quod, quamvis una persona non sit alia, tamen res naturae est natura. Patet igitur quod ista sunt compossibilia, quod persona sit simplex et nihil addat supra naturam, nec differant nisi ratione ; et tamen haec est communicabilis, scilicet natura, illa incommunicabilis, scilicet persona ; haec distincta, illa indistincta.
Concedendae igitur sunt rationes probantes, quod persona sive res naturae nihil omnino addat secundum rem supra naturam.
[Ad obiecta] : 1-2. Ad illud quod obicitur, quod aliud est res naturae, aliud natura, et similiter aliam habent rationem persona et natura, potest dici quod Boethius et Hilarius loquuntur in creaturis. Si autem intelligamus in Deo, tunc dicemus quod est diversitas rationis, quae fundatur non super absolutum, sed super respectivum, quod nullam inducit compositionem. Nam essentia non refertur, persona autem refertur et oritur, nec tamen est composita, quia ipsa est suus respectus.
- Ad illud quod obicitur, quod simplicius est quod in pluribus reperitur, dicendum quod reperiri in pluribus, hoc est dupliciter : aut ita quod unum illorum alicubi potest esse, ubi non est alterum, ut homo est in pluribus hominibus, et sic habet propositio veritatem ; aut ita in pluribus quod unum non est sine alio, et sic est in personis - nam una non est sine alia - et sic non habet veritatem. Nam sicut natura est semper et ubique, ita et persona ; et sic patet, quod nihil addit, a quo arctetur.
- Ad illud quod obicitur, quod maioris est abstractionis etc., dicendum quod illud habet veritatem ubi illud, a quo abstrahitur, aliquam facit compositionem cum eo quod abstrahitur ; sic autem non est in Deo.
- Ad. illud quod obicitur, quod affirmatio et negatio non est simul vera de eodem, dicendum quod quantulacumque differentia rationis sufficit ad affirmationem et negationem. Unde intelligenda est propositio de eodem re et ratione ; et persona aliquo modo differt a natura, licet non per additionem realem.
- Ad illud quod obicitur, quod quaecumque sunt eadem uni et eidem, inter se sunt eadem etc., dicendum quod illud fallit, ubi est convenientia plurium tamquam in communi, ut differentiarum in genere. Fallit etiam, ubi aliqua plura distinguuntur per suas origines, ut radii diversarum stellarum in uno puncto aëris uniuntur, et tamen ad invicem distinguuntur. Quoniam igitur divinae personae in natura conveniunt tamquam in uno communi, et praeterea distinguuntur ad invicem per originem ; ideo patens est quod non valet.
Potest tamen dici quod regula ubique vera est, si sane intelligatur. Propter quod notantum quod quaedam sunt absoluta ; quaedam respectiva. Diversitas autem in respectivis venit non tantum a parte subiecti, verum etiam termini ; in his non tenet regula, nisi intelligatur ad idem. Quoniam ergo personae per suas proprietates referuntur, quamvis unum sint in natura, quia tamen non sunt ad unum, ideo non sequitur quod sint idem. Et sic patet illud.
QUAESTIO II
Utrum in divinis persona praedicetur de natura, et natura de persona.
Secundo quaeritur, utrum in divinis sit ponere praedicationem, scilicet ut res naturae sive persona praedicetur de natura, vel e converso.
Et quod non, videtur.
- Boethius, in libro De Trinitate : « Deus est forma sine subiecto » ; sed ubi non est subiectum, non est praedictum : ergo etc.
- Item, Dionysius dicit, quod « negationes de Deo sunt verae, affirmationes vero incompactae » ; sed ubi est vere aliquid de aliquo praedicare, est etiam vere affirmare ; sed in Deo non contingit vere affirmare : ergo etc.
- Item, hoc ipsum videtur ratione : quia ubicumque est praedicatio, ibi est complexio et compositio ; sed in Deo nulla est complexio, ergo et nulla compositio : ergo et nulla praedicatio.
- Item, in omni praedicatione subiectum se habet ad modum materiae ; sed in divinis nec est reperire materiam nec modum materiae : ergo nec praedicationem.
- Item, si est ibi praedicatio, aut praedicatur idem de eodem aut aliud de alio. Si idem de eodem, nullus ex hoc capitur intellectus alius, quam si non esset praedicatio, ut patet cum dicitur : homo est homo. Si aliud de alio : ergo in di vinis est aliud et aliud, ergo compositio.
- Item, si est ibi praedicatio, aut praedicatur res naturae de natura aut e converso. Res naturae non potest praedicari de natura, quia res naturae se habet per modum suppositi : ergo eius est subici non praedicari : ergo si praedicatur, tunc ergo natura de re naturae. Sed contra : Natura est forma ; sed omnis forma dicitur relative ad informatum, nullum autem relativum dicitur de alio : ergo natura non praedicatur de re naturae : ergo non est praedicatio.
- Item, quae habent oppositas proprietates, unum non praedicatur de altero ; sed essentiae vel naturae proprietas est communicabilitas, personae vero incommunicabilitas : ergo unum de altero non praedicatur, nec una persona de altera : constat ergo ibi nullam esse praedicationem.
Contra :
- Damascenus : « Substantia de hypostasibus praedicatur ».
- Item, ratione videtur : quia fides habet obiectum verum et habet obiectum Deum, ergo verum est ponere in divinis ; sed veritas et falsitas circa compositionem, veritas, inquam, circa quam est credulitas vel opinio : ergo in divinis est ponere compositionem, ergo et praedicationem.
- Item, ubicumqµe est vere commune et proprium, ibi est vere ponere praedicationem ; sed in divinis est vere reperire commune et proprium, quia natura vere est communis, et persona proprium sive incommunicabile : ergo etc.
- Item, hoc verbum « est » est nota identitatis : sed omnis praedicatio est mediante hoc verbo « est » : ergo omnis praedicatio signum est identitatis. Sed ubi vere est significatum, vere est et signum ; sed in Deo propriissime et verissime est identitas, sicut probatum est, quia res naturae non addit supra naturam : ergo propriissime praedicatio. Et hoc est quod dicit Boethius, quod « nulla verior praedicatio illa, in qua idem de se praedicatur » : si ergo hoc est in divinis, ergo omnes praedicationes in divinis sunt verissimae.
Respondeo : Dicendum quod est praedicatio per inhaerentiam, et est praedicatio per identitatem, et utramque est in Deo reperire : per inhaerentiam, ut cum dicitur :· Pater generat, vel Deus creat ; per identitatem, ut cum dicitur : Pater est generatio, vel Deus est creatio. Praedicationem autem per identitatem est reperire in Deo propriissime, propter ipsius rei qualitatem, quoniam ibi est summa identitas : unde omnes locutiones importantes unitatem, ibi sunt verissimae. Praedicationem autem per inhaerentiam est ibi reperire propter intellectus nostri defectibilitatem, quoniam, licet actus in divinis sit Dei substantia et ipsa proprietas etiam, tamen, quia intellectus noster intelligit per res inferiores, et enuntiat per vocabula rerum inferiorum, tenet modum enuntiandi, quem habet circa inferiora ; et ideo praedicat per modum inhaerentiae, quamvis omnia quae in Deo sunt, realiter habeant modum substantiae.
Intellectus tamen iste non est falsus : quoniam, quemadmodum intellectus abstrahens lineam a materia non est falsus, quia modum illum non ponit circa rem, sed circa suum intelligere, similiter intellectus noster in divinis complexionem non ponit circa rem, sed circa suum intelligere et suum exprimere. Quamvis enim in Deo sit summa simplicitas, tamen exprimi non potest nisi per complexionem. Et ideo bene dicit Augustinus, « quod verius est Deus quam cogitatur, et verius cogitatur quam dicitur ». Nam etsi intellectus aliquo modo per intelligentiam ascendat ad contuitum simplicitatis, non tamen potest hoc exprimere voce simplici, sed composita.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod in Deo non est subiectum, dicendum quod verum est quantum ad rem ; est tamen quantum ad modum intelligendi vel enuntiandi.
- Ad illud quod obicitur, quod affirmationes sunt incompactae, dicendum quod hoc dicitur, quia nullum nomen exprimit divinam essentiam, sicut est, omnino.
Vel dic, quod in affirmatione notatur identitas, et haec vere est in Deo a parte rei ; et est compositio ; et respectu huius est incompactio, quia nulla est ibi realis compositio.
- Ad illud quod obicitur de complexione, dicendum quod illa complexio in sermone significat compositionem in intellectu, sed unitatem in re.
- Ad illud quod obicitur, quod quia intellectus noster intelligit per modus materiae non cadit in Deo, dicendum quod verum est, quia non cadit modus materiae ut « ex qua » : modus autem ut « de quo » et « in quo » bene cadit.
- Ad illud quod obicitur : Aut idem praedicatur de eodem etc., dicendum quod aliquando idem est re, diversum tamen secundum rationem intelligendi et dicendi, ut bonitas est substantia ; aliquando idem secundum substantiam, diversum secundum modum se habendi, ut persona est substantia, sive relatio est substantia, et Deus generat : et ideo aliquis intellectus capitur ex complexione, qui non capitur ex simplici voce.
- Ad illud quod quaeritur, utrum res naturae praedicetur de natura, dicendum quod praedicatione per identitatem utrumque de altero praedicatur, nec est compositio in ratione formae nec in ratione materiae ; si autem per inhaerentiam, simplicitatis, non tamen potest hoc tunc commune praedicatur de proprio, ut Pater est Deus.
Quod ergo obicitur, quod natura est forma, respondendum est dupliciter : quod forma uno modo dicitur relative ad informatum, et sic non est accipere in Deo ; alio modo absolute, quod caret materia, et sic est in Deo ; et sic patet illud.
Aliter potest dici, quod dici relative est dupliciter : vel secundum esse, vel secundum dici ; secundum dici, ut videns ad visum, et intelligens ad intellectum, et sic unum de altero praedicatur ; secundum esse, titas, ut Pater ad Filium, et sic non praedicatur. Natura enim non dicit respectum ad personam secundum esse, sed secundum dici ; et talis respectus importatur, cum dicitur quod natura est forma respectu rei naturae. Hinc est quod dicitur ratione illius respectus : tres personae unius essentiae vel naturae, et una natura trium personarum ; non tamen dicitur : tres personae unius Dei. Nam hoc nomen « Deus » non importat respectum secundum dici ad personam, sed solum ad creaturam. Ideo dicitur Deus Abraham, Isaac et Iacob.
- Ad ultimum dicendum quod communicabilitas et incommunicabilitas non sunt oppositae proprietates, sed sic differunt, sicut habere proprietatem, et non habere. Quia enim persona habet proprietatem relativam, ideo distinguitur et est incommunicabilis ; sed quia essentia caret illa proprietate, ideo communis est, et communicabilis pluribus ; et ideo non distinguuntur ad invicem.
Vel potest dici, quod communicabilitas non est proprietas distinguens etiam in creaturis ; unde quamvis homo sit commune, et Petrus proprium, non tamen impeditur, quin homo dicatur in Petro ; quanto magis in Deo. Illa autem propositio intelligitur de proprietatibus separantibus et distinguentibus illa, in quibus sunt, ad invicem.
QUAESTIO III.
Utrum in divinis sit ponere appropriata.
Tertio quaeritur, utrum in divinis sit ponere appropriationem.
Et quod sic, videtur.
- Quia per communia est devenire in intellectum propriorum, sicut patet quod per memoriam, intelligentiam et voluntatem venitur in cognitionem Trinitatis ; similiter per unitatem, per veritatem et bonitatem, in quibus consistit ratio vestigii ; sed non devenitur a communibus ad propria, nisi communia aliquo modo approprientur : cum ergo sit devenire in divinis per communia ad cognitionem proprii, est ibi appropriatio.
- Item, ad hoc est auctoritas sàcrae Scripturae, quae appropriat communia personis, ut potentiam Patri, sapientiam Filio et bonitatem Spiritui sancto.
Sed contra : 1. Sicut se habet proprium ad commune, ita commune ad proprium ; sed proprium non potest communicari nisi falso : ergo nec commune appropriari. Sicut ergo proprium Patris nunquam aliis fit commune, sic nec commune proprium.
- Item, si est appropriatio in divinis, aut est secundum rem aut secundum intellectum : si secundum rem ; sed ubi est appropriatio secundum rem, aliquid per prius dicitur de illo cui appropriatur : ergo in divinis est prius et posterius quantum ad essentialia, quod est inconveniens. Si secundum intellectum ; sed intellectus illi appropriat, cui magis iudicat convenire : ergo cum magis iudicet intellectus inesse sapientiam Patri tamquam antiquiori, illi debet appropriari. Sed appropriatur in contrarium : ergo appropriatio est contra intellectum : non ergo attenditur secundum intellectum.
- Item, ubi est appropriatio, prius est secundum rationem intelligendi proprium quam appropriatum - ratio enim appropriationis per prius est in proprio - ergo cum appropriatum sit commune, secundum rationem intelligendi prius erit proprium quam commune ; quod est inconveniens.
Respondeo : Dicendum quod de appropriatis est loqui dupliciter : aut quantum ad id quod significant aut quantum ad ordinem, quem connotant.
Si quantum ad significatum, cum illud sit commune, et omnino conveniat per indifferentiam, non contingit appropriari ratione sumta a parte rei, appropriatur tamen ratione sumta a parte intellectus nostri propter errorem amovendum.
Quoniam enim intellectus carnalis in patre carnali videt defectum potentiae, et in filio defectum sapientiae, et in spiritu intelligit furorem iracundiae ; ideo spiritualis intellectus, ut elevet a carnalitate, potentiam Patri attribuit, quamvis non magis conveniat ei, sed ne minus videatur convenire ; et sic de aliis.
Si autem loquamur quantum ad ordinem vel originem, quem connotant, sic appropriantur a parte rei propter convenientiam cum propriis personarum. Unde quia Pater a nullo est, et Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque, et huiusmodi ordo attenditur in potentia, sapientia et bonitate ; ideo patet ratio appropriandi. Unde illa quae non connotant aliquo modo ordinem vel originem, non sunt appropriabilia.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod proprium non communicatur, ergo etc. ; dicendum , quod non est simile, quia ex hoc, quod commune appropriatur, non attribuitur nisi ei cui convenit : sed si proprium fiat commune, tunc attribuitur ei cui non convenit : et ideo non est simile.
- Ad illud quod quaeritur, utrum appropriatio sit secundum rem vel secundum intellectum, dicendum, quod per hoc quod est « secundum » potest dici vis appropriativa sive principium approprians, vel potest hoc quod est secundum importare rationem appropriandi. Si primo modo, sic cum appropriare sit virtutis cognoscentis, sic appropriatio est secundum intellectum nostrum. Si autem « secundum » dicat rationem appropriandi, sic uno modo est secundum rem, scilicet quantum ad ordinem connotatum ; alio modo secundum intellectum quantum ad significatum. Unde intellectus appropriat propter intellectum, sed non idem intellectus propter se ; sed intellectus sanus et fidelis propter intellectum carnalem, non ut cum eo concordet, sed ut ei obviet. Et ideo cum intellectus carnalis credat parum de potentia in Patre, spiritualis appropriat ei potentiam. Nec tamen intellectus est falsus, quia non intelligit plus esse de potentia in Patre, sed non minus quam in Filio. Si autem potentiam appropriaret Filio, tunc intellectus carnalis plus crederet esse in Filio, ideo falsus esset ; et sic patet illud.
- Ad ultimum dicendum quod appropriatum secundum id quod est, prius est secundum rationem intelligendi quam proprium ; appropriatum autem sub hac intentione consequitur rationem proprii ; et hoc nullum est inconveniens.
QUAESTIO IV
Utrum in divinis ponenda sit translatio.
Quarto et ultimo quaeritur, utrum quod in divinis sit ponere translationem.
Et quod sic, videtur.
- Per Ambrosium, in libro De Trinitate : « Sunt nomina, quae translative et per similitudinem de Deo dicuntur ».
- Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus : « Theologi tamquam innominabilem Deum laudant ex omni nomine » ; sed hoc potest dici esse nisi per translationem : ergo in divinis est ponere translationem.
- Item, hoc videtur ratione, quia Scriptura dicit Deum irasci et dolere ; sed hoc non potest dici proprie : ergo necesse est quod dicatur translative. Sed inter omnia quae contingit nominare, dolor et ira maxime distant a Deo : ergo si haec contingit transferre, et omnia alia nomina.
- Item, per quae contingit rem intelligere, contingit et significare, et per quae contingit significare, contingit et nominare ; sed per omnia creata contingit Deum intelligere : ergo et nominare.
Sed contra : 1. Omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt ; sed Dei ad creaturam non est similitudo, cum sit summa distantia : ergo etc.
- Item, similitudo est relatio aequiparantiae : ergo si propter similitudinem contingit nomina creaturarum transferri ad Creatorem, pari ratione et e converso. Sed illa non transferuntur : ergo nec ista.
- Item, similitudo est ratio translationis : ergo nomina rerum magis Deo similium magis debent ad Deum transferri ; talia autem sunt nomina Angelorum : ergo illa transferuntur.
Quaeritur ergo, quae nomina debeant transferri, et quae non.
Respondeo : Dicendum quod ratio vel finis translationis duplex est : una, inquam, est laus Dei, alia manuductio intellectus nostri.
Propter similitudo secundum analogiam et laudem Dei necessaria est translatio. Quoniam enim Deus multum est laudabilis, ne propter inopiam vocabulorum contingeret cessare a laude, sacra Scriptura docuit, nomina creaturarum ad Deum transferri, et hoc in numero indefinito, ut, sicut omnis creatura laudat Deum, sic Deus laudetur ex omni nomine creaturae ; et qui non poterit uno nomine laudari tamquam superexcellens omne nomen, laudaretur ex omni nomine.
Alia ratio est manuductio intellectus nostri. Quia enim per creaturas ad cognoscendum Creatorem venimus, et, ut plurimum, fere omnes creaturae habent proprietates nobiles, quae sunt ratio intelligendi Deum, ut leo fortitudinem, agnus mansuetudinem, petra soliditatem, serpens prudentiam, et consimilia : ideo oportuit, plura nomina transferri ad Deum.
Quoniam igitur finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem, cum translatio sit ad laudem Dei ; ideo nomina importantia deformitatem non debent transferri, ut diabolus, bufo, vulpes, quia magis transferuntur ad vituperium quara ad laudem.
Rursus, quia translatio est propter nostram instructionem, et similitudo incipiens a notiori est via cognoscendi ; ideo est translatio a creaturis tanquam a notioribus ad Creatorem, sed non convertitur. Et quia magna similitudo mater est falsitatis, ideo non transferuntur nomina multum similia, sicut sunt nomina Angelorum, ne forte Angelus credatur esse Deus.
Ex hoc patet, quod translatio est in divinis, et quantum ad nominum multiformitatem, ratione cuius dicitur Deus omninominabilis ; et patent omnia praeter primum.
[Ad obiecta] : 1. Quod enim obicitur, quod nulla est similitudo, quia summa est distantia, dicendum quod non est similitudo per unius naturae participationem, est tamen similitudo secundum analogiam et habitudinem, et hoc in comparatione ad effectus. Sed de hoc magis alibi habitum est.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
DUB. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Magister : « Huius dicti occasione praefati haeretici » etc. Videtur enim, quod Magister male reputet haereticos illos, qui dicebant, naturam non dici de personis. Quia videtur Damascenus dicere idem quod illi dicebant, cum dicit : « De hypostasi non est deitatem dicere » : ergo cum deitas dicat naturam, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod verbum Damasceni simpliciter intellectum, generat sinistrum intellectum, et qui sic intelligeret sicut sonat, haereticus esset. Sed ipse Damascenus intelligit cum praecisione, scilicet quod deitas non dicitur de unica hypostasi tantum, immo de omnibus.
DUB. II
Item quaeritur de hoc quod dicit : « In spiritu Dei aliquando significari Patrem, sicut illud Isaiae 61 : Spiritus Domini super me » etc. Videtur enim male dicere, quia Hieronymus dicit ibi in Glossa, quod de illo spiritu intelligitur, de quo dicitur Isaiae 11, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini etc. ; et constat quod ibi accipitur pro persona Spiritus sancti. Item, hoc videtur alia auctoritate, quia alius evangelista Lucas 11, 20 dicit : Si in digito Dei eicio daemonia, et Glossa exponit « digito » pro Spiritu sancto, qui est tertia in Trinitate persona.
Respondeo : Dicendum quod istae rationes non concludunt contrarie tates, quia una Scriptura pluribus modis potest exponi. Nam in illa auctoritate, in qua dicitur Isaiae 61, 1 : Spiritu Domini super me etc., agitur de missione Filii ; et quoniam Filius potest intelligi missus secundum divinam naturam, et sic intelligitur proprie loquendo, missus a Patre solum ; ideo Spiritus Domini stat ibi pro Patre. Si autem intelligatur de missione secundum humanam naturam, sic intelligitur de Spiritu sancto, prout est tertia in Trinitate persona.
Similiter intelligendum de auctoritate sequenti quod potest intelligi utroque modo, sed tamen spiritus accipitur aliter et aliter.
DUB. III
Item quaeritur de hoc : quod dicit Hilarius, quod « in aliquo differt Christi et Dei natura, ne eadem sit, si praestari potest, quod spiritus, qui Dei est, non sit etiam Christi ». Videtur enim sic male dicere, quia argumentum hoc non valet : Filius est filius Patris et non Spiritus sancti, ergo differt natura Patris et Spiritus sancti : ergo cum « spiritus » dicat personam, argumentum illud non valet, quod facit Hilarius.
Respondeo : Potest dici quod Hilarius loquitur de spiritu, secundum quod nominat naturam ; sic autem non habet instantiam suum verbum.
Nihilominus tamen, si intelligatur de « spiritu » prout dicitur personaliter, adhuc veritatem habet. Nam cum Verbum non possit esse sine spiritu, tunc haberent Pater et suum Verbum duos spiritus, et ita non essent unius naturae.
Praeterea, si spiritus Patris non esset Filii, non oriretur a Christo, et si non procederet ab eo, non distingueretur originaliter, ergo essentialiter ; sed spiritus Dei et Deus sunt unum essentialiter : ergo oporteret, quod « spiritus » et « Deus « essentialiter differrent a Filio sive distinguerentur.
DUB. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit Magister, quod verbum Hilarii : « Non est idem natura quod naturae res «, intelligitur solum in creaturis. Videtur illa solutio non esse conveniens, quia Hilarius loquitur de spiritu Dei, prout significat naturam et rem naturae ; quodsi nulla est differentia, nullam deberet vim facere, ut videtur ; quodsi facit vim in « spiritu », prout significat naturam et rem naturae, ergo videtur distinctio inter huiusmodi facienda.
Respondeo : Dicendum quod cum dicitur ab Hilario : aliud est natura, aliud res naturae, aut intelligitur de alietate parte rei, sicut illi haeretici intelligebant ; et sic habet veritatem solum in creaturis. Alio modo potest dicere alietatem sive differentiam secundum rationem ; et sic habet veritatem in divinis, et sic intelligit Hilarius, et dicit Augustinus, quod aliud est esse Patrem, aliud esse Deum : non, inquam, aliud secundum rem, sed aliud secundum rationem significandi et intelligendi et se habendi.
DUB. V
Item quaeritur de hac responsione Magistri, quod non debet dici « persona unius Dei, quia nihil est in Trinitate creatum, vel serviens, vel subiectum ». Videtur enim male dicere, quia genitivus de sui ratione non importat subiectionem nec dominium : ergo non videtur sufficiens ratio. Si dicas, quod hoc venit a parte termini ; hoc nihil est, quia terminus de se non importat respectum dominii.
Item quaeritur, quare hoc nomen « essentia » non importat superexcellentiam in genitivo, sicut hoc nomen « Deus » ?
Item, quare non dicitur : Tres personae essentiae, sicut unius essentiae ?
Respondeo : Dicendum quod ad hoc, quod genitivus vere construatur et proprie, necesse est aliquam habitudinem importari vel secundum rem, vel secundum modum intelligendi. Genitivus autem importat habitudinem principiati ad principium, vel e converso, ut possidentis ad possessum, vel formae ad informatum, vel specificantis ad specificatum. Habitudinem autem formae non importat nisi cum termino abstracto, quod significat per modum formae ; et quoniam forma se habet per modum exprimentis et declarationis : ideo talis constructio non attenditur nisi cum genitivo nominis abstracti alio determinato. Unde convenienter dicitur : mulier egregiae formae, sed nihil est dictum : mulier formae. Ideo bene dicitur : tres personae unius essentiae, non autem : tres personae essentiae.
« Deus » autem non est nomen abstractum, ideo non construitur cum genitivo nisi vel in habitudine subiecti, ut forma Dei ; vel in habitudine specificantis, ut persona Dei, sicut creatura salis ; vel in habitudine principii, ut creatura Dei. Et quoniam, quando dicitur : tres personae unius Dei, nulla habitudinum importatur proprie nisi habitudo principii sive possessoris ; hinc est, quod cum in illo sensu sit falsa locutio, non est recipienda.
Alia ratio est ista, quia locutio, quae est in vi declarationis essentiae, convertitur, ut, cum dicitur : mulier egregiae formae, potest dici : egregia forma mulieris. Ergo si diceretur : tres personae unius Dei, diceretur : unus Deus trium personarum ; et iste intellectus non est sanus, ut videtur : sic enim posset intelligi, sicut dicitur : unus Deus trium hominum.
DUB. VI
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « in istis tribus consistit summum bonum », scilicet potentia, sapientia, bonitate. Videtur enim male dicere, quia summum bonum specificat bonum : ergo si bonitas distinguitur contra potentiam et sapientiam, pari ratione summum bonum. Item, non videtur in his tribus esse, quia summum bonum est aggregativum omnium bonorum et collectivum : ergo non tantum horum trium.
Respondeo : Dicendum quod bonum uno modo distinguitur contra potentiam et sapientiam, alio modo non. Si enim accipiatur pro bonitate moris, sic consistit in voluntate et distinguitur contra alia duo. Si autem bonum accipiatur communiter sic complectitur omnia. Est enim bonum naturae, et hoc ad potentiam ; et bonum gratiae, et hoc aut perficit intellectum, et ita est scientia, aut affectum, et ita bonitas : et haec tria complectitur bonum in sua universalitate, et summum in sua integritate. Quoniam igitur omne bonum ad haec reducibile est, ideo summum bonum in his tribus consistit.
DUB. VII
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Scriptura appropriat Patri potentiam, ne videatur minus potens ». Videtur hoc plus debere dici de Filio, quod, minus potens, cum fuerit passus et mortuus : ergo magis deberet ei potentia appropriari.
Respondeo : Dicendum quod, quia propter passionem visus est fecisse stultitiam et habuisse impotentiam propter quod Iudaeis praedicatio crucis erat in scandalum et Graecis in stultitiam - ideo ipse Apostolus, egregius doctor, non tantum sapientiam appropriat Christo, immo etiam virtutem, ut sic excludat a divinitate infirmitatem : et maluit ei appropriare virtutem quam potentiam, quia virtus dicit potentiam ultimam et summum de potentia, sicut vult Philosophus, quod « virtus est ultimum de potentia » ; ideo maluit ei appropriare virtutem. Nec est inconveniens ex diversis considerationibus idem modo appropriari uni, modo alii, tum aequaliter conveniat tribus. Unde Patri attribuimus potentiam, ne videatur impotens propter antiquitatem ; Filio virtutem, ne videatur impotens sive debilitatus propter assumtam infirmitatem. Nihilominus tamen facienda est vis inter potentiam et virtutem, sicut dictum est trigesima secunda distinctione.
