Distinctio XXXII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXXII
« Hic oritur quaestio ex praedictis deducta ».
DIVISIO TEXTUS
Supra posuit Magister appropriata, in quorum explanatione dixit, Spiritum sanctum esse concordiam, quia Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto ; ideo hic movet quaestionem de illa locutione. Et hoc facit in ista distinctione. Habet autem haec distinctio tres partes.
ln prima movet Magister principalem quaestionem prius positam scilicet utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto.
In secunda vero movet aliam quaestionem huic consimilem, quae facit ad eius explanationem, et hoc facit ibi : « Praeterea diligenter investigari oportet », et est illa quaestio : utrum Pater sit sapiens sapientia genita.
In tertia redit ad principalem quaestionem determinandam, et hoc facit ibi : « Praeterea diligenter notandum est ».
Prima pars habet duas partes.
In prima Magister movet quaestionem et opponit.
In secunda vero respondet quaestioni, sed non respondet obiectioni, ibi : « Huic quaestioni, cum altitudinem ».
« Praeterea diligenter investigari oportet ». Haec est secunda particula, in qua determinat Magister quaestionem annexam, scilicet utrum Pater sit sapiens sapientia genita. Et quia ad determinationem huius quaestionis tria alia dubia concurrunt, ideo habet haec pars quatuor partes secundum quatuor dubitationes, quas movet et determinat.
Et primo determinat istam quaestionem : utrum Pater sit sapiens sapientia genita, quam determinat in partem negativam.
Secundo vero determinat aliam quaestionem : utrum Filius sit sapiens sapientia ingenita, quam determinat in partem affirmativam, ibi : « Post haec quaeri solet » etc.
Tertio movet hanc quaestionem : utrum Filius sit sapiens per se ipsum vel se ipso, quam determinat per distinctionem, quod se ipso potest teneri originaliter, vel formaliter, et hoc ibi : « Quaeri autem solet, utrum Filius » etc.
Quarto movet hanc quaestionem : utrum Pater duplicem habeat sapientiam, quam determinat in partem negativam ostendens, hanc quaestionem et eius rationem non esse responsione dignam, et hoc facit ibi : « Post haec quaeri solet a quibusdam, utrum una tantum sit sapienta ».
« Praeterea diligenter notandum est ». Haec est particula tertia, in qua redit Magister ad quaestionem primo positam, et habet haec pars duas partes.
In prima obicit accipiens rationem ex determinatione alterius quaestionis.
In secunda vero loco solutionis suam insufficientiam ostendit et hanc quaestionem determinandam lectori relinquit, et hoc ibi : « Difficillimam mihi hanc quaestionem fateor ».
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam praesentis distinctionis duo principaliter quaeruntur secundum duas quaestiones, quas determinat Magister.
Primo quaeritur de hac locutione : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Secundo quaeritur de ista alia : Pater est sapiens sapientia genita.
Quantum ad primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum illa locutio sit admittenda.
Secundo quaeritur, in qua. habitudine construatur ille ablativus.
ARTICULUS I
De locutione : « Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto ».
QUAESTIO I
Utrum haec locutio sit admittenda : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Quod autem sit admittenda, ostenditur auctoritate et ratione.
- Primo auctoritate sic : Augustinus, VI De Trinitate : « Non est aliquis duorum, quo genitus gignente diligitur genitoremque suum diligit » : si ergo est aliquis, et non est Pater vel Filius, ergo est Spiritus sanctus.
- Item, Hieronymus, super Psalmum 17, 1 : « Spiritus sanctus est amor Patris ad Filium, et Filii ad Patrem » ; sed amore, qui est Patris ad Filium, Pater amat Filium, et e converso : ergo etc.
- Item, Bernardus, De amore Dei : « Amas te, inquit, amabilis Domine, cum a Patre et Filio procedit Spiritus sanctus, amor Patris ad Filium, et Filii ad Patrem, et tantus amor, ut sit unitas ».
- Item, ratione ostenditur sic : Magister Hugo de sancto Victore facit talem rationem in epistola quadam ad Bernardum : « Si recte diceris amare amore, qui a te procedit, cur non Pater et Filius recte dicuntur amare amore, qui ab ipsis procedit » ? Et iterum ibidem : « Si Spiritus sanctus esset amor cordis tui, sicut Patris et Filii, quis, quaeso, posset negare, Spiritu sancto, hoc est amore tuo, te diligere » ?
- Item, alia ratione videtur sic : sicut se habet verbum ad dicere, sic amor ad diligere ; sed Pater Verbo suo, quod ab ipso procedit, dicit se et omnia, quia Pater Verbo suo, quod ab ipso procedit, se ipsum declarat : ergo Pater et Filius amore, qui ab ipsis procedit, se ipsos diligunt.
- Item, sicut filius non potest produci nisi generando, sic nec amor nisi diligendo : ergo Pater et Filius diligendo se producunt Spiritum sanctum, qui est amor personalis : aut igitur diligendo amore, qui est Spiritus sanctus aut qui non est Spiritus sanctus. Si amore qui non est Spiritus sanctus, aut amor ille est essentialis aut personalis : non personalis, quia tunc essent duae personae in divinis, quibus conveniret amor proprie, quod est im possibile ; similiter nec essentialis, quia ille est Spiritus sanctus. Et iterum, si essentialis, tunc ergo, cum conveniat Spiritui sancto, Spiritus sanctus similiter produceret. Restat igitur, quod producant Spiritum sanctum diligendo se amore, qui est Spiritus sanctus : aut igitur diligendo se aut diligendo aliud a se. Non aliud, quia tunc aliud exigeretur ad productionem Spiritus sancti : ergo diligendo se Spiritu sancto, producunt Spiritum sanctum : ergo Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Contra : 1. Diligere idem est quod velle bonum, et velle idem est quod esse : ergo cum haec sit falsa : Pater et Filius sunt Spiritu sancto, haec similiter : diligunt se Spiritu sancto.
- Item, sicut se habet sapere ad Patrem respectu Filii, ita diligere ad Patrem et Filium respectu Spiritus sancti ; sed haec est falsa : Pater est sapiens sapientia genita : ergo et illa similiter.
- Item, omne plurale infert singulare ; sed haec est falsa : Pater diligit se Spiritu sancto : ergo et prima. Si dicas, quod diligere tenetur notionaliter ; contra : Nulla notione contingit mutuo reflecti unam personam super aliam ; sed secundum dilectionem est mutua reflexio in praedicta locutione : ergo diligere non tenetur notionaliter : ergo idem quod prius.
- Item, nulla notio convenit tribus ; sed diligere Spititu sancto convenit tribus. Nam Pater diligit Spiritu sancto, et Filius diligit Spiritu sancto, et Spiritus sanctus diligit Spiritu sancto, quia se ipso : ergo non tenetur notionaliter : ergo idem quod prius.
- Item, Pater et Filius eodem amore diligunt se et nos ; sed dilectio Dei ad nos est essentialis, cum connotet effectum in creatura : ergo similiter cum dicitur : diligunt se.
- Item, si tenetur notiorialiter, quaero, pro qua notione ? Non est dare nisi spirationem : aut ergo active aut passive. Si active : ergo idem est « diligunt se » quod « spirant » sed haec falsa : spirant Spiritu sancto, ergo et prima. Si passive ; contra : Illa non praedicatur de Patre et Filio, sed de solo Spiritu sancto. Si dicas, quod denominative praedicatur ; contra : Omnis proprietas, quae de persona praedicatur in divinis in concretione, praedicatur et in abstractione : ergo cum processio non conveniat Patri et Filio in abstractione : ergo nec denominative.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum quod quidam praedictam locutionem simpliciter negaverunt et dixerunt, omnes consimiles retractatas esse a beato Augustino in sua simili, in hac scilicet : « Pater est sapiens sapientia genita ».
Sed haec solutio non potest stare, quia non solum Augustinus eam dicit, sed etiam alii Sancti, quorum dicta Augustinus non retractat.
Ideo fuerunt alii qui eam simpliciter concesserunt, dicentes hanc locutionem debere intelligi per appropriationem, non per proprietatem, ut sit sensus : Pater et Filius diligunt se amore, qui appropriatur Spiritui sancto,
Sed ista solutio non potest stare, quia tunc similiter haec esset concedenda : Pater et Filius sunt boni Spiritu sancto ; cum Spiritui sancto approprietur bonitas, quae tamen nullo modo conceditur. Igitur prima opinio non potest stare, quae simpliciter tales locutiones negat, cum multiplex auctoritas eas dicat ; similiter sequens, quae eas simpliciter concedit, non potest stare, cum multiplex ratio contradicat.
Restat igitur eligere opinionem mediam, scilicet quod uno modo sit vera, alio modo falsa. Nam hoc quod est « diligere » potest teneri essentialiter vel notionaliter. Secundum quod tenetur essentialiter, sic dicit voluntatis complacentiam, quae communis est tribus. Secundum quod tenetur notionaliter, sic dicit voluntatis fecunditatem ad producendam personam ex se, quae quidem fecunditas solum est in duobus, quamvis voluntas sit in tribus. Si ergo teneatur essentialiter, falsa est locutio, quia tunc sequitur quod Pater et Filius sunt Spiritu sancto. Et in hoc sensu pronomen cum verbo construitur reciproce. Si autem notionaliter, vera est, sicut probant rationes ad oppositum. Et in hoc sensu pronomen construitur cum verbo retransitive. Unde sensus est : Pater et Filius diligunt se, id est, Pater diligit Filium et Filius Patrem : et tunc vera est locutio, quia amor, qui est Spiritus sanctus, est amor nectens Patrem cum Filio et e converso ; et tunc non licet inferre : ergo Pater diligit se Spiritu sancto.
[Ad obiecta] : 1-3. Ex hoc patent tria prima. Nam primum procedit secundum quod « diligere » tenetur essentialiter ; secundum similiter, nam « sapere » non dicitur notionaliter, sicut « diligere », sed vel est commune vel appropriatum ; tertium similiter, quia procedit secundum quod obliquus construitur reciproce, et tunc diligere tenetur essentialiter.
Ad illud quod obicitur, quod non possit teneri notionaliter, intelligendum est quod sicut generatio dupliciter potest significari, uno modo, ut dicit emanationem, alio modo, ut dicit modum emanandi superaddita expressione ; et primo modo per hoc verbum « generare », secundo modo per hoc verbum « dicere » significatur, sic et spiratio dupliciter potest significari. Primo modo per hoc verbum quod est « spirare » ; secundo modo per hoc verbum quod est « diligere ». Quemadmodum enim « dicere » importat generationem et ulterius quamdam expressionem circa personam, sic et « diligere ». Unde sicut « dicere » importat actum generandi et declarandi sive exprimendi, et ratione actus declarandi dicitur : Pater se dicit Verbo, hoc est, se declarando sive exprimendo generat Verbum, vel generando Verbum se exprimit Verbo, sic et in proposito « diligere » importat actum connectendi sive concordandi et spirandi, et ratione actus connectendi dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, hoc est, invicem concordando spirant Spiritum sanctum, vel spirando Spiritum sanctum invicem connectuntur. Ex his patent obiecta. Quod enim obicitur de mutua reflexione, patet responsio quia haec est ratione actus essentialis cointellecti.
4-5. Ad illud quod obicitur : quod diligere Spiritu sancto convenit tribus et dicitur respectu creaturae, dicendum quod non convenit tribus ratione spirationis, quam importat ; et ideo, quamvis dicatur respectu creaturae, non tamen dicitur essentialiter omnino, sed connotat aliquid essentiale ; dicit tamen notionem ratione respectus, quem importat ad personam, sicut supra dictum est de Verbo et Dono.
- Ad illud quod ultimo obicitur, pro qua notione stat, patet quod stat pro communi spiratione ; tamen non licet pro eo ponere verbum spirandi, quia alio modo importat illam notionem. Unde sicut conceditur haec : Pater dicit Verbo, non tamen haec : Pater generat Filio, et tamen dicere importat ipsam generationem ; sic in proposito intelligendum est.
QUAESTIO II
In qua habitudine ille ablativus construatur, si dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Secundo quaeritur, in qua habitudine construatur ille ablativus, cum sic dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Et quod in habitudine formae videtur.
- Per simile, quia Petrus diligit amore a se procedente formaliter : ergo pari ratione Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto formaliter.
- Item, nihil denominat aliquid, ad quod comparatur ut ad principium solum, nisi comparetur ut informans - nam quamvis cursus sit a Deo, non tamen dicitur currere - sed amor est a Patre et Filio, et illo dicuntur amare : ergo amor est in ratione formae.
- Item, omni nexu aliqui nectuntur formaliter ; sed Spiritus sanctus est nexus : ergo aliqui illo nectuntur, et non nisi Pater et Filius : ergo etc.
- Item, omni albedine aliquis est albus formaliter, ergo omni amore aliquis est amans formaliter ; sed non est amans formaliter amore, nisi ille cuius est amor : cum ergo Spiritus sanctus sit amor Patris et Filii, patet etc.
Contra : 1. Omne quod diligit formaliter alio a se, habet diligere solum per participationem : ergo si Pater et Filius diligunt formaliter alio a se, ergo diligunt per participationem. Sed hoc est inconveniens : ergo etc.
- Item, si aliquis diligit aliquo formaliter, illo circumscripto, impossibile est intelligere amorem in eo sive ipsum amare : ergo si Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, impossibile est intelligere Patrem amare, non intellecto Spiritu sancto ; sed hoc est falsum : ergo et primum.
- Item, nulla hypostasis est forma ; sed amor, qui est Spiritus sanctus, est hypostasis : ergo non est forma, ergo nullus illo amore diligit formaliter.
- Item, nullum relativum potest esse forma sui correlativi - quia ex forma et formato fit unum, relativum autem distinguitur a correlativo - sed amor, qui est Spiritus sanctus, correlative se habet ad Patrem et Filium : ergo etc.
- Item, omnis forma est ante illud cuius est forma ; ergo si Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto formaliter, amor ille praecedit diligere Patris et Filii. Sed hoc falsum est, quia dilectio producitur : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod aliquorum positio fuit, quod ablativus ille construitur in ratione signi, non in ratione formae. Nam Spiritus sanctus se habet per modum producti respectu dilectionis Patris et Filii, et ideo illius est signum. Unde dicunt, quod is est sensus locutionis : Pater et Filius diligunt se ; et huius signum est, quia concorditer spirant Spiritum sanctum, qui est amor unicus et indivisus.
Sed haec positio non est sufficiens. Nam si ablativus posset construi vere in ratione signi cum verbo ; tunc haec esset vera : Pater et Filius diligunt se amore creato, quia amor creatus signum est illius ; quam nullus concedit.
Si dicas, quod istud non est signum ita propinquum ; obicitur, quod tunc haec esset vera simpliciter : Pater est sapiens sapientia genita, cum sapientia genita sit maxime signum sapientiae in Patre generante.
Aliorum positio fuit, quod ablativus ille construitur in ratione formae. Dicunt enim, quod diligere se nihil aliud est, dictum de Patre et Filio, quam invicem connecti. Et quoniam nexu formaliter connectuntur, et Spiritus sanctus est ille nexus ; ideo, formaliter loquendo, ista est vera : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, sicut haec formaliter est vera : Pater et Filius nectuntur nexu.
Sed haec positio non potest omnino stare, quia cum dicitur : Pater et Filius nectuntur, aut « nectuntur » dicit aliquid, quod sit in Patre et Filio a Spiritu sancto, aut quod est in eis ut principium Spiritus sancti. Si quod est in eis a Spiritu sancto : ergo Pater et Filius aliquid recipiunt a Spiritu sancto ; si aliquid, cum non possint recipere partem, ergo totum : ergo sunt a Spiritu sancto, quod est inconveniens. Restat ergo, quod hoc quod est « nectuntur » dicat aliquid, quod est in Patre et Filio ut principium Spiritus sancti - quamvis enim sit passiva secundum modum, activa est secundum rem - et si hoc, Spiritus sanctus comparatur ad connexionm ut ad principium, non ergo ut in ratione formae omnino.
Patet igitur, quod prima positio dicit minus sufficienter ; secunda dicit nimis abundanter, quia nimis exprimit. Et prima fuit Magistri Simonis Tornacensis ; secunda fuit Magistri Gulielmi Antisiodorensis. Et licet neutra sit omnino sufficiens, tamen utraque habet in se aliquid veritatis. Nam prima dicit, quod Spiritus sanctus se habet ad Patrem et Filium per modum producti ; et hoc quidem verum est. Secunda dicit, quod amor comparatur ad amantes ut in ratione formae : et hoc quidem verum est.
Et ideo ex his duabus positionibus, quarum una est insufficiens et alia excedens, colligitur media positio sobria et sufficiens ; videlicet quod ille ablativus construitur in ratione effectus formalis, si licet nominare effectum quod est ex principio. Et haec fuit positio Magistri Hugonis de sancto Victore, qui hic clare vidit veritatem. Unde redarguit illos, qui reputant hanc quaestionem insolubilem. Unde dicit, quod, sicut cum dicitur : ego diligo te amore a me procedente, ibi est constructio in ratione effectus formalis ; sic in proposito. In hoc tamen est differentia, quia amor a te procedens est in te requiescens ut uniens et inhaerens, quia est accidens ; sed in divinis amor a Patre et Filio procedens est in eis requiescens ut uniens, non tamen ut inhaerens, quia non est accidens, sed substantia et hypostasis ; et ideo adhuc minus habet rationem formae.
Concedendae ergo sunt rationes ad hoc inductae, quia ablativus habet aliquo modo rationem formae.
Quod tamen ultimo obicitur, non valet, quia omnis albedo est forma ; sed aliquis amor est hypostasis.
[Ad obiecta] : 1-2. Ad illud ergo quod in contrarium obicitur : si formaliter alio diligunt, ergo per participationem, dicendum quod diligere alio per essentiam facit participationem, sed alietas personalis non. Unde Hugo : « Animus humanus amor non est, sed ab ipso procedit amor, ideo se ipso non diligit ; Pater vero amor est et Spiritus sanctus eius amor est, ideo diligit se ipso ; diligit etiam Spiritu sancto » ; et ideo patet quod non per participationem.
Et ideo patet sequens ; quia enim Pater se ipso diligit amore essentiali, ideo potest intelligi amare Pater, Spiritu sancto non intellecto ; non sic autem est de amore notionali.
3-4. Rationes sequentes procedunt de forma, secundum quod habet perfectum actum formae. Formae enfm est inhaerere, et ideo non est hypostasis ; ideo etiam non distinguitur. lbi vero ablativus cadit ab actu formae, qui est inhaerere, et tenet actum formae, qui est unire.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod forma praecedit illud cuius est forma, dicendum quod loquitur de forma, secundum quod habet rationem causae, quia si praecedit ; sed ablativus cadit a ratione causalitatis, quia construitur per modum effectus formalis. Patet ergo quod quodam modo est ibi ratio formae, quodam modo ratio signi ; et in hoc patet responsio ad omnia quaesita.
ARTICULUS II
De locutione : « Pater est sapiens sapientia genita », et de alia : « Pater est potens virtute, quam genuit ».
Consequenter est quaestio principalis de hac locutione : « Pater est sapiens sapientia genita «. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum illa locutio sit admittenda.
Secundo, ad intellectum huius, utrum sit haec admittenda : « Pater est potens virtute, quam genuit ».
QUAESTIO I
Utrum recte dici possit : Pater est sapiens sapientia genita.
Quod autem prima locutio sit ad mittenda, ostenditur hoc modo.
- I ad Corinthios 1, 24 : Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam ; sed unusquisque est sapiens sua sapientia- : ergo si Christus est sapientia Patris et est sapientia genita, Pater est sapiens sapientia genita.
- Item, Augustinus, VI De Trinitate : « Filius est ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei, ubi omnia novit » ; sed unusquisque artifex est sapiens sua arte : ergo Pater est sapiens Filio : ergo etc.
- Item, hoc videtur ratione per simile : quia omnis amans a quo procedit amor, est amans amore a se procedente : ergo omnis sapiens a quo procedit sapientia, est sapiens sapientia a se emanante ; sed Pater est huiusmodi : ergo etc.
- Item, Augustinus, XV De Trinitate : « Novit Deus Pater omnia in se ipso, novit et in Filio » : sed idem est nosse omnia et sapientissimum esse : si ergo omnia novit in Filio, non tantum se ipso, sed etiam Filio est sapiens.
- Item, Deus Pater omnia dicit Verbo, sicut dicit Augustinus, XI Confessionum : « Verbo tibi coaeterno dicis quaecumque dicis » ; sed « dicere, ut dicit Anselmus, est intelligere » : ergo Pater omnia intelligit mediante Verbo : ergo cum idem sit esse sapientem et intelligere, patet etc.
Contra :
- In divinis sapere est esse : ergo si Pater est sapiens sapientia genita ; ergo est sapientia genita ; hoc autem falsum est : ergo et primum.
- Item, non intellecta generatione, adhuc est intelligere Deum sapientem : ergo sapientia genita non est ratio sapientiae Dei.
Respondeo : Dicendum quod sine distinctione, cum esse sapientem dicatur essentialiter, quod locutio est simpliciter falsa ; et si alicubi legitur ab aliquo Sancto, est exponenda. Unde Augustinus, in libro Retractationum, illam retractat, dicens quod melius illam quaestionem in libro De Trinitate tractavit, ubi scilicet dicit contrarium, ostendens illam rationem non valere : si Pater fuit sine Filio, cum Filius sit eius sapientia, Pater fuit insipiens ; quia sapientia non tantum convenit, Filio, sed Patri et Filio et Spiritui sancto. Et hoc ipsum dicit, De Trinitate in pluribus locis, sed maxime in VI et XV.
[Ad obiecta] : 1-3. Ad illud ergo quod obicitur, quod Filius est sapientia et ars Patris, dicendum quod ista conceditur : Filius est sapientia Patris sapientis ; nec tamen ista : Pater est sapiens sapientia genita. Unde notandum quod, cum dicitur «sapientia alicuius », hoc dicitur dupliciter : aut sicut subiecti, ut albedo Petri, aut sicut principii ; genitivus enim originem importat. Quoniam ergo Filius est sapientia habens originem a Patre, ideo haec est vera : Filius est sapientia Patris. Cum autem dicitur : Pater est sapiens sapientia genita, ablativus construitur in ratione alicuius causalitatis, vel in habitudine formae vel principii, et maxime formae ; et ideo falsa est, quia Filius nec forma nec principium est Patris.
Si tu quaeras, quare non construitur in ratione formalis effectus, sicut amor cum amante, a quo procedit, dicendum quod non est simile. Et huius duplex est ratio, una communis alia specialis : communis, quae sumta est a creaturis, quoniam quidam sunt actus, qui dicunt motum a rebus ad animam, ut sapientia, quidam ab anima ad res, ut amare. Ideo comparatio maris ad amantem est in ratione exeuntis non in ratione impartientis, et ideo amor de se importat formam et effectum ; sed sapientia quia dicit ut « ad » intelligentem, non ut « ab » intelligente, ideo ablativus tantum importat formam non effectum : et ideo est locutio falsa.
Alia ratio est specialis in divinis, quia amor procedens est amor proprie non per appropriationem, et diligere est similiter dictum notionaliter, unde importat originem, ut supra monstratum est ; sed sapientia semper essentialiter, et hoc quod est esse sapientem nullo modo dicitur notionaliter, quia nullo modo importat originem. Et ideo est locutio falsa.
- Ad illud quod obicitur, quod Pater novit omnia in Filio, dicendum quod differt dicere : « novit Filio » et « in Filio ». Nam cum dicitur : « novit Filio », ablativus importat rationem formae vel principii cognoscendi ; et ideo falsa est simpliciter. Haec tamen est distinguenda : « novit in Filio », quia praepositio « in » cum suo causali potest determinare hoc verbum « novit » in comparatione ad subiectum ; et tunc est locutio falsa ; est enim sensus, quod Filius sit Patri ratio cognoscendi. Vel potest verbum determinare in comparatione ad obiectum ; et tunc vera est, et est sensus, quod Filius sit rebus cognitis ratio et exemplar et causa exemplandi. Et quod iste possit esse sensus locutionis, patet. Qui enim perfecte cognoscit aliquem, cognoscit omne quod est in illo : si ergo Pater perfecte cognoscit Filium, et in Filio sunt omnia, ergo omnia cognoscit in Filio. Nec tamen ex hoc sequitur, quod sit sapiens Fillo, quia tunc significatur, quod Filius sit ratio cognoscendi ipsi Patri.
- Ad illud quod obicitur ultimo, quod Pater dicit omnia Verbo, dicendum quod hoc quod est « dicere » importat originem, importat etiam effectum in creatura, quem efficit per Verbum ; sed intelligere non importat de se nisi solummodo actum essentialem, ita quod nec importat de se respectum ad personam nec ad creaturam. Ideo non omnino idem est dicere « dicit omnia Verbo », et « intelligit omnia Verbo » : dicere enim idem est quod intelligere, sed amplius importat.
QUAESTIO II
Utrum recte dici possit : Pater est potens potentia sive virtute, quam genuit.
Secundo quaeritur, utrum haec locutio sit admittenda : Pater est potens potentia, quam genuit, sive virtute.
Et videtur quod sic.
- Quia quicumque operatur per aliquem et non potest operari sine eo, habet potentiam ab eo ; sed Pater operatur per Filium et non potest operari sine Filio : ergo etc.
- Item, in divinis idem est virtus et operatio, ergo cum Pater operetur per Filium, potest per Filium ; sed quicumque potest per alterum, est potens potentia illius : ergo Pater est potens potentia genita.
- Item, sicut se habet nosse ad sapientiam, ita operari ad potentiam ; sed bene sequitur : iste novit per ilium, ergo est sapiens per illum ; ergo bene sequitur : iste operatur per illum ; ergo habet potentiam ab illo sive per illum : ergo etc.
- Item, cum dicitur : Pater operatur per Filium, haec praepositio « per » aut importat causam aut instrumentum. Non instrumentum, quia tunc Filius non vere cooperaretur Patri ; et iterum, esset indigens, si ageret per instrumentum : ergo in ratione causae. Et si hoc, ergo Filius dat operari Patri : ergo et potentiam operandi. Si tu dicas, quod non dicit rationem. causalitatis, sed subauctoritatis ; cum ergo similiter habeat Spiritus sanctus subauctoritatem in operando, sicut Filius, qua ratione dicitur Pater operari per Filium, eadem ratione et per Spiritum sanctum. Si dicas, quod hoc est dictum per appropriationem ; quaero rationem appropriandi. Cum enim operatio sit per potentiam, et potentia approprietur Patri, non Filio, non ergo Filio poterit appropriari operari per Filium.
- Item, cum immediata causa operationis sit voluntas, et illa approprietur Spiritui sancto, videtur quod magis debeat dici operari per Spiritum sanctum, quam per Filium.
Contra :
- Idem est esse potentem quod esse : ergo si Pater est potens potentia genita, ergo habet esse ab illa.
- Item, potentia appropriatur Patri, ergo nec per proprietatem nec per appropriationem convenit Filio ; ergo talis locutio magis est impropria quam ista : Pater est sapiens sapientia genita.
- Item, potentia, qua aliquis est potens, secundum ordinem intelligendi antecedit posse ; sed generatio secundum ordinem intelligendi sequitur posse : ergo haec est omnino falsa : Pater est potens potentia genita.
Respondeo : Dicendum quod haec est simpliciter falsa : Pater est potens potentia genita, et magis impropria quam aliqua praedictarum.
Ad intelligentiam autem obiectorum notandum, quod haec regula consuevit dari de hac praepositione « per », quod cum verbo absoluta importat auctoritatem, ut cum dicitur : iste est bonus per illum, vel sapiens vel potens. Cum verbo vero transitivo importat sub auctoritatem, ut rex punit per ballivum. Dicendum est igitur quod haec est falsa : Pater est potens per Filium ; haec tamen est vera : Pater operatur per Filium. Et non valet argumentum : operatur per illum, ergo potest per illum, quia « per » primo importat causalitatem respectu effectus, et postmodum respectu Patris.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod qui operatur per aliquem, potest per illum, dicendum quod falsum est, quia hoc non est, quod habeat potentiam ab illo, sed quod habet potentiam cum illo indivisam et dat illi posse ; ideo per illum operatur et non potest sine illo.
- Ad illud quod obicitur, quod non differt operatio et potentia in Deo, dicendum quod verum est per comparationem ad Deum ; differt tamen quantum ad effectum connotatum.
- Ad illud quod obicitur, quod sequitur : novit per Filium, ergo est sapiens per Filium, ergo etc., dicendum quod non est simile de nosse et operari. Quamvis enim nosse sit verbum transitivum, tamen non connotat effectum, sicut operari ; et ideo « per » non potest cum ipso importare subauctoritatem : ubi enim est subauctoritas, notatur quod aliquid sit a duobus et ab uno per alferum. Et sic patet illud.
4-5. Ad illud quod obicitur, utrum dicat rationem causae vel instrumenti, dicendum quod neutrum dicit proprie, sed subauctoritatem, quae importat rationem utriusque quantum ad id quod est ibi completionis.
Quod obicitur, quod Filio non appropriatur operari per ipsum, responsio est, quod operatio est per virtutem, et virtus appropriatur Filio, sicut dicitur I ad Corinthios 1, 24 : Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam. Ratio autem, quare virtus Filio appropriatur, est quia virtus est ultimum potentiae sive est potentia ultimata. Quoniam igitur Filius producitur a Patre secundum omnimodam perfectionem potentiae, quia generare est actus perfectae potentiae - perfectum est enim unumquodque, quando potest generare tale quale ipsum est - quia igitur Filius accipit potentiam producendi aeque perfectum, sicut ipse et Pater est, ut Spiritum sanctum : ideo virtus ei appropriatur ; ideo dicitur « virtus Patris » et « dextera », et Pater operari per Filium.
Aliter potest dici, quod virtus dicit immediatiorem ordinationem ad actum quam potentia, quia potentia ordinatur ad opus per dispositionem, et Filio appropriatur dispositio, ideo et potentia disposita. Et sic patent omnia quaesita.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
DUB. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de ratione Augustini, quae ponitur in littera : « Si Pater est sapiens sapientia genita, quam genuit, et hoc est ei esse quod sapere, ergo est sapientia genita ». Videtur enim istud argumentum non valere, quia illud non valet : hoc est Patri esse quod operari ; sed operatur per Filium : ergo est per Filium. Ergo nec similiter illud argumentum valet. Si tu dicas quod non est simile, quia operari connotat effectum ; obicitur, quod idem est Patri « esse » quod « esse Patrem » ; sed tamen istud argumentum non valet : Pater deitate est Deus, ergo deitate est Pater : ergo similiter non valet hoc argumentum : est sapiens sapientia genita, ergo est sapientia genita.
Respondeo : Dicendum quod argumentum Augustini est necessarium : quoniam « esse sapientem » et « esse » in divinis non differunt modo dicendi a parte rei, sed solum a parte nostra. Non sic autem est esse et operari, quoniam, etsi operari quantum ad principale significatum sit idem quod esse, tamen quantum ad connotatum differt et potest esse extraneum, et ita potest ibi esse accidens. Tamen hoc quod est « esse Deum » et « esse Patrem », quamvis non differant quantum ad essentiam vel modum essendi, differunt tamen quantum ad modum se habendi, qui vere est in divinis, scilicet absolutum et comparatum ; et ideo non transit paternitas in substantiam, sicut sapientia ; ideo habet alium modum dicendi, qui potest esse extraneus respectu alicuius attributi. Ideo ibi est accidens, non autem in argumento Augustini.
DUB. II
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Pater non est sapiens sapientia genita, sed ingenita ». Videtur enim male dicere, quia sicut aeternitas appropriatur Patri, ita sapientia Filio ; sed aeternitas non debet dici ingenita, sicut dicit Anselmus, in libro De Incarnatione Verbi : ergo nec sapientia potest nec debet dici ingenita. Item, si potest dici sapientia ingenita, pari ratione potest dici sapientia procedens ; et ita videtur, quod sapientia sit appropriabilis Spiritui sancto, sicut et Filio.
Iuxta hoc quaeritur, quare non dicitur « potentia de potentia », sicut « sapientia de sapientia » ?
Respondeo : Dicendum quod sapientia est de nominibus mediis, quae sunt nata supponere pro persona. Et ideo sicut dicitur « Deus de Deo », et « Deus genitus » et « ingenitus », ita dicitur etiam sapientia ; non tamen ita proprie, quia nomen abstractum est quodam modo. Magis tamen dicitur « sapientia de sapientia » quam « aeternitas de aeternitate », quia aeternitas significat in maiori abstractione quam sapientia, et ideo magis abstrahit a ratione originis. Secundum hoc etiam est concedendum, quod possit dici « sapientia procedens », licet adhuc minus proprie. Nec valet illud argumentum ; quamvis enim sapientia non sit appropriabilis Spiritui sancto, tamen per determinationem ad iunctam potest trahi.
Ad illud : quare non dicitur « potentia de potentia », dicendum quod non ita proprie dicitur sicut « sapientia de sapientia ». Quoniam sapientia appropriatur Filio, qui est ab alio et ab alio habet omne quod habet, ergo et sapientiam ab illo habet : ideo « sapientia genita » ex sua appropriatione praesupponit « sapientiam ingenitam ». Sed potentia appropriatur Patri, qui non est ab alio ; ideo non sic dicitur « potentia de potentia », vel « potentia genita ».
DUB. III
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus in libro Retractationum et ponitur in littera : « Melius istam quaestionem in libro de Trinitate tractavi ». Videtur enim non recte loqui, quia, cum comparativum in utroque extremorum praesupponat rem sui positivi, si ibi « melius », ergo utrobique « bene » : ergo si ibi dicit, quod Pater est sapiens sapientia, quam genuit videtur quod dicit verum.
Respondeo : Dicendum quod abusiva est comparatio, quoniam, in libro De Trinitate, dicit contrarium huius, et ideo si ibi bene, constat quod hic male. Quantum ad hoc tamen, quod aliqua vera dixit, in libro 83 Quaestionum, de hac quaestione, ideo non omnino male, sed quodam modo bene, quodam modo male : et ideo dicit, quod ibi « melius », innuens quod aliquid sit ibi male dictum. Qui enim unum oppositorum astruit, per consequens destruit alterum.
DUB. IV
Item quaeritur de hac responsione Magistri, quod « sapientia genita est sapiens de sapientia ingenita ». Videtur enim non esse bona, quia non videtur respondere ad quaestionem. Non enim quaeritur, quod sapientia genita sive Filius sit de Patre, sed hoc quaeritur, utrum Filius sit sapiens sapientia ingenita.
Respondeo : Dicendum quod Magister bene respondet, licet verbis paucis, in quibus innuit hanc distinctionem, quod « aliquem esse sapientem aliquo », hoc est dupliciter : aut ita, quod ablativus teneatur formaliter, et sic Filius est sapiens sapientia genita et Pater sapientia ingenita ; aut ita, quod teneatur originaliter, et sic, cum sapientia genita sit « de » sapientia ingenita, Filius est sapiens sapientia ingenita. Sed quia ablativus ut plurimum construitur in ratione formae, ideo Magister caute locutus dixit, quod Filius, qui est sapientia genita, est « de » sapientia ingenita sapiens, ut verbum non haberet calumniam ; et ideo bene respondet.
DUB. V
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « uterque est una sapientia, et tamen solus Pater est sapientia ingenita ». Videtur enim dicere duo opposita, quia istae duae proprietates sapientiam contrahunt, et cum sint proprietates distinctae, distinguunt - et hoc patet, quia solus Pater est sapientia ingenita - quodsi sapientia distinguitur, ergo est alia et alia sapientia, ergo non una. Item, videtur falsum dicere, cum dicit, quod solus Pater est sapientia ingenita. Aut enim dicitur sapientia essentialiter aut personaliter : si personaliter ; ergo non una sapientia est genita et ingenita, cum Pater et Filius non sint una persona ; si vero essentialiter, non ergo solus Pater est sapientia in genita.
Respondeo : Dicendum quod in hoc nomine « sapientia » duo est considerare, scilicet significatum et suppositum. Et quantum ad significatum dicit essentiam ; sed suppositum est persona. Et illae determinationes « genita » et « ingenita » non respiciunt significatum, sed suppositum, et ita distinguunt suppositum, manente unitate in significato sive forma ; et sapientia genita et ingenita est alia et alia, scilicet persona, sed non est alia et alia sapientia, sicut non est alia essentia. Et ideo Magister bonum exemplum ponit in hoc termino « Deus », quod significat essentiam et supponit personam.
Quando ergo quaeritur, utrum dicatur essentialiter aut personaliter, dicendum quod quantum ad significatum dicitur essentialiter, sed quantum ad suppositum dicitur personaliter ; et ideo nulla est controversia.
DUB. VI
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Filius non a se agit, cum Pater in eo manere monstratur » ; sed similiter Filius manet in Patre : ergo pari ratione Pater non a se agit. Item, videtur falsum dicere, cum dicit : « Infirmus sit non a se agendo, nisi a Deo ipse agat », quia secundum hoc, cum omnis creatura agat a Deo, tunc videtur esse agens infirmum, nec in hoc videtur differre Filius ab aliis.
Respondeo : Dicendum quod Hilarius duo intendit ostendere ex verbis Domini in Ioanne, et illa duo ostendit deducendo ad impossibile. Ipse enim Dominus dicit, Ioannis 14, 10 : Verba, quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor ; Pater in me manens ipse jacit opera. Ex hoc ergo arguit, quod Filius non agit a se, sed a Patre manente in se, non tantum ut consubstantialis, sed ut principium ; sic autem non manet Filius in Patre, sed tantum ut consubstantialis.
Alia est auctoritas Domini ; Ioannis 8, 29 ubi dicit : Qui misit me non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper. Si ipse agit semper una cum Patre, tunc ergo per se agit.
Haec duo probat per deductionem ad impossibile : quia omnis potentia est a prima potentia, quae primo residet in Patre : ergo si Filius non potest « a Deo », simpliciter est impotens vel infirmus quia infirmus habet potentiam deficiendi a se, non a Deo. Item, si Filius non agit per se, non agit per virtutem propriam sibi connaturalem : ergo alia est virtus Patris et Filii. « A se » enim et « non a se », non facit distinctionem in natura, sed solum in persona, quia dicit rationem principii vel originis. « Per se » autem et « non per se » - quia « per se » dicitur contra « per accidens », sive contra « per aliud » - ponit diversitatem in natura ; et ideo Filius agit « per se », quamvis non « a se ».
DUB. VII
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « una est tantum sapientia Patris, sed non uno modo dicitur ». Videtur enim male dicere, quia sapientia semper est essentialiter : ergo, falsum dicit, cum dicit : non uno modo dicta.
Respondeo : Magister non vult, quod « sapientia » sit dicta multipliciter, sed quod « sapientia Patris » : quia genitivus potest construi in ratione originis, et sic dicitur Filius sapientia Patris, vel ipsa sapientia genita sapientia Patris, quia est a Patre ; vel potest intelligi in ratione subiecti, ut dicatur sapientia Patris, sicut albedo Petri, et sic « sapientia genita » non dicitur esse Patris, sed Filii. Quia ergo ratio passiva importata per hoc adiectivum « genita », non est in persona Patris et Filii una, falsa est locutio ratione determinationis, non ratione eius quod est sapientia : quia una et eadem est sapientia Pater et Filius et Spiritus sanctus, et illa est sapientia Patris et Filii et Spiritus sancti.
