Distinctio XIII — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII.

De productione creaturae corporalis quantum ad principium formale, generale omnibus corporibus, quod est forma lucis :

et dicitur haec productio « distinctio ».

 

 

A. Quae fuerit prima distinctionis operatio ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Prima autem distinctionis operatio, etc.

Hic incipit agere de opere distinctionis et ornatus. Et secundum hoc dividitur in duas partes : in quarum prima ponit opus distinctionis.

In secunda ponit opus ornatus : et haec incipit in opere quartae diei, ibi, Dist. XV, A : Sequitur, Dixit Deus : Fiant luminaria, etc.

 

Prima harum dividitur in tres partes :

in quarum prima agit de distinctione extremi ab extremo, id est, luminosi ab opaco : et hoc est opus primae diei.

In secunda, agit de distinctione medii ab extremo quod est superius : et hoc est opus secundae diei, ibi, Dist. XIV, A : Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum, etc.

In tertia, agit de distinctione medii ab extremo quod est inferius, ibi, Dist. XIV, E : Sequitur, Dixit Deus : Congregentur aquae, etc., et hoc est opus tertiae diei.

 

Ista autem lectio dividitur in tres partes :

in quarum prima tangit ea quae secunda die distincta sunt.

In secunda autem quaedam dubia circa illa, ibi, D : Hic notandum est, quod dies, etc.

In tertia ponit duo dubia ex parte operantis, scilicet qualiter dixit, et qualiter Pater Filium operatur, ibi, G : Praeterea investigandum est quomodo, etc.

 

 

ARTICULUS I.

Quid sit opus distinctionis ? Et, qualiter per ternarium primorum dierum multiplicatur ?

 

Incidit quaestio de opere distinctionis : Quid sit, et qualiter per ternarium primorum dierum opus distinctionis multiplicetur ?

 

Ad primum sic Magister in praecedenti distinctione, capite penultimo, dixit, quod sex diebus distinxit Deus, et in formas redegit proprias cuncta quae simul materialiter fecerat : ergo distinctio est opus omne praeter creationem, sive sit ornatus, sive distinctio : ergo non dividitur ab opere ornatus.

Item, in capite ultimo, in verbo Alcuini dicitur, quod quatuor modis operatur Deus. Primo in verbo, disponendo omnia. Secundo in materia, creando. Tertio, distinguendo per formas. Quarto, propagando. Et iterum nulla mentio fit de ornatu. Ergo videtur, quod ornatus et distinctio non sint opera habentia diversitatem.

Item, omnis distinctio est per formam : et quidquid informatur, distinguitur in esse, et ornatus non est nisi acceptio formae : videtur ergo, quod ornare rem sit distinguere ipsam.

 

Sed contra :

Dicit Augustinus et Magister infra, quod quaedam pertinent ad distinctionem, et non ad ornatum, ut opera primorum dierum : ergo distinctionis opus, non est ornatus opus.

 

Ulterius quaeritur, Penes quid accipitur distinctionis numerus ?

Si enim penes numerum formarum accipitur distinctio, cum quatuor qualitates sint primae, et praeterea proprietates caeli, debet esse amplioris numeri distinctio. Si autem penes naturam distinctorum, cum quatuor sint elementa, et insuper quintum corpus, videtur quod quinque debeant esse distinctiones, et non tantum tres.

 

Solutio. Dicendum, quod meo iudicio tria exiguntur ad naturae instaurationem, scilicet substantia principiorum, et determinatio eorum ad formas secundum quas agunt et patiuntur, et movent et moventur : et determinatio eorum ad actionem univocam huius speciei et illius. Verbi gratia, natura non agit, sicut dicit Philosophus, si tantum sint contraria : quia non erit subiectum commune. Si vero sit subiectum sine contrariis non erit activum neque passivum : quia ut dicit Philosophus, ignis et aer et terra non agunt nisi secundum quod sunt contraria.

Item, si sit subiectum, et contraria, et loca etiam contrariorum, quia contraria simul esse non possunt, et non sit movens ad speciem determinatam univoce et universaliter, non erit completa natura : quoniam tunc non erit nisi contrariorum mixtio, et non generabitur homo, et equus, et huiusmodi. Oportet igitur esse tertium quod agat ad determinatum opus in specie universaliter, ut stellae : et quod agat ad idem opus univoce, ut homo generans, et asinus, et bos, et huiusmodi : et ideo dicit Damascenus, quod quorumlibet animalium primae hypostases creatae sunt.

Dico igitur, quod substantia principiorum datur per opus creationis, quod nihil sibi praesupponit secundum intellectum. Distinctio autem ad formas agentes et moventes universaliter ad mixtionem, quae exigitur in omni generatione, habetur per opus distinctionis : et determinatio motus ad speciem, sive universaliter moveat, ut stellae : sive univoce, ut generans quod descindit semen, habetur per opus ornatus : et per hoc etiam patet sufficientia operum. Hoc autem trahitur a quodam verbo Augustini, qui dicere videtur, quod opus primorum sex dierum est ad instaurandam et instituendam naturam : et auctoritatem suam infra in hac distinctione inducam.

 

Ad tria ergo prima obiecta, dicendum quod distinctio dicitur duobus modis, scilicet large, et stricte. Large est distinctio materiae per formam specificam quamcumque : et hoc modo comprehendit sub se opus ornatus. Alio modo dicitur distinctio per formam inclinatio ad locum in quo sit movens universaliter, vel agens, vel patiens, sicut dicit Philosophus, superiora moventia et inferiora mota, et superiora agentia et inferiora passa : et sic non comprehendit opus ornatus. Est tamen sciendum, quod Alcuinus indiget pio interprete : quia Pater non proprie operatur Verbo : quia generare non est operari : unde improprie locutus est.

 

Ad id autem quod ulterius quaeritur de numero distinctionum, dicendum quod, ut supra determinatum est, materia prima non dicitur mixtum tantum, sed etiam confusum : quia materia quinti corporis non miscetur elementis : et ideo per proprietates quae inveniuntur in elementis tantum, non potest multiplicari distinctio partium illius materiae : sed sunt quaedam proprietates communes in elementis et corpore quinto, et penes illas accipitur. Est igitur luminosum per se, et opacum per se : et movens per se, et motum per se : et movens, et luminosum ab alio. Quod igitur est movens et luminosum per se, est per naturam extremum superius : et illorum distinctio ab invicem est opus primae diei, sicut infra ostendetur : quia nihil aliud puto esse lucem quae distinguitur a tenebris, nisi naturam luminosi moventis a natura opaci moti, hoc est, naturam corporis quinti a natura terrae : hoc igitur facit unam distinctionem. Medium autem habet distinctionem ad utrumque extremorum : secundum enim quod convenit cum luminoso moventi, quia ipsum est perspicuum movens, oportet distinguere ipsum ab extremo superiori : et hoc fit secundo die, quando distinguuntur aquae quae sunt sub firmamento, ab his quae sunt supra firmamentum : et hoc patebit in distinctione sequentis lectionis. Item, convenit cum opaco, quia etiam potest fieri tenebrosum motum : et ideo indiget distinctione tertia quae fit tertio die, quando congregantur aquae quae sub caelo sunt in locum unum, et apparet arida : in aquae enim distinctione, ut dicunt Sancti, intelliguntur alia elementa distingui, ut aer, et ignis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

B. Qualis fuerit lux illa, corporalis, an spiritualis ?

C. Quod lux illa facta est, ubi sol apparet, quae in aquis lucere poterat.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum illa lux de qua dicitur : Et divisit lucem a tenebris, fuerit nubecula lucida, vel corpus, vel forma corporis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Si quaeritur, Qualis illa lux fuerit, etc.

Quaeritur enim hic de luce. Non enim videtur verum quod dicit Magister, quod fuerit nubecula lucida : quoniam vapor est duplex, ut dicit Aristoteles, scilicet terrae vel aquae, et omnis nubes est de vapore : ex terra autem et aqua nihil fit per se lucens : ergo nec lux illa fuit nubecula, sicut videtur dicere Magister.

 

Ulterius quaeritur : Si lux illa fuerit vel sit corpus, vel forma corporis ?

Videtur autem, quod forma corporis : quia

  1. Dicit Aristoteles in II de Anima : Lumen neque ignis est, neque omnino corpus, nec defluxus corporis : esset enim aliquod corpus, et sic esset ignis, aut alicuius huiusmodi praesentia in lucido : neque enim duo corpora possibile est esse in eodem loco.
  2. Item, ibidem, videtur autem lumen contrarium esse tenebrae : est autem tenebra privatio huius habitus ex lucido : habitus autem non est corpus : ergo nec lux.
  3. Item, Commentator ibidem superius, Ex hoc patet quia lux est habitus diaphani, et non corpus.
  4. Item, in libro de Visu et natura oculi dicit Philosophus, Lux non est corpus, sed accidens aeris.
  5. Item, ibidem, lux non est corpus, sed affectio corporis.
  6. Item, Avicenna in VI de Naturali sufficientia, cap. « de visu » : Lumen est affectio corporis habentis lucem, cum directe sine interpositione opaci oppositum fuerit illi.
  7. Item, ibidem, lux est qualitas quae est perfectio corporis translucentis secundum quod est translucens.
  8. Item, ibidem, lumen est qualitas quam mutuat corpus translucens a lucido, et translucens efficitur per eam translucens in effectu.

 

In oppositum :

  1. Videntur esse quaedam verba Augustini. Dicit enim ad Volusianum sic : Hominum iste sensus est, nihil nisi corpora valentium cogitare : sive ista crassiora, sicut humor atque humus : sive subtiliora, ut aeris atque lucis.
  2. Item, ibidem, duo liquores miscentur, ut neuter servet integritatem suam, quamquam in corporibus ipsis lux incorrupta misceatur.
  3. Item, in libro III de Libero arbitrio : In corporibus lux tenet primum locum.
  4. Item, in libro VII super Genesim : Quomodo anima ex eo genere (corporum) aliquid est, cum eiusdem generis summum non sit nisi lumen.
  5. Item, ibidem, anima crassioris corporis sui materiam, hoc est, humidam quamdam terram, quae in carnis versa est qualitatem, per subtiliorem naturam corporis administrat, id est, per lucem et aerem.
  6. Ad hoc idem obiciunt quidam sic : Quia lux in aere, aut est per se, aut est per accidens. Si per accidens est : ergo per aliud inest quod est subiectum eius primum, cum omne per accidens ad per se reducatur, ut dicunt : sed non erit invenire mediante quo insit aeri : ergo inest per se : si est accidens : ergo demonstrabile est de aere per formam aeris : et hoc non est verum : ergo non est accidens aeris : ergo corpus est.
  7. Item, aut eadem lux est in Oriente et Occidente : aut alia generata ab illa. Si eadem : hoc non videtur posse esse, quod idem sit in diversis subiectis et locis, cum accidens non excedit suum subiectum proprium. Si autem alia generata ab illa : ergo accidens in uno subiecto generat simile sibi in alio subiecto : ergo contingit aliud subiectum : ergo excedit proprium.
  8. Item, nihil reflectit lucem nisi opacum : ponamus ergo, quod sit vacuum inter caelum et terram : ergo lux transibit per illud vacuum et implebit illud : si ergo esset accidens, oporteret quod in illo vacuo esset sine subiecto quod esse non potest : ergo est corpus.
  9. Item, duo accidentia eiusdem, speciei non sunt in eodem : sed duae luces eiusdem speciei inconfusae sunt in eodem : ergo lux non est accidens. Prima patet per se. Secunda patet ex Dionysio et experimento : quia duabus candelis accensis, multiplicatur lux ex utraque, et exstincta una, minoratur.

 

Istae sunt rationes quarum quaedam eis insolubiles videntur. Nos autem in tractatu nostro de Anima iam disputavimus, inducendo super hoc omnes opiniones : et an etiam visus fit extra mittendo, vel tantum intus suscipiendo ? Et ibi positae sunt rationes plurimae Aristotelis et Avicennae et Iacobi Alkindi et perspectivorum, et Gregorii Nicaeni : et ideo hic non laborabimus amplius : quoniam hic posita sunt principia quibus solvantur dicta Aristotelis et Avicennae et naturalium, et ostensum est, quod quaedam falsa supposita sunt a perspectivis, quibus mutatis et aliis positis, habentur omnes conclusiones libri de Perspectivis, et de Visu et de fallacia visus, absque eo quod Aristoteles in aliquo contradicitur, dicendo, quod lux est accidentalis forma.

Ad id autem quod obicitur per primam auctoritatem Augustini, dicendum quod si vis est in verbis Augustini, tunc ex eadem auctoritate sequitur, quod humor sit corpus, qui tamen nominat qualitatem aquae. Constat autem, quod lucet proprietate corporis accepta per quam corpus intelligitur : unde nihil cogunt verba illa.

Item, Idem modus solvendi est ad alia quae dicit : quia enim lux forma situalis est in corpore : ideo corpus et quantitatem corporis imaginamur per ipsam : et hoc occurrit carnalibus aliquid nobile volentibus imaginari : quia inter corpora non inveniuntur nobiliora, quam illa quae luminosa sunt. Unde sciendum, quod Augustino in his quae sunt de fide et moribus plusquam Philosophis credendum est, si dissentiunt. Sed si de medicina loqueretur, plus ego crederem Galeno, vel Hipocrati : et si de naturis rerum loquatur, credo Aristoteli plus vel alii experto in rerum naturis.

Ad id quod obicitur per rationem, dicendum quod illud argumentum sophisticum est, et hoc certum apud eos qui exponunt artem posteriorum. Est tamen accidens dupliciter, scilicet individui, et illud contingit inesse : et de ipso nihil demonstratur, nec ipsum potest de aliquo demonstrari : et hoc est lux in aere. Est etiam accidens speciei : et hoc potest per se inesse, vel per aliud inesse : et si per aliud inest, reducibile est ad per se : sicut habere tres aequos duobus rectis per se inest triangulo rectilineo, per accidens, id est, per aliud triangulo absolute accepto, per accidens etiam isosceli : aliter oporteret ad aliquod per se reduci ruborem illius mulieris in maxilla et hoc frivolum est. Unde patet, quod nihil cogit ratio illa.

Ad aliud dicendum, quod lux est forma aeris, quae semper fit praesente illuminante, et multiplicat se in medio, et immutat illud quando non est oppositio recta ad illuminans primum : sicut patet in radio transeunte per fenestram : nam a radice parietis intus in domo non potest extrahi linea recta ad solem, et tamen illuminatur aer ab intrante radio magno per fenestram, et hoc est propter immutationem vicini aeris : multiplicatur autem per reflexionem ad corpus solidum, praecipue si politum est in plana superficie : sed generatio ipsius per se est ab oppositione illuminantis. Unde simul et semel generatur in Oriente et Occidente, et in omni parte diaphani a qua recta linea potest duci ad solem, et ad illuminans quod est suum proprium generans : et ideo dicit Commentator super IV Physicorum, quod illuminatio est finis motus localis, sicut generatio finis alterationis : et ideo utraque fit subito : quia finis motus est indivisibilis : motus autem ille est ascensus solis super horizontem secundum circulos altitudinis : quia secundum illos variatur declinatio ascensus horizontium in quibus lux generatur : et haec forma est semper inveniens diaphanum in ultima dispositione susceptibilitatis suae, et nihil exigens ad sui generationem nisi praesentiam illuminantis. Et haec omnia alibi sunt probata : et his contestatur tota Arabum Philosophia.

Ad aliud dicendum, quod si ponatur vacuum inter caelum et terram, non erit diffusio lucis ibi, sicut expresse innuit Aristoteles, contradicens ei qui dixit, quod vacuo posito, adspici posset formica si in caelo moveretur. Et Aristoteles dicit, quod vacuo posito nihil videretur omnino : et illa ratio procedit ex falsa suppositione.

Ad aliud dicendum, quod illud nihil valet : quia omnis causa generans aliquam qualitatem, eadem multiplicata, intendit eam : et, ea diminuta, remittit eam : et ideo unum lumen est in aere a duabus candelis, sed magis intensum, quam quando est una tantum.

 

Ad hoc autem quod mihi posset hic ab aliquo obici de Auctore perspectivae quae est apud nos parvae reputationis, dico quod quantum ibi de naturis est, non est ei credendum contra Naturales : ipse enim non habet de hoc aliquid loqui, utrum radius vel lux sit corpus vel non, ut dicit Avaricus in commento super geometriam Euclidis : et ideo stulte fecit talia suo libro interponendo. Praeterea, non caremus perspectivis aliorum Philosophorum : ut Aristotelis et aliorum qui omnino alia principia ponunt.

Quod autem quidam obiciunt, quod si radius commisceretur, omnia permixta viderentur esse : permisceretur autem si esset qualitas lux : ergo omnia commixta deberent videri : nihil valet : quia etiamsi ponamus, quod videmus intus suscipiendo, non ponimus commisceri colores secundum esse quod habent in aere : quia quorum esse in fieri est semper, non distrahuntur motu subiecti, sed potius semper fiunt ad rectam oppositionem : et hoc praecipue est in luce et coloribus, ut dicit Commentator super libros de Anima : quia magis secundum esse spirituale sunt in medio, quam alia sensibilia : et hoc ideo est, quia sunt in actu a generatione lucis quae est secundum naturam in diaphano ante calidum et frigidum, et humidum et siccum : quia est in eo secundum quod convenit cum perpetuo superius corpore : alia autem sensibilia non habent idem generans.

 

Ad hoc autem quod primo obicitur de nubecula, dicendum quod Sancti locuti sunt per similitudinem : quia nubes tenuis elevata in sublime, tacta luce solis recipit candorem : ita lux illa prima creata non erat adeo magnum habens fulgorem, ut dicitur in Littera, sicut sol : et ideo nubi lucidae assimilatur, et per hanc similitudinem nubecula dicitur : unde etiam postea dicitur, quod sol inde factus est.

Sed tamen sciendum, quod de illa nubecula sunt tres opiniones. Una est, quod cessit in solem : et hoc verum est pro maxima parte. Alia est, quod est circa solem : et haec non est probabilis : quia cum sol non haereat eisdem partibus circuli, quando sol distantiam haberet ultra triginta gradus, posset videri in ortu et occasu. Tertia opinio est : et hanc puto esse verissimam, supponendo quod non omnia simul creata sunt, quod illa nubecula non fuit una, sed potius multae : quia lumen quod congregatum est in omnibus stellis, tunc in diversis partibus materiae caeli fuit dispersum, sicut videmus in galaxia : et postea conglobatum est in stellis.

 

 

D. Quod dies diversis modis accipitur.

E. De naturali ordine computationis dierum, et de illo qui pro mysterio introductus est.

F. Cur sol factus est, si lux illa sufficiebat ?

 

 

ARTICULUS III.

Utrum dies sex in quibus omnia dicuntur distincta, et ornata, dicantur sex pluribus modis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Hic notandum est, quod dies diversis modis, etc.

Hic enim videtur, quod non dicatur dies diversis modis : quia etiam in primo triduo quaelibet dies habuit spatium viginti quatuor horarum : ergo eodem modo dicitur ante et post.

 

Praeterea quaeritur de illo ordine diei et noctis, quem Magister tangit in sequenti capitulo.

  1. Tangit enim tres ordines, scilicet noctis sequentis ad diem praecedentem, ut incipiat dies a mane et terminetur in mane, et noctis praecedentis cum die sequenti, et fit computatio a vespera ad vesperam tertiae noctis praecedentis ad diem sequentem, quae sit ratio huius ?
  2. Praeterea, in ieiuniis non videtur hoc observare Ecclesia : quia non ieiunat noctem praecedentem, sed sequentem : et ita opus suum videtur a luce tendere in tenebras.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod dies quoad causam efficientem diversificatur in primis diebus et sequentibus : quia in primis tribus diebus causa efficiens fuit lux una vel plures circumrotata in principio : in sequentibus autem tribus fuit sol.

Item, si accipiatur in spatio circuitus secundum tempus, adhuc dicitur aequivoce : quia quando lux facta est, dicebatur dies una revolutio lucis unius vel plurium : postquam autem sol factus est, non dicitur dies revolutio solis, sed potius revolutio aequinoctialis cum tanto arcu eiusdem aequinoctialis, quantus oritur cum tanta parte eclipticae quantam proprio motu sive naturali transit sol in spatio unius revolutionis aequinoctialis : ergo patet, quod non eodem modo dicitur spatium.

Item, alia de causa puto Magistrum distinguere inter dies illos, et sequentes : quia motus illius lucis non erat in circulo determinato : et ideo non habebat nisi unam revolutionem viginti quatuor horarum aequalium : sol autem unam diem naturalem inaequalem facit alteri : quia illa pars eclipticae quam describit in spatio unius revolutionis aequalis existens oritur in temporibus in aequalibus, et cum inaequalibus arcubus aequinoctialis : quod contingit duabus de causis, scilicet propter obliquitatem zodiaci a circulo aequinoctiali : et propter obliquitatem horizontium a circulo signorum. Dies ergo naturales tres primi aequales fuerunt : sequentes autem fuerunt inaequales : et haec est causa distinctionis.

Ad aliud dicendum, quod Magister illorum ordinum convenientem satis reddit rationem : quia opus primorum sex dierum, Dei est qui nihil habet admixtum de tenebris : et hac de causa terminandum erat a luce in lucem : et haec etiam est causa quare in operibus sex dierum nusquam fit mentio de nocte. Postea autem cecidimus a luce in peccatum : et ideo accidit nobis, ut dies in noctem converteretur, et dies praecedens in nocte sequente finiretur : ita quod computetur nox praecedens pro initio, et initium noctis sequentis pro fine. Postquam autem resurrexit Christus in aurora, feriamus quasi a meridie praecedentis diei usque ad meridiem sequentis : et adiungimus illam partem propter venerationem : et hoc maxime competit prophetiae de Salvatore quae dicit, A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius : quia Astronomi summum caeli, medium caeli vocant.

Ad hoc autem quod obicitur de ieiunio Ecclesiae, dicendum quod ieiunium est satisfactorium pro peccato : et ideo respondet ordini peccati, et non ordini gratiae.

 

 

G. Quomodo accipiendum sit illud, Dixit Deus, an sono vocis id Deus dixerit, an aliter ?

H. Quomodo accipiendum sit quod dicitur Pater operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu sancto ?

I. Contra hanc expositionem surgit haereticus.

K. Alia praedictorum expositio.

 

 

ARTICULUS IV.

Utrum Deus ab aeterno creaverit mundum, cum ab aeterno genuerit Filium ? et : Quare non conceditur, Pater est per Filium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G : Praeterea investigandum est, etc.

Quaeritur, inquam, aualiter dixit, id est, genuit Verbum ?

Cum enim ab aeterno sic genuerit, videtur quod ab aeterno creaverit mundum.

 

Item, si concedatur, quod Pater operatur per Filium : quare non conceditur, quod est per Filium, et sapit vel scit per Filium ?

Quia de hoc plurima disputata sunt in primo libro Sententiarum ista sufficiant.

 

Dicendum ergo ad primum, quod non sequitur : quia generatio est Verbi secundum quod Filius est : et ideo cum Filio ab aeterno non potest produci creatura : sed ab aeterno genuit Verbum in quo erat ut fieret, id est, in quo erat ratio creaturae omnis ab aeterno, qua ratione fieret, quando vellet, et sicut Deus vellet, in tempore.

Ad aliud dicendum, quod suppositum verbi dat personam verbo : et illa persona diversimode se habet ad naturam verbi, et ad verbi determinationem : quoniam cum supponit verbo subiecto, verbum non dicit aliquid cuius principium sit persona : sed potius dicit id quod est persona : et determinatio verbi notabit causam et principium illius essentiae. Unde si diceretur, Pater est per Filium, intelligeretur Filius esse principium Patris ut esset, quod non potest esse. Similiter cum dicitur, scit, vel sapit : licet sit in voce activa, tamen significatione passivum : quia dicit recipere vel habere, et ideo iterum determinatio significaret principium alicuius quod esset in Patre : et hoc non potest esse : totum enim e converso est : quia Pater est principium Filii : et omnia quae sunt in Filio, habet a Patre : cum verbis autem significantibus opus quod est a Patre, ponitur ibi principium et causa illius operis in supposito verbi : quia suppositum est a quo procedit actus et opus : et ideo determinatio tunc non potest notare principium : sed notabit in casuali suo causam quasi ab alio existentem, quae vocatur a Magistris causa media : et ideo recipitur ista, Pater operatur per Filium, et haec non, Pater est vel scit per Filium. Et in hoc sensu exponit eam Magister.