Distinctio XXVII — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

De comparatione gratiae ad virtutem.

 

 

A. De virtute quid sit ? et, Quid sit actus eius ?

B. De fide itidem dicit, quod non est ex homine, sed ex Deo tantum.

C. De gratia quae liberat voluntatem : quae si virtus est, virtus non est ex libero arbitrio, et sic non est motus mentis.

D. Ex quo sensu dicuntur ex gratia incipere bona merita, et de qua gratia hoc intelligatur ?

E. Quod bona voluntas gratiae principaliter est, et etiam gratia est : sicut et omne bonum meritum.

F. Ex qua ratione dicitur fides mereri iustificationem, et alia ?

G. De muneribus virtutum, et de gratia quae non est, sed facit meritum.

H. Epilogat ut alia addat.

I. Quod idem usus est virtutis, et liberi arbitrii : sed virtutis principaliter.

K. Aliorum sententia hic ostenditur, qui dicunt virtutes esse bonos usus liberi arbitrii, id est, actus mentis.

L. Quibus auctoritatibus muniunt quod virtutes sint motus mentis ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Hic videndum est quid sit virtus, etc.

In hac parte Magister agit de virtute dupliciter : et ideo habet duas distinctiones : quia in ista determinat quid est virtus, et quod virtus non est motus vel usus virtutis, nisi loquendo per causam.

In sequenti autem tangit qualiter liberi arbitrii potestas se habet ad gratiam et virtutem, ibi, scilicet distinct. XXXIII, A, : Id vero inconcusse, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An diffinitio virtutis bona sit qua dicitur : Est bona mentis qualitas ?

 

Circa primam autem distinctionem non est dubitabile aliquid, nisi de diffinitione virtutis, quam ponit Magister : et de hac etiam in aliis diffinitionibus et virtutibus in communi disputatum est in alia summa prolixe valde et diligenter. Sed in ista hic tamen reputamus diffinitionem quae ponitur hic, scilicet quod : Virtus est bona mentis qualitas, etc.

  1. Cum enim dicitur, bona : Aut est praedicatio denominativi, aut substantialis. Si denominativi : tunc virtuti non convenit ratio bonitatis, quod falsum est : cum virtus sit bonitas quaedam, quia bonum est finis appetitus, quia ipsum est quod optatur et desideratur : virtus autem cum sit de partibus honesti, cadit sub divisione boni : et ita substantialiter bonum praedicatur de ipsa virtute. Si autem hoc concedatur, quod praedicatur substantialiter : cum igitur virtus sit quoddam simplex et abstractum, debet bonitas abstracte de ipsa praedicari : non enim albedo dicitur colorare, sed color : ergo nec virtus bona, sed bonitas, ut videtur.
  2. Praeterea, quaeritur de hoc quod dicitur, qualitas mentis. Non enim virtus semper est in mente, cum mens sit pars animae superior, et virtutes saepe sicut in partibus irrationalibus participantibus aliqualiter rationem, ut concupiscibili, et irascibili.
  3. Item, obicitur de hoc quod dicitur, qua recte vivitur : Rectitudo enim soli iustitiae videtur esse propria : propter quod etiam ab Anselmo dicitur, quod iustitia est rectitudo voluntatis : ergo videtur, quod male ponatur in diffinitione virtutis in communi.
  4. Praeterea, hoc videtur falsum quod dicit, qua nullus male utitur. Quia multi abusi sunt virtute, ponentes eam esse summum bonum in vita, ut quidam Stoicorum.
  5. Item, hoc videtur falsum quod dicit, quam solus Deus operatur in homine. Si enim intelligatur de virtute consuetudinali, plane falsum est : quia illius causae efficientes sunt scire, velle, et perseveranter operari. Si autem loquimur de virtute infusa, adhuc falsum est in adultis quibus nihil infunditur nisi volentibus.
  6. Item, ista diffinitio gratiae convenire videtur : ergo virtus est gratia.

 

Solutio. Dicendum, quod bonum est substantiale virtuti : et tamen maioris est simplicitatis quam virtus : quia bonum secundum quod bonum respicit esse, sed virtus actum : et ideo nihil prohibet concretive de virtute praedicari in nomine, licet secundum rem substantiale sit ei : sicut etiam rationale de homine, et non rationalitas. Qualiter autem hoc sit, exigit longa verba quae in alio loco inveniuntur in quaestione de virtutibus in communi.

 

Ad aliud dicendum, quod Augustinus diffinit virtutem infusam cum gratia gratum faciente. Huiusmodi autem ut in primo subiecto recipitur in eo quod est proximum Deo : hoc autem est mens per descensum : postea partes virtutum sunt in potentiis aliis.

Ad aliud dicendum, quod rectitudo est praeparatio debiti, et debentis, et eius cui debetur : et haec est iustitiae. Est etiam rectitudo extensio actus in finem, vel in rationem medii sine defluxu a fine, vel ad superfluum, vel diminutum : et haec est rectitudo virtutis in genere : virtus enim theologica extensionem habet directam in finem sine obliquitate ab illo, et virtus politica attingit medium sine curvatione ad malitias superfluitatis et defectus.

Ad aliud dicendum, quod virtute nemo umquam male usus est : quia eo ipso quod aliqui non retulerunt eam ad debitum finem, non habebant veram virtutem, sed imaginem apparentis virtutis tantum.

Ad aliud dicendum, quod consensus non excluditur. Sed ille consensus non est nisi disponens ex parte subiecti in quo sit virtus.

Ad ultimum dicendum, quod gratia non recte vivitur, si fiat vis in rectitudine, ut dictum est : sed meritorie vivitur gratia, ut patet ex prius habitis.

Alia autem huius distinctionis per se patent, et per nostrum positum alibi de virtute tractatum.