Distinctio XXX — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

« Sunt enim quaedam, quae ex tempore de Deo dicuntur ».

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de relativis, quae conveniunt Deo proprie et aeternaliter. Hic agit de his quae conveniunt Deo temporaliter et communiter, et habet haec pars duas.

In prima Magister agit de relativis, quae ex tempore de Deo dicuntur.

In secunda de his quae pluribus personis conveniunt, sed tamen appropriari possunt, ut « similis » et «aequalis », infra distinctione trigesima prima : « Praeterea considerari oportet, cum tres personae ».

Prima pars habet quatuor partes.

In prima ostendit, aliqua nomina dici de Deo ex tempore, exemplificans de pluribus.

In secunda, quia exemplum videbatur inconveniens de hoc nomine « dominus », opponit et solvit ; ibi : « Sed hic aliquis dicet, quod non ex tempore ».

In tertia vero, quia dictum videbatur falsum, quod aliquid ex tempore diceretur de Deo, ideo movet et solvit dubium, ibi : « Quomodo ergo obtinebimus, nihil secundum accidens » etc.

In quarta vero ex praedeterminatione solvit quoddam dubium in praecedentibus quaesitum, ibi : « Hic potest solvi quaestio superius proposita ».

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam eorum quae dicuntur in hac distinctione, tria quaeruntur.

Primo, utrum aliquid dicatur de Deo ex tempore.

Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum ea quae dicuntur de Deo ex tempore, dicantur per se vel per accidens.

Tertio, utrum dicantur secundum substantiam, an secundum relationem.

 

 

ARTICULUS UNICUS

                           De iis quae de Deo ex tempore dicuntur.             

 

QUAESTIO I

Utrum de Deo aliquid ex tempore dicatur.

Quod autem dicantur aliqua de Deo ex tempore, ostenditur sic.

  1. Non est dominus, nisi habeat servum ; sicut dicit Augustinus ; sed Deus dicitur dominus et non habuit ab aeterno servum, ergo ex tempore : ergo etc.
  2. Item, actioni respondet passio, ita quod sunt simul ; sed Deus creat, ergo aliquid creatur ; sed non creatur aliquid nisi ex tempore, ergo non creat nisi ex tempore : ergo etc.
  3. Item, nulli convenit esse hominem nisi ex tempore, eo quod esse hominem habet principium ; sed Deo convenit esse hominem : ergo ex tempore.
  4. Item, sicut se habet temporale ad temporale, ita aeternum ad aeternum : ergo mutata proportione, sicut se habet aeternum ad temporale, ita temporale ad aeternum. Sed aeternum sic se habet, quod dicitur de temporali, ut cum dicitur : Petrus est praedestinatus : ergo et temporale poterit dici de aeterno.

 

Contra : 1. Omne temporale est creatum, sed Deus est increatus, et horum est summa distantia ; sed illorum, inter quae est summa distantia, unum non praedicatur de altero : ergo etc.

  1. Item, omne temporale est mutabile et variabile ; sed omne illud, de quo praedicatur mutabile, ipsum est mutabile : cum igitur Deus non sit mutabilis et variabilis, patet etc.
  2. Item, nihil aeternum est ex tempore ; sed omne quod praedicatur de Deo, est Deus, et ita aeternum : ergo nihil tale potest dici ex tempore.
  3. Item, omne quod est aliquid ex tempore, incipit esse aliquid, quod non erat prius ; et omne tale est mutabile : ergo nihil tale est in Deo, ergo etc.

Si dicas, quod non praedicatur aliquid de Deo ex tempore praedicatione per essentiam vel inhaerentiam, sed per causam quae non ponit aliquid in Deo sed in effectu ; contra : Cum dicitur : Deus est creator, hoc dicitur ex tempore, et non per causam : ergo responsio illa nulla. Probatio : Omne quod dicitur de aliquo per causam, de alio dicitur per essentiam, vel inhaerentiam ; sed creator de nullo alio a Deo dicitur nec per essentiam, nec per inhaerentiam : ergo etc.

Item, quod dicitur de alio per causam, potest inferri per modum habitudinis causalis, ut : dies est sol lucens super terram, ergo dies est a sole : ergo si per causam Deus est creator, pari ratione Deus a creatura, vel e converso.

Item, quod praedicatur solum per causam non est idem illi, de quo praedicatur ; sed cum dicitur : Deus creat, actio Dei est Deus : ergo non praedicatur per causam.

Item, cum dicitur : Deus dominus, dominus non dicit aliquod genus causae, et tamen dicitur de Deo : ergo praedicta responsio non est sufficiens.

 

Respondeo : Dicendum quod aliquid dici ex tempore est dupliciter : aut quia ipsum est temporale aut quia dicit respectum ad temporale.

Primo modo nihil praedicatur de Deo per essentiam vel per inhaerentiam, sicut probant quatuor rationes ad hoc inductae ; praedicatur tamen per causam, ut si dicatur : Deus est patientia mea, vel per unionem, ut si dicatur : Deus est homo ; et hoc non ponit mutationem vel esse temporale circa Deum, sed circa creaturam.

Alio modo dicitur aliquid ex tem·pore, eo quod de ratione sui nominis dicit comparationem ad aliquid temporale, ut dominus et creator, sed tamen de sua principali significatione importat essentiam. Nam « dominus » importat dominium, quod est potestas coercendi subditos ; et haec est divina essentia. Similiter «creator » importat divinam actionem, quae est divina essentia. Utrumque tamen significat in respectu ad creaturam, et ita connotat creatum et temporale.

Quoniam ergo quod implicat in se contingens et necessarium de nominatur totum contingens ; similiter, quod aeternum et temporale totum denominatur temporale propter naturam totius copulati, quod ponit utramque partem et falsificatur pro utraque parte et pro altera ; hinc est, quod talia dicuntur ex tempore non ratione principalis significati, sed ratione connotati in creatura. Et per hoc patent quatuor argumenta sequentia. Concedendum est enim, quod non omne quod ex tempore dicitur de Deo, dicitur per causam, sed vel dicitur per causam vel per unionem vel per quamdam comparationem ad temporale. Et sic patent omnia.

 

[Ad obiecta] : 1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod temporale est creatum et mutabile, dicendum quod loquitur de temporali primo modo ; et hoc non dicitur de Deo nisi per causam vel per unionem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod omne quod praedicatur de Deo est aeternum, dicendum quod haec est duplex, quia « aeternum » potest teneri adiective, vel substantive. Si adiective, sic falsa est ; aliquid enim praedicatur de Deo, cuius duratio non est aeterna. Si substantive, vera est ; et est sensus : omne quod praedicatur de Deo, est aliquid aeternum. Nec tamen sequitur : est aeternum ; immo est ibi fallacia accidentis, sicut hic : creatio est Deus ; et Deus est aeternus : ergo creatio est aeterna ; ita et in praedicta. Aliquid enim, quod est aeternum ratione principalis significati, id est, quod est aliquid aeternum, ratione connotati dicitur temporale.
  2. Ad illud quod obicitur, quod illud quod est ex tempore, incipit aliquid esse, dicendum quod illud non est in Deo propter mutationem aliquam factam in ipso, sed in creatura : et illud determinatum est supra, distinctione octava.

 

 

QUAESTIO II

Utrum nomina, quae de Deo dicuntur ex tempore, dicantur per se vel per accidens.

Secundo quaeritur, utrum quae dicuntur de Deo ex tempore dicantur per se vel per accidens. Et quod secundum accidens, ostenditur hoc modo.

  1. Augustinus, V De Trinitate et habetur in littera : « Quod dominus esset hominis, ex tempore accidit ei ».
  2. Item, hoc ipsum videtur ratione : quia omne quod adest et abest praeter eius, de quo dicitur, corruptionem, praedicatur secundum accidens - haec est per se nota - sed omnia haec quae temporaliter dicuntur de Deo, sunt huiusmodi : ergo etc.
  3. Item, quod praedicatur per se de aliquo, semper inest illi, ergo ab oppositis, quod praedicatur de aliquo et non semper inest, praedicatur non per se, ergo per accidens ; sed talia sunt huiusmodi nomina : ergo etc.
  4. Item, omne quod praedicatur de aliquo, aut est convertibile cum subiecto, aut de ratione subiecti aut praedicatur per accidens ; sed huiusmodi nomina nec sunt de ratione Dei, nec convertibilia, ut patet de hoc nomine « dominus » : ergo etc.

 

Contra :

1. Augustinus, V De Trinitate : « Nihil secundum accidens dicitur de Deo ».

2. Item, ostenditur ratione : quia in quocumque est ponere accidens, est ponere compositionem et per consequens varietatem ; sed neutrum est in Deo : ergo etc.

3. Item, omne per accidens reducitur ad per se ; sed reductio est posterioris ad prius, non e converso, Deus autem non habet prius, nec simpliciter nec secundum quid : ergo nihil de Deo dicitur secundum accidens.

4. Item, omne quod dicitur de duobus, de uno per se, de altero per accidens, perfectiori modo dicitur de eo, de quo dicitur per se ; sed quidquid dicitur de Deo dicitur perfectissime : ergo nihil dicitur de Deo secundum accidens, ergo huiusmodi nomina non dicuntur de Deo per accidens, ergo per se.

 

Respondeo : Dicendum quod « dici secundum accidens » est tripliciter. Uno modo accidens dicitur per oppositionem ad substantiam ; et sic dicitur accidens proprietas alii inhaerens, quae non est de rei essentia. Et hoc quidem modo « nihil dicitur de Deo secundum accidens », sicut dicit Augustinus, eo quod hoc modo accidens ponit compositionem et varietatem in eo, de quo dicitur.

Alio modo « dici secundum accidens » est per oppositionem ad « per se » ; et sic dicitur secundum accidens aut quod dicitur per aliud in essentia, ut si dicatur : paries disgregat ; aut per aliquid, cui est quodam modo idem quodam modo diversum, ut puta, cum dicitur de superiori per inferius, ut : figura habet tres, vel de inferiori per superius, ut : isosceles habet tres. Hoc modo non est aliquid dici de Deo secundum accidens. Hoc enim « dici per accidens » ponit in aliquo posterioritatem et imperfectionem, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae ; Deus autem nihil habet imperfecte, nihil habet ab alio, quod sit omnino aliud, nec a superiori vel inferiori, quia haec, non cadunt in Deo.

Tertio modo « dici secundum accidens » est per oppositionem ad necessarium, ut illud dicatur accidere, quod necessario non inest. Et hoc modo huiusmodi dicuntur de Deo secundum accidens, quia non dicuntur de ipso necessario ; sed dicuntur de ipso per se, quia per comparationem ad creaturam. Comparatio autem ad creaturam per se est, quia Deus est sua actio ; sed tamen, quia Deus agit per voluntatem, quae non semper nec de necessitate coniuncta est actui, ideo non necessaria ; et quantum ad hoc cadit ibi ratio dicendi secundum accidens. Unde hic modus dicendi per accidens opponitur per se in creaturis ratione eius, quod ad dici per se sequitur necessarium in creaturis ; in Deo autem non, quoniam idem se ipso facit et voluntarie facit : et ideo in Deo non habet oppositionem ad per se.

Rationes ergo ostendentes, quod non dicuntur de Deo secundum accidens, procedunt secundum primam et secundam acceptionem.

 

[Ad obiecta] : 1. Quod autem obicitur, quod esse dominum accidit, sic intelligendum est, id est, non necessario nec semper convenit.

  1. Ad illud quod obicitur, quod absunt praeter corruptionem, dicendum quod ista definitio est accidentis, secundum quod adesse est per inhaerentiam ; sed sic non convenit Deo, ut visum est, sed solum creaturis : unde patet illud.

3-4. Ad illud quod obicitur de per se, dicendum quod loquitur de per se in creaturis. Ad per se enim in creaturis sequitur necessarium, sed non sic in Deo.

 

 

QUAESTIO III

Utrum nomina, quae de Deo ex tempore dicuntur, importent realem in Deo relationem.

Tertio quaeritur, utrum ea quae sic dicuntur de Deo ex tempore, dicantur secundum substantiam, an secundum relationem, quae sit vera relatio.

 

Et quod secundum relationem, videtur hoc modo.

  1. Sicut Pater se ipso generat, ita se ipso creat ; tamen, quamvis se ipso generet, generatio et paternitas dicitur vere in ipso secundum relationem : ergo pari ratione, quamvis se ipso creet et dominetur, tamen, quia sunt ad alterum, dicuntur realiter relative.
  2. Item, huitismodi nomina aut pure dicunt divinam substantiam aut superaddunt aliquem respectum. Si pure divinam substantiam dicunt ; sed substantia est aeterna et ab aeterno : ergo dicuntur de Deo ab aeterno, quod falsum est. Ergo superaddunt aliquem respectum, ergo relationem. Si dicas, quod non addunt respectum secundum rem sed secundum modum ; contra : Aut illi modo respondet aliquid in re, aut nihil. Si aliquid in re : ergo realiter dicuntur relative ; si nihil : ergo falsus est modus intelligendi et inconveniens modus dicendi.
  3. Item, sunt quaedam relativa secundum esse, quaedam secundum dici. Sed in relativis secundum dici est modus respectus, in relativis secundum esse est veritas respectus ; sed dominus et servus sunt relativa secundum esse : ergo utrum que importat respectum, non tantum secundum modum, sed etiam secundum rem : ergo etc.
  4. Item, dominium dictum de Deo ita bene dicit superpositionem, sicut dictum de creatura ; illa igitur superpositio aut ponitur in Deo aut in creatura ; non in creatura - constat, quia tunc idem sibi super poneretur - ergo ponitur in Deo. Sed superpositio est vere relatio : ergo etc.
  5. Item, cum dico : Deus creat, hic notatur duplex respectus, scilicet causae ad effectum et e con verso. Aut ergo uterque est in creatura aut uterque in Deo aut unus in Deo alter in creatura. Constat quod impossibile est utrumque esse in Deo, quia Deus non est effectus ; et similiter in creatura, quia creatura non est sui causa, ergo necesse est quod alter in Deo : ergo etc.
  6. Item, cum dico : Deus creat, Deus verissime est causa : et si vera ratio causae ponit veram relationem, huiusmodi nomina dicta de Deo ponunt veram relationem.

 

Contra :

  1. Dionysius : « In causalibus et causis non recipimus reciprocationem » : ergo cum Deus sit causa perfectissima creaturae, non refertur ad creaturam, quamvis e converso creatura referatur ad ipsum.
  2. Item, Philosophus dicit, quod scientia secundum esse refertur ad scibile, sed non convertitur : ergo si minor est dependentia Dei ad creaturam quam scibilis ad scientiam, ergo nulla in eo est relatio.
  3. Item, ratione videtur, quia huiusmodi nomina si dicunt relationem circa Deum, aut illa est pure divina essentia aut aliquid super additum. Si pure Dei essentia, ergo aeternum quid, ergo respectus huiusmodi nominum est aeternus : ergo de necessitate dicuntur ab aeterno.

Si autem dicunt aliquid superadditum : ergo in Deo est aliqua compositio.

4. Item, omnis relatio dicit dependentiam vel saltem ordinem et habitudinem ad illud, respectu cuius dicitur ; sed Deus non ordinatur nec terminatur : ergo nihil dicitur de Deo relative respectu creaturae.

 

Respondeo : Ad hoc intelligendum est quod « dici secundum relationem » est dupliciter : aut secundum rem, aut secundum modum. Realis autem relatio triplex est. Aliquando enim fundatur super proprietatem accidentalem, ut similitudo in duplici albedine ; aliquando super dependentiam essentialem, sicut respectus vel relatio materiae ad formam - nam, sicut dicit Philosophus, « materia hoc ipsum quod est, ad alterum est » - aliquando super originem naturalem, sicut effectus ad causam et filii ad patrem.

Prima relatio non potest esse in Deo, quia in Deo nulla est proprietas accidentalis. Secunda non potest esse in eo, quia nulla in Deo est dependentia. Tertia est in Deo, sed non respectu creaturae, sed respectu personae ; haec enim non dicit compositionem nec dependentiae inclinationem , sicut prima et secunda, sed ponit distinctionem et ordinem. Et quoniam vere una persona ordinatur ad aliam et habitudinem habet et alio modo secundum rem se habet ad unam quam ad aliam ; ideo haec relatio est in persona respectu personae, sed non respectu creaturae. Nam Deus ad creaturara non habet ordinem nec habet aliam et aliam habitudinem. Et ideo nullo modo est realiler in Deo relatio respectu creaturae.

Creatura autem ad Deum habet ordinem et habitudinem, mediante proprietate accidentali et dependentia essentiali et origine naturali : ideo secundum omnem modum refertur creatura ad Deum.

Quoniam igitur intellectus noster, cum intelligit aliquid referri ad aliquid, intelligit etiam illud comparari ad illud : ideo intelligit Deum per modum respectus et relationis, cui respectui in Deo nihil respondet nisi divina essentia ; ex parte creaturae respondet, et ideo non est vanus.

Concedendum ergo, quod huiusmodi nomina dicta de Deo non important relationem in Deo secundum rem , sed solum secundum modum intelligendi. Ex his patent quaesita.

 

[Ad obiecta] : 1. Quod enim obicitur de Patre, dicendum quod non est simile, quia Patris ad Filium est ordo et habitudo, et alia habitudo ad Filium quam ad Spiritum sanctum : Deus autem, sicut dicit Philosophus, non habet ordinem nec aliqµam habitudinem. Nam « prima causa eodem modo se habet ad omnia, quamvis alia alio et alio modo se habet ad ipsam », et in XII primae Philosophiae dicit, quod primum et summum non ordinatur ad haec creata.

  1. Ad illud quod obicitur, si non dicunt relationem, ergo pure substantiam ; dicendum, quod pure circa Deum dicunt substantiam secundum rem, sed relationem secundum modum intelligendi ; in creatura vero secundum rem.

Et quod objicit, quod vanus est intellectus, dicendum quod falsum est, quia intellectus fundatur super aliquid, scilicet super relationem creaturae, cui respondet relatio secundum dici in Deo.

  1. Ad illud quod obicitur, quod quaedam sunt relativa secundum esse etc., dicendum quod quaedam sunt relativa secundum esse ex parte utriusque extremi, ut dominus et servus in creatura ; quaedam ex parte alterius, ut scibile et scientia, et mensurabile et mensura ; sic in proposito.

4-5. Ad illud quod obicitur, quod dominus dicit superpositionem, et similiter creator causalitatem ; dicendum quod superpositio in Deo est vere superpositio et vere causalitas, quia vere alii superponitur Deus et vere efficit. Tamen illa superpositio non est vere relatio, similiter nec causalitas, sed est vere divina essentia, quia se ipsa super ponitur et efficit.

  1. Ad illud quod obicitur, quod est ibi respectus causae et effectus ; dicendum quod respectus effectus ibi est vere respectus et vere relatio, sed respectus causae non est respectus nec relatio in Deo secundum rem, sed secundum modum intelligendi, secundum rem vero substantia vel essentia.

 

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

DUB. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de his nominibus : creator, dominus et huiusmodi, quae dicit Magister : « dici de Deo ex tempore ». Videtur enim falsum, quia « dominium, ut dicit Boethius, est potestas coercendi subditos » ; sed haec est in Deo ab aeterno : ergo etc.

Item : « Dominus, ut dicit Ambrosius, est nomen naturae » : ergo si natura est aeterna, ergo et dominium.

Item, de hoc nomine « creator » obicitur, quia non dicitur lector, quia actu legit sed quia habilis est ad legendum ; sed Deus ab aeterno habilis est ad creandum : ergo etc.

Iuxta hoc quaeritur de horum nominum significatione et connotatione, et unde habent rationem connotandi, cum divina essentia sit principale significatum.

Respondeo : Dicendum quod quamvis divina essentia non habeat vere respectum ad creaturam, tamen contingit eam intelligere et significare per modum respectus ; nec tamen intellectus est vanus, propter hoc quod totam rationem respectus realis ponit in creatura. Quoniam igitur huiusmodi nomina dicunt respectum, a quo imponuntur - quamvis imponantur essentiae - ideo dicuntur secundum exigentiam illius respectus. Ideo intelligendum, quod quaedam dicunt respectum solum, ut dominus ; quaedam effectum, ut creator et iustus, et utraque sunt sub duplici differentia, quia aut important respectum ad rem praesentem aut ad rem futuram, sive ad rem in actu vel in habitu. Primo modo, quia ponunt creaturam in actu, dicunt solum respectum, cum creatura incipit ; secundo modo ab aeterno.

Secundum hoc ergo, si dominus et creator important respectum in actu, ab aeterno non possunt dici ; si autem in habitu, possunt. Tamen usus communis accipit huiusmodi nomina, ut connotant in actu ; et ideo dicit Augustinus, ea dici cum tempore.

Quod ergo dicit Boethius, intelligendum, quod est potestas coercendi subditos habitas, sed non habendos.

Quod dicit Ambrosius, patet quod non cogit, quia quamvis imponatur naturae, tamen imponitur a proprietate naturae, ut dicit respectum ad creaturas, et ideo connotat quid creatum.

Et sic patent omnia, quia ratio connotandi est modus significandi.

 

DUB. II

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « tempus non coepit ex tempore ». Videtur enim falsum, quia omne quod incipit, est temporale, et omne temporale mensuratur tempore, et omne tale coepit in tempore : ergo etc. Si tu des instantiam in perpetuis, objicitur, quod nihil magis est variabile quam tempus ; sed omne tale est temporale : ergo etc.

Item, si tempus non coepit in tempore, ergo coepit extra tempus, ergo fuit tempus extra omne tempus.

Respondeo : Dicendum quod quantum ad praesens pertinet - quia de initio temporis debet dici in secundo - differt incipere ex tempore et in tempore et cum tempore, quia « ex » dicit ordinem, et ita praesupponit tempus tamquam anterius ; et ideo nihil coepit ex tempore nisi quod sequitur tempus. In tempore dicit temporis existentiam ; sed tempus non fuit in sui initio, cum sit successivum. Ideo quae sunt aequalis durationis cum tempore, non coeperunt nec ex tempore, nec in tempore, sed cum tempore, id est, cum tempus coepit.

Si quaeras, quomodo tempus coepit, breviter dicendum quod nullo praedictorum modorum, sed coepit in sui principio, et ideo non coepit extra tempus.

Ad illud quod obicitur, quod tempore mensuratur temporale, dicendum quod temporale, quod exceditur a tempore, mensuratur et incipit in tempore, sed illud quod non exceditur, incipit cum tempore ; et ratio praedicta est.

 

DUB. III

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « nummus mutatus non est, cum coeperit esse pretium ». Videtur enim falsum, quia « esse pretium » est accidens nummi, et modo inest, et prius non inerat, ergo nummus mutatus est.

Respondeo : Dicendum quod relatio non praedicat quid absolutum, sed praedicat ordinem ad alterum ; ordo autem respicit dispositionem ordinatorum. Quaedam igitur sunt ordinabilia, ita quod utrumque est in potentia ; et tunc relatio introducitur per mutationem factam in utroque. Quaedam sunt ordinabilia, ita quod alterum, quantum est de se, in actu est, sed alterum in potentia ; sicut patet de duobus, quorum unus, qui est actu albus, actu habet proprietatem, secundum quam attenditur similitudo, et ideo, altero de non albo facto albo, fit perfecta similitudo.

Non ergo oportet, quod relatio semper inducat mutationem in utroque extremorum propter sui corruptionem vel inceptionem ; sed sufficit, quod in altero. Et ratio visa est, quia respicit duplex extremum, et quia potest unum esse de se in actu, altero existente in potentia : sicut in nummo, qui est in potestate possidentis, quod sit pignus vel pretium vel arrha secundum mutationem factam in ipso ; nec advenit nummo aliquid absolutum, sed ordo, qui ex parte nummi erat in actu, ex parte illius quod erat in potentia, fit in actu ; et ideo mutatur illud, non mutato nummo.

 

DUB. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « accidens est in creatura, cum relatio est creaturae ad Creatorem ». Videtur enim falsum, quia contingit rem intelligi, accidente remoto : ergo si relatio ad Creatorem accidit creaturae, ergo illo remoto, contingit rem creatam esse intelligi, etiam circumscripto respectu ad Creatorem.

Item, si relatio, qua creatura refertur ad Creatorem, est accidens, cum illud sit creatum, refertur, et ita per accidens : et sic de alio, et ita est abire in infinitum.

Respondeo : Dicendum quod creatura quantum ad esse primum essentialiter dependet ; et talis relatio quae exprimit illam dependentiam, non est creaturae accidentalis, sed magis essentialis. Quantum autem ad esse secundum sive ad bene esse non dependet essentialiter, quia illud bene esse accidentale est ; ideo talis relatio secundum accidens dicitur, ut filiatio, secundum quod dicit adoptionem ; et de tali intelligit Augustinus.

Ad illud quod obicitur, quod relatio relatione alia refertur, aliqui volunt dicere, quod creatura se ipsa refertur.

Tamen illud non videtur esse dicendum, quia nulla creatura est sua relatio, cum non sit summe simplex, immo hoc ipsum, quod refertur, aufert simplicitatem.

Ideo dicendum quod sicut relativa referuntur proprie, quae dicunt rem substratam cum respectu, ipsae autem relationes sive respectus non referuntur, immo magis illa alia referunt, quia non sunt entia, sed entium : sic in proposito dicendum quod ipsae relationes per se non referuntur, sed cum subiectis, ita quod unum cum alio et per aliud. Ideo non est ultra quaerere aliud, quo referuntur.

 

DUB. V

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Nec tamen dicimus, Spiritum sanctum referri ad se ». Videtur enim posse referri, quia Spiritus sanctus est donum, et donum refertur ad donantem ; et ipse est donans : ergo necessario concluditur, quod refertur ad se.

Respondeo : Dicendum quod hoc nomen « spiritus » dicit relationem secundum esse ; et ideo, quia relatione secundum esse nihil refertur ad se ipsum secundum idem, nullo modo Spiritus sanctus, in quantum spiritus, ad se refertur. Sed donum non tantum importat relationem secundum esse, ut puta cum dicit auctoritatem in dante, sed etiam secundum modum dicendi, ut quando dicit largitatem et potestatem in communicante ; et quia taliter potest secundum modum intelligendi comparari ad se ut datum, in quantum datum, dicitur ad se, in quantum dans, non. Ideo concedit, quod appellatio « dati » vel « donati » refertur ad Spiritum sanctum, non autem « spiritus sanctus ».