Distinctio XXIII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXIII
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de diversitate divinorum nominum in generali.
Hic incipit secunda pars, in qua agit de eadem in speciali.
Et prima quoniam quaedam nomina sunt substantialia, quaedam relativa,
et contingit considerare absolute, et ad se invicem :
ideo haec pars habet tres partes.
In prima agit de nominibus substantialibus.
In secunda de relativis,
infra distinctione vigesima sexta :
In tertia de his relativis ad invicem,
infra distinctione trigesima tertia :
Et quoniam inter nomina substantialia,
hoc nomen « persona » excipitur a generali regula,
quae est, quod substantiale dicitur de tribus singulariter :
Ideo nomen istud primo a generali regula excipit,
ostendens quod debemus dicere tres personas ;
et hoc in praesenti distinctione.
Secundo vero determinat
quid significetur per hoc nomen « tres » et per hoc nomen « personas »,
cum dicimus tres personas,
infra distinctione proxima :
Prima pars habet quatuor.
In prima Magister illud nomen excipit a generali regula.
In secunda rationem huius exceptionis investigat,
ibi :
ostendens, quod fuit inopia humani eloquii.
In tertia Magister contra assignationem opponit
et determinat ibi :
In quarta epilogat determinata, ut addat,
ibi :
Harum partium subdivisiones per se patent.
Nam qualibet pars subdivitur in duas iuxta duo capitula, quae continet.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam eorum quae dicuntur in praesenti distinctione de his nominibus :
persona, substantia et essentia, duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de translatione istorum nominum ad divina.
Secundo de numeratione eorumdem in divinis.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo,
utrum debuerit ibi transferri nomen personae.
Secundo vero,
utrum nomen sub stantiae.
Tertio,
utrum nomen essentiae.
ARTICULUS I
De translatione nominum :
persona, substantia, essentia ad divina.
QUAESTIO I
Utrum nomen personae convenienter ad divina translatum sit.
Primo ergo quaeritur,
utrum debuerit ibi transferri nomen personae ad divina.
Quod autem nomen personae non debeat dici in divinis,
ostenditur sic.
- Augustinus, V De Trinitate,
et habetur in littera :
ergo videtur,
quod solum ad fugam haereticorum
et non secundum veritatem et proprietatem dicatur persona in divinis.
2. Item,
hoc ipsum videtur ratione,
quia persona nominat particulare et non quodcumque, sed rationalis naturae ;
sed a quocumque removetur superius, et inferius :
ergo cum in divinis non sit dicere particulare,
similiter nec erit dicere personam.
3. Item,
particulare rationalis creaturae est compositissimum inter omnia creata.
Nam compositum est ex substantia corporali et spirituali,
et rursus corporalis inter omnes videtur maiorem compositionem habere :
ergo cum persona sit nomen particularis, et hoc summe compositi,
et in divinis est summa simplicitas,
patet quod in divinis non debet dici nomen personae.
4. Item,
vocabula nostra debent respondere Graecis,
ut unitas fidei ostendatur ;
sed Graeci non utuntur vocabulo « prosopon » in divinis,
quod est idem quod persona :
ergo cum ipsi proprius habeant vocabula quam nos,
nec nos debemus uti.
Contra
- Persona dicitur quasi per se sonans, sive per se unum ;
sed per se unum propriissime recipitur in Deo :
ergo et persona secundum suum nomen.
2. Item,
persona dicitur habens suam naturam intellectualem ab aliis distinctam ;
sed in Deo est ponere habentem naturam intellectualem et ab aliis distinctam,
sicut supra ostensum est de pluralitate personarum :
ergo etc.
3. Item,
persona nominat mihi ultimum in genere rationalis naturae ;
sed rationalis sive intellectualis natura est nobilior inter creata,
et rursus, ultimum in illa est completissimum,
quia ei nulla potest fieri additio :
ergo si quidquid completionis est,
ponendum est in Deo propriissime,
patet etc.
4. Item,
persona dicit dignitatem.
Unde in ecclesiasticis personae dicuntur habentes dignitatem aliquam notabilem :
ergo cum dignitas propriissime sit in Deo,
nomen personae propriissime in Deo ponendum est.
Respondeo
Dicendum quod persona de sui ratione dicit suppositum distinctum proprietate ad dignitatem pertinente.
Et hoc patet in sua etymologia,
et in aequipollenti suo.
In etymologia,
quia persona dicitur quasi per se unum.
Per se autem unum proprie dicitur unum,
quod est omnino distinctum ab aliis et in se indistinctum.
Rursum,
persona dicitur a personando, quasi a se resonando ;
resonare autem dicitur quod in sono praeeminet aliis ;
et ideo persona dicitur suppositum distinctum habens dignitatem,
et ratione huius dignitatis,
cum deberet
per naturam vocabuli dici persona, penultima correpta,
dicitur persona, penultima producta.
Similiter ratio huius significationis accipitur ab aequipollenti in lingua Graeca,
quod est « prosopon ».
Apud Graecos prosopon dicebatur,
sicut narrat Boethius,
homo larvatus, qui quidem solebat fieri in tragoediis ;
et hoc fiebat propter duo :
una ratio erat ad distincte repraesentandum eum, de quo fiebat sermo ;
alia ratio erat ad melius resonandum vel personandum.
Et ista duo conveniunt dictis duabus proprietatibus :
et ideo ab hoc nomine « prosopon » apud Graecos
tractum est hoc nomen « persona » apud Latinos.
Et quia in ecclesiasticis maxime attenditur distinctio dignitatum,
tractum est primo ad significandum honorem in ecclesiasticis.
Deinde,
quia individuum rationalis naturae distinctum est ab aliis,
et hoc proprietate dignitatis inter creaturas,
hinc est,
quod extensum est ad significandum suppositum rationalis naturae.
Demum,
quia in Deo est reperire suppositum distinctum proprietate nobilissima,
Spiritu sancto dictante, translatum est ad divina,
quia ibi res nominis propriissime invenitur,
quamvis ipsum nomen prius aliis sit impositum.
Concedendum est ergo,
quod in divinis proprie et convenienter nomen personae accipitur.
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur,
quod dictum est, non ut diceretur,
dicendum quod Augustinus loquitur pro tempore illo,
in quo nomen personae secundum usum aequivalebat substantiae ;
et ideo dictum est, non ut diceretur,
quod persona consueverat significare,
sed dictum est quasi translatum,
ne taceretur, id est, ne confessio fidei diminuta esse probaretur.
2. Ad illud quod obicitur,
quod persona nominat particulare,
dicendum quod particulare de ratione sui nominis importat partem et imperfectionem ;
sed persona de ratione sui nominis importat completionem ;
ideo ponitur in divinis, quamvis non particulare ;
et bene,
quia in divinis nomen speciei proprie dicitur, et nomen generis improprie.
3. Ad illud quod obicitur,
quod persona nominat compositissimum,
dicendum quod hoc accidit,
quia individuum rationalis naturae creatae est in genere
et ideo multis differentiis distat, cum distinguatur qualitate ;
sed in divinis est distinctio sola origine,
et praeterea non est in genere ;
et ideo non oportet,
quod sit ibi aggregatio differentiarum.
4. Ad illud quod obicitur,
quod apud Graecos non utuntur aequipollenti, scilicet « prosopon »,
dicendum quod ratio utendi apud Latinos non tam fuit proprietas quam penuria,
quia non habebant quid responderent.
Et ratio huius fuit,
quia substantia secundum communem usum idem sonat quod essentia ;
Graeci autem habebant proprium vocabulum, scilicet hypostasis, quo utuntur :
et ideo non sunt coacti transferre, ut nos.
QUAESTIO II
Utrum in divinis nomine substantiae et subsistentiae convenienter utendum sit.
Secundo quaeritur,
utrum nomen substantiae dici debeat in divinis vel etiam subsistentiae.
Et quod sic, videtur.
1. Augustinus, libro V De Trinitate :
2. Item,
tam Boethius quam Augustinus, De Trinitate,
dicunt quod aliorum nominorum genera, ut magnitudo, bonitas etc.,
transeunt in substantiam :
si ergo substantia non transit in aliud,
constat substantiae nomen proprie dici ;
nam si non proprie, aeque bene diceretur,
quod substantia transit in alia, sicut e converso.
3. Item,
ratio substantiae secundum Philosophum est
quod est ens per se ;
sed solus Deus propriissime est ens per se :
ergo nomen substantiae propriissime est in Deo.
4. Item,
ratio substantiae secundum Augustinum est
dici ad se et absolute ;
sed ibi est proprie dici ad se,
ubi nulla est dependentia :
ergo si hoc est in Deo,
ergo etc.
Contra
1. Augustinus, VII De Trinitate :
sed si de bonitate,
eadem ratione et de qualibet proprietate :
ergo, simpliciter loquendo,
inconveniens est dicere, ipsum esse substantiam.
2. Item,
Boethius, in libro De Trinitate :
ergo hoc nomen « substantia » proprie est in creaturis et non in Deo.
3. Item,
hoc ipsum videtur ratione :
quia omne quod substat, habet aliquid inhaerens ;
sed in Deo non est inhaerens neque inhaerentia :
ergo nec substantia.
4. Item,
omne quod substat alii, componitur illi :
ergo ubi non est compositio nec nomen compositionis,
ibi nec nomen substantiae :
ergo cum in divinis non sit compositio,
patet etc.
Respondeo
Dicendum quod nomen substantiae a duplici proprietate potest dici,
videlicet a per se stando, non per aliud ;
et sic proprie est in divinis, et magis etiam proprie quam in creaturis ;
vel a substando alii vel aliis :
et hoc est tripliciter :
vel alii inhaerenti,
et sic falso et improprie dicitur in divinis,
quia proprietates in divinis non sunt accidentes nec inhaerentes ;
vel alii distinguenti,
et sic dicitur in divinis non omnino improprie nec omnino proprie,
quia proprietas illa non inhaeret, sed distinguit,
et ideo non facit subsistere sive substare,
quasi sub alio stare,
sed existere,
quasi ab alio esse
- et hinc est,
quod Richardus dicit, in libro De Trinitate,
quod
vel quia substat alii ut perficienti,
et sic dicitur res naturae substare respectu essentiae.
Et iste modus magis est circa nostrum intelligere quam circa divinum esse,
quia sicut patebit in sequenti problemate,
ex nostro intellectu evenit talis modus dicendi,
non ex proprietate divini esse.
QUAESTIO III
Utrum nomen essentiae in divinis convenienter adhibeatur ;
insuper quaeritur de differentia nominum essentia, subsistentia, substantia et persona.
Tertio quaeritur,
utrum nomen essentiae dici debeat in divinis.
Et quod sic, videtur.
- Augustinus, VII De Trinitate :
2. Item,
hoc nomen « qui est » est nomen,
quod ipse Deus sibi imposuit ;
ergo si ipse proprie se nominat,
Deus proprie dicitur « qui est » ;
sed de quocumque proprie dicitur « qui est »,
proprie potest dici in ipso essentia :
ergo et in divinis dicitur essentia.
3. Item,
inter omnia nomina nomen essentiae est absolutissimum,
unde essentia secundum Avicennam dicitur rei quidditas nomine absoluto ;
cum ergo in divinis sit omnimoda absolutio :
ergo et nomen essentiae.
Contra
- Non intelligimus Deum nisi in creaturis et per creaturas ;
sed nominatio Dei est per nostrum intelligere :
ergo nullum nomen ab solutum omnino debet poni in Deo.
2. Item,
quaero, in quo differant nomen substantiae et essentiae ?
Nam substantia aut dicit commune, aut suppositum.
Si suppositum : ergo superfluit nomen personae ;
si commune : ergo superfluit nomen essentiae :
ergo cum debeamus labia nostra circumcidere in loquendo de Deo,
nequaquam debet hoc nomen poni in Deo.
3. Item,
quaeritur gratia huius de necessitate et sufficientia et differentia istorum quatuor nominum :
essentia, subsistentia, substantia et persona.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam est notandum
quod ista quatuor nomina sive vocabula respondent quatuor vocalibus in Graeco,
quae sunt : usia, usiosis, hypostasis et prosopon,
ut usia respondeat essentiae, usiosis substantiae, hypostasis subsistentiae et prosopon personae.
Ratio autem et sufficientia horum quatuor nominum ab aliquibus accipitur sic.
In divinis est accipere communicabile et incommunicabile,
et hoc ex veritate et necessitate fidei, quae dicit Deum trinum et unum.
Et cum nos debeamus intelligere in Deo,
quod vere est,
per id quod videmus in his inferioribus,
maxime secundum nobiles et primas et praecipuas conditiones ;
cum in communi in inferioribus inveniatur « quod est » et « quo est »,
ratione cuius significatur in concretione et in abstractione,
ut dicatur homo et humanitas ;
sic in divinis intelligimus,
quamvis non intelligamus in differentia illa duo.
Ideo
et in abstractione significamus per hoc nomen « deitas »,
et in concretione per hoc nomen « Deus ».
Et ideo imposuimus ei nomen, quo significaretur ipsum « quo est », et hoc est essentia ;
et ipsum « quod est », et hoc est substantia ;
et ita haec duo nomina accipiuntur ex parte communis.
Est etiam in divinis accipere,
quod est incommunicabile,
et hoc est quid distinctum, sive quis distinctus.
Et hoc quidem contingit dupliciter intelligi sive significari :
vel in quantum distinguibile,
et hoc per nomen subsistentiae sive hypostasis ;
vel in quantum distinctum,
et hoc per nomen personae.
Et licet in Deo nihil differant distinguibile et distinctum,
quia potentia in eo semper actui est coniuncta,
tamen contingit duplici nomine significari.
Unde differunt ista quatuor nomina secundum modum intelligendi,
sicut « quo est », « quod est », « qui est », « quis est ».
Et quoniam in Deo
idem est « quo est » et « quod est » ex una parte,
et distinguibile et distindum ex alia secundum rem.
Sancti accipiunt et substantiam et essentiam pro eodem ;
similiter et hypostasis nomine utuntur Graeci pro supposito actu distincto.
Unde distinctio per « quo » et « quod est »,
et per distinguibile et distinctum in nominibus divinis non facit diversitatem
nisi secundum rationem intelligendi.
Fuerunt etiam alii volentes dicere,
quod substantia et essentia accipiuntur ex parte communis, sed differenter,
quia illud commune contingit intelligi sub duplici ratione :
una est, quod omnia indigent eo, ut sint ;
alia est quod ipsum non eget aliis.
Primo modo dicitur essentia,
a qua et per quam omnia sunt ;
secundo modo substantia,
quoniam per se stat, omnibus aliis circumscriptis.
Subsistentia vero sive hypostasis et persona accipiuntur ex parte incommunicabilis et differunt.
Quamvis enim utrum que nomen dicat quid distinctum,
tamen hypostasis dicit suppositum substantiae distinctum,
sed persona dicit distinctum proprietate nobili.
Fuerunt alii, qui voluerunt dicere,
quod ista quatuor nomina distinguuntur per communicabile et incommunicabile,
secundum quod potest unumquodque dupliciter significari :
vel in abstractione, vel in concretione.
Nam communicabile potest significari in abstractione,
et sic dicitur essentia ;
vel in concretione ad suppositum,
et sic dicitur substantia.
Similiter in communicabile potest significari in abstractione,
et sic dicitur subsistentia sive hypostasis ;
vel in concretione,
et sic dicitur persona.
Sed tamen omnes isti modi habent calumniam.
Primus quidem,
qui sumitur per distinguibile et distinctum,
quia Graeci utuntur vocabulo hypostasis, ubi nos utimur persona,
et ita pro supposito distincto.
Et Damascenus dicit,
quod
et ita significat actu distinctum.
Secundus modus similiter habet calumniam,
quia essentia non videtur aliquo modo significari ut in ratione causae respectu aliorum,
cum sit nomen absolutissimum.
Tertius modus habet calumniam similiter,
quia substantia significat in abstractione, sicut essentia ;
et praeterea dubium est,
utrum sit intelligere hypostases, abstractis proprietatibus ;
et ideo si non est intelligere, quomodo contingit significare ?
Et propterea quartus modus dicendi est,
quod cum fides dicat, Deum esse trinum et unum,
in quantum dicit unum,
non possumus intelligere unum,
quin intelligamus « quod est » et « quo est » unum ;
et quo est unum est illud « quo est »,
et quod est unum est illud « quod est ».
Primum est essentia, secundum substantia.
Si intelligimus trinum,
necesse est quod intelligamus eum qui distinguitur, et quo distinguitur.
Quo distinguitur est proprietas ;
ille autem qui distinguitur semper significatur ut distinctus.
Et hoc potest esse dupliciter :
vel ut distinctus proprietate quacumque,
vel ut distinctus proprietate nobili sive notabili.
Primum significatur nomine subsistentiae,
quae dicitur prima substantia,
et convenit non tantum individuo hominis, sed etiam asini.
Secundum significatur per hoc nomen « persona »
quod importat nobilem proprietatem
et non convenit nisi supposito rationalis creaturae.
Quia Graeci utuntur nomine hypostasis, sicut nos nomine personae,
ideo dicit Boethius
quod Graeci utuntur nomine hypostasis pro supposito rationalis naturae.
His visis patent
[Ad obiecta]
- Quod autem obicitur,
quod non debemus Deum nominare absolute,
dicendum quod,
quamvis nominemus Deum per creaturas,
tamen etiam per creaturas cognoscimus, eum habere esse absolutum.
Alia patent.
ARTICULUS II
De numeratione quatuor nominum.
Consequenter secundo loco est quaestio de numeratione nominum praedictorum ;
et supposito quod numeretur hoc nomen « persona »,
quaeritur circa hoc :
Primo,
utrum in divinis numeretur hoc nomen « substantia ».
Secundo,
quaeritur, si numeretur essentia.
Tertio, si hoc nomen « Deus »,
utrum scilicet catholice possimus dicere plures deos.
QUAESTIO I
Utrum plures substantiae in divinis dici possint.
Quod autem numeretur hoc nomen « substantia »,
ostenditur sic.
1. Hilarius, De Synodis :
2. Item,
Anselmus, in fine Monologii :
3. Item,
Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi :
4. Item,
hoc ipsum videtur ratione,
quia substantia est medium inter essentiam et personam ;
sed medium sapit naturam extremorum :
ergo pari ratione, qua dicitur una substantia ab unitate essentiae,
poterit dici plures a pluralitate personarum.
5. Item,
omnis numerus ad substantiam reducitur originaliter
- nunquam enim accidentia vel proprietates numerantur nisi per substantiam -
sed actus numerantur et pluraliter dicuntur in divinis :
ergo necesse est ponere numerum secundum substantiam.
Quod autem pluraliter dicantur, patet ;
dicitur enim : Pater et Filius et Spiritus sanctus creant.
6. Item,
idem est relativum substantiae, sicut talis et qualis qualitatis ;
sed haec est falsa : Pater est idem cum Filio,
quia dicit Hilarius,
quod non possumus dicere Deum eumdem :
ergo necesse est,
quod cadat distinctio in substantia ;
ergo si propter distinctionem personarum dicimus plures personas,
ergo et plures substantias.
Contra
- Nihil magis dicitur secundum substantiam quam hoc nomen « substantia » :
ergo si nomina substantialia dicuntur singulariter de omnibus,
sicut patet ex regula Augustini supra posita,
patet etc.
2. Item,
inter quaecumque cadit distinctio secundum substantiam,
cadit vera diversitas ;
sed inter Patrem et Filium non est confitenda diversitas,
ergo nec numerus secundum substantiam ;
ergo non est dicere plures substantias.
3. Item,
Augustinus dicit
quod
ergo cum unum sit esse, unum est subsistere :
ergo sicut ab uno esse dicitur una essentia vel e converso,
ita et ab uno subsistere debet dici una substantia sive subsistentia.
4. Item,
Hieronymus, ad Damasum Papam :
Respondeo
Dicendum quod tam substantiae quam subsistentiae nomen dupliciter accipitur in divinis,
quia quodlibet istorum habet in se intellectum actus et praepositionis.
Potest ergo dici substantia,
quasi per se stans,
vel sub alio sive sub proprietate.
Primo modo,
una tantum est sive non numeratur, quia unum est ibi « quod est ».
Alio modo,
prout dicit respectum ad proprietatem, numeratur sive plurificatur.
Primo modo tantum valet quantum usiosis,
secundo modo tantum valet quantum hypostasis.
Omnino eodem modo distinguitur hoc nomen « subsistentia »
et secundum alterum intellectum aequipollet usiosi, secundum alterum hypostasi ;
et secundum alterum plurificatur, secundum alterum vero minime.
Et quia substantia dicitur dupliciter et subsistentia,
ideo venit diversitas modi loquendi inter doctores.
Nam Tullius et ipse Boethius dicunt,
quod subsistentia aequipollet usiosi,
et ideo dicit Boethius, eam non plurificari ;
sed substantiam dicunt aequipollere hypostasi,
et ideo dicit Boethius, eam plurificari,
et secundum hunc modum loquitur Hilarius, Anselmus et Boethius.
Sed Hieronymus et Augustinus volunt,
quod substantia aequipolleat usiosi, et ideo dicunt eam non plurificari ;
sed subsistentia hypostasi, et ideo dicunt eam plurificari.
Ex his patet responsio ad utramque partem.
Patet etiam,
quare Graeci non transtulerunt nomen « prosopon », sicut Latini,
quia oportuit nos transferre nomen personae propter ambiguitatem ;
et ideo maluit Ecclesia respondere tres personas quam tres substantias sive subsistentias.
[Ad obiecta]
- Tamen ad argumentum quod facit,
quod substantia tenet medium,
dicendum quod substantia,
prout aequipollet hypostasi, plus se tenet cum persona,
et ideo numeratur, sicut persona, sive plurificatur ;
prout autem aequipollet usiosi, plus se tenet cum essentia,
et ideo nec numeratur nec plurificatur, sicut nec essentia.
1-3, 5-6 (a-c, e-f). Omnes autem illae rationes et praecedentes et sequentes loquuntur de substantia,
prout aequipollet hypostasi sive supposito,
et hoc modo plurificatur.
1-4. Rationes autem ad oppositam partem currunt secundum aliam acceptionem huius nominis substantia.
Similiter iudicandum de hoc nomine subsistentia.
Sed quoniam auctoritas Augustini et mos utentium nomen illud,
substantia scilicet, accipit magis in illa acceptione,
in qua dicit ipsum « quod est » sive usiosim sive ipsum commune :
ideo communiter non recipitur, ut dicantur tres substantiae in divinis.
QUAESTIO II
Utrum plures essentiae in divinis numerari possint.
Secundo quaeritur de numeratione illius nominis « essentia ».
Et quod non numeretur,
ostenditur sic.
- Quia in divinis est unitas absolutissima, quae non multiplicatur :
ergo cum nullum nomen sit adeo absolutum, sicut nomen essentiae,
ergo per illud significatur non multiplicata :
ergo nomen essentiae non numeratur ;
et hoc est quod dicit Augustinus,
quod ratio repugnat.
2. Item,
hoc ipsum videtur a minori.
Hoc enim nomen « Deus » est nomen essentiae in comparatione ad personam ;
sed secundum Scripturam in Lege,
scilicet Deutoronomii 6, 4, Deus dicitur unus et non plures ;
et secundum Symbolum :
ergo et hoc nomen « essentia » multo minus plurificatur, cum dicatur absolutius.
3. Item,
natura divina non multiplicatur in tribus ;
sed hoc nomen « essentia » est nomen divinae naturae,
ut hoc nomen « substantia » :
ergo nec essentia nec substantia multiplicantur sub propriis nominibus,
ut videtur.
Contra
- Augustinus, VII De Trinitate :
Cur haec tria non dicantur una persona,
et loquitur de tribus personis ;
sed neutrum genus respicit essentiam :
ergo cum dicantur tria,
ergo tres essentiae.
2. Item,
ratione videtur :
Augustinus, in eodem libro dicit quod
sed hoc nomen « essentia » est commune :
ergo potest dici tres essentiae.
3. Item,
ibidem dicit,
et habetur in littera,
quod
Ergo similiter sunt tres essentiae,
quia Pater est essentia etc.
4. Item,
Pater et Filius sunt entes plures,
ergo plures habentes entitatem
- sequitur enim : sunt plures dii, ergo plures deitates -
similiter : Pater et Filius sunt :
ergo plura esse,
ergo plures essentiae.
Respondeo
Dicendum quod in omni substantia, cuius est esse et operari,
necessario intelligimus naturam et habentem naturam.
Cum ergo hoc sit in Deo,
intelligimus in Deo naturam et habentem naturam.
Et naturam dicimus substantiam vel essentiam ;
habentem naturam dicimus personam.
Quoniam ergo in creatura rationali contingit,
unam personam habere plures naturas,
scilicet corporalem et spiritualem :
sic a contrario sensu in Deo propter summam simplicitatem contingit,
unam naturam haberi a pluribus,
quoniam contingit eam haberi alio et alio modo ;
et hoc non potest esse ab eodem.
Quia ergo una tantum est natura habita et non numerata,
ideo tantum dicitur una substantia et essentia ;
quia vero plures habentes,
ideo plures personae, nulla omnino repugnantia existente.
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo
quod obicitur de essentia per hoc quod Augustinus dicit : « Haec tria »,
dicendum quod minus expresse loquitur et improprie ;
et ideo verbum eius est exponendum.
2-3. Ad illud quod obicitur,
quod ideo tres personae, quia persona est commune, et quilibet est per sona etc.,
dicendum quod non dicit totam rationem, sed partem quantum ad verbum exterius ;
ideo oportet intelligere,
quod ibi additur : quia est commune quod distinguitur.
Unde Pater est persona et Filius est persona, non eadem, sed alia.
4. Ad ultimum quod obicitur,
dicendum quod ens aliquando dicitur substantive,
et sic non trahit numerum a supposito,
et sic non numeratur forma ;
et hoc modo
non sequitur quod sint plures entitates,
nec de hoc verbo « sunt », quod plura esse.
QUAESTIO III
Utrum catholice dicere plures
Tertio quaeritur, utrum catholice possimus dicere plures deos.
Et quod sic,
ostenditur hoc modo.
- Hoc nomen « Deus » recipit distinctivum terminum ratione suppositionis,
ut cum dicitur : Deus generat Deum :
ergo cum eadem distinctio importetur
per hoc quod est « generat »
et per hoc quod est « tres », quia personalis,
ergo haec pari ratione est catholica : tres dii sunt.
2. Item,
idem est Deus quod habens deitatem ;
sed plures sunt habentes deitatem - hoc dicitur catholice -
ergo similiter plures dii sunt.
3. Item,
hoc nomen « Deus »,
quamvis sit substantiale, tamen impositum est ab operatione.
Sed contingit operationem pluraliter dici de personis,
ut patet Genesis l, 26 :
ergo et hoc nomen dii.
4. Item,
ad numerationem alicuius veram non plura requiruntur quam vera multiplicatio suppositorum et formae ;
sed haec est in Deo,
quia tres sunt personae divinae ;
« persona » dicit suppositum, « divinae » formam :
ergo etc.
5. Item,
cum omne generale contingat specificari,
et persona sit nomen generale,
videtur quod possit specificari,
cum dicitur : tres personae,
ut dicatur adhuc specialius qui tres ;
sed hoc non potest esse,
nisi addatur nomen commune tribus,
nec est aliud dare quam hoc nomen « Deus » :
ergo etc.
Contra
- Quod non dicatur catholice,
patet ex mandatis, Deuteronomii 6, 4 :
Item,
in Symbolo :
2. Item,
hoc ipsum videtur ratione,
quia hoc nomen « Deus » dicit divinam naturam ;
sed divina natura non numeratur sive plurificatur :
ergo nec hoc nomen « Deus ».
Respondeo
Dicendum quod non est dicere plures deos catholice,
quia numerus pluralis significat plurificationem termini secundum suppositum et formam in nomine substantivo :
cum plurale geminet suum singulare.
Et ideo,
cum forma importata per hoc nomen « Deus » non sit multiplicata,
non debet dici « plures dii ».
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur,
quod catholice dicitur : Deus generat ;
dicendum quod non est simile,
quia « generat » importat simul distinctionem cum convenientia ;
sed « plures deos » simpliciter importat distinctionem quantum ad suppositum et formam.
2. Ad illud quod obicitur,
quod idem est Deus quod habens deitatem,
respondeo dupliciter :
quod habens deitatem uno modo potest dici neutraliter,
et sic est unum solum,
et aequipollet ei quod est « Deus »,
quod quidem dicit « quod est » ;
alio modo masculine,
et sic non habet aequipollens,
et sic multiplicatur.
Potest tamen aliter dici,
quod Deus non significat habentem,
sed significat deitatem in comparatione ad habentem ;
et ideo non multiplicatur.
3. Ad illud quod obicitur de operatione,
dicendum quod nomen potest significare operationem per modum adiacentis,
et sic trahit numerum aliunde ;
vel per modum substantivi,
et sic non multiplicatur,
et taliter significat hoc nomen « Deus ».
4. Ad illud quod obicitur,
quod ibi est multiplicatio suppositorum et formae,
dicendum quod hoc nomen « divinum » est quasi possessivum ;
unde imponitur a duplici forma, scilicet possessionis et possessoris.
Et forma deitatis est in ratione possessoris ;
et forma possessoris existente indivisa, numeratur forma possessionis,
ut oves Socraticae ;
sic et in proposito ;
unde non numeratur forma habita.
5. Ad illud quod obicitur,
quod generale contingit specificari,
dicendum quod persona,
cum nominet individuum intellectualis naturae,
dupliciter potest specificari,
videlicet per propria personarum,
ut cum dicitur :
tres personae, id est Pater et Filius et Spiritus sanctus ;
potest etiam specificari per naturae determinationem,
ut si dicatur :
personae divinae vel angelicae vel humanae.
Et si tu quaeras,
quare non specificatur per unum nomen,
sicut est in creaturis, quod tres personae angelicae dicuntur tres Angeli,
responderi potest,
quod hoc est propter inopiam humani eloquii,
qua laborat tam lingua Graeca quam Latina, sed magis Latina.
Vel potest dici,
quod hoc non permittit natura ipsorum nominum,
quoniam nomen speciale a speciali forma imponitur.
Aut ergo est impositum a natura communi aut a proprietate personae.
Si est impositum a natura communi,
cum illa non multiplicetur non potest per unum nomen specificari.
Si autem est impositum a proprietate personae,
tunc, cum illa non convenat tribus, non potest per illud specificari.
Et ideo Ecclesia, compulsa necessitate,
respondet nomen generale, sive quod importat communitatem nominis,
quod est commune et multiplicabile ;
et ideo non est quaerenda specificatio per aliud nomen
nisi vel per nomen adiectivum, vel per nomina personarum.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram
et primo de hoc quod dicit :
Videtur enim hoc esse contra illud
quod dicit Hieronymus :
ergo non debet dici.
Praeterea,
videtur quod nomen « hypostasis » nullo modo debeat recipi vel nomen « usia »,
quia Boethius dicit super librum Praedicamentorum,
quod hypostasis est materia, usiosis forma, usia compositum ;
sed in divinis non recipitur materia nec compositum :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod Hieronymus non dicit, non dicendum esse tres hypostases,
quia falsum esset vel erroneum,
sed quia nomen erat inconsuetum,
et videbatur sonare idem quod substantia ;
et substantia secundum communem acceptionem non dicitur pluraliter de personis ;
et ideo volebat tunc taceri, ne haeretici occasionem acciperent malignandi.
Nunc autem illud nomen specificatum est et expressum ;
ideo modo conceditur.
Ad illud quod obicitur secundo,
dicendum quod huiusmodi nomina aliter accipiuntur in philosophia, aliter in theologia ;
et hoc patet per ipsum Boethium,
qui aliter accipit loquens ut philosophus,
et aliter loquens ut theologus, in libro De duabus naturis et una persona Christi.
Dubium II
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
Videtur enim dicere falsum,
quia omnis fidelis cogitat, Deum esse trinum et unum,
et nihil est verius isto :
ergo non est verius, quam cogitatur.
Item,
videtur falsum quod dicit,
quod verius cogitatur, quam dicatur ;
multa enim dicimus, quae non intelligimus :
ergo plus se extendit veritas sermonis quam interioris cogitationis.
Item,
ego dico, Deum esse summe verum ;
sed nihil potest verius hoc cogitari nec esse maius summe vero :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod sermo Augustini est duplex.
Potest enim esse comparatio entis ad ipsum cogitatum, et cogitati ad dictum ;
et sic non habet veritatem,
quia unus et idem est Deus,
qui est et cogitatur et dicitur, et aequaliter verus.
Potest iterum fieri comparatio ad actum essendi et cogitandi et loquendi ;
et sic habet sermo Augustini veritatem :
quoniam Deus in suo esse habet summam veritatem ;
cogitatio vero nostra cum sit creata et exemplata a summa veritate,
non potest esse summe vera ;
similiter nec locutio,
et ideo minus de veritate habet.
Et rursus,
cum magis assimiletur summe vero actus cogitandi interior quam actus loquendi exterior,
magis habet de veritate cogitatio quam locutio, quia Deo est similior.
Rationes vero ad oppositum procedunt secundum primam viam.
Dubium III
Item,
quaeritur de hoc quod dicit Augustinus,
quod
sed similiter, si dicantur non esse tres personae,
Scriptura non contradicit ;
ergo licet dicere :
Patrem, Filium et Spiritum sanctum non esse tres personas ;
sed non licet dicere nisi verum :
ergo huius oppositum est falsum.
Respondeo
Dicendum quod ista non fuit tota ratio dicti,
sed Augustinus subticet partem causae.
Ratio enim fuit,
sicut ipse aperit in sequentibus,
quia ratio consonabat,
et Scriptura non contradicebat.
Nam si Scriptura contradiceret,
quantum cumque ratio dictaret,
non esset dicendum.
Et propterea non licuit dicere tres essentias,
quia ratio non consonabat.
Quare autem ratio magis consonet in hoc nomine « persona » quam in hoc nomine « essentia »,
patet si attendatur significatum utriusque.
Ex verbis igitur Augustini,
quae Magister ponit,
quare dictum est ab Ecclesia « tres personae »,
patet quod triplex fuit ratio.
Prima fuit,
quia necessitas imminebat ;
secunda,
quia ratio consonabat ;
tertia,
quia Scriptura in nullo contradicebat, immo etiam consonabat.
Unde minus dicit et plus intelligit,
quando dicit
quod Scriptura non contradicit.
Dubium IV
Item,
obicitur contra illud quod
quia si hoc est verum,
ergo ibi est omnis identitas :
ergo naturae et personae.
Respondeo
Dicendum quod facienda est vis in verbo.
Diversitas enim attenditur quantum ad principia essentialia sive substantialia.
Quia ergo in divinis quantum ad substantialia nulla cadit differentia ;
ideo dicit,
quod nulla diversitas ;
ideo non sequitur,
quod penitus omnimoda est identitas,
nisi addatur determinatio, scilicet quoad essentialia ;
et sic patet illud.
