Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio I

LIBER SENTENTIARUM PRIMUS

qui de mysterio sacrosanctae Trinitatis agit,

continet distinctiones XLVIII

 

 

DISTINCTIO I

 

Res et signa libri prodit distinctio prima ;

Quis uti liceat rite, quibusque frui.

 

Totus sacrae paginae tractatus praecipue versatur, vel in rebus, quae ipsae per se intelliguntur, vel in signis, quae ad quippiam significandum adhibentur : Cuiusmodi sunt Veteris iuxta ac Novi Testamenti sacramenta, quorum illa gratiam tantum designabant, haec quam designant, etiam simul gratiam impertiunt. Sed hoc inter res et signi interest, quod cum ipsa signa etiam quaedam sint, non contra quaevis res ad significandum aliquid notae sunt institutae. Verum cum de rebus primo loco agendum est, ea rerum distinctio hic notanda est, quod aliae res sunt, quibus fruendum est, in quibus ipsa per se voluntas delectata conquiescit, qualis solus deus est, beatitudinem nobis impartiens : aliae res sunt, quibus utendum est, quae ipsae propter se non expetuntur, nec beatitudinem tribuunt, sed ad eam contendentibus aliquid adminiculi et subsidii asserunt, qualis mundus est, et omnia quae eius ambitu continetur. Tertio loco res quaedam sunt, inter praedictas quasi mediae, quae superioribus illis utuntur simula ac fruuntur, ut homo et angelus. Ita patet, frui (si proprie eius verbi notio intelligatur) non aliud esse, quam amore rei alicui inhaerere propter seipsam : Uti vero esse, amore rei alicui inhaerere, quae non ipsa propter se expetatur, sed ad id, quo per fruendum est, referatur.

 

Quae cum ita sint, patet nec homine fruendum esse, nisi in deo : nec virtutibus, nisi quatenus instrumenta sorte sunt, ac media, quibus ad deum perveniatur. Ipse vero Deus cum nos diligit, non frui nobis, sed uti quodam modo dicetur, etsi aliter, quam nos ipsis rebus utimur. Ipse enim bonorum nostrorum non eget, nec ad suam utilitatem, sed nostram usum nostri transfert. Quanquam ad ipsius gloriam id pertinet, et ut suam bonitatem nobis in exhaustam patefaciat. Sed his positis, de perfruendis rebus (hoc est, de sancta et individua Trinitate) nunc superest, ut dicamus.

Section 1 sur 48
Section suivante