Distinctio II — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO II
Agit in speciali de conditione spiritualis creaturae, scilicet Angelicae, qualis facta sit.
A. Quae consideranda sunt de Angelica natura ?
B. Quando facti sunt Angeli prius dicit, in quo videntur sibi obviare auctoritates.
DIVISIO TEXTUS
De Angelica itaque natura haec primo consideranda, etc.
Hic incipit pars exsecutiva, et supra est divisa.
Prima autem pars quae est de spirituali natura simplici, dividitur in duas :
in quarum prima agit de pertinentibus ad suam naturam ;
in secunda autem de his quae pertinent ad suam distinctionem per aversionem et conversionem, et haec incipit in distinct. V, ibi, A : Post haec consideratio adducit inquirere, etc.
Prima harum adhuc subdividitur in duas :
in quarum prima agit de extrinsecis, scilicet quales in substantia, et potentiis naturalibus, et habitibus facti sunt, et haec incipit in sequenti distinctione, ibi, A : Ecce ostensum est, etc.
Haec autem distinctio dividitur in duas partes :
in quarum prima ostendit quando creati sunt ;
in secunda autem ubi, et haec incipit, ibi, F : Iam ostensum est, etc.
ARTICULUS I
An Angelus ante, vel post alia sit creatus, aut sit unum cum aliis quatuor coaevis ?
Incidit autem hic quaestio primo de tempore creationis Angelorum.
Videtur enim, quod ante alia sit creatus :
- Sic enim dicit Hilarius : Non magnum est, quod ante caelum et terram Deus Pater Dominum nostrum Iesum Christum genuerit, cum etiam Angelus creatura caeli et terrae inveniatur antiquior : ergo videtur, quod Angelus non sit unum de coaevis.
- Item, Damascenus : Quidam aiunt, quod ante omnem creationem geniti sunt, ut theologus dicit Gregorius. Primum quidem excogitavit Deus caelestes virtutes et angelicas, et excogitatio eius opus fuit. Alii vero postquam genitum est primum caelum. Quoniam autem ante hominis plasmationem omnes confitentur, ego theologo Gregorio consentio. Dicebat enim substantiam intellectualem primo creari, et inde sensibilem, et tunc quod ex utroque, scilicet hominem.
- Item, per rationem videtur probari idem sic : Quaecumque substantia se habet ad alia creata ut praecognoscens fieri eorum antequam fiant in propria natura, illam necesse est praecedere creatione omnes alias. Angelus autem est substantia ita se habens ad alia creata : ergo Angelus praecessit creatione omnia alia. Prima patet per se. Secunda accipitur ab Augustino, qui sic exponit, fiat, et fecit, et factum est, ut primum referatur ad Verbum, secundum ad notitiam Angelorum, tertium ad existentiam rei in propria natura.
- Item, Augustinus : Duo fecisti, Domine : unum prope te, et alterum prope nihil : ergo Angelus immediate est prope Verbum. Esse autem iuxta Verbum, est esse iuxta causam exitus creaturarum in esse : ergo cum ipse habeat potentiam cognoscendi, ipse cognoscet eas in Verbo antequam fiant : ergo praecedit esse earum in propria natura.
- Item, substantiam moventem ad esse substantiae alterius et influentem super ipsam, necesse est prius esse ilia ad cuius esse movet et super quam influit : Angeli (ut dicunt Philosophi) sunt substantiae moventes ad esse elementorum et elementatorum, et influentes super esse et motum orbium : ergo necesse est eos prius esse elementis, et elementatis, et orbibus : ergo prius debebant creari, ut videtur.
- Item, ad unum simplex plus accedit id quod minimae est compositionis et nullius quantitatis, quam id quod habet compositionem quantitatis et terminationem contrarietatis : Creator autem est unum simplex, Angelus minimae compositionis, quia secundum Philosophos non habet compositionem nisi possibilis in quantum intelligit se, et necessarii in quantum fluit a Deo et intelligit ipsum : orbes autem habent quantitatem et potentiam ad ubi, et elementa contrarietatem : ergo plus accedit Angelus, quam corporea : ergo etiam prius effluit ab ipso.
Si dicas, quod hoc non sequitur : quia omnia effluunt aequaliter. Contra : Creator uno modo se habet ad omne quod est : ergo ex parte sui nulla est differentia : sed si est differentia, illa est ex parte creaturarum aliter et aliter se habentium ad ipsum : ergo videtur, quod effluxio debet determinari secundum ordinem creaturae, et non secundum ordinem creantis.
- Praeterea, Ordo creationis debet respondere ordini naturae : natura autem ordinat motorem ante mobile, et incorruptibile ante corruptibile, et spirituale ante corporale, et simplex ante compositum : cum igitur Angeli sint motores incorruptibiles, spirituales, simplices, videbitur quod ipsi sint creati ante omnia alia.
- Item, Hoc videtur dicere Plato : O dii deorum, quorum opifex Paterque ego, etc. Sic enim infert : Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vestrum autem erit ad par exsequi. Ex hoc enim videtur accipi, quod influentiam habeant ad esse generabilium : ergo ante omnia esse debuerunt, ut videtur.
Sed contra :
- Ex parte Dei creantis nulla est differentia in exitu : cum ergo creatura ante creationem non fuerit, ex parte etiam illius non poterat accipi ordo : ergo non est ratio, quod prius vel posterius fiat.
- Item, nos videmus, quod anima rationalis quae est motor et perfectio corporis, non fit ante corpus, sed post organizationem ipsius : si ergo Angeli sunt motores corporum superiorum (ut dicunt quidam) a simili debuerunt fieri post ipsa.
- Item, Moyses intendit evacuare errores diversorum circa principium creationis mundi. Fuit autem multorum error, quod Deus per Angelos creavit mundum : ergo ut hoc evacuaretur, non debuerant creari ante, sed vel cum mundo, vel post ipsum. Unde Damascenus : Quicumque vero aiunt Angelos conditores cuiuscumque esse substantiae, hi sunt omnes patris sui diaboli creaturae enim exeuntes non sunt conditores. Omnium autem factor, et provisor, et contentor, Deus est qui solus est increatus.
Solutio. Dicendum, quod Angeli non duratione, sed ordine dignitatis facti sunt ante corporalem creaturam. Et ad hoc intelligendum sumenda est distinctio Augustini de confessione, quod prius alterum altero dicitur, scilicet aeternitate, ut Deus praecedit omnia : dignitate sive electione, sicut melius et nobilius praeponitur minus nobili vel utili, et hoc modo fructus praecedit florem : origine, et hoc modo sonus praecedit cantum, quia in sono modulatio facit cantum : et tempore, et hoc modo praecedit flos fructum.
Ad ea igitur quae inducuntur ex Hilario et Damasceno, et ad ea quae inducuntur in Littera, quia prior omnium creata est sapientia : dicendum, quod loquuntur de prioritate dignitatis, non durationis, vel temporis.
Ad aliud dicendum, quod illa prioritas intelligendi rem fiendam, etiam secundum ipsum Augustinum, non ponit prioritatem durationis, sed ordinis naturae : et ita solvit Augustinus, ut cognoscere rem fiendam non ponat in actu cognitionem ante rei existentiam : sed simul cum ipsa re suam ponit cogitationem, id est, omnis fiendae rei quantum est de ordine causae causantis, et possum habere, scilicet cognitionem factae rei, quando iam facta est.
Ad aliud dicendum, quod etiam Angelus non est immediate iuxta Verbum nisi ordine naturae, et non temporis in ordine exitus creaturarum.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio procedit ex opinionibus Philosophorum, et fundatur partim super dubias propositiones, partim etiam super falsas secundum nostram fidem. Dubium enim est quis sit motor caeli. Ptolemaeus, et Abbategni, et Albumasar, et omnes astronomi dicunt caelum moveri a voluntate Dei, et haec est nostra confessio. Aristoteles autem et omnes naturales Philosophi dicunt ipsum moveri ab intelligentia, sicut desiderans movetur a desiderato, et utrum Angeli deserviant Deo in motu orbium, vel non, incertum est nobis : hoc tamen certissime tenemus secundum sanctos Patres, quod non omnes occupantur circa motum caelorum, etiamsi tot essent caeli quot sunt stellae, sicut quidam eorum praesumpserunt dicere : quia nobis traditur quosdam assistere, quosdam circa nos ministrare : tamen quod quidam etiam moveant caelum, videtur secundum expositionem unius sancti per illud verbum Matthaei, XXIV, 29 : Et virtutes caelorum commovebuntur.
Hoc enim in libro ad Eugenium Bernardus exponit de Angelis.
Sed quidquid sit de dubiis, ad rationem inductam dicendum est, quod etiam secundum Philosophos qui ponunt illam opinionem, non valet ratio : quia non intelligunt ordinem temporis, sed naturae : sicut materia elementi prior est elemento, nec tamen umquam defuit elemento, nec qualitates elementales sibi.
Ad aliud dicendum, quod illud etiam non concludit nisi de ordine naturae, vel dignitatis, et non temporis.
Ad aliud dicendum, quod ordo ex parte creatorum non impedit, quia creatura non fuit : et etiam quia gradus dignitatis non infert ordinem temporis, sicut in multis iam patuit, quia aliter anima praecederet corpus tempore. Per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod non intendit quod priores sint creatis aliis, sed quod dedit eis potestatem movendi stellas ad naturae propagationem : ordinem autem creaturarum ipse conditor instituit.
C. Quid tenendum sit docet, praemissas auctoritates determinando.
D. Quod nihil factum est ante caelum et terram, nec etiam tempus cum tempore enim creata sunt, sed non ex tempore.
E. Quod simul cum tempore et cum mundo coepit corporalis et spiritualis creatura.
ARTICULUS II
An omnium spiritualium et corporalium sit materia una ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.
Per hoc enim habentur duo, scilicet, quod omnia simul sunt in specie propria : et de hoc erit quaestio illa de opinione Augustini. Et alia expositio est, quod creavit omnia simul in materia, et ex hoc relinquitur quod omnium materia sit una numero.
- Et hoc videtur etiam per illud Iob, XL, 10 : Ecce Behemoth quem feci tecum. Behemoth autem per naturam Angelus est : ergo Angelus eiusdem est materiae cum homine : ergo cum carnibus et ossibus
- Item, spiritualium et corporalium substantiarum est genus unum : quia essent aliter plura praedicamenta quam decem : cum igitur id genus non sit vanum, habebit aliquid respondens in re : et constat quod non formam, quia forma non est una corporalium et spiritualium : ergo materia ipsorum est una
- Item, hoc videtur dicere Porphyrius : quia ipse vult, quod genus sit loco materiae.
Alia quae possunt ad hoc obici, mota sunt in praecedenti distinctione.
In contrarium est quod dicit Aristoteles in XI primae Philosophiae, quod corporalium et incorporalium non est genus unum. Et exponit Commentator, quod genus accipitur ibi pro materia : ergo multo minus corporalium et spiritualium non est genus unum.
Item, Averroes super II Metaphysicorum dicit : Sciendum autem, quod genus non est materia, sed est generalis forma : sed convenit cum materia in eo quod sustinet differentiam in constituendo speciem, et in eo quod differentia potestate est in ipso.
Solutio. Dicendum, quod sicut vult Boetius, quod spiritualium et corporalium non est materia una, ut supra diximus. Quia etiam secundum Philosophos spiritualia aut intelligentiae quas nos vocamus Angelos, habent quidem compositionem possibilis et necessarii, quas partes nostri Doctores vocant quod est, et quo est : et Boetius videtur vocare quod est, et esse. Quia illud possibile numquam est in potentia, nec potest esse : sed quia dependet ex alio, scilicet ex causa prima, ideo in se dicitur esse possibile : et quia particulat et dividit ipsum quo est, quod de se commune est, sicut omnis forma. Unde incommunicabile et communicabile faciunt in Angelo compositionem : et hoc signatur cum dicitur, Angelus, et hic Angelus.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas Sanctorum non tota adducitur : quia ipsi adducunt, quod omnia simul facta sunt in materia vel similitudine, sicut anima hominis cum Angelis : quia similitudinem quamdam habent in genere naturae.
Item, dico quod Scriptura innuit quod non omnium corporalium sit materia una : quia dicit creata esse caelum et terram. Si enim caelum esset de communi materia omnium aliorum, non oportebat dicere nisi alterum illorum, et suffecisset.
Ad aliud dicendum, quod hoc est vile sophisma : quia est duplex forma, scilicet, materiae quae est pars essentiae : et illa non praedicatur de composito, quia (ut dicit Avicenna) forma in quantum forma est, non habet quod praedicetur de eo cuius est forma : sed hoc habet in quantum est forma consequens totum compositum secundum totum esse suum : et haec est species de qua dicit Boetius quod est totum esse individuorum. Et est forma consequens compositum secundum partem esse, et hoc est genus : et haec forma ponit similitudinem essentialiter in toto vel in parte essentiae : et hoc respondet ei secundum esse, vel rem, et materiam.
Ad aliud patet responsio per dictum Commentatoris.
F. Ubi Angeli mox creati fuerint, in empyreo scilicet, quod statim factum repletum est Angelis.
G. Quod simul creata est visibilium rerum materia, et invisibilium natura : et utraque informis secundum aliquid, et formata secundum aliquid.
ARTICULUS III
Utrum caelum empyreum sit corpus ?
Et : Quare Philosophi illud non cognoverunt ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Iam est ostensum quando creata fuerit angelica natura, etc.
Incidit enim hic quaestio de caelo empyreo : et quaeremus de ipso tria, scilicet : Utrum ipsum sit corpus ? Et dato quod sic : Utrum sit mobile, vel uniforme, vel non ? Et dato quod non sit mobile, Utrum habeat ordinem secundum influentiam aliquam ad alios orbes inferiores ?
Ad primum proceditur sic :
- Omne quod movetur in loco per se, est in loco : omne quod est in loco, ambitur alio corpore : ergo omne quod movetur localiter per se, ambitur alio corpore : nona sphaera movetur in loco per se : ergo ambitur alio corpore : ergo necesse est ponere decimum corpus : et hoc vocamus caelum empyreum.
- Item, ante omne multiforme uniforme ponendum est : sed sphaera nona est multiformis, cum habeat dextrum et sinistrum : ergo necesse est ponere aliud corpus uniforme ante ipsum, et hoc vocamus empyreum.
- Item, habens perfectionem optimam sine motu, est ante id quod habet eam cum motu : et quod habet eam cum motu uno, est ante id quod habet eam cum motibus pluribus : sed caelum nonum habet perfectionem cum motu uno : ergo ante ipsum erit ponere aliud corpus, quod habet eam sine motu aliquo, et hoc vocamus caelum empyreum.
- Item, necesse est quod universitas perficiatur in ultimo sui per aliquod perfectum : sed omne quod movetur, est imperfectum : ergo non perficitur in aliquo quod movetur, nisi in aliquo corpore non moto : ergo illud erit ponere : hoc autem dicimus esse empyreum.
- Item, Sancti dicunt expresse, et haec est ratio fortior quare ponimus ipsum : quia scilicet sancti Patres qui Patrem caeli et caelum melius aliis Spiritu revelante cognoverunt, hoc nobis tradiderunt.
Sed contra :
- Locus et locatum sunt eiusdem naturae : quia vult Philosophus, quod idem sit motus ad locum et ad formam, et idem motor : sed locatum in caelo empyreo non est nisi substantia spiritualis : ergo empyreum debet esse substantia, spiritualis, non corporalis.
- Item, Locus est ad quem est motus : motus autem Angeli in Deum est : quia dicit Augustinus : Quod in corporibus est pondus, hoc est in spiritus amor : et amor Angeli tendit in Deum : ergo caelum empyreum, quod est locus Angelorum, est Deus.
- Item, Beda dicit, quod intra Deum currunt quocumque mittantur : et ex hoc habetur idem.
- Item, Locus est contentivus et salvativus locati : hoc autem respectu Angeli non convenit nisi soli Deo : ergo empyreum quod est regio et locus Angelorum, est Deus ipse et non corpus aliquod.
Praeterea quaeritur : Si caelum empyreum est corpus, quare Philosophi non cognoverunt, qui omnium corporum naturas rimati sunt, praecipue si rationes prius inductae aliquam habent necessitatem, ut multis videtur : cum enim illae naturales sint et non fundatae supra fidem, ita poterant eas videre sicut et nos.
Si dicas, quod Dominus noluit hoc eis revelare, hoc nihil est : quia invisibilia sua revelavit eis per rationes, quod multo maius erat.
Solutio. Dicendum cum sanctis Patribus, quod locus beatorum est empyreum, et corpus a volubilitate mundi secretum, et per rationem non investigabile : quia quidquid scitur de caelo, scitur per adspectum, vel motum : et empyreum neutro subiacet. Sed cogunt nos alia principia quae ponam in sequenti quaestionis articulo.
Unde omnes priores rationes quae videntur quibusdam fortes, fundatae sunt super propositiones falsas apud Philosophos huius mundi.
Maior enim in prima propositione est, quia quidquid movetur in loco per se, est in loco per se, et haec propositio ostenditur falsa a Commentatore super sextum Physicorum ante finem, ubi Aristoteles loquens contra Zenonem dicit, quod primum mobile movetur in loco secundum formam et non secundum subiectum : et ostendit ibi per necessarias rationes Commentator, quod mala est Glossa quam quidam dixerunt, quod movetur secundum partem et non secundum totum : quia partes per se non moventur, sed per accidens motu totius.
Item, quia non potest totum moveri nisi omnes partes eius moveantur : unde ipse dicit, quod nihil prohibet aliquid esse in loco per accidens, et esse locum per se, et moveri in loco per se : et hoc est quia motus non dependet a loco. Sed haec alterius sunt negotii. Ex hoc patet, quod illa ratio non necessario concludit caelum empyreum esse, et corpus esse : sed quaerenda sunt alia principia.
Sequens ratio fundatur super istam : Ante corpus multiforme est corpus uniforme : et haec est impossibilis apud Philosophos : quia corpus sphaericum motum non reducitur a Philosopho in uniforme, nisi sicut intelligentia uniformis est : unde impossibile est tale corpus esse : quia iam esset de perfectione ordinis intelligentiae.
Tertia ratio fundatur super istam, quod ante corpus motum sit corpus mobile : et haec est etiam impossibilis : quia maior perfectio quam corpus potest habere secundum naturam, est ipsum esse coniunctum semper suae operationi quae est motus circularis, vel motus simplex, vel plures et multiplices.
Sequens ratio ridiculosa est : quia immobilitas in corpore ultimae perfectionis est secundum naturam.
Sed sequens ratio bona est et cogit, et illius coactio patebit consequenter : quia nos invenimus alia principia ex quibus non sophistice probabitur illud corpus esse.
Ad id autem quod contra obicitur dicendum, quod haec argumentatio teneret, si Angelus esset in loco per se : sed ille locus non datur ei nisi per congruentiam : quia inter caetera corporalia nobilior est, et ideo nobiliori naturae magis congruit.
Ad sequentia dicendum, quod locus spiritualis Angeli Deus est : sed locus habitationis congruentiae caelum empyreum est : et de hoc multa notata sunt in primo libro Sententiarum : Si Angelus sit in loco, aut moveatur in loco, et qualiter et quot modis sit in loco : et ideo omnia illa praetermittam hic : et ibi etiam dictum est si duo, vel plures Angeli sunt in eodem loco, et quantus sit Angeli locus.
Ad id quod ulterius quaeritur : Quare Philosophi non cognoverunt ?
Dicendum, quod Beda in Littera optime hoc solvit : quia a volubilitate mundi secretum est. Si enim non esset motus, nos quidem deprehenderemus unam stellam magis vel minus distare quam aliam per diametrum stellarum magis vel minus : sed non possumus distinguere numerum stellarum, spherarum, et caelorum : unde quia illud nec visui subiicitur, nec per motus rationem investigatur sicut nonum, ideo non est cognitum a Philosophis. Nonum enim quamvis visui non subiiciatur, tamen necessitate motus probatur, sicut satis convenienter probat Alpetragius : et ad illud infra in operibus sex dierum ponemus adhuc rationes.
ARTICULUS IV
An caelum empyreum sit immobile, et uniforme, vel non ?
Secundo quaeritur : Utrum illud sit mobile, et uniforme, vel non ?
Et videtur, quod sit uniforme : quia
- In Littera dicitur, quod dicitur igneum non ab ardore, sed splendore : ergo totum splendet lumine, ut videtur : ergo est uniforme.
- Item, caelum empyreum est regio et locus contemplationis : contemplantes autem toti sunt in lumine : ergo per congruentiam locus eis positus plenus lumine debet esse.
- Item, lumen dilatat sensum in exterioribus, et laetificat cor : ergo cum ponatur per congruentiam beatis spiritibus, debet esse luminosum totum et uniforme.
- Item, quanto per contemplationem vicinior quis efficitur Deo, tanto magis removetur a partita multitudine (ut dicit Dionysius) et accedit ad unum : ergo locus congruus etiam ponetur uniformis : quia aliter non responderet secundum proportionabilitatem.
- Item, hoc est quod cantatur : Lux perpetua lucebit Sanctis tuis, Domine. Et figurabatur in illo verbo Exodi quod ubi habitabant filii Israel, fuit lux.
- Item, Psal. LXXXVIII, 16 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.
- Item, I ad Timoth. VI, 16 : Qui lucem inhabitat inaccessibilem. Cum igitur haec lux diffundatur in beatis in loco contemplationis, oportet per congruentiam locum illum esse luminosum.
- Item, infernus locus damnatorum est locus perpetuis tenebris deputatus : ergo per oppositum caelum empyreum locus beatorum, est perpetuae luci deputatus.
Quod autem sit immobile caelum empyreum, sic probatur :
- Fruitio recessus est ab omni motu et imperfectione : cum igitur caelum empyreum sit locus fruentium, est ipse remotus ab omni motu, et pacatissimae quietis.
- Item, omnis motus est propter indigentiam, etiam caeli motus secundum Philosophos : ergo cum nulla penitus sit indigentia in loco contemplationis, est caelum empyreum immobile.
Haec autem sunt principia propria ex quibus sancti Patres posuerunt caelum empyreum esse, et immobile, et plenum lumine.
Sed contra primam partem sic obicitur :
- Natura ignis non est nobilis, et potius datur in tormentis damnatis : ergo de illius natura non debet esse caelum empyreum.
- Item, splendens luminosum (ut dicit Avicenna) necesse est quod habeat partes constantes. Et hoc probatur, quia stellae eclipsant se invicem, et tegunt se propter constantiam partium in ipsis, quod non facit alia pars orbis subtilis : et stellae fulgent, et aliae partes orbis non fulgent : ergo si caelum empyreum est luminosum, ipsum videtur et visui subiici, et non subtile et simplex esse.
Item, obicitur contra aliam partem, scilicet, quia videretur ipsum esse velocissimi motus.
- Dicit enim Alpetragius, et ponit eam pro communi animi acceptione, quod quanto corpus primo motori est vicinius, tanto ipsum movetur velocius : sed inter omnia corpora nullum ita accedit ad primum motorem ut caelum empyreum : ergo nullum est adeo velocis motus ut ipsum.
- Item, omne quantum est in potentia ad ubi necessario : ergo est mobile : quia potentia ad ubi facit mobilitatem, ad minus secundum quod orbis est in potentia ad ubi : sed in perpetuis est idem esse et posse : ergo caelum empyreum cum sit quantum movetur.
Solutio. Dicendum quod nullo modo movetur caelum empyreum, et nullo modo est difforme.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod non dicitur igneum a natura ignis, sed ex convenientia proprietatis lucis, et nominibus notis apud nos.
Ad aliud dicendum, quod dicitur semper splendens a natura luminosi simplicissimi, et bene concedo, quod non splendet ita quod proiiciat radios nobis visibiles : quia hoc non congruit excellentiae simplicitatis eius. Dicitur enim splendor lucis multis modis, scilicet, lucis sapientiae Dei, et intelligentiae angelicae, et corporis simplicissimi, et etiam corporis spissi subiicibilis nostro visui, et his modis dicitur per prius et per posterius, et tanto minus proprie quanto distant a prima.
Ad aliam partem dicendum, quod totum est immobile, et propositio quae inducitur, intelligitur de appropinquatione quae est secundum accessum ad motorem secundum quod motor est : et sic non est hic : quia illud corpus non cogit nos quaerere et ponere nisi status beatorum in gloria, et non generatio et motus inferiorum.
Ad aliud dicendum, quod quantitas de se non facit potentiam ad motum, nisi addatur aliud : et hoc patet : quia abstracta quantitatem habent, et tamen immobilia sunt : sed potentiam inesse ad ubi faciet appositio naturalis proprietatis inclinantis ad aliquod possibile consequi per motum, et motor coniunctus sibi.
Unde dicit quidam Philosophorum, quod quinque necessaria sunt orbi ut moveatur : quorum primum est ut sit aliquod bonum et optimum non coniunctum sibi per substantiam. Secundum, ut illud appetat sibi coniungi naturali desiderio. Tertium, ut illud sit possibile consequi per motum. Quartum autem, ut habeat motorem coniunctum sibi. Quintum autem, ut illud quod appetit continue acquirat : quia sic perpetuatur motus eius. Quidam autem addunt dispositionem mobilis secundum dextrum, unde fit motus, et secundum sinistrum per quod fit regyratio. Sed de hoc dubie pronuntiant Philosophi : et quidquid sit de hoc, patet quod ex quantitate non habet naturalem ordinem ad motum, nec ipsa per se facit potentiam ad ubi.
ARTICULUS V
An caelum empyreum habeat ordinem influendi super alias sphaeras ?
Et : Utrum sol illuminet caelum empyreum ?
Tertio quaeritur, Utrum habeat ordinem influendi super alias sphaeras ?
Et videtur, quod sic : quia
- Quodlibet primum in aliquo genere, influit super secundum : sed caelum empyreum in ordine caelorum est primum : ergo influit super secundum.
- Item, cum dextrum et sinistrum sint in secundis, necesse est quod illa causentur ab aliquo : non autem ab ipso mobili cuius sunt : ergo causantur a caelo empyreo, ut videtur.
Ulterius quaeritur hic : Cum stellae et sol sint superius lucidi sicut inferius, et luminosum a centro sui undique proiiciat radios, utrum sol illuminet sursum locum Angelorum in caelo empyreo ?
Videtur quod sic : quia sol emittit radios per naturae necessitatem : ergo emittit ad omnem partem quocumque pergit centrum perspicacitatis suae : hoc autem est ad omnem partem : ergo illuminat sursum.
Sed in contrarium est quod dicitur, Apocal. XXI, 23 : Civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
Solutio. Dicendum est, quod secretum est a nobis de caelo isto quod sancti Patres non tradiderunt : tamen si dicatur, quod duplex est status, scilicet, generationis electorum ad numerum praedestinatorum complendum, et ad huius status ordinem positus est ordo sphaerarum mobilium : et alius est status praemiorum in alio saeculo quiescentium in contemplatione, et ad huius ordinem complendum creatum est caelum empyreum : non videtur mihi inconveniens, et tunc dicimus, quod decimum caelum non habet influentiam super nonum, quia in alio ordine positum est, et idea etiam non est inordinatum et inutile. Et haec est etiam causa (ut puto) quare non innovabitur in die iudicii, nec praemiabitur ulterius quam praemiatum est modo : quia status ille non crescit nec emendatur, nisi forte in praemio accidentali, non substantiali.
Ad aliud dicendum, quod dextrum et sinistrum (ut voluerunt Philosophi) accipiuntur secundum differentias situs non simpliciter, sed secundum quod per motum ordinatur ad consequendum ad id quod intendit ex influentia splendoris intelligentiae. Et hoc patet ex hoc, quia aliter illa pars quae est dextra, quandoque esset in Occidente. Et iterum ex hoc, quod dextrum planetarum et circuli signorum est in sinistro orbis primi, ut vult Philosophus in secundo de Caelo et Mundo, si quis subtiliter inspiciat ibi.
Hoc iterum patet ex hoc, quod dextrum in caelo quolibet est duplex, et similiter sinistrum, ut dicit Ptolemaeus in Quadripartito suo. Adspectus enim dexter est ab Oriente in medium caeli, et sinister est a medio caeli in signo descendente quod est Occidens : et iterum dexter est ab Occidente in angulum mediae terrae, et iterum sinister ab angulo mediae terrae in angulum signi ascendentis quod est Oriens. Hoc iterum patet ex hoc, quod in orbe eccentrico et epiciclo diversa dextra sunt et diversa sinistra. Et iterum ex hoc, quod orbis lunae habet aliud dextrum secundum centrum epicicli, et aliud secundum punctum elevationis augis in deferente, et tertium adhuc secundum punctum capitis et caudae draconis quem facit circulus suus ex intersectione aequantis. Et quia haec quidam ignorant, ideo mirabilia dicunt de dextro et sinistro caeli. Unde dextrum et sinistrum non causantur in caelo ex caelo empyreo, sed potius ex dispositione Dei ut nos credimus, aut ex ordine Dei et influentia intelligentiae, sicut omnes dicunt Philosophi.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum illuminetur a sole, vel stellis, dico quod nescio : sed hoc affirmo ex Apocalypsi, quod non eget illuminatione : et si illuminatur, hoc est ad bene esse congruentiae. Et hoc habet testimonium a sancto Basilio super illud : Vox Domini intercidentis flammam ignis. Dicit enim Basilius, quod intercisio flammae ignis est ut detur lux ignis sursum electis, et ardor deorsum reprobis. Congruum enim est ut lux totius habitaculi confluat ad bonum gloriae habitatoris, et horror opacitatis totius orbis in locum damnatorum, ut sic verificetur illud Sapientiae, V, 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
ARTICULUS VI
Utrum in caelo empyreo sit laus aliqua vocalis, qua dicuntur astra matutina laudasse Deum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa finem : Cum laudarent astra matutina etc.
Ex hoc enim videtur, quod laus vocalis est : quia etiam hoc innuitur, Isa. VI, 3 : Clamabant alter ad alterum. Et in Apocalypsi, XIV, 11 : Nec habent requiem die ac nocte, etc. Et alia multa facile est colligere ad hoc.
Sed contra :
- Damascenus dicit, quod tradunt sibi sua consilia sine voce prolato sermone.
- Item, Gregorius : Vox Angelorum est in laude Creatoris in ipsa admiratione intimae contemplationis.
- Item, vox non videtur posse fieri sine respirato aere confracto et percusso : cum autem talia ibi non sint, non videtur ibi posse esse laus vocalis.
- Item, nobilior est laus mentis quam oris : ergo videtur, quod illa futura sit ibi.
- Item, Uniformiter beneficorum est unus modus laudis : Angelis autem secundum suum statum non convenit laus vocalis : cum igitur beatitudo hominum sit ut Angelorum, non videtur etiam convenire hominibus laus vocalis.
Solutio. De hoc sententia sanctorum Doctorum dubia est, et magis puto, quod aut non est ibi laus vocalis, aut si erit, non erit nisi in demonstrationem potentiae laudantis, ut in hoc ostendatur decor sapientiae quae sic ordinavit organa ut in talem vocem prorumpere possent.
Et secundum hoc dicendum ad id quod obicitur de respirato aere, quod bene puto quod non erit tunc per illum modum quo modo est, sed potius per sonos modulatos in natura corporis orbis caeli empyrei : et dicimus, quod illic non est corruptio naturae nec ignominia, si percutiatur, et gloriosa lingua formetur in vocem : sed potius est gloriosius, si in ea formatur gloriosa vox laudis Creatoris.
Ad alia patet solutio : quia illa non probant nisi per modum congruentiae, et potest attendi illa congruentia quae est de modo sapientiae in usu organorum ordinatorum.
Et nota, quod Angeli dicuntur astra matutina in quantum in eis praefuit matutina cognitio lucis huius mundi in exitu creaturarum omnium in esse. Sidus enim dicitur sideratio stellae et fulgor : quia, ut dicit Isidorus, consideratur a nautis observantibus eas. Et stella dicitur a stando : quia moto orbe ipsa non movetur eodem modo, ut dicunt Astronomi, sed etiam habet alium motum : vel quia secundum Aristotelem non movetur nisi motu circuli sui, et non per se. Astrum autem dicitur magna stella, vel potius constellatio una, sicut Pleiades, vel Hyades, quae nominantur constellationes, vel Canis quae est nigra stella lucens in pede Orionis.
H. Quomodo dicat Lucifer secundum Isaiam : Ascendam in caelum, et ero similis Altissimo : cum esset in caelo ?
ARTICULUS VII
Quid sit caelum Trinitatis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Hic quaeri solet : Si in caelo empyreo, etc.
Et quaeruntur hic duo de caelo Trinitatis, scilicet, quid sit, et quid sit in eo ?
Videtur autem, quod caelum Trinitatis sit corpus.
- Quaecumque vere in una divisione unius communis ponuntur, sunt unius generis : caelum autem Trinitatis cum aliis caelis in eadem divisione ponitur a Sanctis : ergo est eiusdem naturae cuius alii caeli : sed alii caeli sunt corpus : ergo caelum Trinitatis est corpus, ut videtur.
- Item, omne cui conveniunt differentiae situs, est corpus : caelo Trinitatis conveniunt differentiae situs : ergo est corpus. Prima patet per se. Secunda probatur per dictum Luciferi, quia dicit : In caelum conscendam : ergo erat supra caelum empyreum : supra autem esse dicit situm.
Sed contra :
- Dicit Anselmus quod Deus est maius quam cogitari possit : ergo non ponitur aliquid ambiens ipsum : ergo nec caelum corporeum.
- Item, Damascenus dicit, quod ideo infinitus est, quia nec loco, nec tempore, nec intellectu circumscribitur : ergo non est corpus.
Solutio. Dicendum, quod caelum Trinitatis non est corpus : sed est idem quod celsitudo Dei, ut dicit Magister in Littera. Nota tamen, quod caelum dicit tria de ratione sua, scilicet, celsitudinem naturae et loci et dignitatis, et continentiam eo quod omnia ambiat, et locum dicit summae quietis et delectationis. Dicetur igitur Deus caelum Trinitatis secundum quod ipse celsitudine potentiae activae nobilissime ambit et continet se perfecte, et omnia alia, et summe quiescit in se et delectatur.
Ad primum ergo dicendum, quod commune in quo accipitur commune caelorum, est commune proportionis et analogiae a talibus proprietatibus quales dictae sunt, dictum potius quam a dividentibus naturam caeli noni : et ideo non procedit obiectio.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod in corporalibus est situs, hoc est in spiritualibus ordo : et ideo ordinem dignitatis potius quam situm ascendendi verbo significavit.
ARTICULUS VIII
Quid sit in caelo Trinitatis ?
Secundo quaeritur : Quid sit in caelo Trinitatis ?
Videtur autem quod Deus non sit in eo : quia
- Dicit Philosophus quod nihil est in seipso : ergo cum caelum Trinitatis sit idem quod Deus, videtur Deus non esse in caelo Trinitatis.
- Item, Philosophus dicit in libro de Caelo et Mundo, quod extra caelum neque est locus, neque tempus, sed vita beata : ergo videtur cum Deus sit vita beata, quod potius debeat dici extra caelum quam in caelo.
- Item, Christus secundum hominem videtur esse in caelo Trinitatis : quia ita dicit, Psal. XVIII, 7 : A summo caelo egressio eius : et occursus eius usque ad summum eius. Constat autem, quod egressio non per depositionem deitatis, sed per assumptionem humanitatis fuit de caelo Trinitatis : ergo recursus fuit ad idem, et ita secundum hominem est in caelo Trinitatis.
- Item, hoc dicit Stephanus, Act. VII, 56 : Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Psal. CIX, 1 : Sede a dextris meis.
- Item, videtur quod Beata Virgo sit in caelo Trinitatis. Habitum enim est supra, quod caelum empyreum statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum : et hoc non intelligitur de repletione loci, sicut frumentum replet saccum, sed potius de ordinum distinctione in beatitudine : sed de Beata Virgine legitur in epistola Hieronymi de Assumptione Virginis, quod est exaltata super choros Angelorum ad caelestia regna. Cum igitur chori Angelorum omnem altitudinem caeli empyrei repleant, videtur quod ipsa sit exaltata ultra caelum empyreum, et ultra id nihil est nisi caelum Trinitatis : ergo videtur, quod ipsa exaltata sit in illud.
Solutio. Dicimus, quod in caelo Trinitatis nihil est nisi Deus Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : quia esse in caelo Trinitatis est esse in aequalitate eminentiae Dei.
Ad primum dicendum, quod nihil in uno modo significandi retentum est in seipso. Sed licet Deus et caelum Trinitatis sint idem, tamen differunt secundum modum significandi, et ille modus diversus significandi sufficit ad transitionem quam notat praepositio.
Ad aliud dicendum, quod hoc dicitur de caelo corporeo, non spirituali, quod est caelum Trinitatis : et vult dicere Philosophus, quod vita beata nec includitur, nec excluditur loco, sicut in primo libro Sententiarum dictum est : nec dicitur extra caelum esse sicut in loco, sed potius in obiecto quod caelo non includitur.
Ad aliud dicendum, quod persona Christi hominis in caelo Trinitatis est, sed non natura humana, sed potius in potioribus bonis, et huius dispositio maior et non sufficientior. Et quid sit dextera Patris, est notatum infra.
Ad id quod obicitur de Beata Virgine, dicendum quod non est in loco exaltata ultra distinctiones Angelorum, sed dignitate, et ordine. Et hoc sic patet, quia in caelo Trinitatis est beatificans tantum, et hoc non includitur in caelo empyreo, sed Trinitatis : et est beatificatum tantum, et hoc includitur in ordine distinctionis Angelorum : et est beatificatum operans ad redemptionem aliorum beatificandorum per reparationem, et hoc est ubi natura humana unita, cui subiungitur Beata Virgo, ideo quia de ipsa illa natura accepta est : et illae duae naturae effundunt lucem super omnes alios beatos. Et de Christo constat per illud Apocal. XXI, 23 : Lucerna eius est Agnus. De Beata Virgine intelligitur per illud Apocal. XII, 1 : Et signum magnum apparuit in caelo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. Mulier haec benedicta Virgo et mater est : amicta sole, id est, dignitate et fulgore Filii sui qui sol dicitur : luna sub pedibus eius, id est, militans Ecclesia menstruis defectibus adhuc subiecta, provoluta ante pedes eius ad indulgentiam postulandam : corona duodecim stellarum est universitas omnium beatorum, quod probatur : corona circulus est, et signat circulum signorum : et ad circulum signorum reducitur omnis stella quae est in caelo per duodecim imagines quae signa vocantur : et ideo per duodecim stellas omnes beati significantur, qui sunt in capite eius sicut corona : quia lumen ab ipsa recipiunt, et in eam omnes Sancti refundunt hoc quod habent dignitatis et gratia sub Iesu Filio eius, et sub Deo.
