Distinctio XXXIX — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX.

Quare voluntas magis depravetur in suo actu quam aliqua alia potentia ?

 

 

A. Cum voluntas sit de his quae homo naturaliter habet, quare peccatum fore dicatur, cum nullum aliud naturale peccatum sit ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Hic oritur quaestio satis necessaria, etc.

Haec distinctio continet tria capitula :

in quorum primo Magister tangit, quare voluntas aliquando sit bona, aliquando mala.

In secundo, quare huius naturalis potentiae actus potius susceptibilis sit malitiae et bonitatis, quam actus alterius, ibi, C : Sed adhuc quaeritur, etc.

In tertio, tangit de voluntate naturali imperfecta ad bonum, ibi, C : Praeterea quaeri solet, etc.

Per hoc patet sententia.

 

 

B. Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sunt peccata ?

 

 

ARTICULUS I.

Quare actus voluntatis magis est peccatum quam actus aliarum virium ?

 

Circa primam partem incidit dubium, quare actus voluntatis peccatum sit magis, quam actus aliarum virium ?

Videntur enim actus aliarum esse peccata, sicut et voluntatis :

  1. Opposita enim nata sunt fieri circa idem : sed virtutes sunt in ratione : ergo et peccata. Prima patet per se. Secunda patet per quamdam Glossam super illud quod dicitur in Matthaeo, XIII, 33 : Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus. Dicit enim Glossa, quod per tria sata tres vires animae intelliguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in concupiscibili desiderium virtutum, in irascibili odium vitiorum.
  2. Item, supra habitum est, quod peccatum est in ratione quoad inferiorem et superiorem partem, et est etiam in sensualitate : non ergo solius voluntatis actus peccatum est.
  3. Item, habitum est quod peccatum est in libero arbitrio, ubi dicebatur, quod liberum arbitrium flexibile est in bonum et malum : liberum autem arbitrium est facultas rationis et voluntatis : ergo inest peccatum etiam secundum actum aliarum virium.
  4. Item, peccatum maculat imaginem : imago autem complectitur memoriam, intelligentiam, et voluntatem : ergo inest peccatum secundum partem cognitivam animae.
  5. Si dicas, quod inest cognitivae secundum quod extendit se in praxim vel operationem. Contra : Videtur enim, quod etiam in cognitivis quae pure cognitivae sunt, peccatum sit : scire enim cuius finis est verum, in quibusdam est prohibitum, ut in scientiis divinationum et nigromantia : non autem esset rationabilis prohibitio nisi scire illud esset malum. Cum igitur hoc sit in speculatione sola, in speculativis in quantum speculativae sunt, incidit peccatum actu.
  6. Praeterea, videtur quod plus peccatum sit secundum rationem, quam secundum voluntatem. Philosophus enim in fine primi Ethicorum dicit alias vires susceptibiles esse virtutis, secundum quod participant aliqualiter rationem. Ergo secundum idem etiam erunt susceptibiles peccati : ergo ratio multo magis : sed ex participatione voluntatis nulla ponitur in aliis virtutis vel peccati susceptibilitas : ergo peccatum plus est secundum rationem, quam secundum voluntatem.
  7. Item, videtur quod insit secundum omnem vim : quia pro peccato totus homo damnatur : sed non punitur nisi in eo in quo deliquit : ergo totus deliquit : ergo deliquit quoad omnem vim animae.

 

Sed contra :

  1. Peccatum est voluntarium, adeo quod si non sit voluntarium, non est peccatum, ut dicit Augustinus : ergo non est peccatum, nisi id quod est sub actu voluntatis.
  2. Item, supra ostensum est, quod homo non est omnis causa sui actus, nisi in illa parte qua omnino liber est : non autem omnino liber est nisi secundum voluntatem : ibi autem peccatum est, ubi homo causa actus est : ergo peccatum est secundum voluntatem tantum.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut supra distinctum est, peccatum tripliciter est in anima : aut enim est sicut in discernente primo et volente et eligente : aut sicut in obediente : aut sicut in non obediente quidem, sed in ordinato ad rationem et voluntatem. Primo modo est in anima quoad rationem et liberum arbitrium et voluntatem, secundo modo quoad irascibilem et concupiscibilem, tertio modo quoad sensualitatem quae subiicitur peccato mortali et veniali. Primus autem modus subdividitur in tres, ut patet : quia tria exiguntur ad actus voluntarios, scilicet decretum ut fiant, et electio quae mixta est voluntati, et tertio completus consensus in opus. Quoad primum horum omne peccatum est in ratione, et quo ad secundum est in libero arbitrio, et quoad tertium est in voluntate : et idcirco complementum est in voluntate et ratione, et etiam liberum arbitrium est potentia ordinata ad complementum. Et similiter est de bono : et per hoc patet solutio ad tria prima.

 

Ad aliud dicendum, quod imago accipitur dupliciter, scilicet per se : et sic est in simplicissimis potentiis animae, quae natae sunt ferri in Deum per connaturales sibi habitus : et hoc modo non est peccatum in imagine. Secundo modo sumitur pro illa parte quae, imitatur quoad actus, id est, quae scit, et potest et vult libere agere : et hoc modo peccatum est in imagine : et haec imago inest secundum rationem et liberum arbitrium : et tunc redit in eamdem distinctionem : quia idem est peccatum esse in imagine, quod est esse in ratione, libero arbitrio, et voluntate.

Ad aliud dicendum, quod in speculativis non est peccatum.

Ad obiectum contra, dicendum quod non prohibentur huiusmodi propter scire, quia scire bonum est, sed propter promptitudinem ad actum experientiae in opere in ipso sciente : qui actus malus est, et ad perversionem cultus fidei ordinatus.

Ad aliud dicendum, quod ibi loquitur Philosophus de ratione practica, quae habet aliquid voluntatis : et per hoc ipsum, quod ordinabiles sunt a ratione, efficiuntur magis liberae in opere voluntatis. Unde quaecumque ordinem accipiunt, accipiunt etiam imperium liberum a voluntate : et ideo non probatur per hoc, quod magis sit peccatum in ratione quam voluntate : quia Philosophus supponit unum in alio.

Ad aliud dicendum, quod totus homo damnatur : quia actus est totius hominis, licet non secundum totum hominem : sicut dixit supra Augustinus de viro et muliere, quando sola inferior portio comedit : damnatio enim debetur agenti, sicut et opus : vires autem secundum quas non peccat, licet lotus peccet, damnantur in eo propter coniunctionem et unionem ad agentem damnatum.

Ad id quod contra obiicitur, dicendum quod voluntas communicat libertatem agendi etiam aliis potentiis, in quantum est motor virium aliarum, sicut supra notatum est : et per hoc efficiuntur peccati susceptibiles sicut voluntas, licet diverso modo, sicut patuit per distinctionem supra inductam.

 

 

C. Quomodo intelligendum sit illud : Et homo etiam qui servus est peccati, naturaliter vult bonum ?

 

 

ARTICULUS II.

Utrum voluntas naturalis qua volumus bonum naturaliter, sit aliquid velle actu ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in 3. cap. ibi, C : Praeterea quaeri solet, etc.

Videtur enim Magister dicere, quod voluntas naturalis qua volumus bonum naturaliter, sit aliquid velle actu, et sit motus voluntatis.

Videtur autem, quod non sit verum : quia actus oppositi non possunt inesse secundum idem simul : constat autem, quod peccator cum vult malum, secundum totam potentiam voluntatis vult malum : ergo secundum illam non potest velle bonum : non ergo simul movetur motu in bonum, et in malum, secundum vim unam quae sit voluntas.

Si dicas, quod non est una voluntas, sed duae : tunc quaero, utrum duae potentiae sint ? Si dicas, quod sic : ergo duae potentiae voluntatis sunt in homine : et hoc est otiosum, cum secundum unam posset velle bonum et malum, quia omnes potentiae rationales sunt ad opposita.

Item, velle naturaliter, ut dicitur in Littera, est imperfectum ad bonum : omne autem imperfectum contingit perfici idem numero manens secundum substantiam : ergo quando venit gratia liberans, eadem voluntas est qua vult efficaciter bonum : haec autem est deliberativa : ergo eadem est voluntas secundum potentiae essentiam quae naturaliter vult bonum, et deliberativa voluntas : sed deliberativa est quae vult malum : ergo eadem secundum essentiam potentiae est voluntas naturalis, et efficax in bonum, et efficax in malum.

Si dicas, quod hoc non est inconveniens, quod una secundum essentiam potentia sit in oppositis actibus : quia in veritate non sunt oppositi, scilicet naturaliter velle bonum, et deliberative velle malum. Contra : Voluntas est ad actum : aut ergo ad unum tantum, aut ad plures simul. Si ad unum, habeo propositum : quia tunc cum movetur in bonum sive naturaliter sive quocumque alio modo moveatur, non movebitur alio actu. Si autem ad plures : ergo ab uno motore simplici immediato egrediuntur actus immediati plures, ita quod unus non per alium : et hoc est inconveniens, quia supponitur a Philosopho, quod ab uno non est nisi unum immediate.

Si dicas, quod ille unus motor qui est voluntas, disponitur diversis habitibus, scilicet naturali, et deliberativo : et ideo potest in diversos actus simul. Contra : Loquimur de conversione voluntatis per habitum ad actum : aut simul potest converti ad duos actus, aut non. Si simul : ergo unum per essentiam et indivisibile simul facit duo, quod non capit intellectus. Si autem non convertit se simul : tunc habetur propositum, scilicet quod non simul movetur diversis motibus.

 

Sed contra :

  1. Dicit Damascenus, quod nulla substantia destituitur sua propria operatione : ergo nec voluntas naturalis : ergo semper vult aliquid.
  2. Item, naturale est semper esse in actu : voluntas naturalis est naturalis : ergo semper est in actu.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod voluntas naturalis non semper est in actu, et quod simul vult actu bonum, cum deliberativa vult malum : sed vult ipsum secundum naturam : et hoc est velle secundum quid, et non simpliciter : et hoc est dicere, quod recurrens ad ordinem naturae vult bonum, sed deliberatio frequenter negligit ordinem illum vel vilipendit : unde concedo primam partem obiectionum.

 

Ad id ergo quod contra obiicitur, dicendum quod est operatio formae substantialis quae est esse : et haec est continua operatio. Et est operatio potentiae consequentis formam in eo quod est : et hanc non oportet esse continuam, praecipue quando non operatur per necessitatem naturae, sed potius per libertatem voluntatis vel rationis.

Hic etiam ex incidenti potest induci tota dispositio de synderesi, et tota dispositio de conscientia, quam alibi inter quaestiones de motivis viribus animae in tractatu nostro de Anima prout potuimus, notavimus : et ideo superfluum hic esset eisdem folia replere.