Distinctio XXXV — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXXV
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de sacramento Trinitatis et Unitatis ;
in hac parte agit de conditionibus, secundum quas est in Deo ratio causalitatis,
quae sunt scilicet potentia, sapientia et voluntas.
Habet autem haec pars tres partes.
In quarum prima agit de scientia.
In secunda agit de potentia,
infra distinctione quadragesima secunda :
In tertia de voluntate,
infra distinctione quadragesima quinta :
Prima pars habet tres.
In prima agit de scientia in generali secundum se.
In secunda agit de modis divinae cognitionis,
utrum Deus cognoscat mutabiliter, vel immutabiliter, et quo modo,
distinctione trigesima octava :
In tertia vero agit quantum ad speciales effectus,
infra distinctione quadragesima :
Prima pars dividitur in tres.
In prima Magister determinat de ipsa Dei scientia.
In secunda, quia res agnitae sunt in sciente per modum scientis,
determinat, quomodo res sunt in Deo,
infra distinctione trigesima sexta :
In tertia vero incidenter determinat,
quomodo Deus est in rebus,
infra distinctione trigesima septima :
Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, tres habet.
In prima, cum Dei scientia sit una,
determinat, quomodo sortitur plura nomina.
In secunda, cum Dei scientia vel praescientia sit aeterna,
determinat, quomodo se habeat ad temporalia vel creata,
ibi :
In tertia, cum Dei scientia sit ens,
quomodo cognoscat non entia,
ibi :
In prima parte, se ipsum continuans dicit,
quod divina essentia plura habet nomina propter connotata.
In secunda dicit,
quod Dei scientia esset, si nihil futurum esset, et esset scientia, sed non diceretur praescientia.
In tertia ostendit,
quod omnes res habent rationes in Deo, per quas cognoscuntur et sunt in ipso, et ita omnia sunt sibi praesentia ;
et sic patet divisio et sententia.
Subdivisiones enim partium manifestae sunt in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam praesentis distinctionis quaeritur de ratione divinae cognitionis, quae idea consuevit appellari.
Primo quaeritur,
utrum in Deo sit ponenda ratio idealis.
Secundo dato quod sic,
quaeritur, utrum habeat pluralitatem secundum rem.
Tertio,
utrum habeat pluralitatem secundum rationem.
Quarto,
utrum habeat pluralitatem secundum numerum universalium, an singularium.
Quinto,
utrum habeat pluralitatem secundum numerum finitum, vel infinitum.
Sexto,
utrum in ideis sit pluralitas secundum numerum ordinatum, vel confusum.
ARTICULUS UNICUS
De ideis.
QUAESTIO I
Utrum ponendae sint ideae in Deo.
Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum sit in Deo ponere ideas.
Et quod sic, ostenditur :
- Primo auctoritate Augustini, libro 83 quaestionum :
Ideae sunt formae aeternae et incommutabiles, quae in divina intelligentia continentur.
Ex his tribus conditionibus concluditur, quod idea sit in Deo.
2. Item,
ratione ostenditur sic :
omne agens rationabiliter, non a casu vel ex necessitate, praecognoscit rem antequam sit ;
sed omnis cognoscens habet rem cognitam vel secundum veritatem vel secundum similitudinem ;
sed res, antequam sint, non possunt haberi a Deo secundum veritatem :
ergo secundum similitudinem.
Sed similitudo rei, per quam res cognoscitur et producitur, est idea :
ergo etc.
3. Item,
omne quod determinate ducit in alterum cognoscendum ;
habet penes se similitudinem cogniti, vel ipsum est eius similitudo ;
sed speculum aeternum mentes se videntium ducit in cognitionem omnium creatorum,
sicut dicit Augustinus,
quod rectius ibi cognoscunt quam alibi :
ergo restat quod in eo resident similitudines.
Et constat quod sunt in eo sicut in cognoscente,
quia non tantum aliis repraesentat, sed sibi ;
sed haec est tota ratio ideae :
ergo etc.
4. Item,
quia res a Deo producuntur,
ideo sunt in Deo tamquam in efficiente, et Deus verissime est efficiens ;
similiter, quia ab ipso finiuntur,
ideo verissime est finis :
ergo pari ratione,
quia ab ipso cognoscuntur et exprimuntur,
per se ipsum Deus verissime est exemplar.
Sed exemplar non est, nisi in quo sunt rerum exemplatarum ideae :
ergo etc.
Contra
1. Dionysius, De divinis nominibus :
Cognoscit divinus intellectus,
sed ex se ipso et per se ipsum, non secundum ideam singulis se immittens,
sed secundum unam excellentiae causam omnia noscens et continens :
ergo Deus, singula non cognoscit per ideam.
2. Item,
ratione videtur :
quia idea dicit rationem similitudinis, et similitudo dicit rationem convenientiae ;
Dei autem ad creaturam, cum sit summa distantia, nulla est convenientia,
aut si est, minima est :
ergo aut nulla similitudo aut minima.
Aut ergo non est idea in Deo,
aut si est, secundum rationem imperfectam est ;
sed nihil imperfectum ponendum est in Deo :
ergo etc.
3. Item,
nobilissimus modus cognitionis est Deo attribuendus ;
sed cognitio per rei essentiam est nobilior quam per similitudinem rei :
ergo Deus cognoscit per essentiam rei, non per similitudinem.
Sed idea est similitudo, non essentia rei :
et sic etc.
4. Item,
idea non est necessaria nisi ad dirigendum in cognoscendo et regulandum in operando ;
sed nihil indiget dirigente vel regulante, nisi quod potest errare vel deviare.
Deus autem nullum horum habet :
ergo frustra ponuntur in Deo ideae.
Respondeo
Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio.
Quidam enim dixerunt,
quod Deus non cognoscit secundum rationem ideae, sed secundum rationem causae.
Et ponunt simile :
sicut si punctus cognosceret suam virtutem cognosceret lineas et circumferentiam ;
similiter,
si unitas haberet potentiam cognitivam, per quam converteret se super se, cognosceret omnes numeros.
Per hunc modum dicunt in Deo esse.
Quoniam enim Deus habet virtutem producendi omnia et cognoscit totam suam virtutem,
ideo cognoscit omnia.
Et hoc dicunt Dionysium sensisse,
cum dixit, quod
Sed haec positio non potest stare.
Primum quidem,
quia Deus cognoscit non per collationem deveniendi a principio ad principiatum, sed simplici aspectu.
Et iterum,
omne cognoscens, in quantum huiusmodi, simile est cognoscibili :
ergo habet eius similitudinem, vel ipse est similitudo.
Rursus,
omnis cognoscens ideo distincte producit, quia distincte cognoscit, non e converso :
ergo ratio producendi non est ratio cognoscendi.
Et iterum,
aliqua cognoscit, quae ab ipso non sunt.
Propter haec et similia aliter dicendum.
Ideo est alia positio,
et secundum Sanctos, et secundum philosophos,
quod Deus cognoscit per ideas et habet in se rationes et similitudines rerum, quas cognoscit,
in quibus non tantum ipse cognoscit, sed etiam aspicientes in eum :
et has rationes vocat Augutinus ideas et causas primordiales.
Ad intelligentiam autem obiectorum intelligendum,
quod idea dicitur similitudo rei cognitae.
Similitudo autem dupliciter dicitur :
uno modo secundum convenientiam duorum in tertio,
et haec est similitudo secundum univocationem ;
alio modo est similitudo,
secundum quod unum dicitur similitudo alterius ;
et haec similitudo non concernit convenientiam in aliquo communi,
quia similitudo se ipsa est similis, non in tertio ;
et hoc modo dicitur creatura similitudo Dei, vel e converso Deus similitudo creaturae.
Hoc modo sumendo similitudinem, similitudo est ratio cognoscendi, et haec dicitur idea.
Sed aliter est in nobis, aliter in Deo.
In nobis quidem ratio cognoscendi est similitudo, cognitum est veritas.
Nam in nobis est similitudo accepta et impressa ab extrinseco,
propter hoc quod intellectus noster respectu cogniti est possibilis et non actus purus ;
ideo fit in actu per aliquid cogniti, quod est similitudo eius.
In Deo autem est e converso,
quia ratio cognoscendi est ipsa veritas,
et cognitum est similitudo veritatis, scilicet ipsa creatura.
Et quia ratio cognoscendi consistit in ipsa veritate prima,
ideo ratio cognoscendi in Deo est summe expressiva.
Et quoniam omne id quod summe exprimit,
perfectissime assimilat cognitum assimilatione competente cognitioni,
ideo patet,
quod ipsa veritas ex hoc, quod facit cognoscere, est similitudo expressiva et idea.
E contrario est in nobis,
quia eo ipso, quod est similitudo, facit cognoscere.
Ex his patent
Obiecta
- Quod enim obicitur,
quod non secundum ideam singulis se immittens,
dicendum quod Dionysius ex hoc non vult removere rationem ideae a Deo,
sed vult dicere, quod non sic est multitudo et differentia idearum secundum singula,
sicut in nobis.
2. Ad illud quod obicitur,
quod nulla est convenientia vel minima,
dicendum quod est similitudo univocationis sive participationis,
et similitudo imitationis et expressionis.
Similitudo participationis nulla est omnino,
quia nihil est commune.
Similitudo imitationis est modica,
quia in modico potest finitum imitari infinitum,
unde semper maior est dissimilitudo quam similitudo.
Similitudo vero expressionis est summa,
quia causatur ab intentione veritatis, ut visum est, quae est ipsa expressio ;
ideo Deus summe omnia cognoscit.
3. Ad illud quod obicitur tertio,
quod nobilior est cognitio per essentiam,
dicendum quod est similitudo causata a veritate rei extra,
et de hac verum est,
quod nunquam ita perfecte exprimit rem, sicut ipsa res,
si praesentialiter esset apud animam ;
et hac similitudine non cognoscit Deus.
Est alia similitudo,
quae est ipsa veritas expressiva cogniti et eo similitudo, quo veritas ;
et haec similitudo melius exprimit rem, quam ipsa res se ipsam exprimat,
quia res ipsa accipit rationem expressionis ab illa ;
et secundum hanc est perfectior cognitio,
et hac cognoscit Deus.
4. Ad illud quod obicitur,
quod idea est ad regulandum et dirigendum,
dicendum quod regulari et dirigi potest esse dupliciter :
aut per regulam differentem a directo et regulato,
et haec ponit imperfectionem et possibilitatem erroris ;
aut per regulam, quae est idem quod regulatum,
et haec ponit impossibilitatem erroris.
Quia enim regula errare non potest,
et Deus est ipsa regula et idea ;
ideo impossibile est, eum errare.
Et sic patet,
quod idea in Deo non ponit imperfectionem, sed complementum.
QUAESTIO II
Utrum in ideis ponenda sit pluralitas secundum rem.
Secundo quaeritur, utrum sit ponere in ideis pluralitatem secundum rem.
Et quod sic, videtur.
1. Quia Augustinus dicit,
quod
Si sunt formae plures,
cum forma dicat ipsum quod est idea absolute,
tunc videtur quod sint plures,
secundum id quod sunt absolute.
2. Item,
idea est similitudo exprimens ideatum secundum totum ;
sed quaecumque uni et eidem secundum totum sunt similia,
nullo modo ad invicem differunt :
ergo si idea omnium,
secundum id quod est, esset una,
tunc omnia essent indifferentia.
3. Item,
si idea est unum quid,
aut una communis aut una propria similitudo :
si una communis :
ergo per ipsam nunquam res distinguuntur ;
si una propria :
ergo per ipsam numquam plura cognoscuntur.
4. Item,
si idea est ratio cognoscendi ;
sed unumquodque cognoscens cognoscit secundum exigentiam rationis cognoscendi :
ergo si idea est unum quid,
cum in uno non cadat distinctio,
Deus non cognoscit res distincte, sed indistincte.
Contra
1. Augustinus, VI De Trinitate :
Filius est ars quaedam omnipotentis Dei plena omnium rationum viventium,
et omnia in ipso unum sunt.
2. Item,
quod perfectius est Deo est attribuendum ;
sed perfectius est uno posse cognoscere plura et operari quam pluribus :
ergo Deo est attribuendum :
ergo Deus una idea omnia cognoscit.
3. Item,
in omni genere causae status est in uno simplici,
utpote in genere efficientis et finis :
ergo cum Deus sit exemplar, in quo est omnimode status,
est ergo in Deo summa unitas.
Sed exemplar, quod continet multa, non est omnino unum et simplex :
ergo in divino exemplari non est nisi una idea secundum rem.
Respondeo
Ad intelligentiam praedictorum est notandum quod hic fuit duplex opinio.
Quidam enim dixerunt
quod ideae in Deo secundum rem habent distinctionem.
Dixerunt enim
quod est considerare universitatem formarum in Deo, in anima et in mundo sive in materia.
Et in materia sive in universo habet distinctionem, compositionem et oppositionem,
quia sunt ibi materialiter.
In anima vero humana habent distinctionem et compositionem ;
sed non habent oppositionem,
et hoc,
quia sunt aliquo modo spiritualiter, non tamen omnino, quia sunt a rebus extra ;
ideo est compositio : differunt enim ab anima.
In Deo habent distinctionem,
sed non compositionem, nec oppositionem propter summam simplictatem.
Et quamvis in Deo sint distinctae, sunt tamen unum exemplar,
sicut plures formae particulares in sigillo faciunt unum sigillum.
Sed ista positio,
quamvis in sui initio videatur probabilis,
in fine tamen continet errorem.
Nam si in Deo esset ponere ideas realiter differentes sive distinctas,
tunc esset ibi alia pluralitas realis, quam sit pluralitas personalis ;
quod abhorrent aures piae.
Si dicas,
quod non est pluralitatem aliam absolutam ponere, sed respectivam ;
tunc quaero de illo respectu :
aut est aliquid aut nihil :
si nihil,
nulla est ibi realis distinctio ;
si aliquid,
non est dare nisi divinam essentiam, sed omnia essentialia in Deo unum sunt.
Et ideo est alia positio,
quod ideae sunt unum secundum rem.
Et hoc patet sic :
idea in Deo dicit similitudinem, quae est ratio cognoscendi ;
illa autem secundum rem est ipsa divina veritas,
sicut supra monstratum est ;
et quia illa est una,
patet,
quod secundum rem omnes ideae unum sunt.
Et hoc dicit Augustinus expresse,
quod in illa arte omnia sunt unum.
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur,
quod sunt formae, dicendum quod forma duplex est,
scilicet forma, quae est perfectio rei, et forma exemplaris.
Et Augustinus accipit ideas in ratione formae pro forma exemplari.
Utraque tamen relative dicitur :
illa ad materiam quam informat, sed ista ad exemplatum.
Et ideo,
quia forma dicit ut ad alterum, sicut similitudo,
quando dicuntur plures formae ;
non ex hoc notatur quod in ideis sit pluralitas secundum rem sive secundum id quod sunt,
sed secundum id ad quod sunt.
2. Ad illud quod obicitur,
quod idea est similitudo exprimens secundum totum :
ergo etc.,
ad hoc est unus modus dicendi,
quod idea non dicit similitudinem aliquam, per quam cognoscens assimiletur aliis,
sed cui multa assimilantur ;
et multa possunt assimilari uni,
sicut si a forma sigilli eadem fiat expressio figurae in cera,
poterunt esse ab eadem forma una multae et variae impressiones,
secundum quod sigillum magis et minus imprimitur.
Sic in Deo intelligunt :
quoniam multitudo in rebus venit secundum gradus et approximationem ad ipsum esse divinum.
Sed illud non sufficit dicere,
quia Deus facit omnia diversa secundum formam,
non tantum secundum gradum et dignitatem ;
et illa cognoscit per unum secundum rem,
quod quidem est similitudo cogniti.
Si tu dicas, quod hoc est,
quia Deus se ipso cognoscit, sicut se ipso agit,
ideo,
sicut uno agit multa, ita uno cognoscit multa ;
adhuc non est solutum,
quia adhuc manet quaestio, quomodo ipse Deus possit assimilari multis.
Propter hoc dicendum,
quod similitudo quaedam est secundum proprietatem generis ;
et de hac non est dubium,
quod non potest esse una plurium genere differentium ;
et haec est similitudo,
quae exprimitur et causatur a re generis determinati.
Alia est similitudo simpliciter extra genus ;
et haec,
quia ad hoc genus non arctatur,
qua ratione est huius, ea ratione est illius,
et qua ratione est huius secundum partem, eadem ratione secundum totum ;
et talis similitudo est divina veritas et idea in Deo.
Si tu quaeras, quomodo hoc possit intelligi ;
aliqualiter intelligi potest, quamvis non possit aptari omnino simile.
Cum enim illa similitudo sit actus purus et ipsa veritas,
sicut dictum est,
et omnia alia cognoscibilia,
quantumcumque nobilia secundum id quod sunt, comparentur ad ipsam per modum possibilis :
sicut unum secundum formam potest assimilari pluribus secundum materiam diversis,
sic in proposito una realis similitudo potest esse omnium cognoscibilium.
Et potest poni exemplum in luce aliquo modo,
quae una secundum numerum exprimit multas et varias species colorum.
In cognitione autem nostra,
quoniam se habet per modum possibilis respectu cogniti et quodam modo informabilis ab illo,
non potest inveniri similitudo,
immo invenitur dissimilitudo ;
et ideo aspiciendo ad cognitionem nostram videtur nobis in Deo non esse intelligibile.
3. Ad illud quod quaeritur,
utrum illa similitudo sit propria vel communis,
dicendum quod Deus non dicitur causa universalis nec particularis simpliciter ;
sed aliquid habet de nobilitate causae universalis, quia potest in plurimos effectus ;
similiter aliquid de causa particulari, quia immediate et sufficienter potest in effectum quemlibet.
Sic in cognitione Dei intelligendum,
quod nec omnino est in universali nec omnino in particulari.
Similiter de similitudine et idea intelligendum est,
quod communis est quantum ad indifferentiam et amplitudinem,
propria vero quantum ad discretissimam expressionem.
Ratio huius est,
quia est similitudo exprimens, non impressa nec expressa ;
quia omnino exprimens,
ideo summe exprimit et secundum omnes conditiones.
Et rursus,
ex hoc quod non est expressa,
ideo non est arctata nec limitata, sed extendit se ad omnia,
sicut divina essentia ;
quamvis tota sit in uno, non tamen sic est in uno, quod non sit in alio.
4. Ad illud quod obicitur ultimo,
quod cognoscit secundum exigentiam rationum,
dicendum quod
sicut ratio cognoscendi est una, et tamen plura cognita distinctissime repraesentat secundum proprias conditiones ;
sic divina cognitio quantum ad modum cognoscendi, qui est in ipsa, est una et simplex, non distincta ;
sed in comparatione ad obiectum distincte cognoscit.
Quando ergo dicitur :
Deus cognoscit omnia distincte ;
si distinctio ponitur in cognitione per comparationem ad cognoscentem, falsa est ;
si autem per comparationem ad cognitum, sic habet veritatem.
QUAESTIO III
Utrum in ideis sit pluralitas secundum rationem.
Tertio quaeritur, utrum in ideis sit pluralitas secundum rationem.
Et quod sic, ostenditur hoc modo.
1. Augustinus, libro 83 Quaestionum :
ergo si idea dicit ipsam rationem cognoscendi,
necesse est, quod plurificetur secundum rationem.
2. Item,
hoc ipsum ostenditur ex modo loquendi et definiendi,
quia Augustinus loquitur in plurali et definit in plurali ipsas ideas dicens, quod sunt formae :
ergo plurificantur re vel ratione ;
sed non re :
ergo ratione.
3. Item,
idea dicit similitudinem ad cognitum,
et similitudo,
quamvis in Deo sit quid absolutum,
habet modum dicendi ad alterum sive respectum ;
sed plurificatio similitudinis relativae est a re, cui assimilatur :
ergo cum res ideatae sint plures,
ideae sunt plures secundum rationem dicendi.
4. Item,
Deus, antequam res producat, distincte cognoscit et actu :
sed non est distinctio in Deo cognoscente nec in cognito :
ergo oportet quod sit in ratione cognoscendi.
Contra
- Si est plurificatio secundum rationem, cum non sit re,
tunc videtur illa pluralitas non esse aliud quam vanitas.
2. Item,
si est in hoc nomine « idea » pluralitas,
aut ratione eius quod est aut ratione eius ad quod est :
non ratione eius quod est, quia est divina essentia ;
si ratione eius ad quod est,
ergo cum verbum et exemplar et ars dicant respectum ad creaturam,
saltem secundum nomen debent plurificari,
quod tamen falsum est.
3. Item,
si ideae sunt plures, non propter significatum, sed propter connatum,
tunc quaero :
aut connotatum illud est aeternum aut temporale :
si aeternum,
ergo videtur quod plura sint ab aeterno ;
si temporale,
ergo videtur quod idea non dicatur de Deo nisi ex tempore,
sicut nec dominus nec creator dicuntur nisi ex tempore.
4. Item,
ideae, si sunt plures propter ideata,
aut ergo secundum esse quod habent ideata in Deo,
aut in proprio genere.
Si propter esse quod habent in Deo ;
contra :
in Deo sunt unum,
ergo ratione illius esse non possunt dici plures.
Si propter esse quod habent in proprio genere ;
sed non habent nisi ex tempore :
ergo vel ideae non sunt plures nisi ex tempore, vel temporale est causa aeterni ;
quorum utrumque est inconveniens.
5. Item,
idea aut dicit aliquid aut nihil :
si nihil,
ergo nec pluralitatem habet nec unitatem ;
si aliquid dicit,
ergo si sunt plures ideae sunt plures res :
ergo si plures ideae sunt ab aeterno, plures res sunt ab aeterno ;
sed non plures res personaliter, quia idea non dicit quid personale :
ergo plures essentialiter.
Respondeo
Dicendum quod,
sicut patet ex praedictis distinctione trigesima,
quamvis in Deo nullus sit respectus ad creatutam a parte rei,
tamen contingit ipsam essentiam significari in respectu ad creaturam per multa nomina.
Nec tamen nomen sive vocabulum est vanum.
Intelligendum igitur est,
quod hoc nomen « idea » significat divinam essentiam in comparatione sive in respectu ad creaturam.
Idea enim est similitudo rei cognitae,
quae quamvis in Deo sit absolutum,
tamen secundum modum intelligendi dicit respectum medium inter cognoscens et cognitum.
Et quamvis ille respectus secundum rem plus se teneat ex parte cognoscentis,
quia est ipse Deus,
tamen secundum rationem intelligendi sive dicendi similitudo plus se tenet ex parte cogniti.
Et quoniam cognoscens est unum, et cognita sunt multa ;
ideo omnes ideae in Deo sunt unum secundum rem,
sed tamen plures secundum rationem intelligendi sive dicendi.
Unde concedendum est, omnes rationes in Deo esse unum quid,
sed non unam ideam sive rationem, sed plures.
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur,
quod isti rationi nihil subest ex parte rei,
dicendum quod falsum est,
quia respectui subest ex parte Dei essentia, non respectus ;
ex parte vero creaturae subest verus respectus,
et ideo respectus ille significatus non inducit falsitatem.
Sic pluralitati respectuum, quamvis non subsit pluralitas ex parte Dei, subest tamen ex parte connotatorum ;
unde respectus ille sic plurificatus non habet falsitatem nec vanitatem.
2. Ad illud quod obicitur,
quod verbum et ars dicunt respectum,
dicendum est quod dicunt,
sed aliter quam idea vel ratio.
Nam idea sive ratio cognoscendi plus se tenet secundum rationem intelligendi ex parte cogniti.
Similitudo enim, secundum quod huiusmodi,
non dicit respectum ad id in quo est,
sed cuius est ;
sed verbum plus se tenet a parte dicentis,
similiter et ars et exemplar ex parte producentis :
et quia multa sunt cognita, et unum cognoscens,
ideo ideae sunt plures, et ars tantum una.
Vel aliter,
ratio et idea dicunt respectum ad res in quantum distinctae sunt,
non sic alia vocabula.
3. Ad illud quod obicitur,
quod connotata non sunt plura ab aeterno,
dicendum quod pluralitas est in ideis ratione connotatorum.
Sed de connotatis est loqui dupliciter :
aut in quantum sunt aut in quantum sunt connotata.
In quantum sunt,
sic sunt solum ex tempore ;
in quantum autem connotantur,
sic possunt connotari et aeternaliter et temporaliter :
aeternaliter,
quando respectus importatur ut in habitu,
sicut per hoc nomen « praedestinatio »
- ideo praedestinatio est aeterna, quia connotat effectum non in actu, sed in habitu -
temporaliter vero,
quando respectus importatur in actu,
sicut per hoc verbum « creare ».
Quoniam igitur sic connotantur temporalia, ut futura sunt, et futura sunt multa,
ideo connotantur ut multa.
Sed tamen sic connotata,
quamvis ab aeterno connotentur,
non sunt ab aeterno, sed ex tempore ;
ita multitudo connotatorum,
quamvis ab aeterno dicatur,
tamen non ponit realem multitudinem nisi ex tempore.
4. Ad illud quod quaeritur,
utrum secundum esse ideatorum sint ideae plures,
dicendum quod secundum esse,
quod habiturae sunt res ideatae in proprio genere.
Et quamvis illud non habeant nisi ex tempore,
tamen ab aeterno fuerunt habiturae ;
et ideae sunt rerum ut futurae sunt :
ideo intelliguntur non tantum plures ex tempore, verum etiam ab aeterno.
Sic differt intelligere praedestinationem fuisse ab aeterno et reprobationem,
non ratione eius quod fuit ab aeterno,
sed ratione eius quod futurum erat ex tempore.
5. Ad illud quod obicitur :
si plures ideae, ergo plures res,
dicendum quod idea non dicit tantum quod est,
sed respectum ad id quod futurum est, vel etiam potest esse ;
et ratione illius respectus recipit plurificationem.
Et quia ille nihil ponit in actu, sed solum in potentia,
hinc est quod pluralitas idearum aeterna non ponit aliquam pluralitatem actualem ;
sicut non ponitur,
si dicatur, quod potest facere plura.
Sed hoc nomen « res » quod dicit importat absolute ;
et ideo cum dicitur, plures res esse, ponitur pluralitas in actu ;
et ideo argumentum illud non valet,
immo est ibi quid et simpliciter,
sicut si dicatur :
plura sunt possibilia Deo, vel plura sunt cognita :
ergo plura sunt.
Sic nec valet, plures ideae sunt :
ergo plures res sunt ;
quia ideae non sunt plures ratione eius quod sunt,
sed ratione eius ad quod sunt.
QUAESTIO IV
Utrum ideae plurificentur per comparationem ad ideata,
quatenus haec in specie, vel in individuo diversa sunt.
Quarto quaeritur,
utrum ideae solum plurificentur per comparationem ad ideata
secundum multitudinem ideatorum quantum ad diversitatem universalium, aut singularium.
Et quod singularium, videtur.
- Quoniam per ideas est ratio distinguendi ;
sed Deus non tantum distinguit universale ab universali, sed etiam singulare a singulari.
Sed quia distinguit universale ab universali,
ideo habet plurium universalium ideas plures et rationes.
Unde alia ratione conditus est equus,
alia ratione conditus est homo :
ergo etc.
2. Item,
cognitio rei verissima est secundum rei totalitatem ;
sed singulare aliquid addit supra universale :
ergo cum Deus totum cognoscat,
non tantum habet ideam universalis,
sed etiam superadditi, scilicet singularis ;
similiter et alterius singularis.
Ergo si addita sunt diversa secundum rationem sive multitudinem idealem,
patet etc.
3. Item,
Deus quosdam ex hominibus praedestinat, quosdam reprobat ;
sed alia ratione praedestinat, et alia ratione reprobat :
ergo secundum aliam rationem et ideam sunt praesciti et praedestinati in Deo.
Sed haec est diversitas individualis sive numeralis :
ergo etc.
4. Item,
idea multiplicatur in divinis ratione respectus et relationis ad ideatum,
ergo multiplicato uno, multiplicatur et reliquum :
cum ergo homo, qui est ideatum,
multiplicetur in diversis individuis secundum rem,
multiplicatur idea respectu illorum secundum rationem.
Contra
1. Augustinus, Ad Nebridium :
Dico,
quantum ad hominem pertinet,
tantum quidem hominis, non meam vel tuam,
ibi esse rationem :
ergo multiplicatio vel distinctio idearum attenditur solum secundum diversitatem universalium.
2. Item,
artifex creatus per unam ideam producit multa :
ergo cum hoc sit nobilitatis,
Deus per unam ideam re et ratione multa diversa numero producit.
3. Item,
singulare ut singulare est compositius universali :
ergo si est idea in Deo singularis ut singularis,
tunc ergo est una idea altera simplicior ;
sed hoc est inconveniens :
ergo etc.
4. Item,
singulare magis proprium est quam universale :
si ergo in Deo est idea universalis ut universalis, et singularis ut singularis,
ergo una idea communis, altera propria.
Sed commune prius est et simplicius est quam proprium :
ergo una idea est altera prior et simplicior :
ergo in Deo est ponere ordinem et compositionem essentialem,
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod idea in Deo secundum rem est divina veritas,
secundum rationem intelligendi est similitudo cogniti.
Haec autem similitudo est ratio expressiva cognoscendi non tantum universale, sed etiam singulare,
quamvis ipsa non sit universalis nec singularis,
sicut nec Deus.
Et ideo non tantum est similitudo universalis, ut universale est,
sed etiam singularis ut singulare,
et ideo,
quia similitudo est utrorumque,
non solum multiplicatur secundum multitudinem universalium, sed etiam singularium.
Et hoc est quod dicit Augustinus ad Nebridium :
Dico,
quantum ad hominem faciendum,
hominis tantum esse rationem,
quantum vero ad orbem temporis varias hominum rationes in illa sinceritate vivere.
[Ad obiecta]
- Et ex hoc patet solutio illius verbi Augustini,
quia Augustinus dicit quod,
quamvis universalis, ut universale est, una sit idea,
tamen singularium ut singularia sunt plures.
Unde ibidem dicit,
quod si quis velit facere angulum,
sufficit habere anguli rationem.
Si quis autem velit pingere quadrangulum,
necesse est, quod rationem habeat quatuor angulorum.
2. Ad illud ergo quod obicitur,
quod artifex creatus producit multa per unam ideam,
dicendum quod hoc facit per applicationem ipsius ad diversas materias.
Unde si habet solum ideam unam,
impossibile est intelligere, quod secundum illam simplici aspectu cognoscat diversa ;
Deus autem simplici aspectu cognoscit singularia ut diversa,
ita quod secundum totum et secundum proprias differentias et proprietates ;
ideo non est simile.
3-4. Ad illud quod obicitur de compositione et prioritate,
dicendum quod nec secundum rem nec secundum rationem oportet quod idea habeat ideati proprietates.
Nam corporalis est similitudo spiritualis,
et compositi est similitudo simplex, etiam in creaturis ;
ideo non oportet,
quod una idea sit altera simplicior vel prior.
Similitudo tamen secundum rationem intelligendi habet proprietatem ideati secundum distinctionem,
tum propter correlationem,
quia oportet
quod, uno relativorum multiplicato, multiplicetur et reliquum,
saltem secundum rationem, ubi est relatio secundum rationem ;
tum etiam, quia similitudo illa est ratio exprimendi et distinguendi ;
et ideo,
quamvis recipiatur proprietas distinctionis,
non oportet tamen de aliis.
QUAESTIO V
Utrum ideae in Deo sint numero finitae, an infinitae.
Quinto quaeritur,
utrum in Deo sit ponere multitudinem idearum secundum numerum finitum, vel infinitum.
Et quod secundum numerum infinitum, videtur.
Augustinus, De civitate Dei XI :
2. Item,
Augustinus, VI De Trinitate dicit,
quod
sed constat quod ars illa est infinita :
ergo non impletur nisi infinitis,
ergo sunt ibi infinitae rationes.
3. Item,
ratione videtur,
quia constat quod Deus cognoscit omnes species numeri,
ergo omnes habent ideas in Deo ;
sed species numeri sunt infinitae :
ergo etc.
Si dicas,
quod sunt infinitae species quoad nos, non secundum rem ;
contra :
Ponatur quod omnes species numeri sint in re ;
hoc posito,
de necessitate sequitur quod infinita simpliciter actu sunt :
ergo si omnium specierum numeri sunt in Deo ideae actu,
patet etc.
4. Item,
Deus potest infinita producere ;
sed nihil potest producere, cuius non habeat cognitionem et ideam :
ergo habet ideas infinitorum.
Sed plurium sunt ideae plures :
ergo infinitorum sunt infinitae.
5. Item,
omnibus finitis possunt excogitari plura,
quia omni finito potest excogitari aliquid maius ;
sed nec Deus nec homo habet plura cogitare his quae Deus cognoscit,
quia tunc Dei scientia non esset summa :
et si hoc,
cum cognoscat per ideas,
patet etc.
Contra
1. Augustinus, De civitate Dei XII :
sed constat quod rationes cognoscendi sciuntur :
ergo finiuntur.
Sed quaecumque finiuntur, sunt finita :
ergo etc.
2. Item,
multitudo idearum est secundum multitudinem ideatorum ;
sed constat omnia alia a Deo de necessitate esse finita actu :
ergo similiter et ideas.
3. Item,
ubi est infinitas, ibi est confusio et inordinatio ;
sed in exemplari aeterno nulla cadit confusio nec inordinatio :
ergo etc.
4. Item,
ponere infinitatem actu in creatura est ponere imperfectionem,
unde omne creatum eo est finitum, quo perfectum ;
sed omnis conditio imperfectionis est a Deo releganda :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod,
sicut dicitur in Psalmo [146, 5],
ac per hoc nec rationum,
per quas divina sapientia cognoscit ;
et quoniam non habent numerum, non sunt numerabiles :
ideo non sunt in numero finito, sed infinito.
Et concedendae sunt rationes et auctoritates ad hoc inductae.
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur,
quod omne scibile est finitum, ergo etc.,
dicendum quod omne scibile per comprehensionem est finitum comprehendenti ;
rationes autem aeternae per comprehensionem a solo Deo sciuntur,
ideo soli Deo sunt finitae.
Sed quemadmodum non sequitur :
hoc aequatur infinito,
ergo est finitum,
immo est ibi quid et simpliciter,
et potius sequitur oppositum :
ergo non est finitum ;
sic etiam in proposito iudicandum.
Rationes autem illae non sunt comprehensibiles ab aliquo intellectu finito :
ideo patet illud.
2. Ad illud quod obicitur,
quod multitudo idearum est a multitudine ideatorum,
dicendum quod,
sicut dictum est,
non venit a multitudine ideatorum in quantum creata,
sed in quantum connotata.
Idea autem non connotat ideatum secundum actualem existentiam,
sed solum secundum potentiam.
Et quia Deus potest facere infinita,
quamvis nunquam faciat nisi finita,
ideo ideae vel rationes cognoscendi sunt in Deo infinitae,
quia non tantum sunt entium vel futurorum,
sed omnium Deo possibilium.
Nihil enim potest Deus, quod non actu cognoscat.
3. Ad illud quod obicitur,
quod infinitas ponit confusionem,
dicendum quod est ponere infinitatem secundum diversitatem realem ;
et sic privat et distinctionem et ordinem,
si ponatur actu.
Sed multitudo idearum non est rerum diversarum,
sed dicit immensitatem divinae veritatis in exprimendo et cognoscendo omne quod est Deo possibile,
et hoc quidem secundum rem et actum est unum :
ideo non est confusio.
4. Ad illud quod obicitur,
quod imperfectionis est infinitas in creatura,
dicendum quod
quamvis sit imperfectionis in creatura,
non tamen est in Creatore,
quia est intelligere infinitatem per defectum et per excessum.
Infinitas per defectum potest esse in creatura ut in materia,
et hoc est imperfectionis ;
haec autem nullatenus est in Creatore.
Infinitas autem per excessum non potest simpliciter esse in creatura,
quoniam habet esse creatum et compositum et limitatum ;
Deus autem nihil horum habet,
et ideo habet infinitatem,
et haec est summae perfectionis.
QUAESTIO VI
Utrum ideae ordinem habeant.
Sexto et ultimo quaeritur, utrum in ideis sit ponere numerum ordinatum.
Et quod sic,
- Videtur Augustinus dicere :
Alia ratione conditus est homo quam equus,
quia alius est homo alius equus :
ergo cum homo sit nobilior equo,
pari ratione nobiliori idea vel ratione est conditus homo quam equus.
Sed ubi est magis nobile et minus,
ibi est ordo :
ergo etc.
2. Item,
sicut Deus per ideas cognoscit et producit res distinctas,
ita cognoscit et producit res ordinatas :
ergo sicut ponitur pluralitas in ideis ex pluralitate cognitorum et ideatorum,
ita debet poni ordo ex ordine.
3. Item,
ubi pluralitas sive distinctio, aut est ordo aut inordinatio ;
sed in Deo non cadit inordinatio nec confusio :
ergo in Deo habent ordinem.
Contra
- Ideae sunt plures,
quia per eas Deus distincte cognoscit ;
sed Deus non cognoscit unum post aliud, sed omnia simul :
ergo ideae habent in Deo simultatem.
2. Item,
si est ordo,
aut ergo prioritatis aut dignitatis aut originis :
non prioritatis,
quia tunc esset una idea altera posteriore,
quod est inconveniens dicere ;
non nobilitatis,
quia quaelibet in Deo est, summe nobilis ;
non originis,
quia si una de altera oriretur, tunc esset ibi vera distinctio secundum rem :
ergo nullo modo, ut videtur, est in eis ordo.
3. Item,
omnis infinitas
aut omnino privat ordinem
aut tollit perfectionem ab ordine, quia tollit statum et complementum ;
sed in ideis est infinitas,
ut visum est in alio problemate :
ergo aut nullus ordo aut incompletus ;
sed non incompletus,
ergo nullus.
Respondeo
Dicendum sicut tactum est in opponendo,
non est ordo in ideis sive rationibus cognoscendi ad invicem,
nec secundum rem, nec secundum rationem.
Habent quippe ordinem ideae ad ideata,
sed ad invicem non,
quoniam nec una prior altera, nec posterior,
nec est una ab alia, nec nobilior est ;
et ideo non ponitur ibi ordo.
Et ratio huius est,
quia ideae dicunt respectum ad res cognitas de ratione sui nominis.
Et quia illae sunt plures,
ideo ideae ex primo respectu nominis plures sunt.
Sed ordo dicit novum respectum et novam habitudinem,
cum una idea comparatur ad aliam.
Et quoniam, illo respectu circumscripto, qui est ad ideata,
in Deo ideae simpliciter sunt unum nec habent ordinem ad invicem ;
ideo non est concedendum,
quod ideae habeant pluralitatem cum ordine ad invicem.
[Ad obiecta]
- Ad illud quod obicitur,
quod alia est idea, quia homo alius :
ergo nobilior, quia homo nobilior equo,
dicendum quod non est simile.
Similitudo enim, eo quod ad alterum comparatur, habet distingui
sed non habet nobilitari ab illo,
nisi aliquid recipiat ab illo ad quod comparatur.
Et quoniam idea hominis nihil recipit ab homine nec idea equi ab equo :
ideo una non dicitur altera nobilior.
2. Ad illud quod obicitur,
quod Deus cognoscit res ordinatas,
dicendum quod,
quamvis ordinatas cognoscat,
tamen simul et aeque nobiliter cognoscit ;
et ideo,
sicut ponebatur distinctio in ideis, quia distincte per eas cognoscebat,
ita debet poni simultas et aequalis nobilitas, quia simul et aeque nobiliter cognoscit ;
et ita non debet poni ordo.
Sicut enim, quamvis Deus cognoscat res albas, non sunt ideae albae in Deo,
sic quamvis cognoscat ordinatas, non oportet quod sint in Deo ordinatae.
3. Ad illud quod obicitur,
quod ubi est pluralitas sine ordine ;
est confusio et inordinatio,
dicendum quod falsum est,
quia potest ibi esse simultas ;
et sic est in ideis.
Vel dicendum q
uod illud habet locum, ubi est pluralitas realis ;
non talis est in ideis, quia omnes unum sunt ;
et ideo non potest esse inordinatio.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram
et primo de hoc quod dicit in primo capitulo Magister :
Aut enim ista efflagitant specialem tractatum,
quia sunt difficilia aut quia sunt appropriata.
Si quia sunt difficilia ;
sed alia etiam sunt difficilia, sicut simplicitas, veritas et immutabilitas.
Si quia sunt appropriata ;
sed similiter sunt unitas et aequalitas.
Respondeo
Dicendum quod ista efflagitant specialem tractatum triplici ex causa :
tum quia sunt difficilia ;
tum quia multa de ipsis in Scriptura sunt determinata ;
tum etiam quia dicunt respectum ad creaturam,
et secundum has conditiones attenditur ratio causae in divina natura.
Ideo,
quia debebat facere transitum ad creaturas sive ad creationem,
et ad hoc praeexigitur in causa posse, scire et velle,
quae faciunt causam esse perfectam :
ideo tractatum istum in medio collocavit inter tractatum de Trinitate et tractatum de rerum universitate.
Sed quia huiusmodi plus se tenent cum Deo,
et adeo se tenent, quod sunt Deus ;
ideo tractatus iste in primo libro ponitur.
Dubium II
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
Videtur enim male ordinare,
quia potentia praecedit scientiam et voluntatem :
ergo male ordinat in proponendo et male in exsequendo.
Respondeo
Dicendum quod dupliciter est loqui de istis :
aut in sua generalitate aut ut concurrunt ad unum effectum.
Si in sua generalitate,
sic cum scientia sit respectu bonorum et malorum faciendorum,
prior est voluntate, quae est respectu faciendorum bonorum tantum.
Si autem loquamur de his, prout concurrunt ad unum effectum ;
sic potentia,
in quantum potens est prima, in quantum exsequens est ultima :
prius enim est posse, deinde scire, et post velle,
et postremo est facere, quod est ipsius potentiae.
Et quantum ad hunc actum Magister ponit hic ultimo loco potentiam ;
sed in exsecutione considerat ordinem secundum maiorem generalitatem et minorem.
Dubium III
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
quae scilicet sunt
Quaeritur, quomodo distinguuntur haec nomina ;
et videtur quod insufficienter enumeret,
quia non solum est ponere in divinis praedestinationem,
verum etiam reprobationem.
Respondeo
Dicendum quod huiusmodi nomina distinguuntur sic :
divina cognitio potest considerari
in se aut in comparatione ad creaturas.
Si in se :
aut prout dicit pure cognitionem per modum speculationis
aut prout dicit speculationem iunctam affectioni.
Primo modo est scientia, secundo modo est sapientia.
Vel sic :
aut dicit cognitionem simplicem aut per rationem nobilissimam.
Primo modo scientia, secundo modo sapientia.
Si autem consideretur in comparatione ad res,
hoc potest esse dupliciter :
aut connotat eventum, et sic praescientia ;
aut effectum, et hoc dupliciter :
aut in conservando sive gubernando, et sic providentia ;
aut in efficiendo, et hoc dupliciter :
aut quantum ad bonum naturae, et sic dispositio ;
aut quantum ad bonum superadditum, et sic praedestinatio,
aut quantum ad eius privationem, et sic reprobatio.
Sic quia privatio gratiae non est effectus sed defectus,
ideo reprobatio non hic numeratur,
sed continetur sub praescientiae nomine, et ipsum sibi appropriat.
Unde divisio potest sic formari :
cognitio Dei
aut est in se aut in comparatione :
si in se,
aut per rationem nobilissimam, et sic sapientia ;
aut per qualemcumque rationem, et sic est scientia.
Si in comparatione :
aut eventuum, et sic praescientia ;
aut eventuum et effectuum,
et hoc vel in gubernando, et sic est providentia ;
vel in efficiendo,
et sic,
si respectu cuius cumque naturae sit, est dispositio ;
si respectu rationalis, sic praedestinatio ;
aut eventuum et effectuum et defectuum, et sic reprobatio, quae est praescientia nominata.
Dubium IV
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
Videtur enim dicere falsum :
nam creatio significat modum actionis non relationis,
ergo creator similiter :
ergo non dicitur secundum relationem a parte modi nec a parte rei ; illud constat :
ergo nullo modo.
Item,
videtur falsum dicere,
cum dicit quod essentiam non significat, quia creatio significat aliquid :
aut ergo creatum aut increatum.
Si creatum :
ergo non dicitur de Deo ;
si increatum :
ergo cum non significet personam, significat essentiam.
Respondeo
Dicendum quod relative dici aliquid est dupliciter :
aut quia significat relationem,
sicut nomina, quae sunt in praedicamento relationis ;
aut quia habet respectum annexum :
sic, cum omnis actio dicat respectum ad passum sive factum, et passum ad agentem,
sic dicitur relative,
et sic intelligit Magister de hoc nomine « creator » ; et bene.
Aliud etiam quod dicit, quod non significat essentiam,
dicit propter hoc quod,
quamvis imponatur divinae essentiae
- et ideo de sola essentia dicitur, secundum omnes -
tamen de eo, a quo imponitur, fuit controversia.
Quidam enim voluerunt dicere
quod nomina sex generum non praedicant aliquid in Deo, sed compraedicant.
Unde actio non videtur dicere aliquid in agente, sed ab agente.
Et huic videtur consonare ratio, quia actio et passio videntur esse eadem.
Et iterum huic videtur consonare verbum Boethii, De Trinitate,
quod
Ista opinio fuit satis probabilis, et huius fuit Magister ;
et ideo dicit
quod praescientia ratione scientiae importat essentiam,
sed creator tantum relationem.
Verumtamen illud hodie communiter non tenetur.
Dicimus enim Deum esse suam actionem,
ut puta creationem.
Et quoniam essentia est divina actio ;
et hoc nomen « creator » imponitur ab actione ;
ideo non tantum impositum est essentiae, verum etiam ab essentia,
sed illam significat in relatione.
Nec Boethius, intendit dicere,
quod talia non praedicantur, sed non praedicantur absolute.
Si tamen velimus sustinere Magistrum secundum communem opinionem,
dicemus quod Magister non vult dicere
quod creatio non importet divinam essentiam,
sed quod, quantum ex vi vocabuli, non dicit essentiam absolute,
sed per modum relationis sive sub appellatione relativa.
Sed praescientia duo dicit : et scientiam et praecessionem.
Ratione scientiae dicit essentiam absolutam unde manet scientia, re ipsa non manente.
Non sic est de creatione ;
non enim est creatio, nisi etiam sit creatura.
Et secundum hoc, verbum Magistri non habet calumniam.
Dubium V
Item,
quaeritur de hoc quod dicit :
Videtur enim male dicere,
quia scientia nostra ponit res,
et quando non ponit, non est scientia,
sed opinio vel alia acceptio minus nobilis :
ergo cum de nobilitate scientiae sit ponere rem,
videtur multo fortius quod divina scientia ponat, quae est nobilissima.
Respondeo
Ad hoc breviter dicendum
quod est scientia, qua habeo cognitionem de re,
et est scientia, qua scio rem esse.
Prima scientia nec in nobis,
nec in Deo ponit existentiam rei in proprio genere, nec de praesenti nec de futuro ;
quod patet,
quia artifex habet cognitionem faciendi domum, quam nunquam faciet.
Secunda vero scientia ponit rem tam in Deo quam in nobis :
sed in nobis quia dependet,
in Deo quia connotat.
Et quantum ad primum modum loquitur Magister,
quod eadem scientia esset,
sed non respectu eiusdem, et respectu tot, respectu quot modo est quantum ad secundum modum.
Dubium VI
Item,
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
Quomodo intelligitur illud ?
Aut enim intelligitur de praesentia secundum veritatem
aut de praesentia secundum cognitionem.
Primo modo falsum est :
constans est quod antichristus non est in Deo secundum veritatem praesens.
Si secundum cognitionem,
quia habet cognitionem praeteritorum et futurorum ;
sed sic habet una anima :
ergo similiter omnia sunt ei praesentia.
Respondeo
Dicendum quod non omnia dicuntur esse praesentia Deo secundum veritatem existentiae rerum,
sed secundum cognitionem,
quia actu cognoscit praesentia, praeterita et futura ;
et circa actum suae cognitionis semper est praesentialitas,
ita quod nulla successio cognitionis Dei est in « nunc »
quod complectitur omnem successionem sine mutatione :
et ideo omnia sunt ei praesentia ex hac duplici causa.
Quamvis autem creatura habeat cognitionem de praeteritis,
quia tamen cognitio eius transit in praeteritum,
et nova generatur cognitio ex rei existentia :
ideo
non dicitur quod omnia sunt praesentia creaturae,
sicut dicitur quod omnia praesentia sunt Deo.
Et ideo non ponitur memoria in Deo,
quoniam memoria respicit praeteritum, non tantum in re,
sed ut etiam actus illius cognitionis transit in praeteritum ;
sed praescientia non dicit rationem sive actum scientiae ut futurum ;
et ideo in Deo convenienter ponitur.
