Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

PROLOGUS

COMMENTARII IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM

 

 

PROLOGUS

 

Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum : et plena erat domus a maiestate eius : et ea quae sub ipso erant replebant templum. Hoc verbum legitur Isaiae, VI, 1 : et trahitur ex ipso materia huius Libri.

Per hoc enim quod dicitur : Vidi, notatur intellectus Auctoris : quia hoc non potuit nosse, nisi Spiritu docente.

Per hoc autem quod dicitur : Dominum, notatur exclusio errorum positorum in principio huius Libri in prima distinctione. Per hoc enim significatur unus Creator et rector mundi : non ut diversi errantes dixerunt universa et varia esse principia.

Per hoc autem quod. dicitur : Sedentem super solium excelsum et elevatum, notatur duplex creatura superior. Notatur enim in verbo duplex elevatio solii, cum dicitur excelsum et elevatum. Unum igitur solium quod est excelsum, est angelica natura, in qua sicut in solio sedet Dominus : sicut dicit Psalmus LXXIX, 2 : Qui sedes super Cherubim. Unde etiam dicitur in ista visione, quia Seraphim stabant super illud. Et iterum : Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi.

Et de hoc excelso solio est prima pars Libri, post partem proœmialem in qua determinatur Creator omnis creaturae, qui vocatur in principio istius verbi, ut diximus. Aliud solium elevatum, quasi extra materiam et impressiones corruptibilium et generabilium quae sunt sub sphaera lunae, levatum. Illud enim excelsit udinem non habet ut primum, sed proprie elevationem : quia ipsum, quod de communi omnium corporum materia factum a Creatore, sic in sua forma perfectum est, ut nec loco, nec motu, nec impressione, conveniat cum inferioribus. Et ideo dicitur, Is. LXVI, 1 : Caelum sedes mea, terra autern scabellum pedum meorum. Hoc est etiam quod dicit Philosophus in primo de Caelo et Mundo, quod omnes antiqui in hoc conveniunt, quod caelum esset sedes et habitatio Dei.

 

Per sequens autem verbum : Plena erat domus a maiestate eius, accipitur alia pars visibilis creaturae, quae est ex materia generabilium et corruptibilium : quia domus hic mundus est, qui totus repletus est creaturis indicantibus Dei maiestatem, per hoc quod omnia clamant : Ipse fecit nos, et non ipsi nos.

Et de hac parte tam superiori quam inferiori creaturae agitur in secunda parte istius tractatus : ut pars proœmialis contineat unam distinctionem.

Prima autem pars partis exsecutivae, quae est de solio excelso, quod est natura angelica, continuatur a secunda distinctione quae incipit ibi : De angelica itaque natura, etc., usque ad duodecimam quae incipit ibi : Haec de angelicae naturae conditione, etc.

In secunda autem quae ibidem incipit, determinatur de natura corporali superiori, et inferiori : quae quoad superiorem significatur per solium excelsum, quoad inferiorem per maiestatem replentem domum, id est, mundum, et durat usque ad distinctionem decimam sextam quae incipit ibi : His excursis, etc.

 

In secunda parte istius verbi notatur tertia pars tractatus. Per hoc enim quod dicit : Ea quae sub ipso erant, etc., notatur specialis subiectio hominis ad Deum et status inferior. Sicut enim dicit Augustinus : Angelum autem creavit Deus prope se, materiam autem corruptibilium prope nihil, quam etiam sequitur mundus materiatus ex ipsa : et hominem in media posuit inter se, et mundum : ut serviretur ei, et cederet hoc totum ad hominis bonum.

 

Per hoc quod dicit : Ea quae sub ipso, notat statum hominis inferiorem, et ordinem ad obediendum.

Per consignificationem autem temporis in verbo : Erant, notatur imperfectio obedientiae, per quam cecidit : quoniam verbum illud consignificat praeteritum imperfectum, cuius actus non completur ad praesens, sicut praeteriti perfecti.

Per templum autem notatur paradisus corporalis et spiritualis, in quo sicut in templo ad conversationem sanctitatis et experientiae positus erat homo. Dicitur enim templum a templor, oris, quod est verbum quod non habemus in usu, nisi in suis compositis, ut contemplor. Et hoc est illud quod in Genesi dicitur : Posuit hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum. Et exponit Augustinus de opere experientiae, quo in creaturis utitur Creator.

Per hoc autem quod dicitur : Replebant, notatur generationis propago, quam in benedictione acceperunt primi parentes, cum dictum est eis : Crescite et multiplicamini. Et de his agitur a decima sexta distinctione usque in finem Libri istius.

Et per hoc patet materia, et divisio, et modus agendi.

Section 1 sur 45
Section suivante