Distinctio XIV — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XIV
De productione simplicium et insensibilium continentium.
A. De opere secundae diei, in qua factum est firmamentum.
DIVISIO TEXTUS.
Dixit quoque Deus Fiat firmamentum, etc.
Hic ponitur secundae diei opus, in quo distinguitur natura media ab extremo superiori. Et circa opus istud movet Magister quinque quaestiones :
quarum prima est de aquis supra firmamentum.
Secunda, de natura caeli, ibi, B : Quidam vero caelum, etc.
Tertia, de figura caeli, ibi, C : Quaeri etiam solet, etc.
Quarta, de motu caeli, ibi, in medio cap. C : Quaeritur etiam, Si stet, etc.
Quinta, quare opus istius diei caret benedictione, ibi, D : Post hoc quaeri solet, etc.
ARTICULUS I.
Utrum aquae sint supra caelum, vel firmamentum ?
Circa istam quaestionem quaeremus tria, scilicet : An aquae sint supra caelum vel firmamentum ?
Secundo : Secundum quas proprietates transsumuntur ?
Tertio : Utrum illud caelum aqueum habeat aliquem motum, vel non, et quis sit ille motus ?
Ad primum sic proceditur :
Videtur autem, quod aquae sint super caelum : quia
- Hoc dicit Scriptura hic, cui non licet contradicere : quia dicit Augustinus tractans eamdem quaestionem, quod maior est huius scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas.
- Item, in hymno trium puerorum : Benedicite, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino. Et, Psal. CXLVIII, 4 : Aquae omnes quae super caelos sunt, laudent nomen Domini.
- Item, Basilius dicit, quod aquae ad litteram sunt ibi ad refraenandam malitiam Saturni : et hoc quidam probare nituntur : quia quanto maior est circulus, tanto velocius movetur in motu diurno : sed maximum circulum inter planetas habet Saturnus : ergo velocissime movetur : ex motu autem est calor : ergo maximi caloris debet esse secundum naturam : et est maximae frigiditatis : ergo videtur, quod hoc sit propter aquas quae viciniores sunt ei.
- Item, Beda dicit de illis aquis rorem descendere : ergo videtur, quod non tantum sunt ibi aquae, sed etiam resolubiles et descendentes ad nos.
- Item, in minori mundo videmus frigidum humidum positum esse super calidum et fontem caloris, sicut cerebrum super cor : ergo cum sit exemplar maioris mundi, videtur simile debere esse in maiori mundo : igitur frigidum humidum debet esse super fontem caloris qui est sol : ergo debet esse super caelos.
- Item, Philosophi de Aegypto dixerunt, quod retrogradatio planetarum causatur ex vapore elevato ab Oceano, qui attrahitur a planetis : et post attractum humorem gravantur, et descendendo retrocedunt : ergo si humor Oceani ascendit usque illuc, etiam in principio mundi vaporabilibus guttis poterant ibi suspendi aquae.
- Item, Augustinus in libro II super Genesim dicit contra Philosophos, quod si omne corpus divisibile est in infinitum, et aqua per rarefactionem dividitur, ita ut ascendat ad medium interstitium aeris, plus divisa ascendet altius : ergo tantum potest dividi, quod ibi maneat et diffundatur super caelos : ergo et in prima conditione mundi ibi suspendi poterat.
Ad hoc etiam possunt adduci multae auctoritates Sanctorum : quia illae copiose inveniuntur.
Sed contra :
- Secundum naturam alius est locus, et alia natura, mobilis circulariter, et mobilis motu recto : aqua est mobilis motu recto, caelum autem circulariter : ergo in alio et in alio loco habent per distinctionem ordinari. Si ergo caelum ordinatur sursum versus empyreum, aqua habet deorsum ordinari.
- Item, grave non est super leve : aqua autem gravis est : ergo non est super ignem : ergo multo minus super caelum.
- Item, corruptibile per naturam non est super incorruptibile : aqua autem corruptibilis per naturam est : ergo non habet ordinari per determinationem ad locum super caelum quod est incorruptibile per naturam.
- Item, interminabile proprio termino, non continetur in loco, nisi determinatum ad terminabile proprio termino : sed terminabile proprio termino est siccum, et interminabile proprio termino est humidum : ergo humidum habet locari iuxta siccum : non ergo super caelum : quia caelum non est siccum.
- Item, sicut se habet humidum spirituale ad siccum spirituale, ita humidum corporale ad siccum corporale : sed humidum spirituale quod est aer, ordinatur iuxta siccum spirituale, id est, iuxta ignem : ergo humidum corporale commiscibile quod est aqua, ordinabitur iuxta siccum corporale commiscibile, quod est terra : non ergo super caelos.
- Item, dicit Philosophus, quod eadem est natura glebae, et totius terrae : et idem motus glebae, et totius terrae : et idem locus glebae, et totius terrae : ergo in aqua est similiter : ergo si locus naturalis aquae est hic iuxta terram, idem erit locus naturalis aquae omnis, et motus naturalis ad illum locum : ergo illa quae est super caelos, si univoca est huic aquae, continetur ibi violenter, et cessante volentia descendit ad locum istius. Si dicas, quod non est hic quaerenda ratio naturae, sed miraculi potentia, quia Deus quidquid vult facit : hoc est absurdum : quia Augustinus tractans eamdem quaestionem in libro II super Genesim, inducit eamdem responsionem, et dicit sic : Nec quisquam dicat hoc omnipotentia Dei fieri. Qualiter enim Deus naturas rerum fecerit, quaeritur, non quid de eis per miraculum potentiae suae operetur ?
- Praeterea, hoc quod dicit Basilius quod sunt ibi ad restringendam malitiam Saturni, falsum esse videtur : quia quaedam stellae fixae in firmamento calidissimae sunt : quae tamen immediatius coniunguntur aquis quam Saturnus.
- Praeterea, si caelum est igneum, ut dicunt quidam, et ignis praecipue in proprio loco habet caliditatem in summo, et caliditas est consumptiva elementi contrarii : videtur, quod de necessitate tales aquae consumuntur. Si dicas, quod glaciali soliditate ibi perseverant, sicut crystallus : hoc iterum videtur falsum, quia licet crystallus sit insolubilis, ut videtur velle Philosophus : non tamen est inconsumptibilis ab igne, unde adhuc sequitur, quod ab igne consumatur.
- Praeterea, demonstrationes habentur super hoc quod possunt vapores ascendere, et non amplius quam in regionem ubi aestu consumuntur : videtur, quod nihil sit, quod sint ibi aquae secundum litteram.
- Praeterea, quid cogit nos ibi aquam ponere elementum, cum in omnibus locis superius aqua posita sit pro materia prima, et non pro elemento ?
- Item, Magister supra dixit, sicut quibusdam videtur, quod ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, quae in inferiori parte spissior atque grossior erat, in superiori vero rarior et levior atque subtilior existebat, de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas quae supra firmamentum esse dicuntur : ergo iam antiqua opinio est, quod non sit ibi aqua elementum, sed potius pars materiae primae rarior, levior, et subtilior.
Solutio. Sine praeiudicio placet mihi magis illa via, quod non sit ibi aqua elementum, sed potius pars materiae primae, quae aqua dicitur : et ad hoc intelligendum, sciendum quod cum debebat fieri distinctio materiae confusae a superiori, et inferiori, et medii ab utroque, non poterat fieri per qualitates elementales activas et passivas : quia secundum illas materia est tantum elementorum, ut supra ostensum est, et non est una materia totius confusioni : nec poterat fieri secundum naturam caeli tantum, quia sic iterum nulla esset convenientia cum elementis : sed oportet, quod distinguatur secundum hoc quod convenit utrique : et hoc est perspicuum et luminosum per se, vel per accidens : et sic in primo die natura luminosa quae est caelum, distincta fuit a tenebra, id est, natura opaca quae est terra, et secundum opinionem Augustini, qui dicit omnia simul facta esse, appellatur caelum dies per causam, et terra nox per causam. Secunda autem die, natura mediorum elementorum inter caelum et terram, et natura caeli superior habet distinctionem, et propter receptibilitatem formae et mobilitatem ad locum determinatum a Creatore dicitur aqua : unde aquae quae super caelum sunt, est caelum crystallinum, quod non a natura crystalli, sed a similitudine sic vocatur, et dicitur vaporabilis aqua, eo quod ut dicunt Philosophi, tantae est subtilitatis, quod etiam visui non subicitur, sed per rationem solam comprehenditur : et hoc infra probabitur : et haec expositio placet mihi, propter hoc quod dicit Augustinus, quod sic est exponendum principium Geneseos, ut a Philosophis irrisa non proiiciatur.
Secundum quas autem proprietates sit ibi aqua, in sequenti articulo patebit.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritati sacrae Scripturae non contradicitur, quando exponitur, alioquin etiam ipse Augustinus contradiceret, qui plurimos sensus invenit, qualiter aquae ibi possent esse : quorum unus est, quod caelum dicatur ibi iste aer, super cuius mediam zonam vaporabiliter suspenduntur. Aliam dat in libro Confessionum, dicens aquas quae super caelos sunt, esse incorruptibiles et immortales : et iste intellectus quem hic sequimur, etiam est antiquorum, sicut patet ex dictis supra.
Ad duas auctoritates sequentes, dicendum quod non loquitur de elemento, sed potius de illis de quibus dictum est.
Ad illam quae est Basilii, dicendum quod loquitur ex hypothesi quorumdam Philosophorum, qui dicebant ad litteram illuc aquas descendere vaporabiliter, et infrigidare quasdam stellas, et quasdam alias propter siccitatem minus bibiti humoris accendi : et si tale fieri contingit, sequitur non esse inconveniens, si aqua ad hoc idem fuit super caelos.
Ad dictum Bedae dicendum, quod caelum vocat ibi medium huius aeris interstitium, de quo dicitur : Volucres caeli comederunt ea.
Quintum argumentum solvitur in solutione primi argumenti.
Ad aliud dicendum, quod illi Philosophi de plano mentiti sunt. Si autem obicitur, quod etiam Ptolemaeus videtur hoc sentire in Tetraston : dicendum, quod ipse non sentit hoc nisi secundum effectum tantum : tamen super hoc reprehendit eum Albumasar, dicens eum propter illud magnum non fuisse Ptolemaeum qui fecit Almagestum : sed tamen de dictis eorum non est mihi magna cura, quia multa alia mentiti sunt quidam eorum.
Ad dictum Augustini dicendum, quod ipse loquitur, super hypothesim Philosophorum fundans rationem contra eos, sicut et Basilius : quia si positio eorum vera est, sequitur nihil esse inconveniens aquas esse super caelos.
ARTICULUS II.
Quaeritur secundum quam proprietatem aquae sunt supra caelum vel firmamentum ?
Secundo quaeritur : Secundum quas proprietates sunt ibi aquae ?
- Aquae enim habent perspicuum recipiens et tenens lumen magis quam aer, ut dicit Philosophus, et habent fluxibile humidum permiscibile terrae, et grave descendens deorsum : convenit autem, quod secundum grave non determinatae sunt ad hoc quod sint super caelos : quia cum prima distinctio sit, ut dicit Augustinus, ad locum naturalem cuiusque rei, non potest esse quod ille locus sit naturalis aquae in quantum est gravis : similiter nec in quantum est commiscibilis terrae, quia natura caeli non est permiscibilis elementis, aliter enim circulariter generaretur et corrumperetur : ergo oportet, quod determinetur sursum quoad perspicuum tenens lumen.
- Item, hoc videtur consentire naturae, quod perspicuum est in corpore, ut dicit Philosophus, in quantum convenit cum perpetuo superius corpore : ergo praecipue perspicuum tenens lumen, quod non facit perspicuum aeris vel ignis, sed potius aquae. Probatio autem huius est non tantum per dictum Philosophi : sed quod ignis non sit lucens in sphaera sua, nisi in oppositione illuminantis alicuius corporis caelestis, probat Alexander Philosophus una ratione naturali, et alia demonstrativa. Naturalis haec est : quia rarum in ultima raritate non lucet : ignis autem in sua sphaera, rarus est in ultimo raritatis : ergo non lucet. Huius signum est, quod ignis in ligno, vel in oleo iuxta lychnum ubi calidior est, non lucet, sed perspicuus est, et non tegit ibi id quod est post se : posterius autem ubi frigiditate aeris circumstantis densatur, lucet, et ibi tegit corpora quae sunt post se : sicut dicit et ipse et Avicenna proprium esse omnis corporis lucentis. Demonstrativa autem ducens ad impossibile sic : Detur, quod ignis lucet in sua sphaera : ergo illuminat umbram quae est ex obiectu terrae ad solem per omnes partes in circuitu : ergo post ignem nihil esset de umbra terrae : quod falsum est, cum protendatur usque ad sphaeram Mercurii. Item, Cum luna sit post ignem, sequeretur quod numquam eclipsaretur luna, quae est post ignem : ergo ignis non tenet lumen nisi in oppositione illuminantis. Quod aer autem non tenet, hoc patet ad sensum. Quod autem aqua tenet, probatur in libro de Visu per suppositionem : quia metallo aliquo vel lapide albo posito in fundo vasis, et in tenebris superfusa aqua limpida, videbitur sub luce tenta ab aqua : et sic etiam probantur rubini qui non per se lucent in tenebris, in aqua enim statim lucere incipiunt : hoc autem esse non potest nisi aliqua lux retenta in aqua colorem rubini solvat, et in actu faciat lucere et immutare visum.
Sed contra hoc esse videtur, quod
- Ignis propter raritatem substantiae in propria sphaera non lucet, cum incomparabiliter rarior sit aether quam ignis, etiam aether lucere non debet.
- Item, cum nonum caelum quod dicitur crystallinum, sit mobilius quam stellarum vel planetarum et subtilius, non debet lucere : ergo male dicitur illuc transsumi aqua secundum proprietatem perspicui tenentis lucem.
Item, quae est necessitas ponendi illud caelum aqueum ?
Constat enim, quod visui non subicitur, ut dicit Alpetragius : qualiter ergo esse deprehenditur ? Non enim possumus colligere numerum mobilium in caelis nisi per instrumenta et visum : ergo in quo deficit visus, ibi non ponetur aliquod mobile. Si dicas, quod soli Sancti posuerunt, et non Philosophi : hoc nihil est : quia etiam Damascenus dicit, quod Philosophi caelum istud deprehenderunt : et super hoc inducitur Astrologia Alpetragii qui obicit sic : Ab uno motore simplici immobili immediato per naturam non potest esse nisi motus unus : primum mobile est immediatum motori primo : ergo in ipso a motore primo non est nisi unus motus : sed sphaera stellarum fixarum habet motus duos : ergo ipsa non est mobile primum. Quod autem duo motus sunt in sphaera stellarum fixarum, patet, quia in ea est motus diurnus, et praeterea est ibi motus stellarum super polos circuli signorum secundum Ptolemaeum et Aristotelem in libro de Causis proprietatum elementorum, in centum annis gradu uno, et secundum Albetegni in minori aliquanto tempore, et secundum Tebith secundum accessum et recessum capitis Arietis et Librae : ergo necesse est aliud mobile primum ponere ante illud : sicut enim dicit Philosophus, causa prima movet causatum primum, et motor primus quicumque ille est, non est nisi unus : ergo necesse est ponere nonum caelum ad quod referatur motus diurnus, qui revolvatur super circulos aeque distantes ab aequinoctiali, et super polos aequinoctialis.
Solutio. Concedendum mihi videtur, quod aqua super caelos transsumitur secundum perspicuum retinens lumen.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod habere lumen duobus modis dicitur, scilicet ad tenere inseparabiliter naturam luminis, et hoc modo luminosum est empyreum et nonum caelum : et ad lucere, et hoc non accidit nisi in partibus condensatis et compactis magis, ut dicit Avicenna in libro de Sufficientia caeli et mundi.
Ad id quod quaeritur, quae necessitas sit ut ponatur illud corpus ? Dicendum, quod licet visu accipi non possit, tamen convincitur per rationem esse, quam rationem explicat Alpetragius : licet etiam Ptolemaeus in prima distinctione Almagesti de duobus caelis loquatur, ad quorum unum refertur motus diurnus, et ad alterum motus declivis circuli : et secundum commentum Nicolai super eumdem locum, non intelligit hoc de signorum circulo, sed potius de caelo octavo, et primum de nono.
ARTICULUS III.
Utrum caelum crystallinum, habeat aliquem motum, et quis sit ille motus ? et : Quomodo accipiuntur dextrum et sinistrum ?
Tertio quaeritur de isto corpore a Magistris theologiae : Utrum moveatur vel non ?
Videtur autem, quod non moveatur : quia
- Ipsum est uniforme : ergo non est aliquid unde incipiat motus : in quo autem non est unde incipiat motus, illud est immobile : ergo videtur esse immobile.
- Si dicas, quod circularis motus est sine principio, et sine fine, sicut et circulus. Contra hoc est, quod dicit Philosophus in II de Caelo et mundo sic : Est orbi procul dubio virtus diversa, scilicet dextera, et sinistra : quoniam sunt ei loca inceptionis et status ex opere factionis suae. Ergo patet quod si non sit unde incipiat motus ex opere suae factionis, non movebitur.
Item, Philosophus, ibidem : Et iterum oportet ut existimemus hoc in principio motus orbis : nam si motus eius est in tempore finitus (sed est motus eius infinitus) necessario oportet quod motui eius sit locus ubi incipit : ergo cum quaelibet una circulatio sit finita, necessario oportet quod alicubi incipiat : sed quod est uniforme undique, est in ratione una : ergo aut ubique incipit, aut nusquam : constat autem, quod non ubique, cum hoc sit impossibile : ergo nusquam : ergo non movetur, sicut nec empyreum.
In contrarium sunt rationes prius inductae.
Solutio. Omnes dicunt, quod illud caelum movetur, et quod est uniforme quodammodo, et non uniforme alio modo : uniforme quoad hoc quia ubique est de natura lucis, sed non uniforme est quoad hoc quia in una parte est nobilius quam in alia, et ibi in eo abundat vis motoris, et ibi est locus unde fit motus, et oppositus est locus regirationis.
Quid autem sit dextra et sinistra in caelo, et utrum situ tantum (ut dicunt Astronomi) vel in natura corporis accipiantur, alterius est negotii. Tamen propter quosdam efflagitantes, sciendum breviter, quod si consideretur causa motus caeli et mobilitatis, necesse est sibi dare dextram et sinistram in sua natura : et tunc Oriens sive dextra non dicetur sub qua oritur sol, quia sub omni gradu circuli declivis oritur sol : sed dicetur pars caeli nobilior, et de hac Magistri Latinorum multa abusiva dixerunt. Sed sententia Arabum est duplex, scilicet quod aut secundum numerum mobilium in uno circulo erunt multi motores : et tunc motor influit motum in loco nobiliori illius mobilis, ut circulo signorum in capite Arietis et Librae, et mobili primo in loco nobiliori aequedistanti ab utroque polorum, et aliis orbibus aliter et aliter plures. Vel unus motor aut stella influit diversos motus in mobilis partes : et tunc dextra sive Oriens erit locus stellae : et secundum hoc invenimus Rabbi Moysen dicere, quod in sphaera stellata sunt multi motores, et in aliis unus. Si autem consideremus effectum stellarum secundum relationem ad nos, tunc dextra caeli erit duplex, et eodem modo sinistra, et erit secundum situm tantum immobilem : et iterum dexter adspectus ab Oriente in medium caeli, et sinister a medio caeli in angulum Occidentis, et iterum dexter ab angulo Occidentis in angulum mediae terrae subtus : ideo quia respectu oppositionis illa quarta se habet ad illam quae est ab Oriente in medium caeli, et respicitur utraque ab utraque et communicantur virtutes earum : et secundus sinister adspectus ab angulo mediae terrae in Oriens signum eadem de causa, quia per oppositionem communicantur ei virtutes prima quartae sinistrae : et hoc modo videtur velle Philosophus in II de Caelo et Mundo, et Commentator super idem : quia littera dicit sic : Ex his quae oportet nos existimare, est homo habens dextram et sinistram consimiles in figura : deinde habet super se orbem. Et dicit Commentator, quod debet imaginari, quod caput eius sit in polo superiori antarctico nobis occulto, et pedes in arctico nobis manifesto, et facies eius versa ad nostrum hemisphaerium. Tunc enim super dextram erit quarta prima ascendens, et super sinistram descendens ad Occasum : et si revolvatur semel, erit tunc super dextram quarta ab Oriente in angulum terrae, et super sinistram quarta ultima ab angulo terrae in signum emergens super horizontem : et in hoc sensu dextro et sinistro caeli utuntur omnes Astronomi in divisione adspectus omnis.
B. Alii putant caelum illud esse igneae natura, quibus consentit Augustinus.
ARTICULUS IV.
Quare caelum dicitur igneum ? et : Utrum a natura ignis ?
Deinde quaeritur de secunda quaestione Magistri in Littera quam tangit. ibi, Quidam vero caelum quod excedit aeris spatia, etc.
Quod enim hoc falsum sit, per totam Philosophiam in libro de Caelo et Mundo probatur :
- Impossibile enim est, quod corporis unius natura diversus sit motus secundum naturam. Constat autem, quod motus caeli naturalis est circularis, motus autem ignis sursum est et rectus. Ergo ignis et caelum et stellae non sunt unius rationis.
- Item, corpus perpetuo manens secundum unum modum et quantitatem, non potest esse generabile et corruptibile in partibus : stellae et orbes caelorum ab initio perseverant secundum unum motum : ergo non sunt per naturam generabilia et corruptibilia : ignis autem per naturam est corpus generabile et corruptibile : ergo illa corpora non sunt de igne.
- Si dicas, quod Deus continet ea : hoc nihil est : quia, ut dicit Augustinus, in primis operibus quaeritur, In quibus naturis constituerit Deus partes mundi, non quid per potentiam miraculi ex eis vel in eis operetur ?
- Item, hoc non videtur concordare dictis Rabani, qui in libro super Genesim, ponit divisionem caelorum dicens, quod septem sunt caeli, scilicet empyreum, aqueum, firmamentum, igneum, olympum, aethereum, aereum : ergo videtur, quod alterius naturae sit aqueum et firmamentum, quam igneum.
Ulterius de hac ipsa divisione quaeritur : Utrum detur secundum aliquid commune omni caelo ?
- Caelum enim, ut dicit Damascenus, est continentia visibilium et invisibilium creaturarum. Constat autem, quod hoc non convenit omni caelo. Ergo per hoc non potest dividi caelum communiter dictum.
- Praeterea, Philosophus dicit, quod aether non nominatur nisi corpus caeleste : ergo aethereum non dicit nisi diversam materiam a firmamento et empyreo.
- Item, Olympum unde dicitur ? Ab Olympo enim monte dici non potest. Penes quid igitur sumitur numerus iste caelorum ?
Solutio. Dicendum ad primum quaesitum, quod non dicitur caelum igneum a natura ignis : sed quia est simile igni in natura lucis et lucentis in stellis : et hoc modo loquuntur Sancti : et per hoc patet solutio eorum quae obiciuntur.
Ad divisionem Rabani dicendum, quod ipse sumit caelum communiter secundum quod continet et habet perspicuum susceptivum luminis : et non sumit secundum quod continet omnia, sed secundum continere solum : et ideo sic accipitur divisio Rabani, quod caelum aut continet habens lumen inseparabiliter, aut separabiliter. Si autem continet et habet lumen inseparabiliter : aut ergo habet a se sicut causa prima luminis, aut habet ab alio. Si a se : aut motum, aut non motum. Et penes istas combinationes partium dividentium totus accipitur numerus caelorum. Si enim continet immotum habens a se luminosam naturam inseparabiliter, tunc est empyreum caelum. Si autem continet motum habens lumen sive luminosam naturam inseparabiliter : aut habet ubique et aequaliter, aut in aliqua parte plus et in aliqua minus, quia in aliqua parte secundum lucendi actum, in aliqua non. Si primo modo est caelum crystallinum vel aqueum. Si secundo modo, est caelum stellarum, sub quo comprehenduntur orbes septem planetarum secundum Rabanum. Si autem habet naturam luminosam ab alio inseparabiliter, tunc hoc potest esse duobus modis, scilicet secundum convexum, vel secundum concavum. Si secundum convexum, tunc secundum Rabanum dicitur caelum igneum. Sed si secundum concavum, dicitur Olympum : quia Olympum dicitur hic non ab Olympo, sed ab hoc quod Olympus dicitur appropinquare ad illud. Si autem continet habens naturam luminosi separabiliter : hoc iterum est secundum convexum, vel secundum concavum, id est, secundum exteriorem vel interiorem superficiem. Si primo modo est aethereum : quia aliter accipitur aether a Rabano, quam ab Aristotele, scilicet pro superiori parte aeris, quae a quibusdam Philosophis regio aestus vocatur : et per hoc patet solutio obiectionis factae in contrarium. Si autem est secundum concavum, est aereum hic apud nos.
Et si obicitur quod supra probatum est, quod ignis non lucet in sua sphaera. Dicendum, quod nihilominus habet naturam luminosi : quia si partes eius conculcantur in aliquo et inspissantur, ipsae lucebunt in illo : et hoc non facit aer, et aqua : sed tamen faciunt naturam perspicui sine lumine, ut patet in vitro, crystallo, berillo.
Et ex hoc patet solutio omnium obiectorum.
C. Quae sit figura firmamenti ?
ARTICULUS V.
Quare caelo attribuitur figura sphaerica ? et : Utrum sit figura caeli ?
Deinde quaeritur de tertio quod dicitur, ibi : Quaeri etiam solet : Cuius figurae sit caelum ?
Hoc videtur falsum quod dicit Magister, et Augustinus, et Damascenus, et multi alii Sancti, qui dicunt caelum esse sphaericae formae.
Quaeritur etiam ulterius : Quare caelo attribuitur figura sphaerica ?
Solutio. Dicendum, quod Scriptura non enarravit hoc in Canone, licet sancti Patres hoc scripserunt.
Ad aliud dicendum, quod sphaerica figura est in corpore, sicut circularis in superficie. Circularis autem et sphaerica duas habent proprietates : quia simplicissimae sunt omnium figurarum, et quia capacissimae : et propter primam dantur corpori circumdanti totum.
Hoc autem sic probatur : Omnis figura in cuius omni divisione numquam resultat alia figura, et numquam ratio totius eiusdem figurae, sed semper ratio partis eius figurae, est simplicior omni alia figura in cuius aliqua divisione resultat alia et alia figura, et alia ratio totius eiusdem figurae quae dividitur. Sic autem se habet circulus ad omnem figuram : ergo circulus est simplicissima figurarum. Probatio primae est : quia si aliqua figurarum est simplicior circulo, illa est triangulus : quia omnis alia figura ex tot triangulis componitur, quot habet angulos. Sed triangulus potest dividi duobus modis, scilicet linea ducta de latere in latus, et tunc provenit quadrangulus et triangulus : et linea ducta de angulo super basim vel super latus alterutrum, et tunc proveniunt duo trianguli. Quocumque autem modo circulus dividatur, vel in semicirculos, vel in proportiones, numquam provenit circulus vel alia figura, sed semper pars circuli : ergo circulus est simplicissima figurarum : ergo attribuenda est primo corpori.
Quod autem sit capacissima sic probatur : Non enim illud intelligitur de omni angulata figura, quia numquam potest dari circulus tantae capacitatis, quin posset mathematice conscribi sibi figura angulata maioris capacitatis, si detur e converso : sed intelligitur de figura angulata inscripta in circulo, cuius omnes anguli ad circumferentiam extenduntur. Hoc igitur notato si est possibile, quod figura angulata sit capacitatis circuli, hoc non potest esse, nisi propter multiplicationem angulorum magis distantium a centro quam latera faciant : crescunt ergo anguli in infinitum : ergo si perveniunt figurae polygonae ad capacitatem circuli, tunc pervenient. Contra : Adhuc infinitis angulis existentibus, semper est angulata : angulus autem est duarum linearum alternus contactus : ergo illa linea quae contingit aliam in angulo, est chorda alicuius portionis circuli : ergo non tantum recedit a centro quantum circumferentiae portio cui subtenditur : ergo non pervenit ad circuli capacitatem : ergo circulus capacissima est figurarum : ergo maxime competit primo corpori circumdanti omnia.
ARTICULUS VI.
Utrum caelum moveatur ? et : An sit idem principium motus caeli secundum Philosophos et Theologos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, § 2 : Solet etiam quaeri, Si stet, an moveatur caelum ? etc.
De hoc quod hic dicit, disputari hic non est opus. Sed est notandum, quod secundum Aristotelem, nullum corpus movetur in loco suo, cuius motor non sit substantia spiritualis : ignis enim movetur ad locum, et alia elementa a generantibus ipsa per se, et in locis suis quiescunt : caelum autem movetur in loco suo : ergo motor eius est substantia spiritualis.
Item, obicit Avicenna, quod nihil secundum naturam movetur nisi in aliquem situm, et ex illo motu uno numero : et veritas habetur per inductionem : stellae autem moventur ad quemcumque situm, et ex illo motu uno numero : ergo non moventur a motore qui est natura sola : sed a motore qui est substantia spiritualis. Et hoc videtur velle Hieronymus in Glossa super Principium Ecclesiastae, super illud, Lustrans universa per circuitum pergit spiritus. Ipsum solem, inquit, spiritum nominavit, quod animet, et spiret, et videat, et annuos orbes cursu suo expleat.
Item, obiectio Aristotelis est ad hoc : quia omnis motor movens corpus diversificatum per virtutes ordinatas ad inceptionem motus localis in loco uno potius quam in alio, est substantia spiritualis : motor autem caeli movet corpus dispositum dextra et sinistra, quae sunt virtutes disponentes ad inceptionem motus et regirationem. Et ideo omnes Philosophi Arabum dixerunt et probaverunt multipliciter, quod caelum movetur ab anima coniuncta sibi : et hoc dicit Aristoteles, et Avicenna, et Averroes, et Algazel, et Alpharabius, et Maurus Albumasar, et Rabbi Moyses, et quod habet motorem triplicem, scilicet causam primam quae est desideratum primae intelligentiae quae est plena formis explicabilibus per motum sui orbis : sed quia intelligentia simplex est, ideo non potest intendere motum particularem in hoc et illo situ, et ideo tertius motor coniunctus caelo est anima secundum ipsos, et natura caeli est dispositio ad motum : quia naturaliter circulariter fertur, et in compositione non est contrarietas : et ideo motus ille est sine labore et poena, ut dicunt, et non inducit lassitudinem ut motus animae quo movet corpus nostrum. In hoc ergo concordant omnes, et quod virtus primi motoris est in omnibus inferioribus, et secundi in inferioribus sibi, et sic descensio. Quod autem hoc totum sit error maledictus, patet per Damascenum sic dicentem : Nullus autem multos caelos vel luminaria existimet : inanimati enim sunt et insensibiles. Et ideo verius dicendum puto, quod non moventur nisi iussu divino, et voluntate : et quod rationes supra dictae non probant, nisi quod non moveantur a natura quae sit forma corporis movens : et hoc dicunt etiam alii Philosophi sicut Astronomi, et Ptolemaeus, et Albategni, et Albumasar, et Geber, et alii quamplures.
Ad dictum ergo Hieronymi dicendum, quod ipse sumit hoc ex opinionibus Philosophorum. Augustinus autem super Genesim hanc quaestionem tangit, et indiscussam relinquit. Alibi etiam disputatum est de ista materia multum et prolixe : et ibi secuti sumus dicta quorundam Magistrorum theologiae, qui voluerunt opiniones naturalium ad theologiam reducere dicendo quod angeli deserviunt Deo in motibus caelorum, et quod illi ab eis animae dicuntur : sed nihil ita secure dicitur, sicut quod sola Dei voluntate moveantur, et natura propria non contrariante motui.
De modo etiam motus quo moventur, disceptatio est apud sapientes : sed hoc infra determinabitur in ornatu quartae diei.
D. Quare tacuit Scriptura de opere secundae diei, quod in aliis dixit ?
ARTICULUS VII.
Quare in opere istius diei non sit dictum : Vidit Deus quod esset bonum ?
Deinde quaeritur quinto, ibi : Post hoc quaeri solet : Quare hic non est dictum, Vidit Deus quod esset bonum, sicut in aliorum dierum operibus ?
Et Magister huius assignat causam allegoricam. In historiis autem tangitur causa litteralis et vera, scilicet quod opus distinctionis mediae naturae non perficitur nisi distincto medio ab utroque extremorum : et ideo distinctio ista non perficitur nisi die tertia : et tunc benedicitur quando aquae distinctae sunt, et alia duo elementa a terra, ut Magister infra dicet : quia in distinctione aquae intelligitur distinctio ignis et aeris quando libera ab aquis sunt serenata : tunc igitur perfecta distinctione accipient benedictionem sicut et alia opera.
E. De opere tertiae diei, quando aquae congregatae sunt in unum locum.
DIVISIO TEXTUS.
Sequitur, Dixit Deus : Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in unum locum, etc.
Hic agitur de ultima distinctione circa quam Magister tria determinat, scilicet qualiter facta est distinctio, et ubi aquae congregata sunt, et quare maria pluraliter dicuntur.
Circa primum autem tria quaeri possunt :
quorum primum est de sufficientia operum distinctionis.
Secundum, de plantis, utrum ad distinctionem vel ornatum pertineant ?
Tertium, de plantis nocivis ex humore et figura, ut sunt spinae, et venenosae, utrum tunc factae sunt vel non ?
ARTICULUS VIII.
Quae est sufficientia operum distinctionis, et penes quid sumitur ?
Circa primum sic proceditur :
- Ignis et aer elementa sunt : ergo indigent distinctione sicut aqua, et terra : ergo non sufficienter determinatur opus distinctionis in tribus diebus.
- Item, sicut firmamentum et caelum aqueum caeli sunt : ita et sphaera Saturni, et Iovis, et Martis, Solis, et Veneris, Mercurii, et Lunae : ergo distinctione indigent sicut et firmamentum et aqueum : ergo insufficienter ponitur opus distinctionis.
Solutio. Opus distinctionis, ut prius dictum est, non est nisi determinatio generalium principiorum mundi ad formam et ad locum, ex quibus sunt moventia, vel mota, vel utraque in his quae generantur et corrumpuntur : hoc autem potest esse, aut quod sint moventia ad generationem et ad miscibilia aut quod sint moventia ingredientia in constitutionem generati per substantiam. Si primo modo : tunc est caeli natura universaliter in omnibus sphaeris et stellis, et haec distinguitur dupliciter, ab extremo, et a medio, ut supra patuit. Si autem movens ad generationem et commixtionem est ingrediens in substantiam generatorum : hoc est dupliciter : quia aut activum spiritualiter humidum et siccum : sicut cum activo simpliciter quod est calidum, est spirituale siccum in igne, et spirituale humidum in aere : aut activum secundum quid, quod est frigidum quod dicitur secundum quid activum, et sistit motum actione sua, et inducit immobilitatem : et cum illo est humidum corporale in aqua, et siccum corporale in terra : et ideo dicit Philosophus, quod omnium generatorum materia magis est ex aqua et terra.
Dicendum ergo ad primum, quod ignis et aer intelliguntur distincta, quando libera ab aliis sunt serenata.
Ad aliud dicendum, quod sphaerae spirituales planetarum et stellae sunt de ornatu : quia ordinantur per se ad diversitatem figurarum secundum species generatorum quoad mixtionem complexionis quae omnibus est communis.
ARTICULUS IX.
Utrum plantae pertinent ad ornatum vel ad distinctionem ?
Secundo, quaeritur de plantis de quibus hic agit : Utrum pertineant ad ornatum.
Et videtur, quod sic :
- Non enim videtur causa quae tangitur communiter, quod ideo pertineant ad dispositionem, quia radicitus terrae adhaerent : quia secundum hoc, cum stellae non moveantur nisi motu orbis sui, quia adhaerent orbibus, ut partes toti, etiam stellae non pertinent ad ornatum, quod falsum est.
- Item, stellae inanimatae sunt, ut dicunt Sancti : plantae autem ad minus habent partem partis animae : ergo pertinent multo magis ad ornatum, quam stellae, ut videtur.
Solutio. Dicendum secundum Augustinum, quod plantae hic producuntur non in virtute sementiva : et ideo ipse in libro tertio super Genesim exponit, Producat terra herbam, etc. id est, virtutem producendi accipiat : et hoc innuitur in capite secundo, ubi dicitur, quod fecit virgultum agri antequam oriretur in terra. Ratio huius secundum Augustinum potest esse, quia ad productionem plantarum sufficit motus stellarum cum virtute sementiva, et sufficit eis generans aequivoce propter similitudinem materiae suorum corporum in partibus suis : et ideo non pertinent ad ornatum, quoniam ornatus proprie est forma quae datur mundo in principio sui ad generationem univocam quae alias fieri non posset : non enim homo et equus virtute stellarum per quamcumque mixtionem generari possent, nisi esset semen decisum ab aliquo eiusdem speciei, licet quidam Philosophi contrarium eius dixerint : tamen hoc dicunt meliores, quod non possent fieri animalia completa magnam habentia diversitatem in organis, ut homo, equus, et asinus, et huiusmodi, nisi ex aliquo suae speciei : et ideo plantae ad ornatum mundi non pertinent : et haec ratio tenet, etiamsi dicatur secundum alios Sanctos tertio die productas esse plantas.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod planetae et stellae verum est quod non moventur nisi motu alicuius orbis : sed hoc non est probatum, utrum stent in eadem parte orbis semper. Huic enim sententiae multi contradicunt : sed de hoc non est ad praesens intentio : sed quidquid sit, ipsi sunt moventes ad speciales formas et figuras in quibus ordinatur mundus : et ideo pertinent ad ornatum.
Ad aliud dicendum, quod secundum Gregorium, potius est viror quam anima id quo vivunt plantae : et ideo dicit Philosophus, quod habent partem partis animae : quia licet habeant opera vegetabilis, potius habent ea per modum naturae, quam animae : et ideo dixit quidam Philosophus, quod plantarum generatio fuit mundo imperfecto, animalia autem mundo iam perfecto.
ARTICULUS X.
Utrum plantae nocivae tunc factae sunt sicut aliae ?
Tertio, quaeritur de plantis nocivis : Utrum tunc factae sunt ?
Et videtur, quod non : quia
- Non praeparatur poena ante peccatum : nocivitas autem plantarum est ad poenam : ergo non sunt factae nocivae ante peccatum.
- Item, omnia obediebant Adae in primo statu ad nutum : ergo tunc nihil fuit sibi nocivum.
Sed contra :
Humor venenosus naturalis est plantis quibusdam, et figura acutorum angulorum naturalis : cum ergo unumquodque factum sit tunc in sua natura, videtur quod venenosus humor cum figura acuti anguli spinarum tunc factus est : ergo nociva tunc facta sunt.
Solutio. Communis opinio est, quod tunc facti sunt : sed nocere non potuerunt nisi per peccatum : dicit enim Isidorus, quod si Adam non peccasset, nec ignis ureret, nec spina pungeret, nec gladius scinderet, nec aliquod aliud nocumentum ei inferre posset.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XI.
Utrum congregatae sunt aquae in locum unum ?
Deinde, quaeritur de secundo quod Magister tangit, ibi E, § 2 : Si autem quaeratur : Ubi congregatae sint, etc.
Hoc enim quod Magister dicit, non videtur esse conveniens : quia determinatum est, quod quanto elementum est rarioris substantiae, tanto occupat maiorem locum : cum igitur aqua sit rarioris substantiae quam terra : ergo videtur, quod non potuerit esse, quod terra subsidens receperit eam.
Solutio. Dicendum, quod aqua dupliciter consideratur, scilicet secundum naturam humidi interminati grossi, et sic per circulum non undique terminatur ad terram : per hoc enim quod grossum elementum est, non complet sphaericam figuram, sed circularem : quia non occupat tantum locum sicut aer, et ignis : et ideo etiam terra adhuc habet minorem locum : quia in medio circa centrum locatur. In quantum autem humidum interminabile proprio termino, fluit ad terram per circulum ab Aquilone in Meridiem : quia in Aquilone plus est frigus, quam etiam in Meridie in parte inhabitabili terrae versus polum : et hoc contingit propter brevitatem diametri solis in signis meridionalibus. Cum igitur frigus inducat humidum aqueum, patet quod plus abundat aqua versus Aquilonem, quam versus Meridiem. Et haec est causa : quia dicit Philosophus in libro Meteororum, quod mare fluit ab Aquilone in Meridiem. In quantum autem habet humidum commiscibile incorporabile, influit per os terrae, et commiscet terram ad generationem elementorum.
Ad id igitur quod obicitur, dicendum quod Magister vocat subsessionem terrae, quando dilatata primo per vapores et immixtionem humidi, exsiccata contracta est ad centrum : quia tunc liberum dimisit circulum Oceano quod dicitur Amphitrites, eo quod circulariter circumfluit terram, ut dictum est.
ARTICULUS XII.
Quaeritur : Penes quid sumitur divisio terrae in Asiam, Africam, et Europam ?
Deinde quaeritur de tertio quod tangit, ibi, E, sub finem : Cumque multa constet esse maria, etc.
Locus enim ille, ut habetur in principio Ecclesiastae, mare Oceanum est. Unde dicitur ibi : Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat : ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, etc.
Secundum hoc quaeritur ratio divisionis terrae in Asiam, Africam, et Europam. Illa enim divisio non est ex fluminibus, sed ex maribus, ut videtur : ergo videtur, quod maria non continentur.
Ad hoc dicendum, quod divisio terrae duplex est : quarum una est secundum circulos magnos caeli a quibus superficies intelliguntur extendi a semicirculo in semicirculum : et sic dividit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae in quatuor quartas. Unum semicirculum facit superficies horizontis mundi, et alterum secantem illum in superficie centri terrae facit aequinoctialis. Sed nostra quarta habitabilis dividitur in Asiam, Africam, et Europam.
Et rationem divisionis et solutionem obiectionis ponit Augustinus in libro XVI de Civitate Dei, sic dicens : Ista quae Asia nuncupatur, a Meridie per Orientem ad Septemtrionem pervenit, Europa vero a Septemtrione usque ad Occidentem, atque Africa ab Occidente usque ad Meridiem. Unde videntur orbem dimidium duae tenere, Europa, et Africa : alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur quidquid aquarum terras interluit, et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem dividas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in altera vero Europa.
Ex his patet solutio ad quaesita.
Si autem obicitur, quod mare non videtur esse proprius locus aquarum, quia proprius locus aquae est locus elementi : elementum autem aquae est simplex et insipidum : mare autem salsum est, et compositum : ergo non est proprius locus aquarum.
Dicendum, quod mare mixtum est terrestri combusto per accidens, ubi attingit terram, sed in recessu a terra est insipidum : et hoc accipitur a dicto Philosophi in I de Animalibus ubi dicit sic : Quoddam animal marinum maius est animali sanguinis : cum tamen careat sanguine, et hoc est raro, sicut quidam pisces dicti malachiae. Nam hoc genus augmentatur in locis calidis, et magis est in pelago quam prope ripas, et praecipue in locis in quibus multiplicantur aquae insipidae. Et hoc patet, quod aqua insipida est in pelago longe a ripis, vel littoribus, nam
Littora pontus habet, sed caetera flumina ripas.
