Distinctio XXVII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

Hic quaeri potest, utrum proprietates

  

PARS I

De proprietatibus personarum, quatenus exprimuntur per vocabula magis usitata.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

Supra assignavit Magister proprietates personales, hic secundo agit de ipsis proprietatibus, secundum quod per diversa vocabula exprimuntur. Et quoniam contingit eas exprimi per vocabula magis usitata et minus usitata, ideo habet haec pars duas partes. In prima agit de expressione proprietatum per vocabula magis usitata, in secunda per vocabula minus usitata, infra distinctione eadem : « Hic non est praetermittendum. »

Prima pars habet quatuor. Cum enim Hilarius et Augustinus proprietates aliis et aliis vocabulis assignent, uterque tamen consuetis, quia unus, scilicet Augustinus per « generare », et « generari », alter, scilicet Hilarius, per « esse Patrem » et « esse Filium », ideo Magister primo quaerit, utrum sint eaedem proprietates ab utroque assignatae.

Secundo solvit ostendens, quod sunt eaedem, ibi : « Ad quod sine praeiudicio aliorum. »

Tertio, ne credat aliquis, quod omnino sint eaedem, ostendit, quod re idem sunt ; sed differunt quantum ad modum significandi, scilicet in concretione et in abstractione, ibi : « Nec tamen videtur nobis omnino idem. »

Quarto vero, quia dixerat proprietates significari in concretione, quia quaeri posset : respectu cuius ? ostendit, quod respectu hypostasum, fuit : « Illae enim proprietates singulae singulis. »

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad intelligentiam huius partis quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum « esse Patrem » et « generare » sit una notio.

Secundo quaeritur, quae illarum sit alterius ratio.

Tertio, utrum proprietates contingat abstrahi.

Quarto, utrum circa eas liceat contrarie opinari.

 

 

 

ARTICULUS UNICUS

De proprietate paternitatis, de abstractione proprietatum, de certitudine huius doctrinae.

  

QUAESTIO I

Utrum « esse Patrem » et « generare » sit una et eadem notio.

 

Quantum ad primum, quod sit eadem notio,

ostenditur sic.

  1. Una sola proprietas est hypostasis,

quae dat esse distinctum.

Nam non est in ratione accidentis, sed formae ;

sed illa est una sola unius.

Sed « generare » est proprietas,

per quam hypostasis Patris distinguitur,

similiter et « esse patrem » :

ergo est eadem notio.

 

2. Item,

Patris ad Filium est una sola relatio ; quia una tantum origo et unus modus emanandi ; sed « generare » dicit relationem Patris ad Filium, similiter et «esse patrem » : ergo est eadem relatio vel notio.

 

3. Item,

si sunt diversae proprietates, tunc ergo notiones erunt plures quam quinque, immo infinitae. Sicut enim ad « generare » sequitur « esse patrem », ita sequitur ad « referri ad patrem distingui a patre « etc. ; quae si sint notiones aliae, tunc ergo infinitus est numerus notionum. Hoc autem est inconveniens, et sequitur, si illae proprietates sint diversae : ergo etc.

 

Contra

 

1. Si eadem proprietas est « esse patrem » et « generare » : ergo omnino idem importatur nomine patris et nomine genitoris. Ergo sicut est baptizatus, si quis baptizetur in nomine Patris, ita si in nomine Genitoris ; sed hoc com mu niter negatur.

2. Item, proprietates et notiones sunt diversae et cognoscuntur esse diversae, quia de diversis praedicantur - quia de uno praedicatur una, de quo non praedicatur alia - sed haec conceditur : essentia est Pater ; haec negatur : essentia generat : ergo etc. Si dicas, quod hoc est propter diversum modum significandi ; contra : Hoc nihil est, quia tam « esse patrem » quam « generare », utrumque in concretione dicitur.

3. Item, diversae probantur esse proprietates, quando una de altera non praedicatur, ut paternitas et innascibilitas ; sed « generare », ut patebit infra, non dicitur de paternitate - haec enim non admittitur : paternitas generat - ergo sunt diversae.

 

Respondeo

 

Dicendum quod omnino sunt eadem proprietas secundum rem ; et huius ratio manifeste apparet. Nam una dicitur de altera non solum in concretione, ut Pater generat, sed etiam in abstractione, ut paternitas est generatio ; quod non esset si differrent.

Cum autem sit eadem proprietas, differenti tamen modo significatur, et hoc quantum ad tria. Primum quidem, quia generatio proprietatem personae generalius exprimit quam hoc quod est « pater ». Nam, sicut dicit Augustinus et habetur in libro tertio distinctione quarta, ad « esse patrem », sequitur « generare », sed non convertitur. Homo enim dicitur generare pediculos, non tamen dicitur pater eorum. Alia ratio est, quia hoc quod est « pater » importat intra se hypostasim, circa quam notat proprietatem ; sed hoc verbum « generat » non importat hypostasim, immo eget sibi apponi ab extra ; et hanc ponit Magister in littera. Tertia est, quia - cum proprietas duo importet, scilicet emanationem et habitudinem, quae quamvis idem sint re, differunt tamen ratione intelligendi - quia hoc quod est « generare » importat productionem, et generatio emanationem ; sed hoc quod est « esse patrem » proprie importat habitudinem.

 

Ex his patent obiecta

 

  1. Nam quod non sit baptismus in nomine Genitoris, hoc non est propter diversitatem rei, sed modi exprimendi ; et utrumque consideratur ibi, sicut patebit in quarto.
  2. Ad ill ud quod obicitur, quod non praedicatur etc., dicendum quod hoc est propter diversum modum significandi. Nam hoc quod est « generare », quia non habet suppositum intra, ponit rem circa essentiam, et ideo ipsam significat distingui ; non sic autem hoc quod est « pater », cum habeat suppositum intra. Sensus enim est : essentia est pater, id est ille qui generat.
  3. Ad illud quod ultimo obicitur, quod una non praedicatur de altera, dicendum quod est praedicatio per modum denominationis, et haec est per concretionem ; et est praedicatio per modum identitatis, et haec est per abstractionem. Quoniam ergo « generare » et « esse patrem » est una et eadem proprietas, ideo non secundum modum denominandi tantum, sed per abstractionem praedicatur, ut paternitas est generatio.

 

 

QUAESTIO II

Utrum generatio sit ratio paternitatis, an e converso.

 

Secundo quaeritur,

quae istarum sit ratio intelligendi alteram,

id est,

utrum hypostasis Patris sive Pater ideo generet, quia pater est,

vel ideo sit pater, quia generat.

 

Et quod ideo sit pater, quia generat,

hoc videtur.

  1. Auctoritate Magistri in littera :
    Semper est filius, quia semper est genitus :

ergo generatio passiva est ratio essendi filium :

ergo pari ratione et generatio activa est ratio essendi patrem,

ergo etc.

 

2. Item,

secundum rationem intelligendi prius est generari quam esse,

et prius est esse quam referri :

ergo prius est generari quam esse filium :

ergo pari ratione prius est generare quam esse patrem secundum ordinem intelligendi.

Si ergo prius est ratio posterioris, non e converso :

ergo etc.

 

3. Item,

hypostasis Patris est pater :

aut ergo quia Deus aut quia Deus generans.

Non quia Deus,

quia pari ratione et Filius :

ergo quia Deus generans,

ergo etc.

 

Contra

 

1. Non generat nisi persona distincta, quoniam generare non convenit essentiae, sed personae ; sed persona Patris non est distincta nisi per paternitatem : ergo non convenit generare illi hypostasi nisi per paternitatem : ergo ideo generat, quia pater.

 

2. Item, in his quae non acquiruntur per actum, prius est habitus quam actus secundum rationem intelligendi - quia enim non sumus boni per opera, sed magis e converso prius sumus boni, quam operemur bona - sed paternitas non acquiritur per actum in Deo : ergo prius ordine intelligendi intelligitur esse pater, quam generet.

 

3. Item, « Pater generat », iste est quidam actus divinus, qui per se inest Patri soli ; quaero, per quid ? Aut enim quia Deus, aut quia Deus pater, aut quia innascibilis. Non quia Deus, quia tunc etiam inesset Filio ; non quia innascibilis, quia innascibilitas dicit nativitatis privationem, non positionem : ergo a divisione, quia Deus pater.

 

Respondeo

 

Ad intelligentiam huius notandum, quod hic est duplex opinio. Quidam dicunt quod cum proprietates relativae e contrario sint in Deo quam in creaturis - quia in creaturis ut advenientes, in Deo ut insistentes - quod in creaturis actus est relationis ratio, unde in inferioribus ideo est pater, quia generat ; sed in divinis e contra relatio est ratio actus. Unde simpliciter concedunt, quod Pater generat, quia pater ; et negant conversim.

Sed quamvis illud posset aliquo modo capi ab intellectu ex parte Patris, tamen si illud consideremus in Filio, omnino non videtur intelligibile, quod ideo, quia filius, generetur. Nam communiter dicitur, et ratio concordat, quod Filius et quod sit et quod filius sit, hoc habet per generationem : ergo generatio secundum rationem intelligendi praecedit filiationem ; et relativa sunt simul natura in intelligendo, non tantum in essendo : ergo generatio est ratio dicendi paternitatem in Deo Patre. Sicut enim se habet generatio passiva ad filiationem, ita activa ad paternitatem.

Et propterea est alia opinio, quod ideo est pater, quia generat. Et quod illud sit bene dictum, patet per differentiam assignatam inter generationem et « esse patrem ». Nam secundum propriam rationem generatio dicit emanationem sive originem, paternitas dicit habitudinem. Constat autem, quod origo est ratio habitudinis, non habitudo ratio originis est. Et ideo generatio est ratio paternitatis, non e conversa. Ideo conceduntur rationes ad hoc.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod non generat nisi persona distincta, dicendum quod verum est, quod secundum rationem intelligendi necesse est ante generationem intelligi hypostasim - secundum ordinem intelligendi loquor - sed non oportet praeintelligere eam actu distinctam, quia ipsa distinguitur per proprietatem generationis distinctione completa, sicut melius patebit infra ; tamen secundum rationem intelligendi ratio distinguendi inchoatur in innascibilitate, et ideo generat, non ut prius distincta paternitate, sed ut distincta quodam modo innascibilitate.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non acquiritur per actum, dicendum quod in divinis nulla proprietas acquiritur, quia quaelibet est essentia. Tamen secundum rationem intelligendi origo sive emanatio originis est ratio relationis, sicut in his inferioribus est ratio secundum esse. Unde sicut actus generationis est aeternus, ita et proprietas paternitatis aeterna. Unde quamvis non acquiratur per actum, inest tamen per actum ; unde illa propositio est falsa et debet sic generaliter proponi : in eis quae non insunt per actum etc., et tunc minor est falsa.

Potest tamen dici quod illud est verum de actu, qui elicitur ex illo habitu, sicut opus meritorium ex gratia ; sed actus generationis non elicitur nec intelligitur elici ex paternitate : ideo non oportet praeintelligere paternitatem ad hoc quod intelligatur generare.

 

3. Ad illud : aut generat, quia Deus, aut qui pater etc., dicendum quod generat, quia Deus innascibilis ; et spirat, quia improcessibilis.

Quod obicitur, quod innascibilitas dicitur secundum privationem, dicunt aliqui quod privatio pura non est ratio habitus, sed privatio aliqua cum habitu substrato est ratio. Unde sicut aliquis homo liberalis invitat ad comedendum, quia solus, sic Pater generat propter liberalitatem, et ne sit solus ; et ideo cum semel generavit et spiravit, non amplius generat, quia iam non amplius est solus, quamvis sit liberalis.

Aliter tamen est dicendum, sicut praedictum fuit, quod innascibilitas est privatio, quae secundum rem est perfecta positio, innascibilis enim dicitur Pater, quia non est ab alio ; et non esse ab alio est esse primum, et primitas est nobilis positio. Primum enim ratione primi adeo dicit nobilem positionem et conditionem, ut videbitur, quod ad positionem primi sequatur positio secundi. Unde quia primum, ideo principium ; quia principium, ideo vel actu vel habitu est principiatum. Quoniam igitur ratio primitatis in aliquo genere est ratio principiandi in illo, ideo, quia Pater est primum respectu emanationis, generationis et processionis, generat et spirat. Et quoniam primum in genere generationis, quia innascibilis, primum in genere spirationis, quia Deus improcessibilis ; ideo generat, quia Deus innascibilis ; et ultra non est ponere : quare est innascibilis ? Cum enim innascibilitas dicat primitatem, et status sit in primo, ideo etc.

Et hoc est quod dicitur infra, distinctione vigesima nona circa principium :

Pater est principium totius divinitatis, quia a nullo ;

et hoc est quod in pluribus locis supra praesuppositum est.

 

Quod autem movet ad hoc dicendum, primum est antiqua positio magnorum doctorum, qui dixerunt, quod innascibilitas in Patre dicit fontalem plenitudinem. Fontalis autem plenitudo consistit in producendo. Sed constat, quod non ideo, quia creaturam producit, dicitur in eo fontalis plenitudo, quia hoc convenit tribus ; nec ideo, quia producit Spiritum sanctum, quia hoc convenit Filio : ergo fontalis plenitudo in Patre ponit generationem in eodem. Si ergo innascibilitas est fontalis plenitudo, patet etc.

 

Movet etiam communis opinio, quae dicit, innascibilitatem esse proprium Patris ; sed non potest esse proprium et maxime proprium, quod dicat notionem, secundum quod importat puram privationem ; sic enim convenit essentiae et Spiritui sancto : ergo aliquid ponit : non absolutum - constat, quia ratione illius non potest esse proprietas - sed non potest ponere respectum positivum respectu producentis : ergo de ratione sua ponit respectu producti. Sed secundum rationem intelligendi prima ratio respiciendi aliquem ut productum est generatio : ergo ad innascibilitatis positionem sequitur positio generationis : ergo etc.

 

Movet etiam verbum Hilarii, XII De Trinitate, ubi dicit quod Pater est auctor Filii. Constat autem, quod per auctorem intelligit non factorem sed genitorem. Eo ergo convenit Patri esse genitorem, quo convenit ei esse auctorem ; auctorem autem esse convenit ei per id quod dicit auctoritatem esse in Patre ; sed summa auctoritas est in Patre ratione innascibilitatis : ergo convenit hypostasi Patris ratione innascibilitatis generare. Et hoc videntur dicere verba Hilarii, XII De Trinitate, si quis attendat, et similiter in IV.

 

Movet etiam verbum Philosophi, qui dicit quod principia quanta sunt priora, tanto potentiora - et quod causa prima plus influit – et quae simpliciter prima, summe habet influere per omnem modum. Si ergo videmus in ordine causarum, inter quas est ordo essentialis, quod primitas facit esse summam influentiam in causa, et maiorem influentiam secundum essentiam : pari ratione, ubi est ordo personarum, primitas in prima persona est ratio producendi alias ; et quia innascibilis dicit primitatem, hinc est quod dicit fontalem plenitudinem respectu productionis personalis. Et huius signum videmus, quod prima in generibus sunt principia aliorum, et quae sunt simplicia ut in pluribus, ita quod in eis sit status, habent potentiam infinitam, sicut punctus respectu linearum, et unitas respectu numerorum ; sic etiam divina essentia, quia prima respectu creaturarum. Unde fortassis, quia divina essentia est prima, ideo est omnipotentissima. Et quia omnis essentia sequitur essentiam trium personarum, impossibile est quod una persona producat aliquid sine altera. Quamvis autem potentia producendi respectu personarum infinitarum non debuerit esse, sicut supra monstratum est ; attamen si per impossibile poneretur, quod mille personae producerentur, ne cesse esset quod omnes immediate procederent a persona Patris. Quia sicut causa prima necessario in omni productione sequenti immediate operatur, sic suo modo in personis.

 

Ad hoc etiam movet ratio. Sicut enim possibile est intelligi hypostasim Patris et Filii, non intellecta hypostasi Spiritus sancti ; sic etiam possibile est intelligi hypostasim Patris, nulla alia persona intellecta. Et tunc quidem intelligeretur, non intellecta paternitate. Et certum est, quod possibile est hoc intelligi. Possumus enim, non intellecta personarum pluralitate, intelligere divinam naturam et habentem illam, et quod illam non habeat ab alio ; et ita intelligunt gentiles. Sic igitur intelligendo, contingit de isto dicere et intelligere, quod possit generare. Per quid ergo potest ? Nihil invenio in illa hypostasi nisi commune praeter innascibilitatem : ergo, si generatio non potest ei inesse per illud quod est commune, inest ei per illud quod est proprium ; hoc autem est innascibilitas : ergo etc.

 

Rursus, sicut videmus plures personas in una natura, sic plures proprietates in una persona : ergo, sicut ad perfectionem completissimam necesse est, omnes personas reduci ad unam, quae sit principium aliarum, sic omnes proprietates unius personae ad unam, quae sit ratio aliarum. Sed in Patre est paternitas et innascibilitas et spiratio ; sed innascibilitas non est reducibilis ad alias : ergo necesse est quod aliae reducantur ad innascibilitatem, quae est, sicut dixerunt, fontalis plenitudo.

 

Amplius, paternitatis et generationis proprietas, quantum est de generali sua significatione, communicabilis est ; quod patet in creaturis, quia genitus generat, et filius unius fit pater alterius. In divinis autem paternitas est incommunicabilis : ergo cum hoc non sit de ratione paternitatis in quantum paternitas, erit ratione alicuius, quod est incommunicabile ; hoc autem est innascibilitas sive primitas, quia primum non potest dare alii primitatem, et innascibilis non potest generare innascibilem : ergo videtur, quod in divinis hypostasis Patris ideo generet, quia innascibilis.

 

Postremo, cum idem sit primum et principium, sicut patet et Philosophus dicit ; aut ideo est primum, quia principium, aut e converso. Constat quod ideo convenit ei ratio principii, quia est primum ; ideo per se hoc habet. Et constat quod status est in primo principio, non quia principium, sed quia primum. Et constat quod illa est conditio nobilitatis : ergo cum Pater sit « totius deitatis principium », ut dicit Augustinus, hoc est, quia est prima persona, ac per hoc quia innascibilis,

 

Hoc sine praeiudicio aliorum dictum est. Utraque enim harum positionum magna est, et neutra. est contemnenda ; haec autem videtur magis cadere in intellectu quam prima, maxime si respiciatur ipsius paternitatis propria acceptio, quae est vere relatio et simul natura cum filiatione, nec potest abstrahi a natura et proprietate relationis ; unde ita importat habitudinem ad Filium, sicut et generare. Ideo et ista positio intelligibilior videtur ; et hoc melius patebit infra, cum agetur de innascibilitate.

 

 

QUAESTIO III

Utrum proprietates possint abstrahi a personis divinis.

 

Tertio quaeritur, utrum contingat proprietates abstrahi.

 

Et quod non, videtur.

a. Quia omnis abstractio supponit concretionem : sed in eis solum proprie est concretio, in quibus est denominativa praedicatio : ergo si hoc est in accidentibus tantum, videtur quod ubicumque est ponere proprietatem abstrahibilem, est ponere proprietatem accidentalem. Sed talis nullo modo ponitur in divinis : ergo etc.

b. Item, ubicumque est abstractio, abstractum est simplicius concreto - hoc non habet instantiam - sed in divinis non est maior simplicitas et minor, cum omne quod est ibi, sit simplicissimum et in fine totius simplicitatis est : ergo in divinis non cadit abstractio.

c. Item, omnis abstractio aut est universalis a particulari, aut est formae a materia ; sed in divinis nec est universale nec particulare, nec forma nec materia : ergo in divinis non est abstractio.

d. Item, quandocumque abstrahitur aliquid ab aliquo, minus est quod remanet, quam ante abstractionem erat, quia utrumque aliquid est - nihil enim non abstrahitur ab aliquo, nec nihil a nihilo, sed aliquid ab aliquo - ergo si paternitas a persona vel hypostasi est abstrahibilis, ergo minus haberet de entitate quam cum paternitate. Sed contra : Paternitate abstracta, intelligitur hypostasis esse Deus : ergo si minus haberet de entitate quam cum paternitate, intelligeretur Deus non habere summum esse.

 

Contra

 

  1. Magister dicit in littera : « Paternitas, filiatio, processio ipsas tantum relationes significant » : aut ergo aliquid huic respondet in re aut nihil. Si nihil : ergo falso et inaniter significant ; si aliquid : ergo videtur quod sint abstrahibiles a parte rei.
  2. Item, non intellecto Filio, nihilominus potest intelligi hypostasis Patris esse ; sed non intellecto Filio, non potest intelligi paternitas : ergo abstracta proprietate, adhuc potest intelligi hypostasis illa esse, cuius erat proprietas. Sed quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum potest intelligi sine altero, unum potest abstrahi ab altero : ergo vere potest intelligi pro proprietas abstrahi ab hypostasi.
  3. Item, cum dico personam, in telligo habentem naturam cum proprietate incommunicabili ; sed constat hoc totum non simul intelligi ergo prius unum, postea alterum : ergo prius intelligo naturam, deinde habentem, et tertio proprietatem incommunicabilem : ergo unumquodque per se est intelligibile, ergo et proprietas sine subiecto : ergo ab ipso est abstrahibilis. Si tu dicas mihi, quod a parte intellectus potest abstrahi, sed non a parte rei ; contra : Tunc secundum hoc, si abstractio est a parte modi intelligendi, ergo notio et persona non differunt nisi solo modo loquendi ; et hoc est supra improbatum.
  4. Item, relatio in divinis est vera relatio, quia, ut dicit Boethius : « Deus non est sine relatione relatus » ; sed ubi est vere quantitas et quantum, ibi est vera abstractio, non tantum a parte intellectus, sed etiam rei : ergo pari ratione, ubi est vera relatio et vere relatus, ibi est vera abstractio.
  5. Item, quandocumque aliqua proprietas habet distingui ab alia secundum rem, a qua non distinguitur secundum suppositum, ibi est abstractio non solum a parte intellectus, sed etiam a parte rei ; sed paternitas differt ab innascibilitate, non autem differt Pater ab Innascibili : ergo vere et proprie est abstrahibilis proprietas sive notio a persona non solum a parte nostra, sed etiam a parte rei.

 

Respondeo

 

Dicendum quod abstrahi aliquid ab aliquo est dupliciter. Una modo abstractio est, quae ortum habet a natura rei ; et sic abstrahitur universale a particulari et forma a materia, quoniam utrobique est compositio et diversitas. Alio modo est abstractio, quae ortum habet ab intellectu nostro. Intellectus enim noster cum intelligit aliquid completum, de necessitate dupliciter intelligit sive sub duplici ratione, scilicet per modum ipsius « quod est » et ipsius « quo ». Semper enim cum aliquid intelligit, considerat ipsum intelligibile per aliquam rationem, per quam etiam ipsum capit ; et ita intellectus noster est resolubilis in intellectum ipsius « quod est » et ipsius « quo », quia compositio erat circa ipsum.

Quoniam igitur realis abstractio praesupponit compositionem ; quae nullo modo est in Deo, nec quantum ad essentiam nec quantum ad personam, ideo nullo modo est ibi abstractio a parte rei. Rursus, quoniam Deum intelligimus secundum possibilitatem intellectus nostri, ideo intellectus noster intelligit Deum per modum ipsius « quod » et ipsius « quo » ; et intellectus noster est resolubilis, et quia resolubilis, etiam compositus, quamvis res non sit composita. Quantum ad ipsum potest esse abstractio et separatio, ut intelligat ipsum « quo est », « quod est » non intelligendo. Et quoniam modus significandi consequitur intelligendi, ideo contingit significare ipsum « quo » in abstractione, et hoc ex parte communicabilis, ut cum dicitur deitas ; et ex parte incommunicabilis, ut cum dicitur paternitas.

Concedo ergo, sicut manifestant primae rationes, quod non est ibi realis abstractio.

 

[Ad obiecta]

 

1-3. Ad illud quod obicitur in contrarium de significatione, dicendum quod aliquid respondet a parte nostri intellectus ; nec oportet, quod respondeat abstractio. Sicut enim intellectus noster, licet sit compositus, vere in telligit simplex per modum compositi, quia ponit illam compositionem circa se, non circa rem intellectam, ita est omnino intelligendum de abstractione. Et per hoc patent duo sequentia, quae sunt sumta a ratione intelligendi.

Ad illud quod obicitur, quod tunc differunt solum modo loquendi, dicendum quod, sicut tactum fuit in distinctione praecedenti, relatio secundum comparationem ad subiectum transit, secundum comparationem ad obiectum sive terminum manet ; et hoc est, quia abstractio est formae a subiecto, non a termino, quia paternitas abstrahitur a Patre, non a Filio ; et quantum ad comparationem ad subiectum est omnino idem, ideo nullo modo est abstrahibilis a parte rei. Nihilominus tamen differre potest aliquo modo per comparationem ad obiectum ; quae quidem differentia sumitur a parte rei ; sed sicut illa differentia nihil facit ad compositionem, ita nihil facit ad abstractionem.

4-5. Et sic patent duo sequentia, quia relatio manet et distinguitur ab alia ; sed hoc est per comparationem ad obiectum, non ad subiectum.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum de notionibus sive proprietatibus liceat contrarie opinari.

 

Quarto et ultimo quaeritur, utrum peccatum sit contrarie de notionibus sive proprietatibus opinari.

 

Et quod non, videtur.

  1. Quoniam Sancti contrarias opiniones habuerunt de Scripturis, et tamen non peccaverunt, sed solum erat eis poena. Unde Augustinus : « Falsa pro veris approbare non est natura hominis instituti, sed poena damnati ».
  2. Item, Hieronymus : « Quod de Scripturis veritatem non habet, eadem facilitate contemnitur, qua probatur » ; sed notiones non habent veritatem a Scripturis, sed inventae sunt a magistris : ergo licet multa ibi eadem ratione contemnere, qua probare.
  3. Item, hoc videtur ratione, quia numerus notionum et huiusmodi non sunt de his quae sunt necessaria ad salutem ; sed contrarie opinari licet in his quae non spectant ad viam salutis, et hoc sine peccato : ergo et in notionibus.
  4. Item, si est ibi peccatum, aut ergo fidei aut morum. Non fidei, quia non est contra articulos ; non morum, quia credere falsum non respicit mores : ergo nullum peccatum.

 

Contra

 

1. De duobus contrarie opinantibus circa notiones necessarium est alterum dicere falsum circa divina ; sed mendacium circa divina est mendacium in christiana religione, et hoc est gravissimum peccatum : ergo etc.

  1. Item, duobus contrarie opinantibus circa notiones, necesse est alterum decipi et errare ; sed error circa divina est periculosissimus. Unde Augustinus, I De Trinitate : « Nec periculosius alicubi erratur, nec fructuosius aliquid invenitur ». Si ergo error circa humanitatem Christi est peccatum : ergo et circa notiones multo fortius.
  2. Item, cum proprietates sint ipse Deus, qui dicit vel credit proprietates esse quod non sunt, vel non esse quod sunt, dicit de Deo quod non est ; sed qui dicit Deum non esse quod est, vel e converso, errat errore peccati : ergo cum alter sic opinantium sit huiusmodi, ergo etc.
  3. Item, sicut dicit Augustinus : « Non solum ille mentitur qui dicit falsum, sed etiam qui asserit dubium » ; sed uterque opinantium dicit quid dubium, quia nulla opinio duorum est certa : ergo mentitur uterque. Sed qui mentitur circa Deum peccat mortaliter vel venialiter, sed ut plus mortaliter : ergo uterque peccat.

 

Respondeo

 

Dicendum quod contrarie opinari vel potest esse circa ea quae spectant ad doctrinam christianae religionis, vel circa ea quae spectant ad doctrinam humanae inquisitionis. Circa ea quae spectant ad doctrinam humanae inquisitionis licet contrarie opinari et asserere ; opinari quidem, quia illa non faciunt ad salutem, asserere, eo quod nostrae inquisitioni subiecta sunt.

In his quae spectant ad doctrinam religionis distinguendum est. Nam quaedam sunt de necessitate fidei, quaedam de certitudine Scripturae, quaedam sunt his annexa, ut sunt illa quae faciunt ad fidei explicationem et Scripturae expositionem.

Circa ea quae sunt de necessitate fidei, opinari contraria simpliciter est peccatum in altero, scilicet qui falsum opinatur. Et si sit simplex opinio, est peccatum erroris ; si autem assertio et defensio, non tantum error sed haeresis dicenda est. In his autem, quae sunt de certitudine Scripturae, ignorantes Scripturas licet contrarie opinari ; nec est culpa, ut si unus simplex homo credat, quod Iacob fuit pater Isaac, alter non, sed e converso. Et primus, licet quidem hoc suspicetur vel opinetur, non peccat, quia ignorat Scripturam. Scientes autem Scripturam non licet, immo alter peccat si simpliciter opinetur. Si autem defendat, haereticus est iudicandus, quoniam contradicit Scripturae sacrae.

In his autem, quae sunt annexa fidei vel Scripturae, aut una opinio sequitur ad fidem et Scripturam, et ad alteram sequitur oppositum ; et tunc dicendum quod ante pertractationem licet contrarie opinari, sed post pertractationem non licet, immo peccatum est, sicut in his quae determinata sunt per fidem et Scripturam, sicut fuit de opinione Porretani circa proprietates. Dicebat enim illas non esse Deum, et ad hoc consequitur contrarium fidei. Cum enim Ecclesia adoret proprietatem, tunc adoraret non Deum, et non Deus esset adorandus. Unde si, postquam ostensum est sibi inconveniens, non retractasset errorem, fuisset ab Ecclesia haereticus iudicatus ; sed retractavit in concilio Rhemensi, ut dicit Bernardus.

In his autem quae sunt annexa fidei et non sequuntur nec repugnant, quia dubia sunt, licet opinari ; sed non licet asserere, quia opinari est rationis conferentis, sed asserere dubi um circa Deum est rationis superbientis.

Concedendum ergo, quod uterque opinans, si asserat, peccat, non propter errorem sed propter praesumptionem ; et sic concedendum quod licet ibi contraria opinari.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud quod obicitur, quod mendacium in christiana religione etc., dicendum quod non est mendacium, quia neuter dicit contra credulitatem ; non in christiana religione, quia non est de necessitate fidei vel morum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod error ille est periculosus, dicendum quod verum est, in quantum est contrarias fidei ; sed si est de his quae non spectant ad fidem, non est verum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod peccat qui dicit, Deum non esse quod est etc., dicendum quod illud verum est, si sit determinatum per fidem vel Scripturam ; aliter non peccat, nisi asserat vel defendat.

 

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit : « Proprium est Patris, quod semper est pater ». Videtur enim dicere falsum, quia omnis proprietas differt ab eo cuius est proprietas, vel re vel ratione ; sed pater et pater conveniunt re, ratione et nomine : ergo unum non est proprietas alterius.

Respondeo

Dicendum quod in Patre intelligimus et illum qui est pater, et quo est pater. Quando ergo pater praedicatur de se, ratione unius subicitur et ratione alterius praedicatur. Similiter, quando assignatur « esse patrem » proprium Patris, quia assignatur ut in ratione attributi, ideo ratione ipsius proprietatis attribuitur ipsi hypostasi. Unde dicit, quod « esse patrem » est proprium Patris, non quod Pater si pater.

 

Dubium II

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Eadem dicitur nativitas vel origo ». Videtur enim dicere contra illud, quod dictum est supra, distinctione tertia capitula de vestigio et tractum est ab Augustino, De vera Religione, scilicet quod origo appropriatur Patri.

Respondeo

Dicendum quod origo semper dicitur relative. Potest ergo accipi origo vel respectu creaturae, vel respecta personae. Si respectu creaturae, sic est totius Trinitatis et appropriatur Patri ; si autem respectu personae, sic potest accipi active, vel passive : si active, sic est Patris et Filii, sed appropriatur Patri ; si passive, sic Filii et Spiritus sancti, et appropriatur Filio, non secundum quod simpliciter dicitur, sed secundum quod origo dicit emanationem per modum naturae. Sic enim cum illud sit proprium Filii, similiter et origo, secundum quod sic accipitur ; et hoc modo accipitur hic, et ideo non est contra illud.

 

Dubium III

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « gignere et gigni, ipsas tantum relationes, non hypostases significant ». Videtur enim falsum, quia cum reltiones significantur in concretione, non solum important relationes, sed etiam suppositum ; sed quando tantum important relationes, significantur abstracte. Si ergo hoc quod est « gignere » et « gigni » non important relationem abstracte, sed concrete : videtur quod non tantum importent relationes.

Respondeo

Dicendum quod differenter importatur concretio. Aliter enim importatur per verbum, aliter per nomen adiectivum. Quia enim verbum importat actum ut egredientem, ideo in quadam distantia ; et ideo etiam importat sub quadam inclinatione. Et propter hoc, quia in distantia importat, non claudit intra se suppositum, immo oportet quod addatur extra, nisi locum exterioris additionis suppleat demonstratio, quae est in actu proprie primae et secundae personae, quoniam semper sunt praesentes et demonstrativae. Et ideo, quamvis importet in concretione, tamen non importat nisi relationem, quantum est de se, non suppositum.

Sed nomen adiectivum, idem significans, significat ut proprietatem informantem, et ideo in quadam unione et indistantia ; et ideo simul importat formam et suppositum, ut cum dicitur album, nisi significetur in abstractione, ut cum dicitur albedo. Hoc attendens Magister dicit, quod paternitas et filiatio, gignere et gigni dicunt tantum relationes.

 

Dubium IV

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Cum nomina relationum ponimus in praedicatis, ipsas tantum notiones significamus, non hypostases » ; quia si hoc verum est, quando dicitur : essentia est Pater, cum « Pater » ponatur in praedicato, stat tunc pro notione : ergo idem est dicere : essentia est Pater, ac si diceretur : essentia generat ; sed haec est falsa : ergo etc.

Respondeo

Dicendum quod quaedam ponuntur in praedicato per naturam propriam et significationem ; et talia sunt quae de se important compositionem, sicut sunt verba ; et de talibus loquitur Magister. Quaedam ita ponuntur in praedicato, quod sunt nata subici, ut hoc nomen « pater » et hoc nomen « filius » ; et talia, quia non solum nata sunt praedicari, verum etiam subici, possunt importare intellectum hypostasis. Unde verbum Magistri intelligendum est cum praecisione, scilicet de illis quae ita nata sunt praedicari quod non subici ; et ita non habet instantiam.

 

Dubium V

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Characteristica idiomata determinativa sunt hypostaseon, non naturae » etc. Videtur enim male dicere, quia proprietates, quae non determinant naturam, sunt non naturales ; quia omnis proprietas naturalis, eo ipso quod naturalis est, naturam determinat : ergo si proprietates in divinis non determinant naturam, non sunt naturales, ergo praeter naturam : ergo accidentales.

Respondeo

Dicendum quod sicut ordo naturae dicitur dupliciter : aut quo natura ordinatur, aut in quo natura est ratio ordinandi ; sic etiam de proprietatibus intelligendum : et quando dicimus proprietatem naturalem, non oportet, quod proprietas habeat naturam ut subiectum, sed quod sit consonans naturae ipsius subiecti, sicut filius, naturalis non dicitur, quia sit a natura vel essentia, sed a patre naturaliter producente ; sic et in proposito est intelligendum.

 

 

 

PARS II

De proprietatibus personarum, quatenus exprimuntur per vocabula minus usitata.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de proprietatibus personalibus, secundum quod exprimuntur per nomina magis usitata ; hic agit secundo de eisdem, prout exprimuntur per vocabula minus usitata. Et habet haec pars quatuor partes.

In prima Magister assignat nominum differentias, per quae convenit ipsas proprietates exprimi, auctoritatibus confirmans, nomina illa esse propria.

In secunda vero assignat quamdam regulam, in qua discernuntur propria a communibus, ibi : « Et hic est advertenda quaedam generalis regula ».

In tertia opponit contra praedictam regulam et determinat, ibi : « Hic quaeritur, cum dicitur Deus de Deo ».

In quarta ex illa solutione elicit aliam regulam, ibi : « Et sciendum, quod secundum nomina substantiae » etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam eorum quae dicuntur de verbo, in parte ista quatuor quaeruntur.

Primo, de verbi significatione.

Secundo, de connotatione.

Tertio, de ipsius comparatione.

Quarto, de translatione.

 

 

 

ARTICULUS UNICUS

De nomine verbi.

 

QUAESTIO I

Utrum verbum in divinis dicatur essentialiter, an notionaliter.

 

Quantum ergo ad primum quaeritur primo, utrum verbum dicatur essentialiter, vel notionaliter. Et quod dicatur notionaliter, ostenditur.

a. Primo auctoritate canonis. Beatus Ioannes elegantissime exprimens incarnationem dicit : Verbum caro factum est ; sed unio non est facta nisi in persona Filii : ergo verbum non exprimit nisi personam Filii, et proprie : ergo etc.

b. Item, Augustinus, XV De Trinitate : « In Trinitate non dicitur verbum nisi Filius, neque donum nisi Spiritus sanctus ».

c. Item, Anselmus in Monologio : « Apertissimum est, quia nec ille cuius est verbum, potest esse verbum suum, nec verbum potest esse ille cuius est verbum.

d. Item, ratione videtur, quia verbum est quod emanat a mente per modum conceptionis, ergo verbum de se dicit conceptum ; sed esse conceptum et genitum sunt idem, sed genitum est nationale : ergo etc.

e. Item, verbum dicitur quod emanat per modum perfectae expressionis ; sed esse imaginem est proprium Filii : ergo et verbum.

f. Item, omne verbum dicit respectum ad dicentem ; sed esse respectivum in divinis est notionaliter dictum, si dicat respectum ad personam ; sed dicens non potest esse nisi persona : ergo etc.

 

Contra : 1. Quod dicatur essentialiter, ostenditur sic. Sicut dicit Augustinus, IX De Trinitate capitula 10 : « Verbum est cum amore notitia » ; sed notitia est essentialiter dictum : ergo etc.

  1. Item, verbum est, quo res manifestatur et exprimitur ; sed manifestari est cuiuslibet personae, et manifestatio est essentialis . : ergo et verbum. Si tu dicas, quod non dicitur manifestatio simpliciter, sed manifestatio alterius ; obicitur tunc, quia Spiritus sanctus est manifestativus Filii, Ioannis. 16, 14 : Ille me clarificabit etc.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad dicentem, quia verbum dicitur respectu dicentis ; sed dicentes sunt tres, sicut dicit Anselmus in Monologio : « Unus quisque in Trinitate se dicit » : ergo verbum est trium. Sed nihil est trium nisi essentiale : ergo etc.
  3. Item, sicut dicit Anselmus in Monologio : « Dicere nihil aliud est quam cogitando intueri » ; sed hoc est essentiale : ergo et verbum. Si dicas, quod dicere, secundum quod essentialiter dicitur, non habet correspondens verbum ; contra : Sicut dicit Anselmus: « Pater se dicendo generat Verbum » ; sed omnis actus, secundum quem persona reflectitur supra se, est essentialis : ergo et « dicere », prout est essentiale, respondet verbum : ergo etc.
  4. Item, hoc ostenditur per comparationem ad id quod per verbum dicitur. Nihil medium inter creaturam et Creatorem est notio vel notionale, quoniam medium aequaliter distat ab extremis ; sed Verbum est medium, quoniam omnia per Verbum facta sunt : ergo etc.

 

Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui, quod « dicere » tripliciter accipitur in divinis. Uno modo « dicere » est idem quod intelligere ; alio modo, idem quod generare ; unde Augustinus exponit illud Genesis 1 , 3 : « Dixit, id est Filium genuit, in quo omnia disposuit » ; tertio modo, « dicere » idem est quod creare ; et verbum non respondet ei quod est « dicere », in quantum increatum, nisi secundum quod « dicere » idem est quod generare ; et ita convenit soli Patri.

Sed istud non videtur intelligibile, quod sit loqui sine verbo, et quod aliquid sit « dicere », cui non respondeat verbum, sicut nec generare sine genito, nec nosse sine notitia. Et hoc etiam ipse modus loquendi et intelligendi abhorret, quod dicat aliquis et loquatur sine omni verbo. Ideo voluerunt aliqui dicere, quod sicut « dicere » accipitur essentialiter et personaliter, quia tres sunt qui dicunt, sicut dicit Anselmus, ita et verbum dicitur essentialiter et personaliter. Et secundum istam viam solvere nituntur obiecta ad utramque partem.

Sed hoc est contra Augustinum et contra Anselmum expresse. Nam Augustinus dicit, quod « verbum eo ipso quod verbum, dicitur ad alterum ». Similiter Anselmus : « Apertissimum est, quod verbum non est ille cuius est verbum ». Et hoc patet etiam per auctoritates Augustini, quas Magister adducit in littera, et Anselmus, in Monologio hoc expresse negat.

Propter hoc intelligendum, quod « dicere » idem est quod loqui ; loqui autem est dupliciter, vel ad se, id est apud se, vel ad alterum. Loqui ad se nihil aliud est quam aliquid mente concipere. Mens autem concipit intelligendo, et intelligendo aliud concipit simile alii, intelligendo se concipit simile sibi, quia intelligentia assimilatur intellecto. Mens igitur dicendo se apud se concipit per omnia simile sibi ; et hoc est verbum conceptum.

Alio modo dicere ad alterum est conceptum mentis exprimere ; et huic « dicere » respondet verbum prolatum.

Dicendum ergo quod sicut in nobis dupliciter accipitur « dicere », ita in Deo. Nam « dicere » Dei apud se, hoc est intelligendo concipere ; et hoc est generare prolem similem sibi, et huic « dicere » respondet verbum natum, id est Verbum aeternum. Alio modo « dicere » est exterius se exprimere, et sic idem est « dicere » quod se per creaturam declarare, et huic « dicere » respondet verbum creatum et verbum temporale.

Concedendum ergo, quod verbum sicut et « dicere » dupliciter accipitur, scilicet aeternaliter et temporaliter. Et verbum temporaliter creatum nec est Deus nec est in Deo, sed creatura respectu Dei. Verbum aeternum est Deus et est illius solius, cuius est concipi, sicut dicere est illius solius, cuius est concipere. Ideo rationes probantes verbum dici notionaliter, sunt simpliciter concedendae.

 

[Ad obiecta] : 1. 2. Ad illud quod obicitur, quod verbum est notitia, et verbum est manifestativum, dicendum quod ista non est tota ratio verbi, sicut nec nosse est tota ratio « dicere » vel « manifestare », sed necesse est, quod cadat ibi conceptum ; ideo cum notitia concepta et manifestatio per conceptum sit per solum Filium, non Spiritum sanctum ; ideo patet illud quod obicitur.

  1. Ad illud quod obicitur de verbo in comparatione ad dicentem, dicendum quod « dicere » non dicitur essentialiter, nisi secundum quod dicitur respectu verbi creati, et secundum quod notat effectum temporalem ; secundum vero quod dicit respectum aeternum, sic solus unus est dicens.
  2. Quod ergo obicitur, quod « dicere » non est aliud quam cogitando intueri, dicendum quod verum est, ubi intuitus non est sine concepto, ut in nobis et in Patre ; sed in Filio non est, similiter nec in Spiritu sancto. Quamvis enim se intelligant, tamen non concipiunt prolem, quia non est in eis fecunditas ad generandum.

Si quaeras rationem huius, Augustinus te docet, XV De Trinitate : quia nos non intelligimus nisi per intelligentiam, et illa semper est genita. In illa autem Trinitate beata aliter est quam in imagine, quia quaelibet persona intelligit. Et ideo intelligere non dicit ibi rationem concipiendi, ac per hoc non complectitur totam rationem dicendi vel verbi in Deo, ut in nobis.

  1. Ad ill ud quod obicitur, quod actus reflexus supra se etc., dicendum quod, sive dicatur apud se sive exterius ad alterum, utroque modo implicat apud se actum absolutum et respectivum. Dicere enim apud se est cogitando sive intelligendo se conceptum gignere ; et ratione primi est reflexio, sed ratione secundi est relatio. Similiter dicere exterius est se vel conceptum declarando aliquid extra formare. Unde « dicere » utroque modo reflectitur supra dicentem et dictum : supra dicentem, ratione actus absoluti ; supra dictum, ratione comparati. Et sic manifesta est illa obiectio, quoniam « dicere » non tantum est absolutum ; et ideo non est essentiale semper.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Verbum est medium, dicendum quod duplex est medium, scilicet essentiae et intelligentiae ; et Verbum non est medium in essendo - sed extremum, quoniam ipsum Verbum omnia fecit - sed solum in intelligendo, quia Pater per Verbum omnia fecit. Et hoc infra melius dicetur.

 

 

QUAESTIO II

Utrum Verbum aeternum connotet aliquid ex parte creaturae.

Secundo quaeritur de Verbi aeterni connotatione, et est quaestio, utrum Verbum aeternum connotet aliquid ex parte creaturae. Et quod sic, videtur.

a. Primo auctoritate Psalmi : Dixit et facta sunt ; et 1, 6-7 Genesis : Dixit Deus : fiat, et factum est : ergo cum « dicere » non sit aliud quam verbum proferre, et ad « dicere » sequatur facere, et ad facere ipsum factum, ergo ad verbum sequitur factum : ergo videtur, quod Verbum connotet aliquid creatum. Si tu dicas, hoc non esse dictum de « dicere », prout accipitur aeternaliter et respondet ei Verbum aeternum, sed prout accipitur temporaliter et respondet ei verbum creatum ; contra : Augustinus, XI Confessionum : « Verbo tibi coaeterno dicis quaecumque dicis, et fit quidquid dicis, nec aliter quam dicendo facis » : ergo videtur quod illud sit intelligendum de Verbo aeterno.

b. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum tractans illud Evangelii : In principio erat Verbum, dicit : « Melius in hoc loco Verbum interpretamur, ut significetur non tantum ad Patrem respectus, sed etiam ad ea quae facta sunt operativa potentia » : ergo Verbum significat respectum ad facta. Sed constat quod de Verbo aeterno loquitur, scilicet quod erat in principio.

c. Item, super illud Psalmi : Semel loculus est Deus, dicit Augustinus : id est, Filium genuit, in quo omnia disposuit. Si ergo Verbum importat non tantum generationem, immo etiam dispositionem omnium, ergo ad omnia dicit respectum.

d. Item, Anselmus, in Monologio : « Cum summus Spiritus se ipsum dicit, dicit omnia quae facta sunt » : ergo eodem Verbo dicit se et creaturas. Sed Verbum dicit respectum ad illud quod per Verbum dicitur : ergo non tantum ad Patrem, sed etiam ad ea quae facta sunt dicit respectum : ergo etc.

 

Contra : 1. Omne quod connotat temporale, dicitur temporaliter ; sed Verbum non dicitur temporaliter in divinis, quia in principio erat Verbum : ergo Verbum non connotat temporale, quia omnis creatura vel creatum temporaliter incipit, accipiendo large tempus : ergo Verbum nihil connotat in comparatione ad creaturas. Si tu dicas quod connotat in habitu, non in actu, sicut aeterna dispositio et praedestinatio ; contra : Si nunquam aliquid fieret vel fiendum esset, adhuc Pater se ipsum diceret, ergo et Verbum mente conciperet : ergo Verbum esset, si nunquam ulla creatura esset futura vel praesens : ergo etc.

  1. Item, dicere Verbum est necessarium, quoniam, sicut in praecedentibus probatum fuit, distinctione sexta, productio personae est necessaria ; sed productio creaturae est voluntaria, unde cum producit eam, posset non producere. Si ergo simpliciter necessarium non claudit in se contingens, Verbum non dicit respectum aliquem ad creaturam.
  2. Item, Creator et creatura summe sunt distantia, ergo in nullo communicant ; si ergo Verbum Patris est unum, et summe unum, ergo illo Verbo cum dicatur Deus Pater, impossibile est creaturam dici. Ergo si creatura non dicitur illo Verbo, non ergo dicit respectum ad creaturam.
  3. Item, si Verbum dicit respectum ad creaturam, ergo poterit dici Verbum creaturae ; quod expresse negat Anselmus, in Monologio : « Verbum, quo creaturam dicit, ne quaquam est Verbum creaturae ». Si tu dicas mihi, quod dicit respectum ad dicentem principaliter, unde non potest dici nisi Verbum Patris ; eadem ratione, cum Spiritus dicat respectum ad spirantem principali ter, non poterit dici : spiritus Moysis, vel spiritus Eliae ; quod est contra Scripturam.
  4. Item, si dicit respectum ad creaturam, cum omne nomen, dicens respectum ad creaturam, sit essentiale, non personale ; Verbum nullo modo dicitur personaliter ; quod est contra praedeterminata.

 

Respondeo : Dicendum est, sicut dicit Anselmus, tunc verbum dicitur vel generatur, quando mente similitudo vel imago alicuius cognoscibilis concipitur ; et verbum illud respicit, quod respicit similitudo concepta. Quoniam igitur mens nostra non simul nec uno et eodem videt se et alia, ideo alio verbo dicit se, et alio alia, immo aliis : tot enim in ea sunt verba, quot intellecta. Summus autem Spiritus in Patre se et omnia uno aspectu et eodem cognoscit ; et cum intelligit se et alia, cognoscit se ut aliorum principium. Et quia in ipso vis conceptiva concipit similitudinem, omnia circumplectentem sub intuitu uno sive aspectu, concipit sive generat unum Verbum, quod est similitudo Patris imitativa et similitudo rerum exemplativa et similitudo operativa ; et ita tenet quasi medium, et dicitur Pater operari per Verbum ; et ulterius ipsi Verbo attribuitur, quod sit Dei virtus et Dei sapientia.

Et ita patet quod Verbum divinum dicit respectum ad Patrem dicentem ipsum, a quo generatur, per omnia consimilem. Dicit etiam respectum ad creaturam per modum exemplaritatis dispositivae et virtutis operativae. Et quia ista non dicunt respectum in actu, sed solum in habitu, dico quod, sicut exemplar dicit respectum in habitu, et potentia similiter - quia multa scit Deus et potest, quae non facit - sic et Verbum aeternum. Unde sicut supra dictum est de Dono, ita etiam nunc intelligendum de Verbo.

Concedendae igitur sunt rationes probantes, quod dicit respectum ; sed non connotat effectum actualiter. Unde prima ratio, quae probat de effectu actuali, solvenda est, sicut in opponendo tactum est, quia ibi loquitur de « dicere », secundum quod ei respondet verbum creatum, quod est quasi verbum prolatum ; sed tamen illud « dicere » est per Verbum increatum, sicut Pater dicitur operari per Filium ; et hoc est quod dicit Augustinus, « quod aeterno Verbo dicis quaecumque dicis, et fit quidquid dicis ».

Potest tamen dici, quod illud « dicere » est aeternum, et tantum valet quantum disponere ; sed hoc non dicit effectum, sed respectum in habitu ; et hoc concessum est, quod Verbum dicit. Et quod iste sit intellectus Augustini, patet per litteram sequentem : « Et simul et sempiterne dicis. Nec tamen simul et sempiterna sunt quaecumque facis ». Ex hac auctoritate patet veritas responsionis, quod Verbum dicit habitualem respectum.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod nullum aeternum connotat temporale, dicendum quod verum est in actu ; unde Verbum proprie loguendo non connotat effectum, sed dicit respectum non ad creaturam iam entem vel etiam tantum futuram, verum etiam possibilem fieri. Et sic patet responsio ad instantiam, quam adducit in contrarium.

  1. Ad illud quod obicitur, quod productio Verbi est necessaria et aeterna, sed creaturae voluntaria, dicendum quod, quamvis actualis productio creaturae sit voluntaria, tamen potentia producendi et scientia est necessaria. Impossibile enim est Deum non posse, et impossibile est Deum nescire creaturas producere.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non communicant in aliquo, dicendum quod verum est de communitate essentiali et praedicatione ; et hoc modo non communicant in Verbo, quia Verbum est Deus, non creatura ; nihilominus tamen secundum aliquam rationem possunt habere respectum ad idem. Nihil enim impedit, quod unius et eiusdem Deus sit principium, et creatura sit effectus ; et ita est de Verbo aeterno, quod dicit respectum ad Patrem ut ad principium, ad creaturam autem ut ad effectum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod tunc poterit dici Verbum creaturae, dicendum quod, sicut patet ex ratione nominis, verbum dicit respectum ut ad producentem, quia dicitur verbum dicentis, similiter donum ; et quia principalis respectus, importatus per nomen, solum dicitur respectu personae, ideo nec Filius dicitur verbum creaturae, nec Spiritus sanctus donum creaturae. Et si tu obicias de hoc nomine « spiritus », dicendum quod prout de spiritu Eliae dicitur, non accipitur ab actu personali - quia Spiritus sanctus dicitur spiritus Patris et Filii tantum - sed accipitur ab actu spirandi, de quo Ioannis 3, 8 : Spiritus, ubi vult spirat; iste est actus essentialis. Unde sicut dicitur Deus Eliae, quia fovet Eliam, vel ab aliquo alio actu, ita spiritus Eliae, quia spirat Eliae ; ita etiam posset dici spiritus sanctus Eliae, sicut dicitur Danielis 13, 45 : Suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris. Nec hoc est contra Magistrum, quia ipse loquitur de Spiritu sancto, prout est nomen impositum a proprietate personali. Et magis determinatum est illud totale nomen, quod stet pro persona, quam hoc nomen « spiritus » per se ; ideo frequentius invenimus spiritum dici alicuius hominis quam spiritum sanctum alicuius hominis. Attamen invenitur alicubi, quia, sicut dicitur spiritus Eliae, quia in eum spirat et inspirat, ita et spiritus sanctus Eliae, quia ei sancta inspirat. Et ideo fortassis ibi dictum est, quod suscitavit spiritum sanctum, quia non fuit ad futura praedicendum, sed ad iniquum iudicium retractandum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod nomen dicens respectum ad creaturam non est nationale, dicendum quod verum est, si illum pure dicat ; sed Verbum non tantum ipsum dicit nec principaliter dicit, sed principaliter dicit respectum ad Patrem, sicut et de Dono dictum est. Magis autem Filius et Spiritus sanctus nominantur nominibus dicentibus respectum ad creaturam quam Pater, quoniam secundum rationem intelligendi et appropriandi quasi medium sunt inter nos et Deum, et secundum rationem appropriandi sunt reducentes ad Deum. Unde secundum Augustinum : « Pater est principium, ad quod reducimur ; Filius forma, quam sequimur ; et Spiritus sanctus gratia, qua reconciliamur ». Unde et ipsi magis proprie nobis dari dicuntur quam Pater.

 

 

QUAESTIO III

Quae sit comparatio Verbi ad sapientiam sive notitiam.

Tertio quaeritur de comparatione Verbi ad sapientiam. Et cum Filius sit verbum et sapientia, quaeritur, quod istorum sit prius secundum rationem intelligendi. Et quod sapientia prior sit, videtur.

a. Augustinus, IX De Trinitate, capitula 10 : « Verbum est cum amore notitia » , ergo verbum secundum rationem intelligendi addit supra notitiam ; sed quod se habet per additionem ad aliquid, praesupponit illud : ergo etc.

b. Item, notifia dicit essentiale, sed verbum personale : ergo cum essentiale sit communius, et omne communius secundum rationem intelligendi sit prius : ergo etc.

c. Item, verbum dicit respectum ad creaturas, sapientia autem dicit quid absolutum de ratione sui nominis : ergo cum absolutum secundum rationem intelligendi sit prius respectivo, ergo et sapientia quam verbum.

 

Contra : 1. Ecclesiastici 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis ; fons dicit rationem principii : ergo verbum est principium sapientiae. Sed quod est principium est prius secundum rationem intelligendi : necessario ergo verbum prius quam sapientia.

  1. Item, « Verbum, sicut dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, dicit operativam potentiam » ; sed potentia, sicut dicit Richardus, secundum rationem intelligendi prior est quam sapientia : ergo etc.
  2. Item, verbum dicit similitudinem interius conceptam, sapientia dicit habitum vel habilitatem ad cognoscendum ; sed conceptio similitudinis et speciei praecedit ipsam habilitatem : ergo et verbum praecedit sapientiam in intelligendo.

Iuxta hoc quaeritur, cum Filius dicatur verbum et sapientia, propter quid sapientia solum est appropriatum, non proprium, verbum autem est proprium.

Et iterum, cum Filius sit filius et imago et verbum proprie, quaeritur, quae sit differentia istorum nominum. Si enim non est differentia nisi in voce, tunc videntur esse nomina synonyma.

 

Respondeo : Dicendum quod in intellectu verbi cadunt istae conditiones, scilicet intelligentis cognitio, similitudinis conceptio et alicuius expressio. Et hoc patet, si consideremus generationem verbi secundum Anselmum, in suo Monologio qui dicit sic : « Cum cogito notum hominem absentem, formatur acies cogitationis meae in talem imaginem eius, qualem illam per visum oculorum in memoriam attraxi, quae imago in cogitatione verbum est eiusdem hominis, quem cogitando dico. Habet igitur mens rationalis, cum cogitando se intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sui, ad sui similitudinem quasi sua impressione formatam ; quae imago eius verbum est. Hoc itaque modo quis neget summam sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem, id est Verbum suum » ? Verbum autem non est aliud quam similitudo expressa et expressiva, concepta vi spiritus intelligentis, secundum quod se vel aliud intuetur. Unde patet quod intellectus verbi praesupponit intellectum notitiae et generationis et imaginis : intellectum notitiae in intuitu spiritus intelligentis ; intellectum generationis in conceptione interiori ; intellectum imaginis in similitudine per omnia conformi, et superaddit his omnibus intellectum expressionis.

Quoniam igitur intuitus intelligentis non dicit respectum, ideo ipsa sapientia et notitia non dicit proprium. Sed quoniam conceptio et similitudo dicunt respectum, ideo necesse est, tam nomen filii quam imaginis, quam etiam verbi proprie dici.

Et rursus patet ordo in dicendo, et patet etiam differentis modi dicendi ratio. Nam sapientia vel notitia dicit primum in intelligendo ; deinde filius, qui dicit ipsam emanationem sive conceptionem ; deinde imago, quae dicit modum expressum emanandi, et tertio loco verbum, quod dicit haec omnia, et superaddit rationem exprimendi et manifestandi.

 

His visis, facile est ad obiecta respondere. Concedo enim, quod secundum rationem intelligendi intellectus notitiae et sapientiae est prior.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Verbum est fons sapientiae, dicendum quod istud intelligitur de sapientia creata.
  2. Ad illud quod obicitur, quod dicit potentiam operativam, dicendum quod Verbum, etsi habeat omnipotentiam, sicut Pater, tamen ipsum Verbum non dicit potentiam operativam de ratione sui nominis, nisi in quantum illa potentia est operativa praevia dispositione ; et quoniam dispositio est actus sapientiae, ideo sapientia prior in intelligendo est.
  3. Ad illud quod obicitur, quod similitudo est prior habilitate in intelligendo, dicendum quod istud verum est, in quibus est sapientia per acquisitionem, sicut in nobis ; sed non sic in Deo, immo e converso, quia ex intuitu mentis summe sapientis oritur Verbum, quod dicitur esse summa sapientia, ita quod similitudo concepta non dat sapientiam concipienti, immo magis accipit. Quod ultimo quaeritur, iam determinatum est.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum nomen « verbi » recte sit translatum ad divina.

Quarto quaeritur de translatione huius nominis « verbum » ad divina. Et quod nullo modo debeat transferri, ostenditur.

  1. Omnis translatio est secundum similitudinem ; sed nihil in creatura vanius est verbo, quia statim dum fit, transit et non est, verbum autem Domini manet in aeternum : ergo etc.
  2. Item, cum sit verbum intelligibile et sensibile secundum duplex « dicere », quaeritur, quod istorum transferatur. Et quod non exterius, vult Augustinus, XV De Trinitate : « Verbum exterius non est verbum, sed signum verbi » : ergo si Verbum divinum est verum verbum, ergo etc.
  3. Item, exterius verbum exit a dicente, Verbum autem divinum semper est in dicente, quia ego in Patre, dicit Veritas, Ioannis 14, 11 : ergo etc.
  4. Item, videtur quod nec ad similitudinem interioris cogitationis, quia dicit Augustinus, XV De Trinitate : Cogitatio est quid volubile ; in Deo autem nihil est volubile : ergo etc.
  5. Item, cogitationes mortalium timidae sunt, Sapientiae 9, 14, et in certae providentiae nostrae ; sed in Verbo divino nulla est falsitas, nulla dubietas ; ergo etc.
  6. Item, multa cogitamus quae nobis displicent ; sed Verbum divinum est per omnia placens Patri : ergo etc.
  7. Item, multa cogitamus quae non possuinus ; sed Verbum divinum est omnipotens : ergo etc.

 

Contra : a. Inter omnia creata imago est expressior, ergo inter omnes emanationes ea est expressior, quae est in imagine ; sed emanatio similis Verbo increato in imagine est emanatio verbi a mente : ergo expressissima, ergo convenienter transfertur.

b. Item, quod dicatur per comparationem verbi intellectus, hoc videtur per comparationem ad res extra, quoniam Ecclesiasticus, secundum aliam translationem Septuaginta : Principium omnis operis verbum ; sed per Dei Filium omnia sunt facta : ergo etc.

c. Item, quod verbum vocis sit simile, videtur, quia Verbum dicitur, quia expressivum et manifestativum - unde nec Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, Matthaei 11, 27 - sed hoc maxime est in verbo vocis, nam verbum interius non patet nisi per verbum vocis : ergo Verbum increatum dicitur ad similitudinem exterioris verbi.

d. Item, Basilius : Filio Dei attribuitur sensus, sapientia, virtus, verbum et lumen : sensus, quo cogitantur omnia ; sapientia, qua omnia disponuntur ; virtus, qua fiunt ; verbum, quo annuntiantur ; lumen, quo clarescunt. Si ergo Verbum dicitur ratione annuntiationis, et hoc pertinet ad verbum vocis, patet quod illud Verbum dicitur ad similitudinem verbi prolati.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut ratio paternitatis per prius reperitur in Deo quam in creaturis, tamen ipsum nomen translatum est a nobis ad Deum ; sic ratio lucis, sic sapientiae, et horum similium, sic etiam ratio verbi. Et significatum per prius et nobilius est in Deo quam in nobis ; tamen nomen translatum est a nobis ad Deum.

Translatio autem fit propter duo : una ratio est propter similitudinem expressam, alia ratio est propter instructionem nostram ; et haec duo hic sunt.

Primum quidem est similitudo verbi creati ad increatum, ad quam insinuandam distinguit beatus Augustinus, in libro XV De Trinitate, verbum - secundum triplicem differentiam. Nam unum est verbum sensibile, aliud est verbum intelligibile, tertium est verbum medium. Verbum sensibile attenditur in prolatione vocis, verbum intelligibile in cogitatione rei, verbum medium in cogitatione vocis.

Et est ordo, quia primo cogitat aliquid homo quid sit, secundo, qualiter debeat cogitatum pronuntiare, tertio pronuntiat.

Sicut ergo ratio trinitatis reperitur in sensu, reperitur in ratione conversa ad sensum, reperitur et in ratione secundum se, sic et ratio verbi. Et quemadmodum trinitas, in qua consistit expressa similitudo, non est in sensu, nec in inferiori parte rationis, sed in ratione secundum se ; sic cum tripliciter dicatur verbum, in nullo consistit similitudo expressa, nisi in verbo intelligibili ; et hoc est verbum, quod ad nullam pertinet linguam. Unde dicit, quod « qui hoc potest videre, aliquo modo videt illius verbi similitudinem ».

Similitudinem autem istius verbi ad illud assignat quantum ad tria, scilicet quantum ad emanationem sive originem, quantum ad dispositionem, quantum ad unionem. Nam haec tria in Filio Dei est considerare : originem, secundum quam dicitur filius ; dispositionem aeternam, secundum quam dicitur mundus archetypus et ars plena omnium rationum viventium ; et unionem, secundum quam dicitur homo factus.

Similitudo est in origine. Nam sicut Filius per modum naturae procedit per omnia Patri similis, sic verbum intellectus a mente procedit per modum naturae per omnia ei simile et aequale ; unde dicitur mentis conceptus.

Quantum ad dispositionem est similitudo. Nam sicut homo nihil operatur rationabiliter, quod non praecogitet et mente concipiat, sic Deus Pater omnia in Verbo disposuit. Et sicut dispositio nostra vel praeconceptio potest esse etiam si non sequatur opus, sic et dispositio aeterna et praecognitio non ab opere dependet.

Quantum vero ad unionem est similitudo. Nam sicut verbum mentis unitur voci, ut innotescat, et tamen non transit in vocem, sed manet integrum in mente ; sic per omnia in Verbo aeterno intelligendum est, quod unitum est carni et non transit in carnem, sed manet integrum apud Patrem. Haec igitur est similitudo.

Sed tamen haec similitudo non attenditur in verbo mentis generaliter. Nam, sicut idem dicit Augustinus, frequenter cogitamus quae nescimus, et sic verbo nostro coniuncta est fallacia ; frequenter, quae nolumus, et tunc iuncta est displicentia ; frequenter, quae non possumus, et tunc iuncta est impotentia. Divinum autem verbum est verissimum, placentissimum, omnipotentissimum ; ideo expressa eius similitudo non consistit in verbo nostro, nisi sit verbum certae notitiae et complacentiae et potentiae ; et hoc est verbum, quod consistit in cogitatione, iuncta sibi affectiva et operativa. Unde Augustinus, IX De Trinitate : « Verbum est cum amore notitia » ; et si addatur virtus, tunc est ratio perfecta, et sic verbum est cum amore et virtute notitia.

Transfertur igitur verbum a verbo interiori secundum praedictas similitudines et praedeterminatas conditiones ; et haec est ratio ex parte rei.

Ratio autem ex parte nostra est, quia divina intelligimus per creata. Quoniam ergo, cum audimus Patrem et Filium, cogitamus de patre carnali et filio, ut sublevemur ad cogitandum generationem spiritualem ; ideo divinissimus Ioannes, qui totus erat in contemplatione divinitatis elevatus, « verbi » nomine usus est dicens : In principio erat Verbum ; quod Verbum qui intelligit multum proficit in cognitione Filii Dei.

 

His visis patent obiecta : Concedo enim, quod verbum exterius non habet expressam similitudinem, tum quia vanum, tum quia procedit exterius, tum etiam quia non est verbum, sed verbi signum ; verbum autem interius habet horum opposita. Concedo etiam, quod verbum interius dubium, vel falsum, vel impotens, vel displicens non habet expressam similitudinem, sed verbum, quod habet oppositas cqnditiones.

  1. Ad illud quod obicitur ad oppositum, quod verbum intelligibile habet similitudinem, concedendum est. Quod autem obicitur de verbo sensibili dicendum, quod aliqualem habet similitudinem, sed non expressam ; ideo translatio non est secundum ipsum, sed secundum interius, quod est similius, ut patet. Nullum autem verbum potest per omnia illi assimilari. Nam illud solum habet cum dicente identitatem substantialem et simultatem naturalem, quia est simul natura et duratione : quae conditiones, ut dicit beatus Augustinus, non sunt in nostro verbo. Et ideo quamvis sit similitudo est tamen non nulla dissimilitudo ; et ideo potest recte dici translatio, quia non est per omnia simile. Et sic omnia patent.

 

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

DUB. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit : « Secundum quod sapientia est essentia, hoc est quod Pater, secundum quod Verbum, non est hoc quod Pater », quia aut « hoc » tenetur essentialiter aut personaliter. Si essentialiter, non solum secundum quod sapientia, est unum per essentiam cum Patre, sed etiam in quantum Verbum. Si personaliter, tunc est falsum, quod secundum quod sapientia, sit « hoc » quod Pater personaliter.

Item, cum « hoc » sit neutri generis, videtur quod stet pro essentia, et ita Verbum semper est hoc quod Pater, scilicet unum per essentiam vel substantiam.

Respondeo : Dicendum quod « hoc » stat ibi pro significato termini, ut sit sensus : Verbum, secundum quod sapientia, hoc est quod Pater ; quia secundum quod sapientia, aliquid ei attribuitur, quod etiam Patri, scilicet significatum huius nominis «sapientia ». Similiter altera est vera : Filius, secundum quod Verbum, non est hoc quod Pater, quia aliquid attribuitur Filio, secundum quod Verbum, quod non convenit Patri. Unde « secundum » dicit ibi habitudinem sub ratione formali, et pronomen « hoc » importat et demonstrat proprium significatum termini ; et ideo, quia sapientia significat essentiale, tenetur in prima essentialiter ; quia significatum Verbi est personale, tenetur in secunda personaliter.

Vel aliter potest dici, quod tenetur essentialiter, et secundum quod dicit habitudinem per modum formalis ; unde sicut alio est Deus, alio est Pater - quia deitate est Deus, paternitate Pater, ita quod nec paternitate Deus, nec deitate Pater - ita accipit Augustinus, cum dicit : secundum quod Verbum, non est hoc quod Pater, ut non negetur unitas in natura, sed ut negetur habitudo eius quod est « secundum » ; quia Verbum, in quantum verbum, non dicit unitatem essentiae, sed distinctionem personae, e contra sapientia.

 

 

DUB. II

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Eadem proprietate sive notione dicitur verbum, imago et filius » ; quia si hoc est verum, ergo ibi est synonymia vel inculcatio verborum aut aliqua differentia.

Respondeo : Dicendum quod differentia est ; et una differentia potest accipi sic, ut verbum dicatur, quod procedit ex interioribus, imago, quod imitatur in exterioribus, et filius complectitur utrumque ; et ideo magis et communius dicitur filius quam aliquod aliorum.

Vel aliter : omnia haec tria important similitudinem alterius ; sed filius importat illam similitudinem naturaliter emanantem, imago ut expresse imitantem, verbum ut aliis exprimentem, quantum est de se sive natum exprimere ; ideo filius frequentius nominatur illa persona propter hoc, quod ipsam emanationem et habitudinem illam nomine importat proprio.

Vel aliter : imago importat illam similitudinem ut conformem, verbum importat illam ut mentalem sive spiritualem, sed filius connaturalem. Et sic patet diversa ratio significandi eamdem habitudinem, et ita eadem proprietas est, nec tamen synonymia.

Et in prima acceptione praeit intentio verbi, in secunda intentio filii, in tertia intentio imaginis ; tamen inter omnes medius modus est convenientior.

 

DUB. III

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « solus Filiµs est Deus de Deo ». Videtur enim falsum dicere, quia Spiritus sanctus est Deus de Deo : non ergo solus Filius.

Respondeo : Dicendum quod ista exclusio arctatur ex modo loquendi. Quod patet, quia non dicit simpliciter hoc, sed loquens de Patre et Filio dicit : « non ambo Deus de Deo, sed solus Filius », ita quod ex ipso modo loquendi « solus » arctatur ad faciendam exclusionem pro Patre.

 

DUB. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Secundum nomina substantiae dicitur : illud de illo ». Videtur enim falsum, quia bene dicitur Filius de Patre per nomina, quae non sunt nomina substantiae. Si tu dicas, quod intelligitur secundum idem nomen ; obicitur, quod bene dicitur procedens de procedente, et principium de principio ; sive spirans de spirante, haec tamen nomina non dicuntur secundum substantiam.

Item quaeritur de hoc, quod statim addit ibi : « Licet illa nomina substantiam non significent » ; quia si hoc, ergo significant relationem ; ergo hoc nomen « Deus » significat relationem. Et iterum, si non significant substantiam, sed relationem, ergo possunt pro eis poni nomina relativa : ergo Pater de Patre.

Respondeo : Dicendum quod « dici hoc de hoc » est dupliciter, scilicet secundum idem nomen, vel secundum aliud. Secundum idem non potest esse, nisi conveniat duobus ; et quia nomina duabus personis convenientia fere omnia sunt essentialia, licet aliqua sint notionalia ; ideo regula Magistri « ut plurimum » veritatem habet. Tamen quidam libri habent « maxime » ; in quibus non est, potest poni pro glossa ; et sic cessat obiectio, quia Magister non intendit excludere nisi nomina propria, quae dicuntur de uno solo.

Quod obicitur, quod nomina non significant substantiam, dicendum quod significationem accipit pro suppositione, et tantum valet « non significant » quantum « non supponunt ».