Distinctio XX — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XX.
« Nunc ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum » etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra ostendit Magister aequalitatem personarum quantum ad magnitudinem, hic ostendit aequalitatem quantum ad potentiam et virtutem. Et habet haec pars tres partes.
In prima proponit quod intendit.
In secunda probat, ibi : « Nihil, inquit, Patre minus habet » etc.
In tertia dubium sive obiectionem in contrarium dissolvit, ibi : « Sed forte dices, eo ipso maior est » etc.
Prima et ultima parte remanentibus indivisis, media dividitur in tres, secundum tres probationes sive rationes :
Quarum prima sumta est ab auctoritate Domini, Ioannis 16, 15 : Omnia, quae habet Pater, mea sunt.
Secunda sumta est per deductionem ad impossibile, quia si non genuit aequalem, aut potuit et noluit, et ita fuit invidus ; aut voluit et non potuit, et ita fuit impotens ; et haec ponitur ibi : « Item alio modo probat Filium aequalem Patre ».
Tertia ratio est ostensiva, sumta per simile in generatione creata et ponitur ibi : « Hoc autem per similitudinem humanam ».
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam eorum, quae dicuntur in praesenti distinctione, duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum in divinis sit ponere potentiae adaequationem.
Secundo, utrum in divinis sit ponere ordinem.
Quantum ad primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum in divinis sit ponere potentiae adaequationem quantum ad extensionem possibilium.
Secundo, utrum sit ibi aequatio quantum ad intensionem potentiae.
ARTICULUS I.
De potentiae adaequatione in divinis.
QUAESTIO I.
Utrum in divinis personis potentia sit aequalis quantum ad extensionem possibilium.
Quod sit ibi ponere potentiae adaequationem quantum ad numerum possibilium ostenditur sic.
- Quaecumque habent eamdem naturam, habent eamdem potentiam naturalem ; sed quaecumque habent omnino eamdem potentiam, quidquid potest unum, et alterum ; sed Pater et Filius et Spiritus sanctus haberit eamdem potentiam : ergo etc.
- Item, quaecumque habent omnino eamdem operationem, nihil potest unum operari sine altero ; sed Pater et Filius habent eamdem operationem : ergo nihil potest Pater sine Filio, Ioannis 5, 19 : Quaecumque Pater facit, haec omnia similiter Filius facit.
- Item, nullus potest plura omnipotente ; sed Verbum Dei est omnipotens, sicut dicitur Sapientiae 18, 15 : Omnipotens sermo tuus, Domine etc. Maior patet, quia qui omne dicit nihil excipit.
- Item, infinitis non est ponere aliqua esse plura ; sed Filius potest infinita, quia non potest tot quin plura : ergo Pater non potest plura quam Filius, pari ratione nec quam Spiritus sanctus.
Contra :
- Quanto producta sunt magis distantia, tanto potentia producens est latior sive amplior ; sed potentia Patris se extendit ad creatum et increatum, potentia Filii ad creatum tantum, et magis distat creatum et increatum quam creata solum : ergo etc.
- Item, Filius Dei et creatum sunt aliud et aliud, quia creatura est quid creatum, sed Filius est essentia increata ; ergo si Filius et creatura sunt aliud et aliud, ergo plura : ergo potentia, quae potest in Filium et creaturam, potentior est, quam quae potest in creaturam tantum, sive potens est in plura ; sed potentia Patris est talis : ergo etc.
- Item, tantum vel aeque magnum vel maius est producere personam aequalem, sicut creaturam ; sed Pater potest sine Filio producere personam , ergo et producere creaturam : ergo videtur, quod potentia in Patre se extendat ad plura.
- Item, quamvis Spiritus sanctus et Filius non sint aliquid plus, tamen plures sunt quam Filius solus : ergo cum in Patre potentia possit in productionem utriusque, in Filio in alteram tantum, in plures potest potentia in Patre quam in Filio : ergo extensione possibilium est maior.
Respondeo :
Dicendum quod loquendo de potentia essentiali, quae est respectu actus essentialis sive productionis, ad nihil se extendit in Patre ad quod pariter non extendat se in Filio. Et ideo, quia aequalitas consistit quantum ad potentiam essentialem ; concedendum est sine calumnia, quod Pater et Filius aequaliter sunt potentes quantum ad extensionem possibilium.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod latior est potentia, quae potest in magis distantia, dicendum quod istud verum est de potentia eodem modo dicta et quantum ad consimilem modum producendi ; sed Patrem posse producere quid creatum est potentiae essentialis et operis creationis ; Patrem vero posse producere Filium est potentiae ut in persona et generationis ; ideo ratio illa non valet.
- Ad illud quod obicitur, quod creatura et Filius sunt plura, dicendum quod verum est, quod sunt plura, et tamen non sunt plura producta. Quamvis enim Filius sit aliud quam creatura, tamen non est aliud productum. Filius enim est essentia et natura, sed tamen non est essentia vel natura producta, quia producere Filium non est producere aliquid, sed aliquem. Et ideo non sequitur, quod producere Filium et creaturam sit posse producere plura quam producere alterum.
- Ad illud quod obicitur, quod producit personam sine Filio, dicendum quod non est simile ; quia cum producere creaturam sit producere essentiam, tam productio quam potentia est essentialis ; et quia essentia est indivisa in Patre et Filio, ideo et potentia et actio, proinde et productio illa. Quia vero producere Filium est producere personam, ideo productio illa et potentia dicit quid personale ; et quoniam Pater et Filius non conveniunt in persona, sed in essentia, ideo patet etc.
- Ad illud quod obicitur, quod Filius et Spiritus sanctus sunt plures etc. dicendum quod verum est, quod potest etiam in plures, sed quantum ad hoc non attenditur aequalitas vel inaequalitas, ut visum est.
QUAESTIO II.
Utrum in divinis personis sit aequalitas quantum ad intensionem potentiae.
Secundo quaeritur, utrum in divinis sit aequalitas quantum ad intensionem potentiae.
Et quod sic, ostenditur hoc modo.
- Nihil est potentius sua virtute ; sed Christus est Dei virtus : ergo Pater non est potentior Filio ; similiter pari ratione nec Filius Spiritu sancto.
- Item, substantiae aeque nobilis, aeque nobilis et excellens est potentia ; sed substantia est aeque nobilis in Filio ut in Patre, ergo et potentia aeque nobilis : ergo nihil potentius potest Pater quam Filius.
- Item, ea potentia, qua potest quis supra infinitam et summam distantiam, nihil est potentius ; sed potentia Verbi potest supra infinitam et summam distantiam, quae est inter ens et non ens, quia omnia per ipsum facta sunt ; ergo etc.
- Item, ea potentia, cui nihil potest resistere nec aliquid potest eam retardare, nihil est potentius ; sed potentiam Filii nihil potest retardare nec aliquid potest ei resistere, quia subito facit et libere, Psalmus [148, 5] : Dixit et facta sunt : ergo etc.
Contra :
- Potentior est potentia in eo qui solum potest agere, quam in eo qui agere et pati ; sed in Patre est solum agere, in Filio agere et pati : ergo etc.
- Item, potentius aliquid potest quod est primum principium, quam quod non est primum, quia omnis causa primaria plus influit quam secunda ; sed Pater est primum principium : ergo unum et idem potentius potest Pater quam Filius.
- Item, potentius potest qui habet potentiam a se, quam qui ab alio ; qui enim aliquid a se habet multo melius habet, quam qui ab alio accipit : ergo cum Filius habeat posse a Patre, Pater autem per se et a se, ergo etc.
- Item, plus potest aliquis, qui potest et per se et per alium, quam qui tantum per se ; sed Pater potest operari per Filium, Spiritus sanctus non potest per Filium, nec etiam ipse Filius proprie loquendo : ergo etc.
Respondeo :
Dicendum quod potentia in Patre et Filio est aeque intensa, quia in utroque summa est et aeque nobilis, quia in utroque una per naturam non degenerans - similiter et in Spiritu sancto - et hoc, loquendo de Filio secundum divinam naturam, secundum quam est aequalis Patri.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod Filius potest pati, dicendum quod istud non est secundum potentiam divinam, sed secundum infirmitatem humanam ; et secundum illam inferior est Patre et minus potens ; secundum autem divinam non potest pati, sicut nec Pater.
- Ad illud quod secundo obicitur, quod primum principium magis potest, dicendum quod primum et principium aut solum dicit ordinem aut substantialem differentiam. Si solum ordinem, cum unum et idem sit utrobique, non est potentius hic quam ibi. Si autem differentiam substantialem cum ordine, sic verum est quod potentius est primum quam secundum, quia se cundum addit aliquid supra primum, quod dum facit magis compositum, magis reddit limitatum, et ita minus potens.
- Ad illud quod obicitur tertio, iam solutum est : quia habere ab alio, hoc est aut differente substantialiter aut personaliter. Si substantialiter, sic verum est, quia, cum habeat ab alio per essentiam, non habet essentialiter sed participatione ; sed quando habet ab alio personaliter, eodem tamen essentialiter, tunc habet aeque nobiliter, quia totaliter et essentialiter. Unde Ioannis 5, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso : sic dedit Filio etc.
- Ad illud quod obicitur quarto, quod Pater potest per se et per alium, dicendum quod posse per alium est dupliciter : aut per aliam causam inferiorem simul agentem aut per aliam personam. Primo modo potentius est posse per se et per alium quam per se tantum ; quia posse per alium dicit dominium, et ita potestatem ; sed posse per alium ut per personam consubstantialem non dicit dominium, sed tantum auctoritatem. Auctoritas autem non dicit maioritatem sed solum dicit originem, sicut posse ab alio et non ab alio non dicit minoritatem in potentia, sed solum sub auctoritatem et originem ; et sic intelligendum in proposito de posse per alium et non posse per alium.
ARTICULUS II.
De ordine in divinis.
Consequenter est quaestio secundo loco de secundo articulo, scilicet utrum in divinis sit ordo. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum ordo sit ibi ponendus.
Secundo, utrum ordo naturae.
QUAESTIO I.
Utrum in divinis sit ratio ordinis.
Quod in divinis sit ordo, osten ditur :
- Primo per Augustinum, Contra Maximinum : « Cum dicitur Filius a Patre, non significatur inaequalitas substantiae, sed ordo naturae ».
- Item, hoc videtur auctoritate Ecclesiae, quia Ecclesia nominationem Trinitatis exprimit ordinate. Dicitur enim : in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et hic ordo nunquam mutatur : ergo etc.
- Item, principium dicit rationem ordinis. « Primum enim et principium, dicit Philosophus, idem dico » ; sed in divinis Pater est principium Filii, ergo primus. Sed ubi hoc, ibi ordo : ergo etc.
- Item, ordo dicit rationemom pleti esse et boni - « esse enim, ut dicit Boethius, est quod ordinem retinet servatque naturam » ; similiter et bonum - sed in divinis perfectissime est ratio esse et boni : ergo est ibi ratio ordinis.
- Item, ubicumque sunt plures, inter quos non est ordo, sunt inordinati ; sed in divinis personis est pluralitas : ergo si non est ibi ordo, est inordinatio et confusio ; sed inordinatio et confusio repugnat divinis ; ergo est ibi ordo.
Contra :
- Eusebius : « In divinis est numerus, sed non ordo ».
- Item, hoc ipsum videtur ex ratione ordinis. Augustinus, De civitate Dei : « Ordo est parium dispariumque sua unicuique tribuens loca dispositio » ; sed in divinis non est distinctio locorum : ergo etc.
- Item, ordo contrariatur simultati, ergo ubi est ordo, non est omnimoda simultas ; sed ubi non est omnimoda simultas, non est perfecta aequalitas : ergo cum in divinis sit omnimoda et perfecta aequalitas, nullus est ibi ordo.
- Item, si ordo est in divinis, aut est quid essentiale aut nationale. Non essentiale, quia ubi ordo, ibi distinctio ; in divinis autem non est distinctio secundum essentiam : ergo etc. Nec quid notionale, quoniam idem est notio et proprietas, sed ordo nullius personae est proprietas : ergo etc.
- Item, ubi est ordo ibi est dependentia et inclinatio ; nihil enim ordinatur ad aliquid, nisi ad illud habeat inclinationem ; in divinis autem nulla est dependentia : ergo ibi nullus omnino ordo.
- Item, ordo praesupponit numerum ; sed in divinis non cadit differentia secundum numerum, ut ostensum est supra : ergo nec ordo.
Respondeo :
Dicendum quod triplex est ordo, scilicet secundum positionem, secundum antecessionem et secundum originem.
Ordo secundum positionem dicitur aliquorum, quorum unum est superius aliud inferius. Et hoc potest esse dupliciter : vel in loco vel in dignitate. Et hic ordo non cadit in divinis, sicut ostendit prima ratio sumta ab Eusebio, et secunda sumta ab Augustino, sicut patet.
Ordo vero secundum antecessionem dicitur esse eorum, quorum unum prius est, alterum vero posterius ; et hoc dicitur dupliciter : aut quia antecedit duratione sive tempore aut prius naturali intelligentia sive cognitione. Et hic ordo non est in divinis, sicut probat ratio tertia, quia hic ordo tollit aequalitatem et simultatem, quorum utrumque perfecte est in divinis.
Ordo autem secundum originem sive secundum emanationem est producentis ad productum. Et iste ordo est in divinis, quia ibi est ordo principii et principiati, sive producentis et producti, et hunc ordinem esse in divinis probant rationes primae.
[Ad obiecta] :
- Quod obicitur quarto, quod ordo non est quid notionale nec essentiale, dicendum quod est notionale ; sed notionem contingit dupliciter significare : aut sub propria ratione, ut cum dicitur generatio ; aut sub communi ratione, communitate, inquam, rationis, ut cum dicitur ordo, notio, proprietas - sicut individuum est communis intentio - et sub hac communitate non distinguit, tamen in suis inferioribus distinctionem supponit.
- Ad illud quod obicitur : ubi est ordo ibi dependentia, dicendum quod ordo importat habitudinem, et quia habitudo in creaturis ratione imperfectionis dicit dependentiam, ideo in creaturis importat dependentiam ; in divinis autem habitudo solum ponit comparationem et connexionem et nullam dependentiam et inclinationem : ideo etc.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod ordo praesupponit numerum, dicendum quod sicut in divinis numerus distrahit a ratione numeri, quia ibi est distinctio hypostasum tantum, ita ordo a ratione ordinis simpliciter, quia, quamvis ibi sit ordo, non tamen est ibi antecessio, sed solum originis emanatio.
Vel aliter dicendum quod non semper praesupponit distinctionem secundum numerum, nisi intelligatur de ordine locali sive secundum positionem. Nam ordo secundum naturam et secundum naturalem intetligentiam attenditur inter superius et inferius, inter quae non cadit numerus. Et ita patet illud.
QUAESTIO II.
Utrum in divinis sit ordo naturae
Secundo quaeritur, utrum in di vinis sit ordo naturae.
Et quod sic, videtur :
- Per Augustinum, qui dicit in littera, quod « cum dicitur Filius a Patre, non dicitur inaequalitas sub stantiae, sed ordo naturae ».
- Item, ubi est naturalis origo ibi est naturalis ordo ; sed in divinis est naturalis origo, ergo et naturalis ordo : ergo est ibi ordo naturae.
- Item, ubi est causa et effectus ibi est prius et posterius ; sed ubicumque hoc, ibi est ordo naturae : ergo cum in divinis contingat reperire causam et effectum, sicut dicit Chrysostomus super principium ad Hebraeos, et Damascenus I libro, c. 8 : « Pater est causa Filii », patet etc.
Contra :
- Cuiuscumque est ordo, ipsum ordinatur : ergo si in divinis est ordo naturae, natura ordinatur ; sed quod ordinatur distinguitur et numeratur : ergo in divinis natura distinguitur et numeratur ; sed hoc falsum : ergo etc.
- Item, in divinis idem est natura et essentia, quia natura nomen est essentiae ; sed in divinis nullo modo ponitur ordo essentiae : ergo nec naturae.
- Item, ubi est ordo ibi est prius et posterius, ergo si in divinis est ordo naturae ibi est prius et posterius secundum naturam ; sed hoc nullo modo recipitur : ergo nec ordo naturae. Quod autem in divinis non sit prius et posterius secundum naturam, ostenditur sic : Relativa sunt simul natura, ergo Pater et Filius, secundum quod Pater et Filius, simul sunt natura ; sed Pater secundum id quod est et secundum quod est Pater, simul est natura, quia relationes in divinis non sunt advenientes, nec tantum sunt ratio referendi, sed etiam existendi : ergo Pater et Filius secundum suas hypostases simul sunt natura, ergo non est ibi ordo naturae.
- Item, in causis creatis videmus gradus, quod quanto substantia creata citius potest, velocius operatur ; unde quaedam operantur in tempore, quaedam repente, quaedam subito ; et illa causa, quae operatur subito, aliquando non praecedit tempore, sed natura. Si ergo Deus producit Filium secundum omnem nobilitatem et virtutem suae potentiae, et virtus suae potentiae infinitae maior est quam finitae : ergo non tantum simul duratione, sed etiam simul natura producit : ergo non est ibi ordo naturae.
- Item, videmus in cognoscibilibus quod quadam habent sui cognitionem et cogitationem investigando et posterius tempore - et loquor de actuali, non de habituali - ut anima humana ; et quaedam simul duratione, ut Angelus : ergo si Dei cognitio et dictio sive locutio non est accidens, sed multo nobilior et virtuosior quam omnis creatura, habet verbum intelligentiae, non tantum simul duratione, sed etiam natura : ergo etc.
Respondeo :
Dicendum quod ordo dicitur esse alicuius dupliciter : aut sicut ordinati, aut sicut rationis ordinandi. Ordo in divinis sicut ordinati dicitur personae Patris vel Filii vel Spiritus sancti ; sicut rationis ordinandi dicitur naturae. Natura enim dicit vim productivam, secundum quod dicit Philosophus, quod « est vis insita rebus ex similibus similia procreans ». In divinis autem est ordo secundum productionem, ideo dicitur ibi ordo naturae, id est naturalis originis. Unde genitivus ille non construitur subiective, sicut cum dicitur albedo Petri, sed ex vi declarationis essentiae, ut cum dicitur albedo claritatis vel homo auctoritatis. Et ideo resolvitur in duos, ut sit sensus : ordo naturae, id est naturalis originis.
[Ad obiecta] :
1-2. Ex hoc patet primum quod obicit, quia obicit ac si diceretur ordo esse naturae ut rei ordinatae. Patet etiam secundum, quia essentia dicitur in absolutione omnimoda, non ut alterius principium ; natura vero dicit ut alterius principium, unde dicit comparationem ad productionem sive emanationem naturalem.
Unde ulterius attendendum quod ordo secundum naturalem originem in his inferioribus duo dicit, scilicet emanationem et antecessionem. Et ratio huius et, quia emanatio in his inferioribus ponit diversitatem substantialem. Unde omne quod emanat in his inferioribus est effectus, et quod producit est causa ; et ideo dicitur causa, cuius esse sequitur aliud ; et quia aliud in natura, ideo posterius in natura. In divinis autem est emanatio, ad quam non consequitur essentiae diversitas vel naturae, ideo nec prius nec posterius natura sed simul natura. Et ideo in divinis non recipitur ratio causae vel effectus secundum Latinos, sed nomen principii, quamvis Graeci, extenso nomine, utantur nomine causae pro nomine principii. Et ideo in divinis est ordo naturae, non quo alter sit posterior altero, sed quo alter ex altero. Et hoc est quod dicit Augustinus in littera.
- Et ex hoc patet, quod tertio obicitur ; quamvis enim in creaturis ordo ponat posterioritatem naturae, non tamen in Deo. Et ideo quamvis non sit ibi posterioritas, non sequitur quin bene sit ibi ordo. Ex his patent obiecta ad utramque partem.
a-c. Concedendum est ergo, quod aliquo modo reperitur in divinis ordo naturae, sicut ostendunt primae rationes ; tertia tamen deficit, quia nomen causae non reperitur in divinis secundum Latinos proprie.
- Quod obicitur ad oppositum patet, quia ordo non est naturae ut rei ordinatae.
- Patet etiam quod obicitur de divina essentia, quia est nomen absolutum nec importat rationem originis.
- Ultimum patet, quia non est ibi ordo naturae, quo alter prior altero, sed quo alter ex altero.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de prima ratione, quam ponit Magister : « Omnia quae habet Pater, habet Filius : ergo quantam potentiam habet Pater, habet Filius ». Istud argumentum non videtur valere, quia mutatur quid in quantum : nam « omnia » distribuit pro substantia, « quantum » autem dicit quantitatem.
Respondeo : Dicendum quod quamvis talis modus arguendi non valeret, si differret quantitas et substantia, tamen ubi idem est omnimodam habet necessitatem ; et quia hoc est in divinis, ideo argumentum bonum est.
Posset tamen dici quod praedictum argumentum in qualibet materia est bonum. Habere enim non dicitur aliquis solum substantialia, sed etiam proprietates : ergo sequitur, cum « omnia » distribuat pro omnibus habitis, quod habeat etiam proprietates : ergo cum nullam potentiam habeat unus, quam non habeat alter, ergo nihil potest unus quod non potest alter : ergo si unus omnipotens est, et alter ; et ita patet, quod hic non est figura dictionis, quia « omnia » distribuit hic pro rebus omnium generum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Non potest qui accepit inaequalis esse ei qui dedit ». Videtur enim dicere falsum, quia si hoc, cum omnis creatura sit accipiens, nulla esset inaequalis Deo ; sed hoc falsum : ergo et primum.
Respondeo : Dicendum quod Augustinus non loquitur generaliter de quolibet accipiente sive de quolibet modo, sed de eo qui accipit omnia ; et talis accipiens non potest esse inaequalis.
Dub. III.
Item quaeritur de alia ratione : « Si non potuit, ergo fuit impotens ». Videtur enim male arguere, quia similiter posset argui de Filio et Spiritu sancto : si non potuit Filium aequalem producere : ergo etc.
Respondeo : Dicendum ad hoc quod non competit generatio nisi hypostasi Patris, sicut alibi tactum est ; ideo non valet nec est simile.
Dub. IV.
Item dubitatur de alia parte auctoritatis, quia illud argumentum non videtur valere : « Potuit producere aequalem, et non produxit sive genuit : ergo invidus fuit » quia similiter potest argui : potuit istam creaturam facere meliorem et non fecit : ergo invidit. Si tu dicas, quod invidia considerat semper parem vel superiorem, sicut dicit Gregorius, super illud Iob 5, 2 : Parvulum occidit invidia ; obicitur tunc ; quia si Filium genuisset minorem, non ha-buisset ibi locum invidia : ergo videtur quod ista solutio non solvit. Item, in creaturis non valet : iste artifex potuit facere istam rem meliorem et non fecit : ergo videtur quod ista solutio non solvit. Item, in creaturis non valet : iste artifex potuit facere istam rem meliorem et non fecit : ergo fuit invidus quare ergo tenet in Deo ?
Respondeo : Dicendum quod invidia artificis producentis non attenditur in productione rei inaequalis vel minus bonae, nisi ubi res de sui natura exigit tale esse ; tunc enim necessario concluditur, quod aut producens non potuit, aut invidit si potuit et non produxit, quia non fecit ut debuit. Et quoniam filius, eo ipso quo filius est, natus est perfecte imitari, si non genuit filium in perfecta imitatione, concluditur quod aut producens impotens fuit aut invidit. Et ideo patet, quod non est simile de Creatore et creatura, arca et artifice.
Dub. V.
Item dubitatur de tertia ratione, quam facit : « Si homo pater potuit gignere filium sibi aequalem », ergo et Deus, quia illud argumentum non valet : homo habet alium hominem sibi aequalem vel habere potest : ergo et Deus similiter ; quoniam Deus de sua nobilitate hoc habet, quod nullus potest ei aequari ; et ita videtur ratio Augustini non valere.
Respondeo : Dicendum quodsi aequalitas poneret de necessitate in aequalibus diversitatem in natura ; quod tunc non valeret. Sed supposito quod Deus generet Filium connaturalem sibi, de necessitate sequitur, quodsi homo aequalem genuit, quod Deus multo fortius. Quamvis enim imperfectionis sit aequari diverso in natura, tamen aequari connaturali perfectionis est ; alioquin divina natura esset in aliquo imperfecte ; quod si hoc est impossibile, patet, etc.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « quaestio aequalitatis est qualis aut quantus ». Videtur enim dicere falsum, quia quale dicit qualitatem, et secundum eam attenditur similitudo, non aequalitas, quia proprium est qualitatis secundum eam simile vel dissimile dici.
Respondeo : Dicendum quod de qualitate est loqui dupliciter : uno modo, prout dicitur denominans ; alio modo, prout est dispositio nobilitatis ; et secundum hanc attenditur maior et minor nobilitas, et ita melior res dicitur. Et quia in spiritualibus idem est maius et melius, ideo quaestio de aequalitate spectat ad qualitatem, non ex propria ratione nominis, sed ex consequenti, ut visum est.
