Distinctio XXVIII — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

De potestate liberi arbitrii hominis lapsi, quam habet, gratia circumscripta.

 

 

A. Praedicta repetit ut alia addat, diffinitam assignationem ponens de gratia et libero arbitrio contra Pelagianos.

B. Hic ponit ea quibus suum confirmant errorem, verbis Augustini contra ipsum utentes.

C. Aliud testimonium Augustinus ponit quo Pelagius pro se utebatur.

D. Aliud quod videtur contradicere gratiae Dei addit.

E. Aliud testimonium eiusdem, quod videtur adversum.

F. Aliud testimonium.

G. Adhuc addit aliud quod videtur contrarium.

H. Testimonio Hieronymi adstruit quid tenendum sit de gratia et libero arbitrio, ubi triplex haeresis indicatur, scilicet Ioviniani, Manichaei, Pelagii.

 

 

ARTICULUS I.

Quae bona potest liberum arbitrium per se sine gratia ?

 

Id vero inconcusse et incunctanter teneamus, etc.

Circa hanc distinctionem est parva difficultas. Quaeremus autem duo tantum, scilicet quae bona possit liberum arbitrium ex se sine gratia ? et, utrum in aliquo statu contingat mereri primam gratiam ?

 

Videtur autem liberum arbitrium posse in bonum per seipsum sic :

  1. Sicut se habet gratia ad gloriam, ita quod antecedat eam, ita se habet natura liberi arbitrii ad gratiam : sed gratia per se potest acquirere gloriam sine additione alterius : ergo et liberum arbitrium per se potest acquirere gratiam, ut videtur.
  2. Item, voluntas sine gratia gratum faciente potest velle bonum : sed a volito denominatur voluntas bona, vel mala : ergo voluntas volens bonum est bona : ergo volens bonum gratiae, est bona bono gratiae, ut videtur.
  3. Praeterea, ad bonum non exigitur nisi cogitare, et assentire, et velle, et operari : et horum omnium potestatem habemus ex parte nostra : ergo videtur quod perfecti sumus ad bonum gratiae.
  4. Item, mandata Dei omnibus imponuntur : aut igitur possibile est omnibus ea servare, aut non. Si non : ergo impossibilia praecipiuntur : quod est contra Ambrosium dicentem, quod anathema sit, qui putat Deum impossibilia praecepisse. Si autem est possibile servari ab omnibus : ergo in potestate nostra est implere mandata : sed in impletione mandatorum meremur : ergo meritorium opus est in nostra potestate.
  5. Item, servitia quanto minus debita, tanto magis grata sunt, ut dicit Augustinus : sed minus debet qui de suo servit, quam qui de alieno : ergo magis gratum videtur esse quod de nostris viribus facimus, quam id quod de muneribus censum facimus : ergo magis meritum consistit in nostra facultate ante gratiam, quam post.
  6. Item accipitur ex quibusdam auctoritatibus quae habentur in Littera : sicut est illa, quod dedit eis potestatem filios Dei fieri : et illa, quod posse credere est natura omnium, credere autem gratia fidelium, et huiusmodi quae sufficienter Magister exponit in Littera.

 

Sed contra hoc est totum quod habitum est in distinctione XXVI, ubi ostensum est, quod nihil est gratum Deo de nostro, nisi de suo rationem gratitudinis accipiamus : ergo non possumus in bonum meritorium ex nostra facultate.

 

Sed ulterius quaeritur, cum sit bonum naturae, ut comedere, et bibere, et procurare familiam, et huiusmodi : et bonum in genere, ut actus voluntarius super materiam debitam, ut pascere esurientem : et sit bonum illud quod est generativum virtutis politicae, quod actus est vestitus circumstantiis : quia ex similibus actibus secundum Philosophum similes habitus relinquuntur : et sit bonum virtutis consuetudinalis : utrum in omnia illa possit liberum arbitrium et secundum quem modum ?

Utrum autem resistere possit tentationi, supra expeditum est.

Solutio. Dicendum est absque omni ambiguitate, quod liberum arbitrium per se non potest in gratiam, nec bonum meritorium : quia (sicut supra probatum est) necesse est ut hoc a Deo accipiamus.

 

Dicendum ergo ad primum quod licet similitudo sit in ordine antecessionis secundum tempus, non tamen est similitudo in modo causalitatis : quia gratia non potest causari a natura, quia iam non esset gratia, et esset vanum quid et non dignum remuneratione.

Ad aliud dicendum, quod voluntas hoc modo quo est in volitum, denominatur ab illo : et ideo quia non nisi imperfecte, et per modum praeparationis est in bonum gratiae, sed in perfecta ordinatione et praeparatione in illud, et hoc est a dispositione materiali : ideo talis voluntas semiplene est bona.

Ad aliud dicendum, quod illa non sufficiunt ad bonum gratiae, sed ad bonum subditum nostrae potestati, ut bonum naturae, et bonum in genere.

Ad aliud dicendum, quod si forma est in praecepto, quae forma a Doctoribus dicitur esse charitas, tunc non est in potestate nostra implere divina mandata : et tamen praecipiuntur nobis, quia in nobis possibile est aliquid facere, quo facto habeamus potestatem ex gratia : hoc autem est facere quod in nobis est : quia si hoc fecerimus, Deus inevitabiliter dat gratiam : quia ipse uno modo se habet semper ad nos, scilicet gratiam porrigendo : sed nos non uno modo nos habemus ad eum, quando avertimur : sed si convertimur faciendo quod in nobis est, statim accipimus. Quia igitur antecedens in potestate nostra est, ideo etiam consequens imperatur nobis. Si autem secundum aliam opinionem forma non est in praecepto, tunc possumus mandata Dei implere : sed non habebimus meritum vitae aeternae, sed evitabimus poenam : sed mandata dilectionis Dei et proximi ad quae referuntur mandata decalogi sicut ad formam qua implentur, non possumus implere : quia illa sunt de forma mandati potius quam de mandato ipso. Et sic patet solutio secundum utramque opinionem.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de libertate voluntatis in opere, et non de facultate ex qua procedit opus. Sunt enim qui non serviunt nisi timore vel obedientia necessitatis coacti : et illorum servitia minus grata sunt. Sunt etiam qui ex charitate, et isti liberaliter serviunt : sed nullus meritorie servit sine gratia.

Ad auctoritates dicendum, quod loquuntur de receptibilitatis potestate, et non de potestate completa ad actum, quae completio non fit nisi per habitum gratiae, cuius tamen receptibiles sumus per naturam.

 

Ad ultimum dicendum meo iudicio, quod liberum arbitrium sine gratia gratum faciente superaddita, non sine gratis data, cum natura potest in triplex bonum, scilicet naturae, et in genere, et vestiti circumstantiis qui est generativus virtutis. Potest enim considerari ut est natura hominis, et sic potest in bonum naturae. Potest etiam considerari ut est deliberativum, et sic est collativum ad alterum, et componit proportionata ad actum debitum materiae, et dividit non proportionata, et sic potest in bonum in genere. Potest iterum considerari secundum ordinem ad perfectionem quam innatum est suscipere, licet perficere sit ab assuetudine, et si coniungit bono naturali quod habet ordinem ad bonum honestum, et sic potest in actum generativum virtutis politicae : sed cum gratia gratis data quae est virtus politica, potest in bonum virtutis politicae, et cum gratia gratum faciente potest in bonum meritorium.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum in aliquo statu contingit mereri primam gratiam ? et, utrum aliquis sibi vel alteri potest mereri primam gratiam ?

 

Secundo quaeritur, utrum aliquis sibi vel alii possit mereri primam gratiam ?

Et ponamus duos status, secundum quod aliquis modo sit in statu iustitiae, et timet casum, et orat quod si cadere contingat, quod resurgat. Et quaeritur, utrum ipse in primo statu potest mereri quod resurgat quando ceciderit ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Oratio haec est pro se, pie, et perseveranter, quia cum proposito perseverandi, et ad salutem : ergo exauditur : ergo postea resurget ex merito orationis primae.
  2. Item, aliquis alii meretur primam gratiam, ut dicunt Sancti, ut Stephanus Paulo, et alii aliis meruerunt : ergo multo citius sibi.
  3. Item, Iam est in statu merendi : ergo potest mereri vitam aeternam, et omne quod substantialiter ordinatur ad illam : sed ut resurgat si cadat, substantialiter ordinatur ad salutem : ergo ipse potest hoc mereri.

 

Sed contra :

  1. Per peccatum sequens omnia bona praecedentia mortificantur : et id quod oravit ut resurgat : ergo non meruit ille ut resurgeret.
  2. Item, Ezechiel. XVIII, 24, dicitur, quod iustus avertens se a iustitia sua, in iniquitatibus suis morietur : et omnium iustitiarum suarum Deus non recordabitur amplius. Ergo videtur, quod nihil meretur per illud.

 

Solutio. Dicendum, quod nullus alii meretur primam gratiam de condigno, sed de congruo tantum : sibi autem nec de condigno, nec de congruo omnino potest mereri : quia antequam habens gratiam, non est dignus pane quo vescitur, ut dicit Augustinus : et tunc nihil potest mereri. Cum autem est in statu gratiae, et in eadem non perseverat, facit id quod directe est impedimentum orationis : et ideo illa non meretur sequentem resurrectionem : quia peccatum sequens est contra gratiam in merente per eam.

 

Ad hoc ergo quod obicitur primo, dicendum quod ipse non petit perseveranter : quia ipse potest cadere, et casus ordinatur contra effectum orationis in orante : et ideo frustratur ab exauditione.

Ad aliud dicendum, quod casus vel peccatum alterius, non contrariatur orationi in orante : et ideo potest consequi effectum de congruo, quia manet viva semper : sed casus orantis effectui orationis in orante contrariatur : et ideo non manet viva ut exaudiatur : et ideo non est ibi locus a minori affirmando, sed potius a minori negando : et idea non valet processus.

Ad aliud dicendum, quod iste exauditur in his quae per se ordinantur ad salutem : sed resurgere si cadat, non est de substantialibus rogantis : et ideo potest frustrari per sequens peccatum : sic ut et alia bona quae facit.

Et per hoc patent omnia dubitabilia istius distinctionis.