Distinctio XI — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

De angelorum ministerio et missione per comparationem ad hominem cui ministrant.

 

A. Quod quaeque anima habet angelum bonum ad sui custodiam delegatum, et malum ad exercitium.

B. Utrum singulis hominibus singuli angeli, an pluribus deputatus sit unus ?

C. Confirmat unum angelum pluribus hominibus deputari, sive simul, sive temporibus diversis.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Illud quoque sciendum est, quod angeli boni, etc.

Hic agit Magister de custodia angelorum, et tangit tria :

quorum primum est, quod custodiunt.

Secundum est : Utrum singuli singulos habeant ? ibi, B : Solet autem quaeri, etc.

Tertium est : Utrum in merito proficiant ? Et tangit circa hoc duas opiniones, ibi, D : Praeterea illud considerari oportet, etc.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum angelo conveniat custodire ? et : Quibus angelis convenit custodire ?

 

Hic incidunt dubia circa primum sex,

scilicet : Utrum angelo convenit custodire.

Secundo, utrum homini convenit custodiri ?

Tertio, de tempore custodiae.

Quarto, de effectu.

Quinto, si Antichristus angelum custodem habebit ?

Sexto, utrum homo habuisset si non cecidisset ?

Hae omnes disputantur alibi.

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Lucae, XXII, 27 : Quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? ergo maiori non convenit ministrare minori : angelus autem est maior homine, et in natura, et in statu : ergo non convenit ei ut ministret homini.
  2. Item, quod Deus habeat ministros deferentes suam ad nos voluntatem, hoc videtur sonare in defectum suae potestatis.
  3. Item, quod habeat aliquos qui arceant potestates contrarias, videtur similiter suae potestatis depressio.
  4. Item, si dicas, quod nostra desideria et orationes deferant ad Deum, hoc iterum sonat imperfectionem eius qui scit omnia nostra antequam fiant : ergo videtur omnino non convenire, quod angeli ministrent.

 

Sed contra hoc,

  1. Sunt auctoritates Hieronymi et Gregorii in Littera inductae a Magistro.
  2. Item, misericordiae est adhibere fulcimentum debili ruenti : cum ergo homo sit debilis et ruens, videtur quod congruum sit quod habeat custodem.
  3. Item, rationalis natura triplex est, scilicet divina, angelica, et humana : et angelica est media : ergo secundum ordinem mediationis, convenit ut sit circa utramque. Non autem et circa divinam nisi assistendo : homini autem non potest assistere, quia non accipit beatitudinem ab homine : ergo convenit ei homini ministrare.
  4. Item, charitas viae tanta est, quod inducit ut maior subveniat minori : cum ergo maior sit charitas patriae, ad hoc inducit angelos ut ministrent nobis.

 

Solutio. Dicendum, quod angelo praecipue de quinque ordinibus inferioribus convenit custodire : et hoc tribus de causis. Prima est et praecipua propter nos : quia Deus propter nostram indigentiam multiplicat nobis undique causas nostrae salutis intus et extra, ut patebit in sequenti articulo quaestionis. Secunda est ordo naturae angelicae, quae media est inter duas naturas rationales, scilicet Creatoris, et nostram : et haec tacta est in obiciendo. Tertia causa est descensus illuminationum : quia, ut dicit Dionysius : Lex divinitatis est in nullo negligere ordinem, sed per prima media, et per media postrema reducere.

 

Dicendum ergo ad primum, quod ministrare est tamquam ex iure conditionis et obligatione : sicut inferior superiori, et servus domino suo ministrat : et sic non ministrant nobis angeli. Est etiam ministrare ex ordine charitatis, et naturae, et officii : et sic ministrant nobis angeli : quia sic ministrare est superioris : ut charitas respiciat indigentiam a parte nostra : ordo naturae referatur ad medium statum inter nos, et Dominum ipsius angeli : ordo autem officii ad ordinem caelestis hierarchiae super ecclesiasticam in ordine recipiendi illuminationes.

Ad aliud dicendum, quod ista non dicunt diminutionem potestatis in Deo, nisi nos hic poneremus propter indigentiam Dei : nos autem hoc non facimus, sed potius propter indigentiam hominis, et ordinationem sapientiae disponentis omnia in numero, pondere, et mensura, ordinantis naturam angeli et officii inter nos et Deum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum homini conveniat custodiri ab angelo ?

 

Secundo quaeritur : Utrum homini conveniat custodiri ?

Videtur quod sic.

  1. Eccli. XVII, 14 : In unamquamque gentem praeposuit rectorem. Glossa, id est, angelum regentem : unde supremus ordo inferioris hierarchiae dicitur ordo Principatuum, id est, angelorum qui praesunt diversis regnis, gentibus, et provinciis.
  2. Item, Matth. XVIII, 10 : Angeli eorum, id est, pusillorum, semper vident faciem Patris mei. Glossa : Non sunt contemnendi ad quorum custodiam mittuntur angeli.
  3. Item, Psal. XC, 11 : Angelis suis mandavit de te. Glossa ibidem : Hoc de capite dicitur ratione membrorum.
  4. Item, Isa. LXII, 6 : Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes. Glossa : Muri sunt Apostoli, custodes sunt angeli.
  5. Item, Eccli. XXXIII, 15 : Contra malum bonum est, et contra mortem vita : sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. Et, ibidem, XLII, 25 : Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. Constat autem per experimentum, quod habemus malos angelos exercitatores : ergo aliquid deesset in operibus Altissimi, nisi etiam dedisset bonum in custodem.
  6. Item, indigenti convenit ut custos adhibeatur : homo autem est indigens, ut docet experientia : ergo indiget custode.

 

Sed contra :

  1. Optimus homo fortior fuit omni angelo, scilicet Christus : ergo homo simpliciter fortior angelo : ergo non indiget custode.
  2. Item, I Ioan. II, 27 : Unctio eius docet vos de omnibus. Ergo non indigemus angelo docente.
  3. Item, ad malum inclinat fomes, et peccatum, et diabolus : et contra fomitem habemus sacramenta, contra peccatum gratiam, contra daemones Deum adiutorem : ergo videtur, quod superflua sit custodia angeli.
  4. Item, minima charitas valet resistere cuicumque tentationi : ergo homo habens charitatem, non indiget alio custode : ergo superfluit custodia angeli : nihil autem superfluum sine vitio : ergo custodia angeli videtur non debere esse.

 

Solutio. Dicendum, quod valde necessaria est nobis custodia angeli.

 

Ad ea quae obiciuntur in contrarium, dicendum ad primum, quod non valet hoc argumentum : quia hoc est accidens, in quantum Christus fuit Deus, et non simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod unctio docet interius : et propter multa retrahentia indigemus etiam suadente et suggerente exterius : et hoc est angelus custodiens.

Ad aliud dicendum, quod illud non procedit : quia omnibus abundant causae salutis super occasiones perditionis : nec tamen est ibi superfluitas, quia etiam natura non tantum dat necessaria, sed etiam confortantia et tenentia in esse formae quod dat : si enim natura nihil daret nisi formam, illa forma levissimo agente in contrarium destrueretur, et sic non permaneret productum a natura : et ideo dat virtutes vincentes contrarias dispositiones in materia, et resistentes alterationibus sequentibus : et ita facit etiam Deus. Tamen possumus etiam dicere, quod ad malum inclinant illa quae tacta sunt, et insuper occasiones mali quasi suggerentes : et ideo contra angelum malum habemus bonum, et Deum contra peccatum, et gratiam formaliter disponentem, ut Deus inhabitet in nobis : et contra fomitem sacramenta : et contra suggerentia malum, unctionem quae docet omnia.

 

 

ARTICULUS III.

Quaeritur de tempore custodiae, quando scilicet deputatur nobis angelus ad custodiam ?

et : Utrum angeli semper custodiant eos ad quorum custodiam deputantur, vel aliquando eos derelinquant ?

 

Tertio quaeritur de tempore custodiae.

  1. Videtur in Littera dicere Hieronymus, quod in ortu nativitatis nobis deputatur angelus.
  2. Item, si infirmo debetur custodia : ergo maxime debetur tempore maximae infirmitatis : haec autem est infantia : ergo tunc maxime adhibetur.
  3. Item, Christus dixit de parvulis : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. Et Matth. XVIII, 10 : Angeli eorum semper vident, etc.
  4. Item, in utero quando formatum est puerperium, est ibi anima creata ad imaginem Dei, quae multis modis ex periculis interioribus et exterioribus potest frustrari gratia regenerationis : ergo videtur, quod debeatur ei custodia.

 

Sed contra :

Frustra exhibetur beneficium ei qui non potest recognoscere : parvuli autem in utero et in infantia non habent usum rationis ut cognoscant : ergo frustra exhibetur eis beneficium ministerii angelorum.

 

Ulterius quaeritur hic, si angeli semper custodiunt, vel quandoque custoditos derelinquunt ?

Videtur autem, quod quandoque relinquant.

  1. Ierem. LI, 45 : Transeamus ab his sedibus. Et ista eadem vox audita fuit in aere in Passione Christi, ut legitur in Evangelio Nazaraeorum. Et dixit eam Michael, relinquens Synagogam, et transferens se ad Ecclesiam. Ergo quandoque relinquunt.
  2. Item, Ierem. LI, 9 : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, etc. Glossa : Medici sunt angeli, quos a nobis repellimus, cum eorum consilio non acquiescimus.
  3. Item, Ierem. XVII, 6, super illud : Terra salsuginis, Glossa, quae nec Deum habet hospitem, nec praesidium angelorum.
  4. Item ponamus, quod reveletur angelo, quod ille quem custodit praescitus est ad mortem aeternam : et tunc aut relinquit, aut non. Si relinquit, habeo propositum. Si non : ergo facit eum magis peccare : quia contemnit monitionem angeli : quod non faceret, si angelum custodem non haberet : ergo videtur, quod obsit et non prosit ei. Cum ergo ad minus intendat ei non obesse, videtur quod tunc recidit ab eo.

 

Sed contra :

  1. Ferventior est bonus in custodiendo, quam malus in impugnando : malus autem numquam relinquit bonum : ergo nec bonus malum.
  2. Item, licet scire posset esse aliquem damnandum, tamen adhuc multa mala potest impedire, et sic consequitur effectum custodiae suae.
  3. Item, de nemine desperandum est dum est in via : sed medicus non relinquit non desperatum : ergo angeli cum sint medici, numquam relinquunt in via : et hoc est concedendum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod (ut opinor) angelus datur puerperio formato et animato in utero matris, etiam antequam nascatur.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non oportet intelligere custoditum : quia non facit propter hoc angelus suum obsequium ut intelligatur a nobis, sed potius ut Dei gloria promoveatur in nobis.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod angelus numquam relinquit, sicut probant ultimae rationes. Et omnes auctoritates ante inductae habent unam solutionem, scilicet quod dicuntur relinquere, quando exhibent tribulationem, et ita reliquerunt Babylonem, alias numquam relinquunt.

Sed tamen hic aliter quidam dicunt, scilicet quod quandoque subtrahunt officium custodiae, et non relinquunt localiter nisi homo ruat de peccato in peccatum : et multitudo peccatorum facit eum tandem redire ad Deum. Hoc autem ego non auderem dicere : quia non videtur consonum charitati angeli, quod non faciat contra peccatum quidquid potest, salva libertate arbitrii hominis : quia nullus est cogendus ad bonum vel ad malum. Quod autem dicit una auctoritas in tertio argumento, quod medici relictio est condemnatio, intelligendum est, id est, signum condemnationis, quando propter peccata exponit tribulationi nisi corrigaris.

Ad aliud patet solutio per obiectum in contrarium : quia licet sciret aliquem esse praescitum, tamen multa mala impedit in eo : et sic custodia sua operatur ad tolerabiliorem damnationem.

 

 

ARTICULUS IV.

Quot et qui sunt effectus angelicae custodiae ?

 

Quarto : Quaeritur de effectu custodiae. Et assignantur duodecim a Magistris.

Primus est solvere a vinculis peccatorum. Act. XII, 7 : Et ecce angelus Domini adstitit. Et post : Ceciderunt catenae de manibus eius.

Secundus est confortare in via. III Reg. XIX, 7, dixit angelus ad Eliam : Surge, comede, grandis enim tibi restat via.

Tertius, arcere daemones. Tobiae, XII, 3 : Daemonium ab uxore mea ipse compescuit.

Quartus, docere. Daniel. IX, 22 : Nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

Quintus, consolari. Tobiae, V, 13 : Forti animo esto, etc.

Sextus, revelare secreta. Genes. XVIII, 1 et seq., tres angeli mysterium Trinitatis, et unitatis et Christi nascituri expresserunt : et ideo sequitur quod dixit unus angelorum, v. 17 : Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus, etc.

Septimus, adiutorium contra hostes. Isa. XXXVII, 36 : Egressus est angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia.

Octavus, increpare pro delictis. Iudicum, II, 1 : Ascendit angelus Domini de Galgalis ad locum Flentium, et ait : Eduxi vos de Aegypto, et introduxi vos in terram. Et post, v. 2 : Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis ?

Nonus est impedientia ad bonum auferre : et hoc significatur, Exod. XII, 29 ubi angelus percussit primogenita Aegypti, quibus viventibus non poterat de Aegypto proficisci populus Domini. Et, Malach. III, 1 : Ecce ego mitto angelum meum.

Decimus est inducere et conducere in via. Tobiae, V, 15 : Ego ducam, et reducam.

Undecimus est tentationem mitigare : et hoc significatur, Genes. XXXII, 24 et seq., ubi Iacob luctatus est cum angelo, et benedictionem accepit : et haec valuit contra tentationem a daemone. Et confortatus est contra fratrem, dicente angelo, etc., et hoc significabat mitigationem tentationis a mundo. Et emarcuit nervus femoris eius : quod significat mitigationem tentationis a delectationibus carnalibus.

Duodecimus est orare et orationes offerre. Tobiae, XII, 12 : Quando orabas cum lacrymis,… ego obtuli orationem tuam Domino.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum Antichristus habebit angelum custodem ? Et : Utrum Christus habuerit angelum sibi deputatum ?

 

Quinto quaeritur, si Antichristus angelum custodem habebit vel non ?

Videtur autem quod non habebit : quia

  1. Daniel. XI, 37, super illud : Nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget : Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : dicit Glossa, diabolum scilicet, in seipso et ubicumque fuerit Antichristus. Si ergo diabolum habebit in seipso, videtur quod in nihilo habiturus sit praesidium angelorum.
  2. Item, alia glossa ibidem videtur dicere, quod etiam ministerio daemonis in utero matris alendus sit, et post nativitatem nutriendus et educandus.
  3. Item, secundum Apostolum, II ad Thessal. II, 9, diabolo instigante et operante qui illum totum possidebit, erit adventus Antichristi secundum actum Satanae.
  4. Item, dicit Damascenus quod Antichristus praesidio angelorum carebit.

Item, Damascenus : Homo ille ex fornicatione generabitur, et suscipiet omnem actum Satanae. Praesciens enim Deus iniquitatem eius futurae voluntatis, concedit in eo habitare diabolum. Ergo videtur, quod nihil faciat apud eum angelus bonus.

Item, per rationem videtur idem, quod angelus bonus nulli nocere intendit : sed praesidii contemptus noceret illi homini et aggravaret peccatum : ergo videtur, quod non dabitur ei.

 

Ulterius quaeritur iuxta hoc, si Christus habuit angelum sibi deputatum ?

Videtur quod sic : quia

  1. In Psalmo XC, 11 : Angelis suis, etc. Glossa : De toto Christo potest accipi. Ergo tam de capite, quam de membris.
  2. Item, Luc. XXII, 43 : Apparuit illi angelus de caelo, confortans eum. Ergo multo magis habuit custodientem se angelum : quia minus est custodire, quam confortare.
  3. Item, Matth. IV, 11 : Et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
  4. Item, sua dignitas non erat minor quam aliorum : si ergo haec dignitas est humanae animae quod angeli deputantur ei in custodiam, videtur quod multo magis deputati sunt Christo.
  5. Item, ipse habuit malum angelum exercitantem : ergo multo magis debuit habere bonum custodientem.
  6. Item, angelus non tantum custodit in spiritualibus, sed et in corpore : Christus autem passibilis fuit in corpore : ergo indiguit custodia in parte illa, ut videtur.
  7. Item, Beda dicit super illud : Accesserunt angeli, quod ministrasse Christo et confortasse eum angeli describuntur in testimonium utriusque naturae. Si ergo ministerium fuit signum divinae naturae, et confortatio signum naturae humanae, videtur quod indiguit custodia angelorum.
  8. Item, super Tobiam dicit Glossa, quod angelus malus numquam reliquit eum, et stabat in brachio crucis cum moreretur. Ergo ab oppositis nec angelus bonus.
  9. Item, minor a maiori debuit custodiri, ut supra habitum est : sed de Christo dicitur, Minuisti eum paulo minus ab angelis : ergo debuit habere angelorum custodiam.

Si hoc concedatur, sequitur grandis miseria, scilicet quod deitati coniunctus indiguerit adhuc alio custode : nec enim umquam facere persecutores contra eum aliquid potuerunt, nisi quando deitas eum passioni exhibuit : ergo numquam custodem habuit.

 

Solutio. Ad primum sunt opiniones : dicunt enim quidam, quod Antichristus angelum bonum habebit qui deputabitur ei : sed ille recedet ab eo, ex quo extollet se super omne quod vocatur Deus. Sed haec opinio hodie exspiravit. Aliorum opinio est, quod habebit angelum bonum custodientem, qui numquam recedet ab eo usque ad mortem : et hoc tribus de causis, scilicet ut magis iusta appareat sua condemnatio : et ut ordo sapientiae stet, qui propter eum non debet irrumpi, ut sibi non fiat quod fit aliis. Tertia causa et principalis est : quia impossibile videtur, quod angelus non impediat eum a multis peccatis, praecipue quia non sinet ei venire occasiones quorumdam peccatorum ad praesentiam sensuum : et bonitas divina tanta est, quod etiam sceleratissimis procurat impedimenta peccati, et ideo custodia angeli non frustratur in eo omnino.

 

Ad auctoritates ergo primo inductas dicendum, quod hoc dicitur quantum ad effectum custodiae principalem, qui est recedere a peccatis : hoc enim numquam faciet Antichristus. Quod autem dicitur nutriri a diabolo, hoc intelligitur quantum ad dispositiones quibus operatur daemon ad incentivum complexionis vel ciborum, ut dictum est supra.

Ad omnia alia patet solutio per ea quae obiciuntur in contrarium.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de Christo, dicendum quod omnium sententia est, quod Christus numquam habuit angelum custodem : quia sine dubio hoc esset maxima impietas opinari de redemptore.

Ad ea ergo quae obiciuntur, dicendum ad primum, quod Deus mandavit angelis de toto Christo, sed non aequaliter, sed ut membra custodirent, et ut capiti ministrarent.

Ad aliud dicendum, quod ibidem solvitur ab Expositoribus, quod non erat nisi confortatio exterior congratulationis forti Christo, et non dispositionis interius : et ideo Doctores dicere consueverunt, quod suum confortare fuit ad modum confortantis se habere.

Ad aliud dicendum, quod angelum malum non habuit tentantem interius. Sed haec solutio est quorumdam, et non valet : quia etiam Adam non habuit eum intus in primo statu. Unde dicendum, quod non est simile de angelo malo, et de angelo bono : quia malus datur ad experimentum fidelitatis et constantiae : et in Christo fuit tentatio dispensationis, scilicet quia sapientia ita dispensavit, ut qui tentando vicerat, tentando vinceretur : unde tentatio Christi refertur ad nostram salutem, et non ad exercitium, quod sibi bonum aliquid attulerit. Angelus autem bonus datur propter indigentiam quae nulla fuit in Christo : et ideo angelum bonum custodem habere non potuit.

Ad aliud dicendum, quod confortatio angeli signum est humanae naturae, non per aliquam fortitudinem quam dedisset ei angelus, sed quia congratulabatur forti patienti : et sic per tristitiam et passionem ad argumentum humanae naturae ordinatur, et non ex indigentia.

Ad aliud patet solutio per dicta : quia non est simile de angelo bono, et de angelo malo.

Ad aliud dicendum, quod est in argumento fallacia secundum quid ad simpliciter : quia non est minor Christus nisi valde improprie et secundum quid, scilicet in eo quod passibilis in carne, non in eo quod indigens vel flexibilis.

 

 

ARTICULUS VI.

Utrum homo habuisset angelum custodem si non cecidisset ?

 

Sexto quaeritur : Utrum homo habuisset angelum custodem si non cecidisset ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Non fuisset inclinans ad peccatum : ergo non indiguisset confortante in bono.
  2. Item, homo fuisset confirmatus si stetisset, sicut et angelus stans : ergo non indiguisset tunc angelo custode.
  3. Item, propter corpus non indiguit, quia non potuit mori nisi peccaret : ergo nullo modo indiguit, ut videtur.

 

Sed contra : Constat quod angelum malum habuit exercitatorem : ergo et bonum debuit habere custodem.

 

Solutio. Dicendum, quod habuit angelum bonum custodem in primo statu.

 

Ad prima autem obiecta est una solutio, quod custodia magis est medicina praeservativa quam sanativa : et ideo operabatur angelus ad hoc quod non caderet homo.

Ad aliud dicendum, quod post confirmationem non habuisset custodientem angelum.

Sed utrum adhuc per angelum in statu animalis corporis accepisset illuminationes, donec transferretur in paradisum angelorum, et corpus vestiretur claritate caelesti, non determino : sed bene videtur mihi hoc probabilius, quam oppositum.

 

D. Utrum angeli proficiant in merito vel in praemio usque ad iudicium ?

E. Auctoritatibus confirmant quod dicunt.

F. Quod in hac sententia videtur Augustinus adversari Hieronymo.

G. Aliorum opinio qui dicunt angelos in quibusdam praedictorum non profecisse.

H. Quaedam auctoritates videntur obviare probabiliori sententiae.

 

 

ARTICULUS VII.

An angeli proficiunt in merito ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Praeterea illud considerari oportet, etc. Et quaeritur : Utrum angeli proficiant in merito ?

Sed quia hoc supra disputatum est, ubi quaeritur de merito angelorum, ideo hic quaedam breviter tangi possunt sic : Ex charitate ministrant circa nos : actus autem informatus charitate est meritorius : ergo angeli ministrando merentur.

 

Ulterius quaeritur de contradictione quae videtur esse inter eos, sicut in Daniele, ubi dicitur : Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Et in Iob, XXV, 2 : Qui facit concordiam in sublimibus suis.

Item. De tristitia qua tristari dicuntur, sicut in Isaia : Angeli pacis amare flebunt.

Item, de hoc quod dicit Bernardus, quod angeli et si sint impassibiles, non tamen sunt incompassibiles.

 

Solutio. Magistri hic breviter transeunt : sed alibi diligenter est tractatum de istis.

Et dicendum, quod opinio communis est, quod angeli non merentur : quia charitas sua informans actus eorum est in eis praemium, non meritum, ut supra dictum est.

 

Ad aliud dicendum, quod contradictio non est nisi dissensus in volito unius et alterius, et reducitur ad concordiam per illuminationem eius quod vult Deus : quia in hoc omnes concordant.

Ad aliud dicendum, quod non flent angeli : sed signa tristitiae in effectu, non in affectu dicuntur fletus eorum, quando peccatores non convertuntur.

Ad aliud dicendum, quod compassionis affectus ibi improprie sumitur pro congratulatione boni, et displicentia mali nostri, quod facimus, vel patimur.