Distinctio XLIII — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XLIII
De uno peccato speciali quod est magis grave et abominabile, quod est peccatum in Spiritum sanctum.
A. De peccato in Spiritum sanctum, quod dicitur etiam peccatum ad mortem.
DIVISIO TEXTUS.
Est praeterea quoddam peccati genus caeteris gravius, etc.
Hic agit Magister de differentiis gravioris peccati, quod est peccatum in Spiritum sanctum.
Et dividitur in quatuor partes :
in quarum prima comparat hoc peccatum ad alia, et ostendit quia gravius est.
In secunda, ponit huius peccati assignationem secundum Augustinum, ex qua trahuntur quatuor species illius, ibi, A, § 2 : Sed quaeritur, quid sit illud peccatum, etc. ? Quatuor autem species quae ibi colliguntur, sunt obstinatio sive induratio, impoenitentia finalis, desperatio, et praesumptio.
In tertia parte, ponit aliam secundum Augustinum assignationem, ex qua trahuntur aliae duae species, scilicet invidentia fraternae gratiae, et oppugnatio veritatis agnitae, ibi, C : Est etiam alia huius peccati assignatio.
In quarta, ponit assignationem secundum Ambrosium, ex qua eaedem duae aliae, alia tamen ratione extrahuntur, ibi scilicet, D : De hoc quoque peccato, etc.
ARTICULUS I.
Quid sit esse peccatum in Spiritum sanctum ?
Incidunt autem circa primam partem hic tria inquirenda,
quorum primum est, quid sit esse peccatum in Spiritum sanctum ?
Secundum, quare peccatum in Spiritum sanctum dicatur ad mortem ?
Tertium, utrum sit peccatum speciale separatum ab aliis, vel sit coniunctum peccatis aliis ut circumstantia peccati vel accidens eius ?
Ad primum proceditur sic :
- Omne peccatum est contra gratiam quae est effectus Spiritus sancti : cum igitur hoc sit esse peccatum in Spiritum sanctum, quod est contra attributum Spiritus sancti, videtur quod omne peccatum sit in Spiritum sanctum.
- Item, omne malum opponitur bonitati : sed malitia est in omni peccato mortali : ergo omne mortale opponitur bonitati : sed peccatum in Spiritum sanctum dicitur, eo quod opponitur bonitati Spiritus sancti : ergo omne peccatum mortale est peccatum in Spiritum sanctum.
- Praeterea, videtur potius peccatum esse in Spiritum sanctum, in quo male sentitur de Spiritu sancto, sicut Eutyches qui dicebat Spiritum sanctum esse servum : ergo videtur, quod peccatum in Spiritum sanctum sit peccatum procedens ex errore contra Spiritum sanctum. Si autem hoc concedatur. Contra : Peccatum procedens ex ignorantia, est peccatum in Filium : sed peccatum de quo male sentitur de Spiritu sancto, est peccatum procedens ex ignorantia : ergo est peccatum in Filium : non ergo est in Spiritum sanctum.
- Item, videtur quod nullum peccatum sit in Spiritum sanctum : quia omne peccatum nascitur ex infirmitate et corruptione naturae : ergo omne peccatum est ex infirmitate : hoc autem est peccare in Patrem : ergo omne peccatum est in Patrem : ergo videtur, quod nullum peccatum sit in Spiritum sanctum.
- Item, videtur quod omne peccatum sit in Filium : quia dicit Philosophus, quod omnis malus est ignorans : ergo peccatum est ex ignorantia : hoc autem est peccare in Filium : ergo omne peccatum est in Filium : ergo nullum peccatum est in Spiritum sanctum.
- Item, videtur quod qui peccat in unum, peccat in alium : quia sicut una substantia est trium, ita una offensa trium : ergo qui peccat in unum, peccat etiam in alium.
- Item, una est bonitas trium : ergo qui peccat in unum, peccat in alium : ergo peccare contra bonitatem, est peccare contra tres personas aequaliter : ergo peccare in bonitatem, est peccare contra tres personas.
- Item, maiorem unionem habent tres personae quam virtutes cum charitate : sed propter unionem virtutis cum charitate, qui offendit in uno, factus est omnium reus : ergo multo magis propter unionem personarum ad invicem, peccans in unam, peccat contra omnes.
Si autem hoc concedatur, in contrarium erit quod dicitur in Littera.
Solutio. Dicendum, quod peccatum quoddam nomine suo exprimit tantum peccatum : et quoddam peccatum nomine suo exprimit peccatum, et causam peccati. Exemplum primi est fornicatio, quae non nominat nisi actum illicitum vel coitum soluti cum soluta. Quoddam autem peccatum nominat simul causam moventem ex parte peccantis, ut peccatum in Patrem, et peccatum in Filium, et peccatum in Spiritum sanctum : illud enim dicit peccatum, et causam moventem, quae est infirmitas, vel ignorantia, vel malitia. Est autem tertius modus appellationis, quando nomen peccati exprimit et actum peccati, et circumstantiam, ut incestus, vel defloratio, vel sacrilegium, vel huiusmodi : sed ad propositum hoc non facit ille modus.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum in Spiritum sanctum dicitur dupliciter, scilicet ab obiecto circa quod est peccatum, et a causa movente ad peccatum. Ab obiecto, quando scilicet est contra personam Spiritus sancti, sicut etiam multi peccant contra personam Filii, et pauciores contra personam Patris. Sed non ita accipitur hic peccatum in Spiritum sanctum : sed potius in causa movente ad peccatum, habet contrarietatem ad bonitatem Spiritus, sicut peccatum ex malitia contrariatur bonitati Spiritus sancti, in qua remittuntur peccata in Ecclesia. Et per hoc patet, quod non omne peccatum est in Spiritum sanctum, quia non habet talem causam moventem : sed omne peccatum privat gratia per contrarietatem quam habet ad gratiam : tamen causa movens ad peccatum, bonitati Spiritus sancti in qua remittit peccata, non contrariatur.
Per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod hoc est peccatum in Spiritum sanctum primo modo dictum : et sic non tractatur hic de peccato in Spiritum sanctum : hoc enim modo dicitur peccatum in Spiritum sanctum, sicut peccatum in hominem, vel in se, vel in Deum.
Ad aliud dicendum, quod aliud est esse peccatum ex infirmitate, et aliud cum infirmitate corruptionis unde trahit originem. Cum enim dicitur esse ex infirmitate : tunc intelligitur infirmitas esse causa movens : sicut quando quis blasphemat metu poenarum, vel peccat metu paupertatis : et hoc vocatur proprie peccatum in Patrem. Sed non omne peccatum procedit ex tali motivo, sed quandoque non movet nisi malitia et industria peccati. Dicitur etiam peccatum cum infirmitate corruptionis ex qua oritur tentatio peccati, et sic post statum corruptionis omne peccatum est ex infirmitate : sed tunc praepositio ex non notat causam moventem proxime ad actum, sed remotam : quia scilicet infirmitas corruptionis est origo unde statuitur et oritur omnis peccati tentatio : et haec infirmitas admittit aliam causam moventem proxime, quae est malitia propter quam dicetur in Spiritum sanctum.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de ignorantia quae est privatio scientiae, non cuiuscumque, sed illius quae dicitur scientia approbationis, quando scilicet in operibus bonum non approbatur : et illa scientia privatur in actu omnis malus. Sed illa ignorantia non facit peccatum in Filium, sed potius illa quae absolutam vel secundum quid dicit privationem scientiae regentis in operibus, propter quam excusabilis fit culpa commissa vel in toto vel in tanto.
Ad aliud dicendum, quod licet tres personae conveniant et sint unum in subiecto, non tamen conveniunt et unum sunt in propriis : et quoad propria potest aliquid esse uni contrarium, quod non erit contra alium.
Item, medium quoad modum intelligendi inter substantialia et notionalia sunt appropriata : et haec considerantur dupliciter, scilicet secundum id quod sunt, et sic dicunt substantiam : et secundum appropriata, et sic non cognoscuntur nisi ex ratione propriorum : et quoad hoc aliquid potest esse contra appropriatum unius personae, quod non contingit contra appropriatum alterius personae : et hoc modo loquimur hic. Unde licet una sit offensa, non tamen causa offensae unam habet oppositionem ad appropriata personarum, in quantum sunt appropriata.
Ad aliud dicendum, quod una est bonitas trium, in quantum bonitas consideratur secundum se et substantialiter : sed si consideretur sub ratione appropriati, tunc accipit rationem specialem quae attribuitur Spiritui sancto : et hoc modo est peccatum in Spiritum sanctum quoad causam moventem quae contrariatur ei.
Ad aliud dicendum, quod per offensam est contra omnes : sed sicut est in peccato, quod per rationem malitiae privat omni virtute, et tamen per rationem actus non contrariatur nisi uni : ita est de peccato in Spiritum sanctum, scilicet quod per offensam est contra tres personas, tamen per causam moventem non contrariatur nisi attributo Spiritus sancti.
ARTICULUS II.
Quare peccatum in Spiritum sanctum dicatur ad mortem ?
Secundo quaeritur, quare dicatur : Est peccatum ad mortem.
- Et hoc per rationem nominis : quia mortale est quod facit mori hic morte culpae, et in futuro morte poenae, nisi per poenitentiam deleatur : tale autem est quodlibet mortale : ergo omne peccatum est peccatum ad mortem.
- Item, 1 Ioan. V, 16, super illud : Est peccatum ad mortem, non pro illo, etc., dicit Glossa : Peccatum ad mortem est, quod separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore : hoc autem facit omne mortale peccatum : ergo, etc.
- Item, ibidem, in alia Glossa : Peccatum ad mortem est, quod durat usque in finem : tale autem est peccatum veniale et mortale in quo quis finit vitam sine poenitentia : ergo quodlibet peccatum mortale et veniale potest esse in Spiritum sanctum : quod falsum est, cum in Littera dicatur, quod ipsum est caeteris gravius et maximum.
- Si autem dicatur peccatum ad mortem, in quo privatur potentia revivificandi vel redeundi ad vitam : tunc videtur, quod omne peccatum sit peccatum ad mortem : quia in omni peccato mortali privatur vita gratiae et potentia redeundi ad gratiam : cum homo sit spiritus vadens per se in peccatum, et non rediens per se de peccato, videtur quod non sit ratio quare hoc peccatum specialiter dicatur peccatum.
Iuxta. Hoc etiam ulterius quaeritur, Quare dicat Ioannes, V, 16 : Non pro illo dico ut roget quis ?
- Ita enim in secunda assignatione Augustini habetur, quod de nemine desperandum est, dum est in vita, quamdiu benignitas Dei ad poenitentiam adducit : et pro illo non imprudenter oratur, de cuius salute non desperatur : ergo pro eo qui peccat in Spiritum sanctum, debemus orare : ergo male facit prohibendo orationem.
- Item, oratio est ad impetranda veniam : ubi ergo maior necessitas veniae, ibi maior est oratio et frequentior : numquam autem est tanta necessitas sicut in maximis peccatis, sicut in peccatis in Spiritum sanctum : ergo pro illo maxime est orandum : non ergo deberet dicere : Non pro illo dico ut roget quis, sed potius, dico ut pro illo oret omnis homo.
Solutio. Dicendum, quod peccatum ad mortem plus dicit quam peccatum mortale. Et ut hoc melius intelligatur, notandum quod tria sunt in morte corporali, et tria respondentia illis in morte spirituali. Primum est separatio animae a corpore : quia anima est causa vitae corporis. Secundum est impotentia ad regressum ad habitum a privatione. Et tertium est causa morbi vel mortis in subiecto mortuo repugnans vitae. Et illis respondent tria in morte spirituali. Et primum fit per actum peccati quod separat Deum et gratiam ab anima. Secundum autem est ex defectu liberi arbitrii, quod per se non potest recuperare gratiam : et haec duo habet omne peccatum mortale, et pro tanto dicitur peccatum mortale. Tertium est ex causa mortis, quae contrariatur disponenti ad vitae influxum ex parte Dei : et sic peccatum in Spiritum sanctum est ad mortem : quia causa movens ad illud genus peccati, contrariatur bonitati quae movet Spiritum vivificantem omnia, ad hoc quod influat vitam : et per hoc fere patet solutio ad omnia quae quoad primam partem obiecta sunt : quia non est idem mortale, et ad mortem : quia cum dicitur ad mortem, virtute praepositionis notatur ordo ad impedimentum influentes vitam, et causa peccati.
Ad aliud autem dicendum, quod Glossae illae vocant peccatum mortale ad mortem : et loquuntur de separatione vitae, in cuius causa est ordo contrarius ad id quod inclinat ad vitae spiritualis influxum.
Ad aliud dicendum, quod finire vitam in mortali peccato, dupliciter contingit, scilicet quoad propositum, et sic est peccatum in Spiritum sanctum : et quoad continuationem in peccato, et sic non est in Spiritum sanctum : sed hoc est speciale quod erat propositum non poenitendi de peccato perpetrato.
Ad aliud patet solutio per antedicta.
Ad id quod ulterius quaeritur, qualiter intelligatur : Non pro illo dico ut roget quis, id est, quicumque ?
Dicendum, quod non interdicit omnem orationem, sed significat magnitudinem criminis, id est, quod non iubet quemcumque de populo orare : sed aliquis specialis sanctitatis et perfectionis debet orare pro talibus, quia magnorum est orare pro magnis.
Si autem obicitur de eo quod Samueli dictum est, quousque lugeret Saul, cum Dominus abiecisset eum ? et Ieremiae, quod non oraret pro populo : et ita videtur esse intelligendum, quod nullus oret, quia omnino nihil valet. Dicendum, quod non est ad propositum : quia nec Saul nec populus peccaverat in Spiritum sanctum : sed Deus confirmaverat sententiam abiectionis Saul, et captivitatis Iudaeorum, et in hoc noluit audire Prophetas.
ARTICULUS III.
Utrum peccatum in Spiritum sanctum sit speciale peccatum separatum ab omnibus aliis ?
Tertio quaeritur, utrum sit speciale peccatum separatum ab aliis peccatis ?
Et videtur, quod sic : quia
- Remissibile et irremissibile sunt passiones quae conveniunt peccato secundum quod ipsum in specie consideratur : cum igitur peccatum in Spiritum sanctum dicat irremissibile esse, ipsum erit species peccati secundum se.
- Item, illud peccatum, ut consueverunt dicere Magistri, opponitur gratiae speciali in qua fit remissio peccati cum gratia informante liberum arbitrium ad actum : quod autem opponitur gratiae speciali, est speciale peccatum : ergo peccatum in Spiritum sanctum est peccatum speciale.
- Item, in Littera dicitur, quod est quoddam peccatum prae caeteris gravius : non autem comparatur ad alia peccata specialia nisi peccatum speciale : ergo ipsum est peccatum speciale.
- Item, non dividitur in species nisi peccatum in genere determinato acceptum : sed peccatum in Spiritum sanctum, hic in Littera et a Magistris dividitur in species : ergo ipsum genus est peccati secundum se.
- Item, oppugnare gratiam agnitam vel invidere gratiae fraternae, dicunt speciales actus : sed isti actus sunt peccatum in Spiritum sanctum : ergo peccata moventia ad ipsos, sunt specialia peccata : ergo et peccata specialia sunt etiam aliae species peccati in Spiritum sanctum.
Sed contra :
- Peccatum in Patrem, est peccatum ex infirmitate : et peccatum in Filium, est peccatum ex ignorantia : talia autem non sunt peccatum speciale, sed multa peccata diversa secundum speciem actus possunt esse ex infirmitate, et etiam ex ignorantia : ergo cum peccatum in Spiritum sanctum e diverso dividit peccatum cum illis, ipsum potius videtur dicere circumstantiam peccati, quam peccatum speciale.
- Item, peccare ex certa malitia dicit circumstantiam accusantem ex parte peccantis : hoc autem est peccatum in Spiritum sanctum : ergo videtur, quod peccatum in Spiritum sanctum non sit peccati species, sed peccati circumstantia.
- Item, id quod potest circumstare actum eumdem in specie, circumstantia est : peccare autem ex coactione per infidelitatem, ut dicit Richardus de sancto Victore in epist. de spiritu blasphemiae, et peccare ex ignorantia, et peccare ex malitia, possunt esse circa actum eumdem specie, sicut circa negare vel blasphemare Christum : ergo sunt circumstantiae, et non species peccatorum.
- Item, speciale peccatum quaerit naturam determinatam : sed peccatum in Spiritum sanctum non habet naturam determinatam, sed potius fundatur super alia peccata, ut patet in obstinatione, et desperatione, et praesumptione, et impoenitentia finali : ergo peccatum in Spiritum sanctum non est peccatum speciale separatum ab aliis.
Solutio. Dicendum, quod peccatum in Spiritum sanctum secundum rationem qua trahitur in speciem, separatum est a peccatis aliis. Ex parte autem materiae circa quam est, quandoque est coniunctum peccatis aliis, quandoque separatum. Secundum duas enim species quae sunt invidentia fraternae gratiae, et oppugnatio veritatis agnitae, non supponit alia peccata pro materia : sed in quatuor aliis speciebus supponit alia peccata in subiecto : sed non supponit ea ut sit circumstantia actus earum, quia actum semper habet separatum ab actibus aliorum peccatorum, licet non habeat actum separatum, ita quod alia peccata sint materia circa quam fit actus istius peccati.
Dicendum ergo ad primum quod contra obicitur, quod peccatum in Spiritum sanctum dividitur contra peccatum in Patrem et in Filium, ratione causae quam dicit cum actu, et non ratione actus : et idea non sequitur, quod ipsum sit circumstantia peccati tantum sicut peccatum in Patrem, sed quia dicit circumstantiam, ratione cuius opponitur peccato in Patrem, et peccato in Filium. Tamen, ut supra dictum est, peccatum in Patrem dupliciter dicitur, scilicet secundum quod est contra Patrem, ut Pater sit materia actus et obiectum : et secundum quod est ex causa quae est contra Patris attributum : et hoc ultimo modo sumitur hic a Magistro. Si autem primo modo sumeretur, actum haberet specialem, et esset speciale peccatum separatum ab aliis.
Ad aliud dicendum, quod licet certa malitia dicat causam manentem quae sonat circumstantiam ex parte peccantis, tamen illa etiam supponit actum voluntatis interiorem : quia non peccat ex certa malitia nisi quod vult malum, et placet ei propter se, ut dicitur in Littera : et hoc est moveri speciali actu circa peccatum. Sic autem non est in peccato ex infirmitate, nec ex ignorantia : quia talis non vult infirmitatem vel ignorantiam vel etiam malum : et ideo illa sunt tantum circumstantiae : sed peccatum in Spiritum sanctum est circumstantia et actus.
Ad aliud dicendum, quod id quod est circumstantia in peccato in Spiritum sanctum, potest esse circa actum similem in specie circa quem est infirmitas movens et ignorantia : sed ex hoc non dicitur peccatum speciale, sed potius ex hoc quod tali circumstantia posita ponitur etiam actus voluntas mali, scilicet interioris propter quem speciale efficitur peccatum.
Ad ultimum patet solutio per principium solutionis istius : quia non semper quaerit peccatum speciale materiam specialem, sed sufficit sibi actus, et materia sua quandoque sunt peccata alia.
Et per hoc patet solutio ad totum quod quaesitum est.
ARTICULUS IV.
Utrum species peccati in Spiritum sanctum sint bene assignatae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : Sed quaeritur, quid sit illud peccatum ?
Ibi enim videtur tangere species peccati in Spiritum sanctum : et obicitur de illis speciebus, et videtur :
- Quod obduratio non sit species peccati, sed accidens peccantis. Dicit enim in Littera sic, quod obstinatio est induratae mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impoenitens : constat autem, quod pertinacia illa non respicit peccatum unum vel duo, sed omnia, et similiter impoenitentia : ergo non erit peccatum diffinitum, sed potius proprietas peccantis peccatis omnibus.
- Praeterea, ex secunda parte huius diffinitionis videtur obstinatio non esse species distincta a finali impoenitentia, sed esse causa eius : et hoc est contra multos qui dicunt sex esse species huius peccati.
- Ulterius quaeritur de impoenitentia : quia illa nihil aliud videtur esse nisi continuatio peccati usque ad mortem sine poenitentia : tales autem multi etiam in parvis peccatis moriuntur : ergo omnes illi peccant in Spiritum sanctum : et hoc est falsum, quia sic omnes damnati peccassent in Spiritum sanctum.
- Ulterius etiam obicitur de desperatione. Cum enim sit desperatio contra spem, et similiter praesumptio, deberet aliquid esse contra fidem et charitatem : et hoc non videtur : ergo insufficienter assignantur peccata in Spiritum sanctum.
- Item, Spiritui sancto attribuitur charitas : ergo praecipue species eius deberent sumi penes contrarium charitatis : et tales nullas habemus.
- Item, Augustinus dicit, quod infidelitas est peccatum, quo retento omnia retinentur : ergo ipsa est peccatum maximum : in Littera autem dicitur, quod peccatum in Spiritum sanctum est peccatum maximum : ergo videtur, quod infidelitas sit peccatum in Spiritum sanctum.
Ulterius quaeritur de speciebus quas tangit in secunda assignatione, quae sunt impugnatio veritatis agnitae, et invidentia fraternae gratiae.
- Cum enim veritas attribuatur Filio, impugnatio veritatis agnitae potius est peccatum in Filium, quam in Spiritum sanctum.
- Similiter obicitur de secundo, quod si invidia est peccatum in Spiritum sanctum, tunc invidi peccant in Spiritum sanctum : quod grave est dicere.
Solutio. Dicendum, quod secundum Doctores probatiores, duae sunt opiniones de numero specierum peccati in Spiritum sanctum : quarum una est quae a modernis pluribus tenetur, et ponit esse sex, quae sic accipiuntur. Supponantur ea quae sunt supra habita, scilicet quod peccatum in Spiritum sanctum secundum completam sui rationem dicat illud genus peccati, quod attributo Spiritus sancti opponitur in causa movente ad peccatum, et illi attributo quod secundum rationem intelligendi inclinat eum ad retinendum peccatum, quia hoc est bonitas ipsius : et quod oppugnat Spiritui sancto non in se, sed in his quae exiguntur ad peccati remissionem, quae sunt dona ipsius. Cum autem tria concurrant ad remissionem, scilicet remittens, et ille cui remittitur, et Ecclesia bonum quod communicatur ei cui remittitur, quia non remittitur peccatum nisi in Ecclesia in sacramentis. Cum, inquam, sic sit, ex parte cuiuscumque istorum exiguntur duo ad peccati remissionem. Ex parte enim remittentis exigitur misericordia in remittendo totam culpam, et commutando poenam aeternam in temporalem. Ex parte autem poenae satisfactivae iniunctae vi clavium exigitur iustitia volens satisfieri per poenam iniunctam. Misericordiam autem hanc oppugnat desperatio, et iustitiam oppugnat praesumptio. Ex parte vero eius cui fit remissio, dicunt esse duo, scilicet dolorem de commisso, et propositum non committendi de caetero. Et primum oppugnat obstinatio, cui placet peccatum per actum : et secundum oppugnat finalis impoenitentia, quae est propositum numquam poenitendi de peccato. Ex parte Ecclesiae etiam duo sunt, scilicet veritas efficacia sacramentorum et fidei, quae sunt in Ecclesia : et illam oppugnat id quod dicitur impugnatio veritatis agnitae, ut si scires articulum fidei verum esse, et diceres falsum ex malitia : vel si scires in baptismo remitti peccata, et diceres falsum ex malitia : vel si per opera scires vera esse miracula et divina, et diceres ex malitia in Beelzebub esse facta. Ut patet infra in verbis Ambrosii, exigitur etiam commune bonum quod est in membris Ecclesiae, quod per fraternam charitatem communicatur unicuique : et hanc oppugnat invidentia fraternae gratiae.
Alia sententia quae pauciores habet sequentes, dicit quinque esse species peccati in Spiritum sanctum : et non differt ab ista nisi hoc solo : reducit enim obstinationem et finalem impoenitentiam in speciem unam : quia propositum non poenitendi semper oritur ex obstinatione peccati : et haec videtur fuisse opinio Magistri in Littera : et quidam magni sequuntur eum in hoc.
Sed secundum hanc assignationem videtur, quod desperatio sit peccatum infidelitatis : quia qui dicit maiorem suam esse iniquitatem quam Dei misericordiam, movetur infidelitate contra Dei magnitudinem : quia Deus in quolibet suo attributo est maior quam cogitari posset : ergo infidelitas est desperare, et non peccatum in Spiritum sanctum. Similis obiectio est de peccato praesumptionis : praesumens enim dicit Deum non esse iustum : hoc autem est infidelitas : ergo praesumens est infidelis, et non peccans in Spiritum sanctum.
Sed contra obicitur : quia
- Peccatum est contra Deum, et puniendum in peccatis non ostendit nisi fides : cum igitur desperans movetur his motibus, scilicet cognitione magnitudinis peccati, et rigoris iustitiae in puniendo, ipse movetur motu fidei : non autem simul potest moveri motu fidei et infidelitatis : ergo desperans non est infidelis. Eadem obiectio est de praesumente : quia ille cognoscit Dei misericordiam indulgentem per fidem.
- Videtur etiam praedicta assignatio esse insufficiens alia ratione : quia dicit Beda : In quatuor incidimus ex peccato, scilicet infirmitatem, ignorantiam, malitiam, et concupiscentiam : habemus autem peccatum in Patrem penes infirmitatem, et peccatum in Filium penes ignorantiam, et peccatum in Spiritum sanctum penes malitiam : ergo debemus etiam habere aliquod genus peccati penes concupiscentiam : et non habemus : ergo videtur insufficiens Magister in Littera in assignando genera peccatorum.
Ulterius etiam quaeritur, cum infirmitas sit poena et etiam ignorantia et concupiscentia, quare quartum non fuit poena, scilicet malitia : vel si poena est, quare non excuset ipsum peccatum sicut alia.
Ad haec autem ultimo obiecta respondendum est, et dicendum ad primum, quod desperans non est infidelis, et obiectio supponit falsum : non enim putat desperans maiorem suam iniquitatem esse quam misericordiam Dei, sed suam iniquitatem esse maiorem quam Deus debeat vel velit misereri : et hoc sonat verbum Cain, qui non dixit : Maior est iniquitas mea quam misericordia tua : sed, quam ut veniam merear, id est, quod possim mereri : et in hoc verum dixit, sed non quod numquam tu velis misereri : quia Deus non expostulat satisfactionem condigni, sed satisfactionem congrui quam possumus exhibere. Eodem modo dicendum est de praesumente, quod bene advertit Deum esse iustum : sed quia misericordia superexaltat iudicium, dicit Deum non uti iustitia in punitione peccatorum.
Ad aliud dicendum, quod concupiscentia non dicit aliquod speciale movens alicuius potentiae determinatae sicut ignorantia quae inest secundum rationem, et infidelitas quae in Spiritum sanctum redundat ex carne, et sicut malitia quae est in voluntate : sed, sicut dicit Glossa, ad Roman. VII, 7 : Concupiscentia conflata est ex omnibus, et est defectus respersus in omnibus potentiis secundum appetitum naturalem : quia quaelibet potentia appetit suum obiectum, et ideo movet quandoque cum ignorantia, quandoque cum infirmitate, quandoque cum malitia, et non est motivum distinctu : et ideo penes eam non sumitur speciale genus peccati.
Ad aliud dicendum, quod sine dubio secundum quod malitia est sequela peccati, poena est : et idem sonat quod malignabilitas, quia homo per peccatum factus est malignabilis : sed tamen quia haec poena subdita est libertati et voluntati, eius, et non infirmitas vel ignorantia, ideo haec non illa excusat totum vel partem.
Ad id autem quod in principio obicitur, dicendum quod obstinatio dicitur dupliciter, scilicet duritia ipsa habitualis, et haec non est peccatum, sed poena relicta ex consuetudine peccandi. Dicitur etiam affectus actualis peccati praeteriti, quando scilicet delectatur cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis : et tunc est peccatum in Spiritum sanctum.
Ad aliud dicendum, quod etiam impoenitentia dicitur dupliciter, scilicet impoenitentia in peccatis, et de illa procedit obiectio : et actuale propositum numquam poenitendi, et hoc est peccatum in Spiritum sanctum : quia nec ex infirmitate nec ex ignorantia, sed ex malitia et mali placentia procedit.
Ad id quod obicitur, quod obstinatio non differat ab impoenitentia finali, patet solutio per dicta in assignatione specierum secundum diversas opiniones.
Ad aliud dicendum, quod desperatio non dicitur ex hoc esse peccatum in Spiritum sanctum, quod est contra spem, sed potius ex hoc quod est contra gratiam in qua remittuntur peccata : et ideo nihil valent illae obiectiones : Sed quia haec solutio fuga esse videtur, dicendum quod spes non est tantum increati, sed etiam veniae et gratiae : fides autem non, sed innititur veritati primae, et charitas bonitati : et quia venia et gratia et alia quorum est spes, operantur ad peccati remissionem, propter hoc magis est peccatum in Spiritum sanctum contra spem, quam contra fidem et charitatem.
Ad id quod obicitur de secunda assignatione, dicendum quod veritas quae in peccato isto impugnatur, est illa quae secundum impietatem est, et huius gratia attribuitur Spiritui veritatis. Vel dicitur, quod non dicit in Spiritum sanctum tantum, quia sit contra personam Spiritus sancti vel attributum illius personae vel alterius, sed quia causa movens contrariatur attributo : et licet veritas impugnetur, tamen quia ex malitia impugnatur, ideo est peccatum non in Filium, sed in Spiritum sanctum.
Ad ultimum dicendum, quod non est idem invidia, et invidentia fraternae gratiae : quia invidia est cum tristitia in bono proximi, in quantum est impedimentum boni proprii : et ideo dicit Iob, V, 2, quod parvulum occidit invidia : quia nisi parvulum, id est, impedibilem in bono proprio se reputaret, non alteri invideret. Bona autem quae se invicem impediunt, sunt quae ex communitate minuuntur, ut divitiae, honores, laudes, et huiusmodi mundana. Sed invidentia fraternae gratiae proprie est respectu boni quod non minuitur ex participatione plurium, sed magis crescit, sicut est bonum spirituale : et hoc non potest ex ignorantia vel infirmitate in proximo impugnari, quia non impugnatur nisi cognoscatur. Et ideo invidentia illa ex malitia procedit contra donum Spiritus sancti.
Per hoc patet solutio ad totum.
B. Utrum omnis obstinatio sit peccatum in Spiritum sanctum ?
C. Quod aliter accipitur peccatum in Spiritum sanctum.
ARTICULUS V.
Utrum peccatum in Spiritum sanctum debet dici irremissibile ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Sed quaeritur, utrum omnis obstinatio, etc.
Hic enim Magister agit qualiter sit irremissibile : et de hoc sic quaeritur :
Si peccatum illud dicitur irremissibile, hoc non erit nisi propter magnitudinem peccati, vel propter impotentiam remissionis. Sed non propter magnitudinem, ut probatur in Littera verbis Augustini. Si autem dicitur irremissibile propter impotentiam ad remissionem : haec impotentia aut erit ex parte remittentis, aut ex parte eius cui remittitur. Non primo modo : quia sic nullum peccatum irremissibile est omnipotenti medico qui aeque potens est salvare in multis et in paucis, et in magnis et in parvis. Si autem dicitur irremissibile ex parte eius cui remittitur : sic omne peccatum mortale diceretur irremissibile : et sic omne peccatum mortale erit peccatum in Spiritum sanctum. Si autem dicatur irremissibile, eo quod non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro : sic omne peccatum in quo quis sine gratia discedit, erit peccatum in Spiritum sanctum, quod iterum falsum est.
Solutio. Dicendum, quod illud peccatum dicitur irremissibile non ex parte reatus, nec ex parte remittentis, nec ex parte eius cui remittitur, sed ex parte causae moventis ad remittendum, et est eadem causa quae movet ad peccandum : haec enim est malitia : et haec accusat, et non habet congruitatem remissionis, eo quod non habet pallium excusationis : unde quod remittitur quandoque, hoc est de mera pietate medici.
Aliam autem causam tangit Richardus de sancto Victore in epistola de spiritu blasphemiae, dicens, quod sicut charitas non excidit, sed perficitur, eo quod ipsa habet obiectum et actum manendi in futuro, et hic, sed ibi perfectius : ita peccatum illud quoad suam causam et actum non remittitur, eo quod habet causam magis abundantem in futuro saeculo, quam hic : causa enim sua est amor peccati, et odium Dei : et hoc magis abundat in damnatis, quam in malis hic. Similiter est in aliis speciebus praeter solam praesumptionem.
Alii assignant alias causas usque ad sex, quae cum istis erunt octo. Et harum sex prima est : quia opponitur fonti misericordiae. Unde Augustinus dicit super Matth. XII, 32 : Peccatum in Spiritum sanctum est, cum aliquis contra Dei gratiam invidiae facibus agitatur. Secunda est, quia talis vix humiliat se ad petendum veniam : et haec habetur in Littera. Tertia est, quia raro et paucis dimissum est : et de hoc potest exponi illud Apostoli ad Roman. II, 5 : Secundum duritiam autem tuam, etc. Quarta est, quia non legitur dimissum. Unde, Lucae, XII, 10, super illud : Qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, dicit Glossa : Hic blasphemus, exigentibus meritis, sicut numquam ad remissionem, ita numquam ad poenitentiam perventurus est. Quinta est etiam quam assignat Richardus, quia in talibus de poena debita nihil diminuitur, id est, minus quam in aliis : quia non habent excusationem in causa movente ad illud peccatum. Unde Richardus dicit sic : Peccatum diaboli inexpiabile, quia nullo modo expiari potest : peccatum in Spiritum sanctum irremissibile, cui nulla poenae relaxatio fieri consuevit : et per hoc patet differentia inter inexpiabile, et irremissibile. Sexta est, quia talis numquam meretur obtinere gratiam poenitentiae. Unde, Matth. XII, 32, super illud : Qui dixerit in Spiritum sanctum, dicit Glossa : Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittetur ei, quia non meretur poenitentiam agere ut remittatur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
D. Alia assignatio peccati in Spiritum sanctum.
ARTICULUS VI.
Quomodo differunt blasphemia in Spiritum sanctum, peccatum in Spiritum sanctum, et spiritus blasphemiae in Spiritum sanctum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, etc.
Et quaeritur hic differentia inter blasphemiam in Spiritum sanctum, et peccatum in Spiritum sanctum, et spiritum blasphemiae in Spiritum sanctum. Haec enim tria differenter tangit in Littera.
Et dicendum, quod peccatum in Spiritum sanctum generalius est inter haec, et non ponit nisi peccatum ad causam moventem, quae oppugnat gratiam in qua fit remissio peccatorum, ut prius dictum est. Sed blasphemia in Spiritum sanctum ponit actum inhonorationis Spiritus sancti agniti in opere ostendente ipsum, sicut fuit opus miraculi in expulsis daemonibus, quia sicut digitus Spiritus sancti demonstravit, et tamen attribuebant contrario spiritui, scilicet Beelzebub. Blasphemia enim est falsi criminis impositio in Deum. Sed spiritus blasphemiae est amor blasphemandi per odium Dei spirans contra virtutem et gratiam Spiritus sancti.
Item, Richardus dicit : Si quis blasphemat tormentis compulsus vel per ignorantiam deceptus, quis neget esse tolerabilius, quam si quis blasphemat malitia sola ductus ? Malignitas ergo blasphemiae prae caeteris est pessima. Est autem in hoc genere sceleratissimum, et in quo malitia crescit usque ad summum, quando quis in Dei vituperiis delectatur et gloriatur : quid enim est blasphemia, nisi vituperatio divina ? Ad hoc autem quisque adspirat quod valde affectat multumque desiderat : quid ergo aliud videtur spiritus blasphemiae, quam affectio et desiderium vituperationis divinae ?
ARTICULUS VII.
Utrum peccatum Iudaeorum qui crucifixerunt Christum, fuit peccatum in Spiritum sanctum ? Et, utrum peccatum Angeli et primi hominis fuit in Spiritum sanctum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub fine : Peccatum enim in Patrem id intelligitur, etc.
Quaeritur, utrum Iudaeorum peccatum fuerit in Spiritum sanctum ?
Et videtur, quod sic : quia Matth. XII, 32, et Luc. XII, 10, ubi agitur de peccato in Spiritum sanctum, loquitur de peccato Iudaeorum qui contradicebant operationibus Christi per Spiritum sanctum factis.
Sed contra hoc videtur esse, quod dicitur, Act. III, 17 : Scio, fratres, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Ergo videtur esse peccatum in Filium. Et ad hoc multa possunt induci : sed ista sufficiant, quia omnia unam habent solutionem.
Ulterius quaeritur de peccato angeli, et primi hominis. Cum enim infirmitas et ignorantia sint poenae peccatum consequentes, non videtur, quod fuerint in angelo vel in homine ante peccatum primum : ergo videtur, quod peccatum eorum nec fuerit in Patrem, nec in Filium : ergo relinquitur, quod fuerit in Spiritum sanctum.
Sed contra hoc est, quod dicit Apostolus de muliere : Adam non est seductus, sed mulier seducta in praevaricatione fuit. Seductio autem cadit sub ignorantia : ergo peccavit in Filium, et non in Spiritum sanctum.
Item, de viro dicit Augustinus, quod credidit veniale quod erat mortale. Ergo et ipse aliquid ignoravit.
Item, primus angelus credidit se posse accipere beatitudinem secundum perfectum posse sine meritis, et ex se, quia aliter non appetivisset : ergo et ipse deceptus fuit : et sic omnium peccatum fuit in Filium, et non in Spiritum sanctum.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod peccatum Iudaeorum quoad opera quae fuerunt argumentum virtutis Spiritus sancti, fuit in Spiritum sanctum : sed infidelitas qua crucifixerunt Christum, fuit ex ignorantia crassa qua decepti fuerunt in carne Salvatoris : et quoad hoc fuit peccatum in Filium.
Et sic patet solutio contrarietatis.
Ad aliud dicendum, quod ignorantia est duplex, scilicet nescientia concomitans naturam creatam, et ex illa peccaverunt et primus angelus et primus homo : et ignorantia quae est sequela peccati, quae dicit privationem luminis gratiae regentis in faciendis, et ex illa non peccaverunt : et primo modo fuit peccatum in Filium.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae quaeri solent in ista distinctione.
