Distinctio XXIX — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXIX
De potestate liberi arbitrii primi hominis : utrum scilicet eguerit gratia operante et cooperante secundum statum naturae institutae ?
A. Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante ?
B. Quod homo ante lapsum virtutes habuerit.
C. De eiectione hominis de paradiso.
D. Quomodo intelligendum sit illud, Ne sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum ?
E. De flammeo gladio ante paradisum posito.
F. An homo ante peccatum comederit de ligno vitae ?
G. Quare non sunt facti immortales, si comederunt de ligno vitae ?
DIVISIO TEXTUS.
Post hoc considerandum est, utrum homo ante peccatum etc.
In ista distinctione duo dicuntur, scilicet, utrum in gratia et virtute Adam ante peccatum fuit, vel non ?
Et secundo, de loco e quo eiectus fuit. Quaedam etiam dicuntur de ligno vitae : et in illius quoque peccati poenam.
ARTICULUS I.
An Adam ante peccatum fuit in gratia et virtute ?
Circa primum obicitur :
Videtur enim, quod Adam non eguerit gratia operante : quia
- Illa de impio facit pium : ipse autem non fuit impius : ergo illa gratia non indiguit.
- Item, omnis motus est inter contraria, vel privationem et habitum : Adam autem si recepit gratiam operantem, ipse factus est bonus : ergo ex non bono, vel ex malo : quorum utrumque falsum est, cum Scriptura sic dicit, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona : et specialiter de homine, quod Deus creavit hominem rectum : et alibi, quod vestivit illum virtute.
Eadem est obiectio de Angelo.
Hic etiam quidam reiterant quaestionem, utrum homo in gratia factus sit vel non ? Sed quia per easdem rationes disputatur, sicut superius de statu Angeli inquisitum est, ideo pertranseo.
Solutio. Dicendum, quod Magister supponit in Littera, quod Adam habuerit virtutes et charitatem : et per consequens supponit, quod habuerit gratiam : quod quidam negantes dicunt charitatem hic pro dilectione naturali poni, et alias virtutes pro naturalibus inclinationibus ad illarum virtutum actus : sicut Iob dicit, Ab infantia mea crevit mecum miseratio, etc. : et sicut mansuetudo ingenita dicitur fuisse Moysi, et quibusdam aliis aliae virtutes.
Hoc etiam videtur secundum Magistrum oportere dici : quia supra concessit, quod resistendo tentationi non meruisset. Sed tamen aliorum opinio est, quod habuit gratiam qua proficere potuit in merito, sed non ad beatitudinis confirmationem. Hoc totum supra disputatum est, et in alia Summa.
Quod autem primo obicitur, dicendum quod gratia delet peccatum, ubi invenit : sed hoc non est sibi substantiale, sed accidit ex parte subiecti : et ideo ante peccatum homo indiguit gratia operante ad hoc ut formaliter secundum gratiam bonus esset.
Ad aliud dicendum, quod fuit bonus ante privationem illius habitus quem accepit : unde ante hoc non fuit bonus bonitate gratuita, licet bonus bonitate naturali, de qua loquuntur auctoritates inductae.
Caetera autem istius distinctionis patent per ea quae dicta sunt supra.
